Previous PageTable Of ContentsNext Page


Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI
DE CARNE CHRISTI LIBER


[This page blank]


SIGLA

Codex Agobardinus Parisiensis [B.N. 1622] saec. ix qui
 quidem post § 10 sed animae nostrae deficit.
Codex Trecensis [523] saec. xij.
Codex Montepessulanus [H 54] saec. xj.
Codex Paterniacensis [439] saec. xj.
Codex Florentinus Magliabechianus [conv. soppr. vj. 9]
saec. xv.
Codex Florentinus Magliabechianus [conv. soppr. vj. 10]
saec. xv.
R1 Editio princeps Beati Rhenani quae Basiliae anno 1521 in
lucem prodiit: qui Rhenanus et P usus est et Hirsaugiensibus
quibusdam libris iam deperditis.
R3   Editio tertia eiusdem Rhenani, Basiliae anno 1539 prolata.
R Consensus duarum harum editionum.
B Editio Martini Mesnartii, Lutetiae anno 1545 prolata: qui
Mesnartius et A et T necnon alio iam deperdito libro
videtur usus esse.
in hac nostra editione codd. MPNF et Rhenani editiones
indicat si quando (ut persaepe fit) inter se consentiunt.
Gel.  Editio Sigismundi Gelenii, Basiliae, 1550.
Pam.  Editio Iacobi Pamelii, Antverpiae, 1579.
Iun.  Editio Francisci Iunii, Franckerae, 1597.
Rig.  Editio Nicolai Rigaltii, Lutetiae, 1634.
Urs.  Lectiones Fulvii Ursini a Rigaltio laudatae.
Oeh.  Editio Francisci Oehler, Lipsiae, 1854.
Kroy. 

Editio Aemilii Kroymann, Vindobonae 1942 [C.S.E.L.
vol. LXX], cui viro docto grato animo acceptum referimus 
quidquid in apparatu critico potuimus adnotare.


Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI
DE CARNE CHRISTI LIBER

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  

I. [1] Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos
sine controversia moratam ita student inquietare ut eam spem
negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem
quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino aut quoquo
modo aliam praeter humanam, ne si humanam constiterit fuisse
praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in
Christo resurrexerit. igitur unde illi destruunt carnis vota, inde
nobis erunt praestruenda. [2] examinemus corporalem substantiam
domini: de spiritali enim certum est. caro quaeritur: veritas et
qualitas eius retractatur, an fuerit et unde et cuiusmodi fuerit.
renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion ut
carnem Christi negaret negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem 
negaret negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium 
responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine
carne nec caro sine nativitate: [3] quasi non eadem licentia haeretica
et ipse potuisset aut admissa carne nativitatem negare ut Apelles
discipulus et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem
confessus aliter illas interpretari ut condiscipulus et condesertor
eius Valentinus. [4] sed et, qui carnem Christi putativam introduxit,
aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et
conceptus et praegnatus et partus virginis, et ipsius exinde infantis

I:2 moratam X morata A orta TBmg.                   ita Rig. ista A: omittunt ceteri.
4 distrahunt TX distruunt A.
7 Christo AT Christum X.
9 caro AX carnis T2B.
14 responderent A redderent T: lectiones contaminant cett.
18 confessus AX vulgo professus T Kroy.                  illas ATBmg. illis X.
20 nativitatem A nativitatis TX.


6 DE CARNE CHRISTI

 

  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  

ordo, tw~| dokei=n haberentur: eosdem oculos eosdemque sensus
fefellissent quos carnis opinio elusit.

II. [1] Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur: quid illi cum angelo
creatoris? et in virginis utero conceptus inducitur: quid illi cum
[Esaia] propheta creatoris? odit moras, qui subito Christum de
caelo deferebat. aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris
census et diversoria angusta et sordidos pannos et dura praesepia:
viderit angelica multitudo deum suum noctibus honorans: servent
potius pecora pastores, et magi ne fatigentur de longinquo: dono
illis aurum suum: [2] melior sit et Herodes ne Hieremias glorietur:
sed nec circumcidatur infans, ne doleat, nec ad templum deferatur,
ne parentes suos oneret sumptu oblationis, nec in manus tradatur
Simeoni, ne senem moriturum exinde contristet: taceat et anus
illa, ne fascinet puerum. his opinor consiliis tot originalia instrumenta 
Christi delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur.
[3] ex quo, oro te: exhibe auctoritatem: si propheta es praenuntia
aliquid, si apostolus praedica publice, si apostolicus cum. apostolis
senti, si tantum Christianus es crede quod traditum est: si nihil
istorum es, merito dixerim, morere. [4] nam et mortuus es, qui non
es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit: et
eo magis mortuus es quo magis non es Christianus qui cum fuisses
excidisti rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse confiteris
in quadam epistula et tui non negant et nostri probant. [5] igitur
rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti: non tamen
quia credere desisti recte rescidisti, atquin rescindendo quod

23 elusit T Rig. clusit A illusit X.

2: 2 utero scribebam uterum AX cum angelo creatoris et virginis utero TB
(manifesto errore).
3 propheta creatoris scribebam Esaia creatoris X (forsan recte) esset a propheta
creatoris A essentia creatoris TB.
6 deum TMPNRB dominum AF.
10 oblationis TB obligationis AX.
11 senex moriturus exinde contristetur A.
13 ausus es AT ausus est XB.
14 ex quo Oeh. ex qua ATX exhibe auctoritatem A auctoritate (omisso
exhibe) TX.
18 creditum ATFBmg. traditum MPRB om. N.


8 DE CARNE CHRISTI

 

  
25  
  
  
  
  
30  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  

credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse: quod credidisti 
aliter, illud ita erat traditum. porro quod traditum erat id
erat verum, ut ab eis traditum quorum fuit tradere: ergo quod
erat traditum rescindens, quod erat verum rescidisti. nullo iure
fecisti. [6] sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes
haereses alibi iam usi sumus: post quas nunc ex abundanti retractamus, 
desiderantes rationem qua non putaveris natum esse
Christum.

III. [1] Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut
impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem.
sed deo nihil impossibile nisi quod non vult. an ergo voluerit
nasci (quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. ad compendium 
decurro. si enim nasci se deus noluisset, quacunque de
causa, nec hominem se videri praestitisset: nam quis, hominem
videns eum, negaret natum? ita quod noluisset esse nec videri
omnino voluisset. [2] omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur,
quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit esse
praesumitur: plane interest illud ut falsum non patiatur quod vere
non est. 'Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua: viderint
homines si natum putabant quia hominem videbant.' [3] quanto
ergo dignius, quo constantius, humanam sustinuisset existimationem 
vere natus, eandem existimationem etiam non natus subiturus 
cum iniuria conscientiae suae. quantum ad fiduciam reputas
ut non natus adversus conscientiam suam natum se existimari
sustineret? quid tanti fuit, edoce, quod sciens Christus quid esset
id se quod non erat exhiberet? [4] non potes dicere, 'Ne si natus

29 retractemus A.

3: 3 voluerit libri noluerit Urs. Kroy.
5 voluisset T (manifesto errore).
7 ita AT itaque XB.
10 illud om. A.
13 quo AT quantoque XB.
15 quantum A quam tu ceteri.
17 quod AT cum XB.


10 DE CARNE CHRISTI

 

  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
40  
  

fuisset et hominem vere induisset deus esse desisset, amittens quod
erat dum fit quod non erat': periculum enim status sui deo nullum
est. 'Sed ideo, inquis, nego deum in hominem vere conversum,
ita ut et nasceretur et carne corporaretur, quia qui sine fine est
etiam inconvertibilis sit necesse est: converti enim in aliud finis est
pristini: [5] non competit ergo conversio cui non competit finis.'
plane natura convertibilium ea lege est ne permaneant in eo quod
convertitur in eis, et ita non permanendo pereant dum perdunt
convertendo quod fuerunt. sed nihil deo par est: natura eius ab
omnium rerum conditione distat. si ergo quae a deo distant, a
quibus et deus distat, cum convertuntur amittunt quod fuerunt,
ubi erit diversitas divinitatis a ceteris rebus nisi ut contrarium
obtineat, id est ut deus et in omnia converti possit et qualis est perseverare? 
[6] alioquin par erit eorum quae conversa amittunt quod
fuerunt, quorum utique deus in omnibus par non est: sic nec in
exitu conversionis. angelos creatoris conversos in effigiem
humanam aliquando legisti et credidisti, et tantam corporis
gestasse veritatem ut et pedes eis laverit Abraham et manibus
ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus quoque homini
angelus toto corporis pondere dimitti desideraverit, adeo detinebatur. 
[7] quod ergo angelis inferioris dei licuit conversis in corpulentiam 
humanam, ut angeli nihilominus permanerent, hoc tu
potentiori deo auferes, quasi non valuerit Christus eius vere
hominem indutus deus perseverare? aut numquid et angeli illi
phantasma carnis apparuerunt? sed non audebis hoc dicere: nam

20 fit A est T assumit XB (om. P).
23-4 converti enim...competit finis om. TBmg.
24 conversio cui XB conversio eius cui A Rig. Kroy.
28 conditione ATP condicione ceteri.
28-9 a quibus et T et om. AXB aut a quibus Urs.
33 ita pungebam deus om. A deus ut Kroy.
38 adeo AX (a deo) ab eo a quo TB.
39 ergo TXB enim A inferioris dei A inferioribus dei T inferioribus
deo XB.
41 eius om. XB.
43 phantasmata N Rig. Oeh.


12 DE CARNE CHRISTI

 

  
45  
  
  
  
  
50  
  
  
  
  
55  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  

si sic apud te angeli creatoris sicut et Christus, eius dei erit Christus
cuius angeli tales qualis et Christus. [8] si scripturas opinioni tuae
resistentes non de industria alias reiecisses alias corrupisses, confudisset 
te in hac specie evangelium Iohannis praedicans spiritum
columbae corpore lapsum desedisse super dominum. qui spiritus
cum [hoc] esset, tam vere erat et columba quam et spiritus, nec
interfecerat substantiam propriam assumpta substantia extranea.
[9] sed quaeris corpus columbae ubi sit, resumpto spiritu in caelum.
aeque et angelorum, eadem ratione interceptum est qua et editum
fuerat. si vidisses cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in
nihilum subducebatur. si non fuit initium visibile, nec fmis.
tamen corporis soliditas erat quoquo momento corpus videbatur:
non potest non fuisse quod scriptum est.

IV. [1] Igitur si neque ut impossibilem neque ut periculosam deo
repudias corporationem, superest ut quasi indignam reicias et
accuses. ab ipsa quidem exorsus odio habita nativitate perora,
age iam spurcitias genitalium in utero elementorum, humoris et
sanguinis foeda coagula, carnis ex eodem caeno alendae per novem
menses. describe uterum de die in diem insolescentem, gravem,
anxium, nec somno tutum, incertum libidinibus fastidii et gulae.
invehere iam et in ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo 
honorandum, vel pro natura religiosum. [2] horres utique et
infantem cum suis impedimentis profusum, utique et oblitum.
dedignaris quod pannis dirigitur, quod unctionibus formatur,
quod blanditiis deridetur. hanc venerationem naturae, Marcion,
despuis, et quomodo natus es? odisti nascentem hominem, et

44 eius dei AT eiusdem substantiae XB eius dei substantiae Bmg.
45 cui angeli T (forsan recte).
48 sedisse T descendisse F. 49 hoc otn. TBmg.
52 aeque et AT om. et XB.
55 quoquo A quo ceteri.

4: 3 quidem AX iam TB (forsan recte) odio habita om. AX.
5 quaero an carnis sordes scribendum sit.
6 in diem TB om. ceteri
7 nec somno tutum T Rig. nec sono totum A nexum totum XB.
9 horrendum T (falso).
10-11 oblitum. dedignaris scribebam ablutum dedignaris AT oblitum.
dedignaberis XB.


14 DE CARNE CHRISTI

 

  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
quomodo diligis aliquem? te quidem plane non amasti cum ab
ecclesia et fide Christi recessisti. sed videris si tibi displices aut si
aliter es natus: [3] certe Christus dilexit hominem illum in immunditiis 
in utero coagulatum, illum per pudenda prolatum, illum per
ludibria nutritum. propter eum descendit, propter eum praedicavit, 
propter eum omni se humilitate deiecit usque ad mortem, et
mortem crucis. amavit utique quem magno redemit. si Christus
creatoris est, suum merito amavit: si ab alio deo est, magis
adamavit, quando alienum redemit. amavit ergo cum homine
etiam nativitatem, etiam carnem eius: nihil amari potest sine eo
per quod est id quod est. [4] aut aufer nativitatem et exhibe hominem,
adime carnem et praesta quem deus redemit. si haec sunt homo
quem deus redemit, tu haec erubescenda illi facis qui redemit, et
indigna, quae nisi dilexisset non redemisset? nativitatem reformat
a morte regeneratione caelesti, carnem ab omni vexatione restituit: 
leprosam emaculat, caecam reluminat, paralyticam redintegrat, 
demoniacam expiat, mortuam resuscitat: et nasci in illam
erubescit? [5] si revera de lupa aut sue aut vacca prodire voluisset, et
ferae aut pecoris corpore indutus regnum caelorum praedicaret,
tua opinor illi censura praescriberet turpe hoc deo et indignum hoc
dei filio, et stultum propterea qui ita credat. sit plane stultum: de
nostro sensu iudicemus deum. sed circumspice, Marcion, si
tamen non delesti: Stulta mundi elegit deus, ut confundat
sapientia. [6] quaenam haec stulta sunt? conversio hominum ad
culturam veri dei, reiectio erroris, disciplina iustitiae pudicitiae

21 creatoris A creator eius T (sec. man.) XB.
22 adamavit XB amavit AT.
25 adime TXB aut adhibe A post redemit periodum faciebam.
26 qui redemit scribebam (ita T. sec. man.) quem F quae ceteri.
29 reluminat AT perluminat XB.
30 nasci in illam erubescit TXB Kroy. nos illam erubescemus A Oeh.
34 sit TXB si A de nostro A si de nostro ceteri.
37 sapientia A sapientia T sapientes XB.
38 culturam AT cultum XB.


16 DE CARNE CHRISTI

 

  
40  
  
  
  
  
45  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  

misericordiae patientiae, innocentiae omnis? haec quidem stulta
non sunt. quaere ergo de quibus dixerit: et si te praesumpseris
invenisse, num erit tam stultum quam credere in deum natum, et
quidem ex virgine, et quidem carneum, qui per illas naturae
contumelias volutatus sit? [7] dicat haec aliquis stulta non esse, et alia
sint quae deus in aemulationem elegerit sapientiae saecularis: et
tamen apud illam facilius creditur Iuppiter taurus factus aut
cycnus, quam vere homo Christus penes Marcionem.

V. [1] Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et
passiones dei: aut prudentiam dicant deum crucifixum. aufer hoc
quoque, Marcion, immo hoc potius. quid enim indignius deo,
quid magis erubescendum, nasci an mori, carnem gestare an
crucem, circumcidi an suffigi, educari an sepeliri, in praesepe
deponi an in monimento recondi? sapientior eris si nec ista
credideris. sed non eris sapiens nisi stultus in saeculo fueris, dei
stulta credendo. [2] an ideo passiones a Christo non rescidisti quia ut
phantasma vacabat a sensu earum? diximus retro aeque illum et
nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse.
sed iam hic responde, interfector veritatis: nonne vere crucifixus
est deus? nonne vere mortuus est ut vere crucifixus? nonne vere
resuscitatus ut vere scilicet mortuus? [3] falso statuit inter nos scire
Paulus tantum Iesum crucifixum, falso sepultum ingessit, falso
resuscitatum inculcavit? falsa est igitur et fides nostra, et phantasma 
erit totum quod speramus a Christo, scelestissime hominum,
qui interemptores excusas dei: nihil enim ab eis passus est Christus,

39 omnis. haec A omnia haec TXB.          40 te om. A.
41 num TBmg. non AXB.

5: 6 monimento A monumentum ceteri.
7 in saeculo AT saeculo XB.
9 a sensu ATBmg. ad sensum XB (manifesto errore).
11 hic TXB hinc A.
12 deus AXB dns T.
13 suscitatus AT et hic et infra se statuit A.
14 Iesum A om. ceteri Christum potius expectasses.
15 inculcavit? interrogandi signum ponebam.
17 dei AXB domini T.


18 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
40  
  
si nihil vere est passus. parce unicae spei totius orbis: quid destruis
necessarium dedecus fidei? quodcunque deo indignum est mihi
expedit: salvus sum si non confundar de domino meo: Qui me,
inquit, confusus fuerit, confundar et ego eius. [4] alias non invenio
materias confusionis quae me per contemptum ruboris probent
bene impudentem et feliciter stultum. crucifixus est dei filius:
non pudet, quia pudendum est. et mortuus est dei filius: prorsus
credibile est, quia ineptum est. et sepultus resurrexit: certum est,
quia impossibile. [5] sed haec quomodo vera in illo erunt si ipse non
fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur quod moreretur
quod sepeliretur et resuscitaretur, carnem scilicet hanc sanguine
suffusam ossibus substructam nervis intextam venis implexam,
quae nasci et mori novit, humanam sine dubio ut natam de
homine? ideoque mortalis haec erit in Christo quia Christus homo
et filius hominis. [6] aut cur homo Christus et hominis filius si nihil
hominis et nihil ex homine, nisi si aut aliud est homo quam caro,
aut aliunde caro hominis quam ex homine, aut aliud est Maria
quam homo, aut homo deus Marcionis? aliter non diceretur
homo Christus sine carne, nec hominis filius sine aliquo parente
homine, sicut nec deus sine spiritu dei nec dei filius sine deo patre.
[7] ita utriusque substantiae census hominem et deum exhibuit, hinc
natum inde non natum, hinc carneum inde spiritalem, hinc infirmum 
inde praefortem, hinc morientem inde viventem. quae
proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae
cuiusque veritate dispuncta est, eadem fide et spiritus et carnis:

18 quid AT qui XB.
20 me libri mei Rig.
23 crucifixus ATBmg. natus XB (manifesto errore).
24 prorsus om. AT.
30 humanam...natam XB humana...nata AT, ut periodo post implexam facta
ita quae sequuntur rescribas quae nasci et mori novit, humana sine dubio ut
nata de homine ideoque mortalis, haec erit in Christo etc.
31 quia Christus TB om. ceteri.
35 aliter AT haud aliter B aut aliter X dicetur T.
42 cuiusque om. X.


20 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
45  
  
  
  
  
50  
  
  
  
  
55  
  
  
  
  
60  
  
  
  

  
  
  
  
5

virtutes spiritus dei deum, passiones carnem hominis probaverunt.
[8] si virtutes non sine spiritu, perinde et passiones non sine carne: si
caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus.
quid dimidias mendacio Christum? totus veritas fuit. [9] maluit,
credo, nasci quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum, 
ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis
solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame
esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem, ut
phantasma auribus fuerit sermo eius per imaginem vocis. fuit
itaque phantasma etiam post resurrectionem cum manus et pedes
suos discipulis inspiciendos offert, Aspicite, dicens, quod ego sum,
quia spiritus ossa non habet sicut me habentem videtis--[10] sine dubio
manus et pedes et ossa quae spiritus non habet, sed caro. quomodo
hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a deo optimo et simplici et
bono tantum infers Iesum? ecce fallit et decipit et circumvenit
omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contactus.
ergo iam Christum non de caelo deferre debueras sed de aliquo
circulatorio coetu, nec deum praeter hominem sed magum
hominem, nec salutis pontificem sed spectaculi artificem, nec
mortuorum resuscitatorem sed vivorum avocatorem: nisi quod et
si magus fuit, natus est.

VI. [1] Sed quidam iam discentes Pontici illius, supra magistrum
sapere compulsi, concedunt Christo carnis veritatem, sine praeiudicio 
tamen renuendae nativitatis: 'Habuerit, inquiunt, carnem,
dum omnino non natam.' pervenimus igitur de calcaria quod dici
solet in carbonariam, a Marcione ad Apellen, qui posteaquam a
disciplina Marcionis in mulierem carne lapsus et dehinc in virginem
Philumenen spiritu eversus est, solidum Christi corpus sed sine
nativitate suscepit ab ea praedicare. [2] et angelo quidem illi Philumenes 
eadem voce apostolus respondebit qua ipsum illum iam

43 spiritus dei deum A spiritum dei TXB (forsan recte).
47 credo scribebam crede AMPNRB credi F credi et TBmg.
57 Iesum om. TBmg.

6: 1 quidam iam T quid iam AXB quidam Urs.


22 DE CARNE CHRISTI

 

10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
tunc praecinebat dicens, Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit 
vobis quam nos evangelizavimus, anathema sit: his vero
quae insuper argumentantur, nos resistemus. [3] confitentur vere
corpus habuisse Christum. unde materia si non ex ea qualitate in
qua videbatur? unde corpus si non caro corpus? unde caro si non
nata? quia nasci haberet, ea futura quae nascitur. De sideribus,
inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem:
et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate,
cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carne processisse. 
[4] agnoscimus quidem ita relatum: sed tamen quale est ut
alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum
argumentationibus suis mutuetur? quid illi cum Moyse qui deum
Moysi reicit? si alius deus est, aliter sint res eius. sed utantur
haeretici omnes scripturis eius cuius utuntur etiam mundo--erit
illis hoc quoque in testimonium iudicii quod de exemplis ipsius
blasphemias suas instruunt--facile est veritati etiam nihil tale
adversus eos praescribenti obtinere. [5] igitur qui carnem Christi ad
exemplum proponunt angelorum, non natam dicentes licet
carnem, comparent velim et causas tam Christi quam et angelorum 
ob quas in carne processerint. nullus unquam angelus ideo
descendit ut crucifigeretur, ut mortem experiretur, ut a morte
suscitaretur. si nunquam eiusmodi fuit causa angelorum corporandorum, 
habes causam cur non nascendo acceperint carnem:
non venerant mori, ideo nec nasci. [6] at vero Christus mori missus
nasci quoque necessario habuit ut mori posset. non enim mori

31 fuit om. T.


24 DE CARNE CHRISTI

 

35  
  
  
  
  
40  
  
  
  
  
45  
  
  
  
  
50  
  
  
  
  
55  
  
  
  
  
60
solet nisi quod nascitur: mutuum debitum est nativitati cum
mortalitate: forma moriendi causa nascendi est. [7] si propter id quod
moritur mortuus est Christus, id autem moritur quod et nascitur,
consequens erat, immo praecedens, ut aeque nasceretur propter id
quod nascitur, quia propter id ipsum mori habebat quod quia
nascitur moritur: non competebat non nasci pro quo mori competebat. 
atquin tunc quoque inter angelos illos ipse dominus
apparuit Abrahae sine nativitate, cum carne scilicet, pro eadem
causae diversitate: [8] sed vos hoc non recipitis, non eum Christum
recipientes qui iam tunc et adloqui et liberare et iudicare humanum
genus ediscebat in carnis habitu, non natae adhuc quia nondum
moriturae nisi prius et nativitas eius et mortalitas annuntiarentur.
igitur probent angelos illos carnem de sideribus concepisse: [9] si non
probant, quia nec scriptum est, nec Christi caro inde erit, cui
angelorum accommodant exemplum. constat angelos carnem
non propriam gestasse utpote natura substantiae spiritalis--etsi
corporis alicuius, sui tamen generis--in carnem autem humanam
transfigurabiles ad tempus videri et congredi cum hominibus
posse. [10] igitur cum relatum non sit unde sumpserint carnem,
relinquitur intellectui nostro non dubitare hoc esse proprium
angelicae potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere. Quanto
magis, inquis, ex aliqua. certum est: sed nihil de hoc constat, quia
scriptura non exhibet. [11] ceterum qui valent facere semetipsos quod
natura non sunt, cur non valeant ex nulla substantia facere? si fiunt
quod non sunt, cur non ex eo fiant quod non est? quod autem non
est, cum fit, ex nihilo est. propterea nec requiritur nec ostenditur

39 quia nascitur AT quia id quod nascitur XB.
40 pro quo AXB propter quod T.
47 carnem de sideribus concepisse A Rig. Oeh. de sideribus accepisse substantiam 
carnis TXB Kroy.
50 gestasse TXB edd. portasse A.
52-53 transfigurabiles ad tempus videri...posse A Oeh. transfigurabilis ad
tempus ut videri... possent TF Kroy. transfigurabiles ad tempus ut videri...
possent MPNRB.


26 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
  
65  
  
  
  
  
70  
  
  
  
  
75  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  

quid postea factum sit corporibus illorum: quod de nihilo fuit,
nihil factum est. possunt nihil ipsum convertere in carnem qui
semetipsos potuerunt convertere in carnem: plus est naturam
demutare quam facere materiam. [12] sed et si de materia necesse fuit
angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia
quam de ullo genere caelestium substantiarum, cum adeo terrenae
qualitatis extiterit ut terrenis pabulis pasta sit. fuerit: sit nunc
quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta quando terrena
non esset, quo terrena caelestibus pasta est quando caelestis non
esset--legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit,
angelorum edit homo--non tamen infringitur semel separata
condicio dominicae carnis ex causa alterius dispositionis. [13] homo
vere futurus usque ad mortem, eam carnem oportebat indueret
cuius et mors: eam porro carnem cuius est mors nativitas 
antecedit.

VII. [1] Sed quotiens de nativitate contenditur omnes qui respuunt
eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate ipsum
dominum volunt negare esse <se> natum quia dixerit, Quae mihi
mater et qui mihi fratres? audiat igitur et Apelles quid iam
responsum sit a nobis Marcioni eo libello quo ad evangelium
ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntiationis 
istius. [2] primo quidem nunquam quisquam adnuntiasset 
illi matrem et fratres eius foris stantes qui non certus esset et
habere illum matrem et fratres et ipsos esse quos tunc nuntiabat,
vel retro cognitos vel tunc ibidem compertos: licet propterea
abstulerint haereses ista de evangelio quod et creditum patrem eius
Ioseph fabrum et matrem Mariam et fratres et sorores eius optime
notos sibi esse dicebant qui mirabantur doctrinam eius. [3] 'Sed

67 fuerit om. X.
71 semel om. T.
72 condicio A conditio ceteri (forsan recte).
74 et AT Kroy. est ceteri. est TXB et A Kroy.

7: 3 dominum AT deum X (vulgo). negare esse se scribebam negasse* A
negare T negare esse XB vulgo.
8 stantes A stare TXB.


28 DE CARNE CHRISTI

 

  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
temptandi gratia nuntiaverant ei matrem et fratres quos non
habebat.' hoc quidem scriptura non dicit, alias non tacens cum
quid temptationis gratia factum est erga eum: Ecce, inquit, surrexit 
legis doctor temptans eum: et alibi, Et accesserunt ad eum
pharisaei temptantes eum: quod nemo prohibebat hic quoque
significari temptandi gratia factum. non recipio quod extra
scripturam de tuo infers. [4] dehinc materia temptationis debet subesse. 
quid temptandum putaverint in illo? ' Utique natusne esset
annon: si enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio
temptatoris.' sed nulla temptatio tendens ad agnitionem eius de
quo dubitando temptat ita subito procedit ut non ante praecedat
quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. [5] porro
si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris 
voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam
produxerunt in quaestionem? eo adicimus, etiam si temptandus
esset de nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum
personarum adnuntiatione quae poterant etiam nato Christo non
fuisse. omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus
aut matrem: [6] adhuc potest <quis> et patrem magis habere quam
matrem et avunculos magis quam fratres. adeo non competit
temptatio nativitatis, quam licebat et sine matris et sine fratrum
nominatione constare. facilius plane est ut certi illum et matrem et
fratres habere divinitatem potius temptaverint eius quam nativitatem, 
an intus agens sciret quid foris esset mendacio petitus
praesentiae adnuntiatae eorum qui in praesentia non erant. nisi

16 erga AT circa X.
21 putaverint A Oeh. putaverunt TXB Kroy. utique etc. interlocutori
assignabam.
32 quis om. libri.
38 adnuntiatae AT om. XB.


30 DE CARNE CHRISTI

 

  
40  
  
  
  
  
45  
  
  
  
  
50  
  
  
  
  
55  
  
  
  
  
60  
  
quod et sic vacuisset temptationis ingenium: [7] poterat enim
evenire ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes
esse vel valetudinis vel negotii vel peregrinationis nota ei iam
necessitate. nemo temptat eo modo quo sciat posse se ruborem
temptationis referre. [8] nulla igitur materia temptationis competente 
liberatur simplicitas nuntiatoris, quod vere mater et
fratres eius supervenissent. sed quae ratio responsi matrem et
fratres ad praesens negantis discat etiam Apelles. [9] fratres domini
non crediderant in illum, sicut et in evangelio ante Marcionem
edito continetur: mater aeque non demonstratur adhaesisse illi,
cum Martha et Mariae aliae in commercio eius frequententur.
hoc denique in loco apparet incredulitas eorum: cum Iesus doceret
viam vitae, cum dei regnum praedicaret, cum languoribus et
vitiis medendis operaretur, extraneis defixis in illum tam proximi
aberant: [10] denique superveniunt et foris subsistunt nec introeunt,
non computantes scilicet quid intus ageretur, nec sustinent saltem,
quasi necessarius aliquid afferrent eo quod ille cum maxime agebat, 
sed amplius interpellant et a tanto opere revocatum volunt.
oro te Apelle, vel tu Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus 
aut aurigis contendens tali nuntio avocareris nonne dixisses,
Quae mihi mater aut qui fratres? [11] deum praedicans et probans
Christus, legem et prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem
dispergens, indigne usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem 
foris stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere

40 stare XB vulgo om. A esse T.
41 nota ei iam Kroy. notae iam AT nota XB.
44 nuntiatoris TXB enuntiationis A Kroy. nuntiationis Rig. Oeh.
49 Martha et Mariae aliae scribebam martha et maria aliae quae T (que
Kroy.) marte et marie alie A marthae et mariae aliae XB vulgo.
56 revocatum XB vocatum A avocatum T Kroy.
59 qui AXB qui mihi T.


32 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
65  
  
  
  
  
70  
  
  
  
  
75  
  
  
  
  
80  
  
  
  
  
  
  
5  

revocantium? ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei
locus et tempus et ordo sermonis, non eius qui possit pronuntiari
etiam ab eo cui et mater esset et fratres: cum indignatio parentes
negat, non negat sed obiurgat. [12] denique potiores fecit alios, et
meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat 
qua condicione negaverit matrem et fratres: qua enim alios
sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo
absistebant. solet etiam adimplere Christus quod alios docet.
[13] quale ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut
fratres quanti dei verbum ipse dei verbum adnuntiata matre et
fraternitate desereret? negavit itaque parentes quomodo docuit
negandos, pro dei opere. sed et alias figura est synagogae in matre
abiuncta, et Iudaeorum in fratribus incredulis. foris erat in illis
Israel: discipuli autem novi, intus audientes et credentes, cohaerentes 
Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem et
digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit.
eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris
uterum et ubera negans sed feliciores designans qui verbum dei
audiunt.

VIII. [1] Solis istis capitulis quibus maxime instructi sibi videntur
Marcion et Apelles secundum veritatem integri et incorrupti
evangelii interpretatis, satis esse debuerat ad probationem carnis
humanae in Christo per defensionem nativitatis. [2] sed quoniam et
isti Apelleiaci carnis ignominiam praetendunt maxime, quam
volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam
et idcirco indignam Christo et idcirco de sideribus illi substantiam

63 alius ATMPN alius necessarius FRB.
64 possit TXB posset A Oeh. Kroy.
65 indignatio AN Oeh. Kroy. indignatione T alii alia.
66 fecit sibi alios T Kroy.
79 quaero an scribendum illi mulieris cuiusdam exclamationi.

8: 6 animabus AXB animalibus TBmg. abstructam TMPNF.


34 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
competisse, debeo eos de sua paratura repercutere. angelum
quendam inclitum nominant qui mundum hunc instituerit et
instituto eo paenitentiam admiserit. [3] et hoc suo loco tractavimus--
nam est nobis et ad illos libellus--an qui spiritum et voluntatem et
virtutem Christi habuerit ad ea opera dignum aliquid paenitentia
fecerit. eum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretantur. 
teste igitur paenitentia institutoris sui peccatum erit
mundus, siquidem omnis paenitentia confessio est delicti quia
locum non habet nisi in delicto. [4] si mundus delictum est, qua
corpus et membra delictum erit perinde et caelum et caelestia cum
caelo: si caelestia, et quicquid inde conceptum prolatumque est.
mala arbor malos fructus edat necesse est. caro igitur Christi de
caelestibus structa de peccati constat elementis, peccatrix de
peccatorio censu, et pars iam erit eius substantiae, id est nostrae,
quam ut peccatricem Christo dedignantur inducere. [5] ita si nihil de
ignominia interest, aut aliquam purioris notae materiam excogitent 
Christo quibus displicet nostra, aut eam agnoscant qua etiam
caelestis melior esse non potuit. legimus plane, Primus homo de
terrae limo, secundus homo de caelo: [6] non tamen ad materiae
differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis
primi hominis, id est Adae, caelestem de spiritu substantiam
opponit secundi hominis, id est Christi. et adeo ad spiritum, non
ad carnem, caelestem hominem refert, ut quos ei comparat constet
in hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet: [7] quodsi secundum
carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi non
secundum carnem caelestes. si ergo qui fiunt caelestes, qualis et
Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque confirmatur 

13-14 eum... interpretantur A Kroy. cum... interpretentur TXB vulgo.
14 peccatum AT delictum XB.
17-18 cum caelo: si caelestia, om. A Oeh.
19 et mala A Oeh.
20 constat A Oeh. Kroy. consistit TXB.
22 Christo dedignantur inducere AT Christus dedignatur induere XB.
23 aliquam AT aliam XB.
24 eam TXB eandem A Rig. Oeh.
33 et AT Oeh. Kroy. est XB.


36 DE CARNE CHRISTI

 

35  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  

25

ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem
sicut ii sunt qui ei adaequantur.

IX. [1] Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud
sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat
unde sit acceptum. omnis materia sine testimonio originis suae
non est, etsi demutetur in novam proprietatem. [2] ipsum certe
corpus hoc nostrum, quod de limo figulatum etiam ad fabulas
nationum veritas transmisit, utrumque originis elementum confitetur, 
carne terram, sanguine aquam. nam licet alia sit species
qualitatis, hoc est quod ex alio aliud fit. ceterum quid est sanguis
quam rubens humor, quid caro quam terra conversa in figuras
suas? [3] considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut
saxa, etiam circum papillas calculos quosdam: aspice nervorum
tenaces conexus ut traduces radicum et venarum ramosos discursus 
ut ambages rivorum et lanugines ut muscos et comam ut
caespitem et ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla
carnis. [4] haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt, et
haec sunt quae illum dei filium celaverunt, non alias tantummodo
hominem existimatum quam humana extantem substantia corporis. 
aut edite aliquid in illo caeleste de Septentrionibus et
Virgiliis et Suculis emendicatum: nam quae enumeravimus adeo
terrenae testimonia carnis sunt ut et nostrae. sed nihil novum
nihilque peregrinum deprehendo. [5] denique verbis et factis tantum,
doctrina et virtute sola, Christum hominem obstupescebant:
notaretur autem etiam carnis in illo novitas miraculo habita. sed
carnis terrenae non mira condicio ipsa erat quae cetera eius
miranda faciebat cum dicerent, Unde huic doctrina et signa ista?
[6] etiam despicientium formam eius haec erat vox: adeo nec

36 ii om. TXB (forsan recte).

9: 6 utrumque originis elementum TXB Kroy. utriusque originem elementi
AOeh.
7 species A Oeh. facies TXB (quod forsan scribendum).
9 conversa om. A Oeh.
9-10 figuras suas TXB Rig. Kroy. figura sua A Oeh.
15-16 et haec F Kroy. et A Oeh. haec MPNRB deficit T. tota omissa incisione.
17 humana extantem scribebam ex humana tantum T Kroy. extantem
humana A Oeh. ex humana XB.
21 et factis tantum AT Oeh. Kroy. tantummodo et factis XB.


38 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
40  

  
  
  
  
5  
  
  
  

humanae honestatis corpus fuit, nedum caelestis claritatis.
tacentibus apud vos quoque prophetis de ignobili aspectu eius,
ipsae passiones ipsaeque contumeliae loquuntur: passiones quidem
humanam carnem, contumeliae vero inhonestam probaverunt.
[7] an ausus esset aliqui ungue summo perstringere corpus novum,
sputaminibus contaminare faciem nisi merentem? quid dicis
caelestem carnem quam unde caelestem intellegas non habes, quid
terrenam negas quam unde terrenam agnoscas habes? esurit sub
diabolo, sitit sub Samaritide, lacrimatur super Lazarum, trepidat ad
mortem--Caro enim inquit infirma--sanguinem fundit postremo:
[8] haec sunt opinor signa caelestia. sed quomodo, inquam, contemni 
et pati posset sicut et dixit, si quid in illa carne de caelesti
generositate radiasset? ex hoc ergo convincimus nihil in illa de
caelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.

X. [1] Convertor ad alios aeque sibi prudentes qui carnem Christi
animalem adfirmant, quod anima caro sit facta: ergo et caro
anima, et sicut caro animalis ita et anima carnalis. et hic itaque
causas requiro. si ut animam salvam faceret in semetipso suscepit
animam Christus, quia salva non esset nisi per ipsum dum in ipso,
non video cur eam carnem fecerit animalem induendo carnem,
quasi aliter animam salvam facere non posset nisi carnem factam.
[2] cum enim nostras animas non tantum non carneas sed etiam a
carne disiunctas salvas praestet, quanto magis illam quam ipse

28 vos vulgo nos FB Oeh. perperam.
30 probaverunt om. AT.
34-5 esurit...sitit T: esuriit...sitiit ceteri lacrimatur XB lacrimat* T:
lacrimatus est A.
37 inquam XB vulgo inquitis A Kroy. (manifesto errore) inquit is TBmg.
38 dixit AT Kroy. dixi XB vulgo ex illa carne T.


40 DE CARNE CHRISTI

 

10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10

suscepit etiam non carneam redigere potuit in salutem. item cum
praesumant non carnis sed animae nostrae solius liberandae causa
processisse Christum, primo quam absurdum est ut animam solam
liberaturus id genus corporis eam fecerit quod non erat liberaturus.
[3] deinde si animas nostras per illam quam gestavit liberare susceperat, 
illam quoque quam gestavit nostram gestasse debuerat, id
est nostrae formae, cuiuscunque formae est in occulto anima
nostra, non tamen carneae. ceterum non nostram animam
liberavit si carneam habuit: nostra enim carnea non est. [4] porro si
non nostram liberavit quia carneam liberavit, nihil ad nos, quia
non nostram liberavit. sed nec liberanda erat quae non erat
nostra, ut scilicet carnea: non enim periclitabatur si non erat
nostra, id est non carnea. sed liberatam constat illam. ergo non
fuit carnea, et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam
periclitabatur. iam ergo si anima non fuit carnalis in Christo, nec
caro potest animalis fuisse.

XI. [1] Sed aliam argumentationem eorum convenimus, exigentes
cur animalem carnem subeundo Christus animam carnalem
videatur habuisse. 'Deus enim inquiunt gestivit animam visibilem
hominibus exhibere faciendo eam corpus quae retro invisibilis
extiterit, natura nihil sed nec semetipsam videns prae impedimento 
carnis huius, ut etiam disceptaretur nata sit anima an non,
mortalis an non: itaque animam corpus effectam in Christo ut eam
nascentem et morientem et, quod sit amplius, resurgentem videremus.' 
[2] et hoc autem quale erit, ut per carnem demonstraretur
anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci, ut sic
ostenderetur dum id fit cui latebat, id est caro? tenebras videlicet

10: 11 post animae nostrae deficit A.
15 illa quoque... nostra quaeque T Kroy.
19-20 quia non nostram TB quia carnea non est quia non nostram X.
23 et X vulgo sed T Kroy.

11: 5 sed T Kroy. om. ceteri.
7 mortalis an non TB om. ceteri.
9 erit libri erat Urs. Rig. Oeh. qui et infra posset pro possit rescribunt.


42 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  

accepit ut lucere possit. denique ad hoc prius retractemus an isto
modo ostendenda fuerit anima, dehinc an in totum invisibilem
eam retro allegent, utrum quasi incorporalem an etiam habentem
aliquod genus corporis proprii. [3] et tamen cum invisibilem dicant
corporalem constituunt, habentem quod invisibile sit: nihil enim
habens invisibile quomodo potest invisibilis dici? sed nec esse
quidem potest, nihil habens per quod sit: cum autem sit, habeat
necesse est aliquid per quod est. [4] si habet aliquid per quod est, hoc
erit corpus eius. omne quod est corpus est sui generis: nihil est
incorporale nisi quod non est. habente igitur anima invisibile
corpus, qui visibilem eam facere susceperat utique dignius id eius
visibile fecisset quod invisibile habebatur, quia nec hic mendacium 
aut infirmitas deo competit, mendacium si aliud animam
quam quod erat demonstravit, infirmitas si id quod erat demonstrare 
non valuit. [5] nemo ostendere volens hominem cassidem aut
personam ei inducit: hoc autem factum est animae si in carne
conversa alienam induit superficiem. sed et si incorporalis anima
deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus
tamen non sit quicquid est anima, proinde et impossibile deo non
erat, et proposito eius congruentius competebat, nova aliqua
corporis specie eam demonstrare quam ista communi omnium,
alterius iam notitiae, ne sine causa visibilem ex invisibili facere
gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam per
carnis in illam humanae defensionem. [6] 'Sed non poterat Christus
inter homines nisi homo videri.' redde igitur Christo fidem
suam, ut qui homo voluit incedere animam quoque humanae
condicionis ostenderit, non faciens eam carneam sed induens eam
carne.

XII. [1] Ostensa sit nunc anima per carnem, si constiterit illam
ostendendam quoquo modo fuisse, id est incognitam sibi et nobis:

12 ad hoc vulgo adhuc TBmg. Kroy. prius TMPRB potius N om. F
pressius Kroy.
18 nihil TMFRmg. nisi PNRB vulgo.
27 carnem Kroy.
30 et T Kroy. om. ceteri.
34 istis libri iustis Kroy (forsan recte).
35-6 in illam om. X sed non poterat etc. interlocutori assignabam.


44 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
quanquam in hoc vana distinctio est, quasi nos seorsum ab anima
simus, cum totum quod sumus anima sit. denique sine anima
nihil sumus, ne hominis quidem sed cadaveris nomen. si ergo
ignoramus animam, ipsa se ignorat. [2] ita superest hoc solummodo
inspicere, an se anima sic ignorarit ut nota quoquo modo fieret.
opinor sensualis est animae natura: adeo nihil animale sine sensu,
nihil sensuale sine anima, et ut impressius dixerim animae anima
sensus est. [3] igitur cum omnibus anima sentire praestet et ipsa sentiat 
omnium etiam sensus, nedum qualitates, cui verisimile est ut
ipsa sensum sui ab initio sortita non sit? unde illi scire quod
interdum sibi sit necessarium ex naturalium necessitate, si non scit
suam qualitatem, cui quid necessarium est? hoc quidem in omni
anima recognoscere est, notitiam sui dico, sine qua notitia sui
nulla anima se ministrare potuisset. [4] puto autem magis hominem,
animal solum rationale, compotem et animam esse sortitum quae
illum faciat animal rationale, ipsa in primis rationalis. porro quomodo 
rationalis quae efficit hominem rationale animal, si ipsa
rationem suam nescit ignorans semetipsam? sed adeo non
ignorat, ut auctorem et arbitrum et statum suum norit. [5] nihil
adhuc de deo discens deum nominat: nihil adhuc de iudicio eius
admittens deo commendare se dicit: nihil magis audiens quam
spem nullam esse post mortem et bene et male defuncto cuique
imprecatur. plenius haec prosequitur libellus quem scripsimus DE
TESTIMONIO ANIMAE. [6] alioquin si anima semetipsam ignorans
erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat nisi qualis esset.
nunc autem non effigiem suam didicit a Christo sed salutem.

12: 7 sic Kroy. hic TB om. X.
12 quod PRB vulgo quid TMNF Kroy.
15-16 notitia sui... se XB sibi... a se T Kroy.
17 compotem TB Kroy. computes X competere Oeh. suo marte.
18-19 porro quomodo rationalis om. X (manifesto errore).


46 DE CARNE CHRISTI

 

  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15

propterea filius dei descendit et animam subiit, non ut ipsa se
anima cognosceret in Christo sed Christum in semetipsa: non
enim se ignorando de salute periclitabatur sed dei verbum. [7] Vita
inquit manifestata est, non anima: et Veni inquit animam salvam
facere, non dixit ostendere. ignorabamus nimirum animam, licet
invisibilem, nasci et mori, nisi corporaliter exhiberetur. ignoravimus 
plane resurrecturam cum carne. hoc erit quod Christus
manifestavit: sed et hoc non aliter in se quam in Lazaro aliquo,
cuius caro non erat animalis, ita nec anima carnalis. quid ergo
amplius innotuit nobis de animae ignoratae retro dispositione?
quid invisibile eius fuit quod visibilitatem per carnem desideraret?

XIII. [1] 'Caro facta est anima ut anima ostenderetur.' numquid ergo
et caro anima facta est ut caro manifestaretur? si caro anima est,
iam non anima est sed caro: si anima caro est, iam non caro est sed
anima. ubi ergo caro, et ubi anima, si alterutro alterutrum facta
sunt, immo si neutrum sunt dum alterutro alterutrum fiunt? certe
perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus et
animam significantes carnem interpretemur. [2] omnia periclitabuntur 
aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt dum aliter
accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. fides nominum
salus est proprietatum. etiam cum demutantur qualitates accipiunt
vocabulorum possessiones. verbi gratia, argilla excocta testae
vocabulum suscipit, nec communicat cum vocabulo pristini
generis quia nec cum ipso genere. [3] proinde et anima Christi caro
facta non potest non id esse quod facta est et id non esse quod
fuerat, aliud scilicet facta. et quoniam proximum adhibuimus

31 periclitabatur T Kroy. periclitatur X vulgo.
34 nasci et mori nisi corporaliter X vulgo nasci et non mori incorporaliter
ut nobis nascens et moriens corporaliter TBmg., quos paene sequitur Kroy.
37 cuius XB cuiusque T (male intellecto scriptoris sensu).

13: 1 ante caro lacunam signavit Kroy., sed haud opus erat.
2-4 si caro etc. XB si caro est anima iam non est caro sed anima, si anima
caro est iam non anima est sed caro T Kroy. ambiguitates a scriptore
relictas resolvere conatus esse videtur librarius quispiam.

4 ubi anima T add. est XB vulgo si alterutro T om. XB vulgo.
5 alterutro alterutrum T alterutrum alterum XB vulgo post fiunt
quaerendi signum posuit Kroy.
15 fuerat T fuerit XB vulgo.


48 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  

  
  
  

5

exemplum plenius eo utemur. certe enim testa ex argilla unum
est corpus, unumque vocabulum unius scilicet corporis: [4] nec potest
testa dici et argilla, quia quod fuit non est, quod autem non est
et [nomen] non adhaeret. ergo et anima caro facta uniformis soliditas 
et singularitas tota est, et indiscreta substantia. in Christo
vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis
editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam
animam-carnem aut carnem-animam, quando ita nominari
debuissent si ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam
divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, 
seorsum animam et seorsum carnem. [5] quid? Anxia est,
inquit, anima mea usque ad mortem: et, Panis quem ego dedero
pro salute mundi caro mea est. porro si anima caro fuisset, unum
esset in Christo carnea anima aut caro animalis: at cum dividit
species, carnem et animam, duo ostendit. [6] si duo, iam non unum:
si non unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis: unum
enim est anima-caro aut caro-anima. nisi si et seorsum aliam
gestabat animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat 
carnem praeter illam quae anima erat. quodsi una caro et
una anima, illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi
salute, salvus est numerus duarum substantiarum in suo genere
distantium, excludens carneae animae unicam speciem.

XIV. [1] 'Sed et angelum,' aiunt, 'gestavit Christus.' qua ratione?
'Qua et hominem.' eadem ergo est et causa. ut hominem
gestaret Christus salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum 
quod perierat. homo perierat, hominem restitui oportuerat. 
ut angelum gestaret Christus nihil tale de causa est. [2] nam
etsi angelis perditio reputatur in ignem praeparatum diabolo et
angelis eius, nunquam tamen illis restitutio repromissa est: nullum

18-19 quod autem non est et non adhaeret TB om. X nomen inserendum putabam.
26 quid? ita pungebam.
32 nisi si T om. si XB vulgo.

14:2 est XB sit T.


50 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
mandatum de salute angelorum suscepit Christus a patre. quod
pater neque repromisit neque mandavit, Christus administrare
non potuit. cui igitur rei angelum quoque gestavit nisi ut satellitem 
forte cum quo salutem hominis operaretur? [3] idoneus enim
non erat dei filius qui solus hominem liberaret, a solo et singulari
serpente deiectum? ergo iam non unus deus nec unus salutificator,
sed duo salutis artifices, et utique alter altero indigens. an vero ut
per angelum liberaret hominem? cur ergo ipse descendit, ad id
quod per angelum erat expediturus? si per angelum, quid et ipse?
si per se, quid et angelus? dictus est quidem magni consilii
angelus, id est nuntius, officii non naturae vocabulo: magnum
enim cogitatum patris, super hominis scilicet restitutionem,
adnuntiaturus saeculo erat. non ideo tamen sic angelus intellegendus 
ut aliqui Gabriel aut Michael. [4] nam et filius a domino
vineae mittitur ad vinitores, sicut et famuli, de fructibus petitum:
sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius quia famulorum 
successit officio. facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium
angelum (id est nuntium) patris, quam angelum in filio. sed cum
de [filio] ipso sit pronuntiatum, Minuisti eum modicum quid
citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse, sic infra
angelos deminutus dum homo fit, qua caro et anima, et filius
hominis? [5] qua autem spiritus dei et virtus altissimi non potest
infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius. quanto ergo, dum
hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum
gestat. poterit haec opinio Hebioni convenire qui nudum
hominem et tantum ex semine David, id est non et dei filium,

10 igitur XB ergo T.
11 forte T Kroy. fortem XB vulgo.
13 deus XB dominus T.
14 sed T si XB.
15 ipse om. XB.
17-18 magni consilii angelus XB angelus magni cogitatus T.
22 vinitores T cultores XB quaero an legendum viticultores.
26 filio PR vulgo.
27 angelum induisse XB angelus T.
29 qua R3 quia libri.
32 poterit XB poterat T. .


52 DE CARNE CHRISTI

 

  
35  
  
  
  
  
40  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  

constituit Iesum--plane prophetis aliquo gloriosiorem--ut ita in
illo angelum fuisse dicatur quemadmodum in aliquo Zacharia:
[6] nisi quod a Christo nunquam est dictum, Et ait mihi angelus qui
in me loquebatur. sed nec quotidianum illud omnium prophetarum, 
Haec dicit dominus: ipse enim erat dominus, coram et ex
sua auctoritate pronuntians, Ego autem dico vobis. quid ultra ad
haec? Esaiam exclamantem audi, Non angelus neque legatus sed
ipse dominus salvos eos fecit.

XV. [1] Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi
spiritalem comminisci. quidvis eam fmgere potuit quisquis
humanam credere noluit, quando, quod ad omnes dictum sit, si
humana non fuit nec ex homine non video ex qua substantia ipse
Christus et hominem se et filium hominis pronuntiarit: Nunc
autem vultis occidere hominem veritatem ad vos locutum: et,
Dominus est sabbati filius hominis. de ipso enim Esaias, Homo in
plaga et sciens ferre imbecillitatem: et Hieremias, Et homo est et
quis cognovit illum? et Daniel, Et ecce super nubes tanquam
filius hominis: etiam. Paulus apostolus, Mediator dei et hominum
homo Christus Iesus: item Petrus in actis apostolorum, Iesum
Nazarenum virum vobis a deo destinatum, utique hominem.
[2] haec sola sufficere vice praescriptionis debuerunt ad testimonium
carnis humanae et ex homine sumptae et non spiritalis sicut nec
animalis nec sidereae nec imaginariae, si sine studio et artificio
contentionis haereses esse potuissent. [3] nam, ut penes quendam ex
Valentini factiuncula legi, primo non putant terrenamet humanam
Christo substantiam informatam ne deterior angelis dominus

35 dicatur TB edicat X.
36 a Christo TB Christo X.
40 Esaiam exclamantem audi XB Esaia exclamante T.

15: 2 quidvis XB quidquidvis T.
3 sit T Urs. Kroy. est XB.
5 et hominem se T hominem XB.
9 cognovit illum MPNRB cognoscet eum TN. ecce om. XB.
15 imaginariae XB putative imaginarie T.


54 DE CARNE CHRISTI

 

  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
  
  
  
  
5
deprehendatur qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod
oporteret similem nostrae carnem similiter nasci, non de spiritu
nec de deo, sed ex viri voluntate. 'Et cur, Non de corruptela sed
de incorruptela? et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo
resumpta est, ita et nostra par eius statim adsumitur? aut cur illa
par nostrae non aeque in terram dissoluta est?' [4] talia et ethnici
volutabant: 'Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus?' et,
'Si resurrexit in exemplum spei nostrae cur nihil tale de nobis
probatum est?' merito ethnici talia: sed merito et haeretici. numquid 
enim inter illos distat nisi quod ethnici non credendo credunt
at haeretici credendo non credunt? [5] legunt denique, Minorasti
eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam
Christi nec hominem se sed vermem pronuntiantis, qui nec formam 
habuit nec speciem, sed forma eius ignobilis, defecta citra
omnes homines, homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem.
[6] agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem: mortuum
credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt, 
quasi corruptela aliud sit a morte. 'Sed et nostra caro
statim resurgere debebat.' exspecta: nondum inimicos suos
Christus oppressit, ut cum amicis de inimicis triumphet.

XVI. [1] Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici
locum sibi fecit Alexander ille quasi nos affirmemus idcirco
Christum terreni census induisse carnem ut evacuaret in semetipso
carnem peccati. quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus 
sententiam nostram, dum ne tanta amentia qua putavit
tanquam ipsam carnem Christi opiriemur ut peccatricem evacuatam 

20 nostrae carnem scribebam nostri carnem XB nostrae carnis T.
25 exhaustus XB exhibitus est T.
30 modico XB modicum T.
32 defecta TF Kroy. despecta MPNRB vulgo.


56 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
in ipso, cum illam et ad dexteram patris in caelis praesidere
meminerimus et venturam inde in suggestu paternae claritatis
praedicemus. [2] adeo, ut evacuatam non possumus dicere <quae in
caelis est>, ita nec peccatricem in qua dolus non fuit. defendimus
autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo sed peccatum
carnis, non materiam sed naturam, nec substantiam sed culpam,
secundum apostoli auctoritatem dicentis, Evacuavit peccatum in
carne. [3] nam et alibi in similitudine inquit carnis peccati fuisse
Christum, non quod similitudinem carnis acceperit quasi imaginem 
corporis et non veritatem, sed similitudinem peccatricis
carnis vult intellegi quod ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit
par cuius erat peccatum, genere non vitio Adae aequanda. [4] hinc
etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo cuius natura est
in homine peccatrix, et sic in illa peccatum evacuatum, dum in
Christo sine peccato habetur quae in homine sine peccato non
habebatur. at neque ad propositum Christi faceret evacuantis
peccatum carnis non in ea carne evacuare illud in qua erat natura
peccati, neque ad gloriam: quid enim magnum si in carne meliore
et alterius (id est non peccatricis) naturae naevum peccati peremit?
'Ergo, inquies, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi.' [5] noli
constringere explicabilem sensum: nostram enim induens suam
fecit, suam faciens non peccatricem eam fecit. ceterum, quod ad
omnes dictum sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo
fuisse quia non fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in
hanc carnem non ex semine viri factum: sicut terra conversa est

16: 9 post praedicemus gravius pungebam (ita Kroy.). quae in caelis est addenda
putabam postea peccatricem [quia] nec evacuatam libri.
18 Adae aequanda iamdudum scribebam adaequanda T Kroy. Adae, quando
XB vulgo.
20 dum T quod XB.
21 habetur TNF habeatur MP.
25 naevum peccati peremit scribebam vim peccati peremit T Kroy. naevum
peccati redemit XB vulgo.
26 inquies T inquis XB.
30 fuit XB fuerit T.


58 DE CARNE CHRISTI

 

  
  


  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25

in hanc carnem sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine
coagulo in eiusdem carnis transire materiam.

XVII. [1] Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis quos in argumentationibus 
torquet, etiam cum psalmis Valentini quos magna
impudentia quasi idonei alicuius auctoris interserit, ad unam iam
lineam congressionem dirigamus an carnem Christus ex virgine
acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet si ex
humana matrice substantiam traxit: quanquam licuit iam et de
nomine hominis et de statu qualitatis et de sensu tractationis et de
exitu passionis humanam constitisse. [2] ante omnia autem commendanda 
erit ratio quae praefuit ut dei filius de virgine nasceretur: 
nove nasci debebat novae nativitatis dedicator de qua signum
daturus dominus ab Esaia praedicabatur. quod est istud signum?
Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. concepit igitur
virgo et peperit Emmanuelem, nobiscum deum. [3] haec est nativitas
nova, dum homo nascitur in deo, ex quo in homine deus natus est
carne antiqui seminis suscepta sine semine antiquo, ut illam novo
semine, id est spiritali, reformaret exclusis antiquitatis sordibus
expiatam. sed tota novitas ista, sicut et in omnibus, de veteri
figurata est, rationali per virginem dispositione homine domino
nascente. virgo erat adhuc terra, nondum opere compressa, nondum 
sementi subacta: ex ea hominem factum accipimus a deo in
animam vivam. [4] igitur si primus Adam ita traditur, merito
sequens vel novissimus Adam, ut apostolus dixit, proinde de terra
(id est carne) nondum generationi resignata in spiritum vivificantem 
a deo est prolatus. et tamen ne mihi vacet incursus
nominis Adae, unde Christus Adam ab apostolo dictus est si
terreni non fuit census homo eius? sed et hic ratio defendit, quod

17: 5 hoc praecipue modo XB praecipue T.
6 licuit TX liquuit B.
11 est om. T.
13 Emmanuel quod est nobiscum deus T.
14 ex quo in homine T Kroy. in quo homine XB.
16 spiritali T spiritaliter XB.
19 pro opere quaero an scribendum vomere.


60 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
40  
  
  
  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10

deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula
operatione recuperavit. [5] in virginem enim adhuc Evam irrepserat
verbum aedificatorium mortis: in virginem aeque introducendum
erat dei verbum exstructorium vitae, ut quod per eiusmodi sexum
abierat in perditionem per eundem sexum redigeretur in salutem.
crediderat Eva serpenti, credidit Maria Gabrieli: quod illa credendo 
deliquit haec credendo delevit. 'Sed Eva nihil tunc concepit 
in utero ex diaboli verbo.' [6] immo concepit. nam exinde ut
abiecta pareret et in doloribus pareret verbum diaboli semen illi
fuit: enixa est denique diabolum fratricidam. contra Maria eum
edidit qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum
quandoque praestaret. in vulvam ergo deus verbum suum detulit
bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet: inde prodeundum 
fuit Christo ad salutem hominis quo homo iam damnatus 
intraverat.

XVIII. [1] Nunc et simplicius respondeamus. non competebat ex semine
humano dei filium nasci, ne si totus esset filius hominis non esset et
dei filius nihilque haberet amplius Salomone et amplius Iona, ut
de Hebionis opinione credendus erat. ergo iam dei filius ex patris
dei semine, id est spiritu, [2] ut esset et hominis filius caro ei sola erat
ex hominis carne sumenda sine viri semine: vacabat enim semen
viri apud habentem dei semen. itaque sicut nondum natus ex
virgine patrem deum habere potuit sine homine matre, aeque
cum de virgine nasceretur potuit matrem habere hominem sine
homine patre: [3] sic denique homo cum deo dum caro hominis cum
spiritu dei, caro sine semine ex homine, spiritus cum semine ex
deo. igitur si fuit dispositio rationis super filium dei ex virgine

33 haec credendo delevit XB ista credendo correxit T Kroy.
39 eraderet Rig. evaderet TBmg. redderet XB.

18: 1 et TP Kroy. ut MNFRB (quod forsan praestaret).
2 ne si B vulgo nisi TX.
3 ut Oeh. et XB om. T.
5 caro ei sola erat scribebam caro ei (vel ea) sola quae erat XB caro quae sola
erat T.
9 hominem om. X.


62 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus quod de virgine
protulit, quia aliud est quod a deo sumpsit? 'Quoniam, inquiunt,
verbum caro factum est.' [4] vox ista quid caro sit factum contestatur 
et declarat, nec tamen periclitatur quasi statim aliud sit
factum caro et non verbum, si ex carne factum est verbum caro:
aut si ex semetipso factum est, scriptura dicat. cum scriptura non
dicat nisi quod sit factum, non et unde sit factum, ergo ex alio,
non ex semetipso, suggerit factum. [5] si non ex semetipso sed ex
alio, iam hinc tracta ex quo magis credere congruat carnem factum
verbum nisi ex carne in qua et factum est, vel quia ipse dominus
sententialiter et definitive pronuntiavit, Quod in carne natum est
caro est quia ex carne natum est. sed si de homine tantummodo
dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum et ita
defende non et in ipsum competisse. 'Atquin subicit, Et quod de
spiritu natum est spiritus est, quia Deus spiritus est, et De deo
natus est: [6] hoc utique vel eo magis in ipsum tendit si et in credentes
eius.' si ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? neque
enim dividere potes, hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines,
qui utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas.
[7] ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum
substantiarum pronuntiat conditione quas in semetipso gestabat
non potest videri de spiritu quidem suo de carne vero non sua
determinasse. ita cum sit ipse de spiritu dei (et spiritus deus est) ex
deo natus, ipse est et ex carne hominis et homo in carne generatus.

14 quia aliud etc. cum praecedentibus coniunxi.
15 factum (priore vice) TBmg. facta XB.
16 et declarat om. XB (forsan recte).
17 post et non verbum primus levius distinxit Kroy.
18, 20 (bis) semetipso TB semine ipso X (ter).
23 pronuntiat T Kroy.        24 si om. T Kroy.
25 nega hominem Christum XB nec de homine Christo TBmg.
26 defendes F Kroy.
33 pronuntiat conditione T conditione pronuntiat XB in semetipso
scribebam in semet ipse T et ipse XB.
35 ita cum sit etc. ita pungebam ex parum certis testimoniis quae vera viderentur
indagatis
ita cum sit ipse de spiritu dei et spiritus deus est ex deo natus ipse
est et ex carne hominis homo in carne generatus X ita cum ipse de spiritu dei
spiritus et ex deo natus ipse et ex carne hominis homo in carne generatus T.


64 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
XIX. [1] 'Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec
ex voluntate viri sed ex deo natus est?' hoc quidem capitulo ego
potius utar, cum adulteratores eius obduxero: sic enim scriptum
esse contendunt, Non ex sanguine nec ex carnis voluntate nec ex
viri sed ex deo nati sunt, quasi supradictos credentes in nomine
eius designet, ut ostendant esse semen illud arcanum electorum et
spiritalium quod sibi imbuunt. [2] quomodo autem ita erit, cum
omnes qui credunt in nomine domini pro communi lege generis
humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate nascantur,
etiam Valentinus ipse? adeo singulariter ut de domino scriptum
est, Sed ex deo natus est. merito, quia verbum dei, et cum verbo
dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei est Christus.
qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et viri voluntate,
quia ex dei voluntate verbum caro factum est: [3] ad carnem enim,
non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae nativitatis, quia
caro sic habebat nasci, non verbum. 'Negans autem ex carnis
quoque voluntate natum, cur non negavit etiam ex substantia
carnis?' neque enim quia ex sanguine negavit substantiam carnis
renuit, sed materiam seminis quam constat sanguinis esse calorem
ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis feminae: [4] nam
ex coagulo in caseo eius <vis> est substantiae quam medicando
constringit, id est lactis. intellegimus ergo ex concubitu nativitatem 
domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non
ex vulvae participatione. et quid utique tam exaggeranter inculcavit 
non ex sanguine nec ex carnis aut viri voluntate natum, nisi
quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret?
negans porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit 

19: 1 Quid est etc. interlocutori assignabam.
2 nati sunt Rig. (sed haud opus erat).
6 ostendant T Kroy. ostendat XB vulgo illud TBmg. illius XB.
8 domini X eius TB.
16 negans autem etc. interlocutori assignabam: alioquin negaverit scribere possis.
19 calorem XB colorem T colatum humorem tentavit Kroy. (mira felicitate).
20-21 sanguinis feminae nam ex coagulo om. X.
21 vis suppl. Gel. incaseatio eius est Kroy. (forsan recte).
23 voluntas XB ex voluntate T.
25 aut viri voluntate TMPF voluntate aut viri PRB vulgo.


66 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  

ex carne, quia non perinde negavit ex carne sicut ex concubitu
negavit. [5] oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem participaturus
descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? potuit enim extra
eam fieri caro spiritalis simplicius multo quam intra vulvam [fieret
extra vulvam]. sine causa eo se intulit unde nihil extulit. sed non
sine causa descendit in vulvam. ergo ex illa accepit, quia si non ex
illa accepit sine causa in illam descendit, maxime eius qualitatis
caro futurus quae non erat vulvae, id est spiritalis.

XX. [1] Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam EX syllabam
praepositionis officio adscriptam auferre quaeratis et alia magis uti
quae in hac specie non invenitur penes scripturas sanctas? per
virginem dicitis natum, non ex virgine, et in vulva, non ex vulva,
quia. et angelus in somnis ad Ioseph--Nam quod in ea natum est,
inquit, de spiritu sancto est--non dixit ex ea. [2] nempe tamen etsi ex
ea dixisset in ea dixerat: in ea enim erat quod ex ea erat. tantundem 
ergo et cum dicit in ea, ex ea consonat, quia ex ea erat
quod in ea erat. sed bene quod idem dicit Matthaeus originem
domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam, Iacob autem
generavit, inquit, Ioseph virum Mariae ex qua nascitur Christus.
sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit: Misit, inquit,
deus filium suum factum ex muliere. numquid per mulierem aut
in muliere? [3] hoc quidem impressius, quod factum potius dicit
quam natum. simplicius enim enuntiasset natum: factum autem
dicendo, et Verbum caro factum est consignavit et carnis veritatem 
ex virgine factae adseveravit. nobis quoque ad hanc
speciem psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae et haeretici

30 cur descendit in vulvam? om. T Kroy.
31-2 fieret extra vulvam om. T.
32 sed om. T.

20: 5-6 parenthesim indicabam.
7 quod ex ea erat om. X.
14 potius om. X (forsan recte).
17 virginis T Kroy. (contra consuetudinem scriptoris).


68 DE CARNE CHRISTI

 

  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
40  
  
  
  

45
et platonici Valentini sed sanctissimi et receptissimi prophetae
David: ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse
Christus. [4] accipe vicesimum primum et audi dominum patri deo
colloquentem: Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae:
ecce unum. Et spes mea ab uberibus matris meae, super te sum
proiectus ex vulva: ecce aliud. Et ab utero matris meae deus meus
es tu: ecce aliter. nunc et ad sensus ipsos decertemus. [5] Avulsisti,
inquit, ex utero. quid avellitur nisi quod inhaeret, quod infixum,
quod innexum est ei a quo ut auferatur avellitur? si non adhaesit
utero, quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo
adhaesisset nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem
quasi folliculi sui traducem adnexus origini vulvae? etiam cum
quid extraneum extraneo adglutinatur, ita concarnatur et convisceratur 
cum eo cui adglutinatur ut cum avellitur rapiat secum
ex corpore [aliquid] a quo avellitur [quasi] sequelam quandam
abruptae unitatis et producem mutui coitus. [6] ceterum cum et
ubera matris suae nominat--sine dubio quae hausit--respondeant
obstetrices et medici et physici de uberum natura, an aliter manare
soleant sine vulvae genitali passione, suspendentibus inde venis
sentinam illam inferni sanguinis in mamillam et ipsa translatione
decoquentibus in materiam lactis laetiorem: inde adeo fit ut
uberum tempore menses sanguinum vacent. quodsi verbum caro
ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata
vulva, nihil functa, nihil passa, quomodo fontem suum transfudit
in ubera quae nisi pariendo non mutat? habere autem sanguinem
non potuit lacti subministrando si non haberet et causas sanguinis
ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. [7] quid fuerit novitatis in
Christo ex virgine nascendi palam est: solum hoc scilicet, quod ex

21-2 vicesimum primum...colloquentem T et David domino deo patri
eloquentem XB (quod manifesto falsum) Christum (pro David) Bmg. Oeh.
27 quod (tertia vice) T om. ceteri.        30 quaero an scribendum adnexus est.
33 aliquid om. T quasi om. TMNF.
34 producem R3B producis MPNFR1 traducis TBmg. cum et T et
MNF quae PRB vulgo (quaerendi signo post nominat posito).
35 parenthesim indicavit Kroy.        38 in mamillam om. TBmg.
41 communione T Kroy. (manifesto errore).
43 pariendo scribere ausus sum habendo libri et edd.
43-4 fontem non potuit T.        44 et causas T om. et ceteri.


70 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
50  

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20

virgine secundum rationem quam edidimus, et uti virgo esset
regeneratio nostra spiritaliter, ab omnibus inquinamentis sanctificata 
per Christum virginem et ipsum etiam carnaliter ut ex
virginis carne.

XXI. [1] Si ergo contendunt hoc competisse novitati ut quemadmodum 
non ex viri semine ita nec ex virginis carne caro fieret dei
verbum, quare non hoc sit tota novitas, ut caro non ex semine
nata ex carne <semine nata> processerit? [2] accedant adhuc comminius 
ad congressum. Ecce, inquit, virgo concipiet in utero.
quidnam? utique dei verbum, non viri semen. certe ut pareret
filium: nam Et pariet, inquit, filium. ergo ut ipsius fuit parere, quia
ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit, licet non ipsius
fuerit quod concepit. contra si verbum ex se caro factum est, iam
ipsum se concepit et peperit, et vacat prophetia: [3] non enim virgo
concepit neque peperit, si non quod peperit ex verbi conceptu
caro ipsius est. sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et
angeli conceptum et partum virginis annuntiantis? an et omnis
iam scriptura quaecunque matrem pronuntiat Christi? quomodo
enim mater nisi quia in utero eius fuit? <ut quid in utero> si
nihil ex utero eius accepit quod matrem eam faceret in cuius utero
fuit? hoc nomen non debet caro extranea: matris uterum non
appellat nisi filia uteri caro; filia porro uteri non est, si sibi nata
est. [4] tacebit igitur et Elisabeth, prophetam portans iam domini sui
conscium infantem et insuper spiritu sancto adimpleta: sine causa

47 et uti mendosum esse frustra suspicantur edd.

21: 4 semine nata supplenda censebam accedam R vulgo comminus T.
7 ipsius fuit parere quia T om. XB vulgo.
11 verbi conceptu T verbi concepto MNF verbo concepto PRB vulgo.
15 ut quid in utero his suppletis loco difficili mederi tentabam.
19 Elisabeth propheta T Kroy.


72 DE CARNE CHRISTI

 

  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
  
  
  
  
5  
  

enim dicit, Et unde mihi ut mater domini mei veniat ad me? si
Maria non filium sed hospitem in utero gestabat Iesum, quomodo
dicit, Benedictus fructus uteri tui? quis hic fructus uteri qui non
ex utero germinavit, qui non in utero radicem egit, qui non eius
est cuius est uterus? et qui utique fructus uteri Christus? [5] an quia
ipse est flos de virga profecta ex radice Iesse, radix autem Iesse
genus David, virga ex radice Maria ex David, flos ex virga filius
Mariae qui dicitur Iesus Christus, ipse erit et fructus? [6] flos enim
fructus, quia per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. 
quid ergo? negant et fructui suum florem et flori suam
virgam et virgae suam radicem, quominus suam radix sibi vindicet
per virgam proprietatem eius quod ex virga est, floris et fructus:
[7] siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, 
ut iam nunc carnem Christi non tantum Mariae sed et
David per Mariam et Iesse per David sciant adhaerere. adeo hunc
fructum ex lumbis David, id est ex posteritate carnis eius, iurat illi
deus consessurum in throno ipsius. si ex lumbis David, quanto
magis ex lumbis Mariae ob quam in lumbis David.

XXII. [1] Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia 
ad Iesum, sed testimonia apostolorum delere non
poterunt, si daemonum indigna sunt. ipse imprimis Matthaeus,
fidelissimus evangelii commentator ut comes domini, non aliam
ob causam quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret
ita exorsus est: Liber generaturae Iesu Christi filii David filii
Abrahae. [2] his originis fontibus genere manante cum gradatim
ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa

22 gestabat XB vulgo portabat T Kroy.
25 et qui XB ut quid T.
35 adeo T deo XB ideo Pam.
38 in XB ex T.

22: 1-2 proclamantia ad X proclamantium T corr. quaero an legendum dominum
Iesum.
3 poterunt B potuerunt TX.
6 geniturae XB vulgo.
7 et passim Abrahae T Abraham ceteri.


74 DE CARNE CHRISTI

 

  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
  
30  
  
  
  

 

Abrahae et David per singulos traducem sui faciens in virginem
usque describitur inferens Christum--immo ipse Christus prodit
--de virgine? [3] sed et Paulus, utpote eiusdem evangelii et discipulus
et magister et testis, quia eiusdem apostolus Christi, confirmat
Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius. ergo
ex semine David caro Christi. sed secundum Mariae carnem ex
semine David: ergo ex Mariae carne est dum ex semine est David.
[4] quocunque detorseris dictum, aut ex carne est Mariae quod ex
semine est David, aut ex David semine est quod ex carne est
Mariae. totam hanc controversiam dirimit idem apostolus ipsum
definiens esse Abrahae semen: cum Abrahae, utique multo magis
David, quasi recentioris. [5] retexens enim promissionem benedictionis 
nationum in semine Abrahae, Et in semine tuo benedicentur 
omnes nationes, Non, inquit, dixit seminibus tanquam
de pluribus, sed semine, de uno, quod est Christus. [6] qui haec
nihilominus legimus et credimus, quam debemus et possumus
agnoscere in Christo carnis qualitatem? utique non aliam quam
Abrahae, siquidem semen Abrahae Christus: nec aliam quam
Iesse, siquidem ex radice Iesse flos Christus: nec aliam quam
David, siquidem fructus ex lumbis David Christus: nec aliam
quam Mariae, siquidem ex Mariae utero Christus: et adhuc
superius nec aliam quam Adae, siquidem secundus Adam
Christus. consequens ergo est ut aut illos spiritalem carnem
habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in
Christum, aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse,
quae non de spiritali stirpe censetur.

XXIII. [1] Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis
super adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam, Ecce hic
positus est in ruinam et suscitationem multorum in Israel et in

10-11 parenthesim indicabam prodit scribebam producitur TBmg. proditur
XB.
21 semine (priore vice) TBmg. nomine XB vulgo.
24 nihilominus T om. XB.
29 quam Mariae scribebam quam ex Mariae utero T quam ex Maria XB.
30 Adae T Adam ceteri.
32-3 in Christum T in Christo X.


76 DE CARNE CHRISTI

 

  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25  
  
  
  
signum quod contradicitur. signum enim nativitatis Christi
secundum Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum:
ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. [2] agnoscimus ergo
signum contradicibile conceptum et partum virginis Mariae, de
quo Academici isti, 'Peperit et non peperit virgo et non virgo.'
quasi non, et si ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret:
peperit enim quae ex sua carne, et non peperit quae non ex viri
semine, et virgo quantum a viro, non virgo quantum a partu--
[3] non tamen, ut ideo non pepererit quae peperit quia non ex sua
carne, et ideo virgo quae non virgo quia non de visceribus suis
mater. sed apud nos nihil dubium, nec retortum in ancipitem
defensionem: lux lux et tenebrae tenebrae et est est et non non:
quod amplius hoc a malo est. peperit quae peperit, et si virgo
concepit in partu suo nupsit: [4] nam nupsit ipsa patefacti corporis
lege, in quo nihil interfuit de vi masculi admissi an emissi: idem
illud sexus resignavit. haec denique vulva est propter quam et de
aliis scriptum est, Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum
vocabitur domino. quis vere sanctus quam sanctus ille dei filius?
quis proprie vulvam adaperuit quam qui clausam patefecit?
[5] ceteris omnibus nuptiae patefaciunt. itaque magis patefacta est
quia magis erat clausa. utique magis non virgo dicenda est quam
virgo, saltu quodam mater antequam nupta. et quid ultra de hoc
retractandum est? cum hac ratione apostolus non ex virgine sed ex
muliere editum filium dei pronuntiavit agnovit adapertae vulvae
nuptialem passionem. [6] legimus quidem apud Ezechielem de vacca
illa quae peperit et non peperit: sed videte ne vos iam tunc providens 

23: 4 quod contradicitur PR1 quod contradicetur MNFR3B contradicibile T.
12 pepererit scribebam peperit libri quae peperit quia non ex sua carne T
om. ceteri.
21 sanctus ille dei filius scribebam sanctus ille T sancti filius FRmg. dei filius
MPNRB.
23 ceteris iampridem scribebam, assentitur Kroy. ceterum libri.
23-24 pro itaque... quia... utique scribere velim utique... quae... itaque.
29 tunc T nunc XB.


78 DE CARNE CHRISTI

 

30  
  
  
  
  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
spiritus sanctus notarit hac voce disceptaturos super uterum
Mariae. ceterum non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset 
dubitative, Esaia dicente Concipiet et pariet.

XXIV. [1] Quod enim et alias [Esaias] iaculatur in suggillatione haereticorum 
ipsorum, et imprimis Vae qui faciunt dulce amarum et
tenebras lucem, istos scilicet notat qui nec vocabula ipsa in luce
proprietatum suarum conservant ut anima non alia sit quam quae
vocatur et caro non alia quam quae videtur et deus non alius quam
qui praedicatur. [2] ideo etiam Marcionem prospiciens, Ego sum,
inquit, deus, et alius absque me non est. et cum alio idipsum
modo dicit, Ante me deus non fuit, nescioquas illas Valentinianorum 
aeonum genealogias pulsat. et Non ex sanguine neque ex
carnis aut viri voluntate sed ex deo natus est, Hebioni respondit.
aeque Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam
nos anathema sit, ad energema Apelleiacae virginis Philumenes
[filium] dirigit. [3] certe Qui negat Christum in carne venisse hic
antichristus est, nudam et absolutam et simplici nomine naturae
suae pronuntians carnem, omnes disceptatores eius ferit, sicut et
definiens ipsum quoque Christum unum multiformis Christi
argumentatores quatit, qui alium faciunt Christum alium Iesum,
alium elapsum de mediis turbis alium detentum, alium in secessu
montis in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum alium ceteris
passivum, <alium nobilem alium> ignobilem, alium magnanimum
alium vero trepidantem, novissime alium passum alium resuscitatum, 
per quod suam quoque in aliam carnem resurrectionem
adseverant. [4] sed bene quod idem veniet de caelis qui est passus,
idem omnibus apparebit qui est resuscitatus, et videbunt et

32 ut dubitativae T.

24: 1 Esaias om. T.
2-3 dulce amarum et tenebras XB vulgo de luce tenebras de tenebris TKroy.
3 ipsa T ista ceteri.
7 alio idipsum modo scribebam alio eodem ipso modo T alio idipsum
eodem modo XB. 10 aut TKroy. et ceteri.
13 filium seclusi filium filumenen MPN alia alii.
20 alium nobilem alium supplenda censebam, nisi forte totum locum ita rescribere
malis
,...sub tribus arbitris <secretum>, alium ceteris (sc. ix apostolis)
passivum, <alium> clarum <alium> ignobilem.
22 aliam carnem T Kroy. alia carne ceteri.


80 DE CARNE CHRISTI

 

25  
  
  
  
  

  
  
  
  
5  
  
  
  

10

agnoscent qui eum confixerunt, utique ipsam carnem in quam
saevierunt, sine qua nec ipse esse poterit nec agnosci: ut et illi
erubescant qui adfirmant carnem in caelis vacuam sensu ut
vaginam exempto Christo sedere, aut qui carnem et animam
tantundem, aut tantummodo animam carnem vero non iam.

XXV. [1] Sed hactenus de materia praesenti. satis iam enim arbitror
instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae
probationem. quod et solum discussum sufficere potuisset--citra
singularum ex diverso opinionum congressionem quam et argumentationibus 
earum et scripturis quibus utuntur provocavimus
ex abundanti--uti cum eo quod probavimus quid et unde fuerit
Christi caro, quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus.
[2] ut autem clausula de praefatione commonefaciat, resurrectio
nostrae carnis alio libello defendenda hic habebit praestructionem,
manifesto iam inde quale fuerit quod in Christo resurrexerit.

25: 3-6 parenthesim indicabam,
6 cum T om. XB vulgo (forsan recte).
8 clausula TMPNRB clausulam F commonefaciat Kroy. (mira felicitate)
communem faciat T communi faciat XB vulgo.
10 manifestato T resurrexerit TMPNR3 resurrexit FR1B (forsan recte).


Previous PageTable Of ContentsNext Page

Ernest Evans(ed), Tertullian's Treatise on the Incarnation. © S.P.C.K. 1956.  Reproduced by permission of SPCK.

Edited and translated by Canon Ernest Evans, 1956.  Transcribed by Roger Pearse, 2002.  Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.

Changes made (differences from the printed original) in the online text:

  1. Words split over lines or pages have been rejoined, usually on the preceding line but in one case on the following where it was the only word on the line.  

  2. Chapter numbers were in Arabic numerals in the original -- changed to Roman numerals.

  3. Verse numbers inserted.  These were not present in Evans, so those from "Jean-Pierre MAHÉ, Tertullien: La Chair du Christ, t.1. Sources Chrétiennes 216, Paris: Cerf (1975)", have been used.


This page has been accessed by ****** people since 10th December 2002.


Return to the Tertullian Project Index of De Carne Christi About these pages