Previous PageTable Of ContentsNext Page


LIBER SECUNDUS

1. [1] Occasio reformandi opusculi huius, cui quid acciderit primo
libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus
deis adversus Marcionem retractandis suum cuique titulum et
volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum
definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum
esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere, alterum ex-
cludere. Non enim poterat aedificare mendacium sine demoli-
tione veritatis. Aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet
exstrueret. Sic aedificat qui propria paratura caret. [2] Oportuerat
autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui
creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam
et perfectam praescribentibus divinitatem, nihil iam quaereretur
in deum verum, quem quanto constaret esse sic quoque dum alium
esse non constat, tanto qualemcunque sine controversia haberi
deceret, adorandum potius quam iudicandum, et demerendum
magis quam retractandum, vel quam1 timendum ob severitatem.
[3] Quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum ve-
rum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?

2. [1] At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et con-
ditor universitatis, ideo tantum opinor, quia a primordio notus
est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romu-
lum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis
cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum
existimantes praesumendum quia quem constat esse reprehendere
magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes
deum, aliqui proinde atque si caecus1 vel fluitantibus oculis ideo

1. 1 quaero an legendum sit vel <amandum propter bonitatem> quam timendum etc.
2. 1 caecis Salmasius (sed vereor ut opus fuerit)


88 TERTULLIAN II. 2

alium solem praesumere velit mitiorem et salubriorem quia quem
videat non videt. [2] Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc
temperat, et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi
acrior et infestior vel etiam sordidior atque corruptior, rationi
tamen suae par est. Eam tu si perspicere non vales, iam nec
ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique
maioris. [3] Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sub-
limiorem? Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum
extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis
visum, cum id primum conspexeris eum esse quem non scias nisi
ex parte qua voluit ipse? Sed deum quidem ut sciens non negas,
ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si
scires non accusares, immo nec retractares. Reddens nomen illi
negas substantiam nominis, id est magnitudinis quae deus dicitur,
non tantam eam agnoscens quantam si homo omnifariam nosse
potuisset magnitudo non esset. [4] Esaias iam tum apostolus pro
spiciens haeretica corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini,
aut quis consiliarius eius fuit? aut ad quem consultavit, aut viam
intellectus et scientiae quis demonstravit ei? Cui et apostolus
condicet, O profundum divitiarum et sophiae dei, ut ininvesti-
gabilia2 iudicia eius, utique dei iudicis, et in investigabiles2 viae
eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit, nisi
forte isti censores divinitatis, dicentes, Sic non debuit deus, et,
Sic magis debuit, quasi cognoscat aliquis quae sint in deo nisi
spiritus dei. [5] Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes
in sapientia dei3 per sapientiam deum, consultiores sibimet viden-
tur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum,
ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus

2. 2 investigabilia, investigabiles MF; correxit R           3 in sapientia dei Pam.:
insipientia M: insipientiam R


2. a Isa. 40: 13 sq.; cf. Rom. 11: 34       b Rom. 11: 33 c cf. 1 Cor. 2: 11
dcf. 1 Cor. 1: 21


90 TERTULLIAN II. 2

stultum dei sapientius hominibus, et invalidum dei validius homini-
bus. [6] Et ita deus tunc maxime magnus cum homini pusillus, et
tunc maxime optimus cum homini non bonus, et tunc maxime
unus cum homini duo aut plures. Quodsi a primordio homo ani-
malis, non recipiens quae sunt spiritus, stultitiam existimavit dei
legem, ut quam observare neglexit, ideoque non habendo fidem
etiam quod videbatur habere ademptum est illi, paradisi gratia
et familiaritas dei per quam omnia dei cognovisset si obedisset,
quid mirum, si redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae
laborandae relegatus in ipso opere prono et devexo ad terram
usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit,
duntaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei? [7] Aut
quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim pronuntiare,
quod per electionem suae potius quam divinae sententiae ad-
misit? Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit, Non pru-
denter definxisti me. Confessus est seductionem. Non occultavit
seductricem. Rudis admodum haereticus fuit. Non obaudiit, non
tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit auctorem, quem
a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse, si forte,
iudicem fecerat [a primordio]. 4

3. [1] Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, si
quaeritur in qua condicione sit notus, ab operibus eius incipere,
quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius
et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat
nobis intellegendi qualiter sequens rerum ordinatio evaserit.
[2] Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei
nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos per quos


2. 4 a primordio Kroymannum secutus secludendum censebam


2. e cf. 1 Cor. 1: 25     f cf. 1 Cor. 2: 14      g cf. Matt. 13: 12; Luke 8: 18


92 TERTULLIAN II. 3

indignam ostendimus in deo illorum. Iam hoc ipsum, quod materia
est agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit.
Prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum
latere, id est non esse aliquid cui deus cognosceretur. [3] Quid enim
tam bonum quam notitia et fructus dei ? Nam etsi nondum appare-
bat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret,
sed deus praesciebat quid boni appariturum esset, et ideo in suam
summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non
utique repentinam nec obventiciae bonitatis nec provocaticiae
animationis, quasi exinde censendam quo coepit operari. [4] Si enim
ipsa1 constituit initium exinde quo coepit operari, non habuit
initium ipsa cum fecit. Initio autem facto ab ea etiam ratio
temporum nata est, utpote quibus distinguendis et notandis sidera
et luminaria caelestia disposita sunt. Erunt enim, inquit, in
tempora et menses et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus
quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit
initium. [5] Atque ita carens et ordine initii et modo temporis de
immensa et interminabili aetate censebitur, nec poterit repentina
vel obventicia et provocaticia reputari, non habens unde repute-
tur, id est aliquam temporis speciem, sed et aeterna et deo ingenita
et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam
hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus sed
ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a
bonitate committi. 2

4. [1] Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei
ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium
homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam,


3. 1 ipsa M: ipse R         2 committi R3: committere MR1


3. a Gen. 1: 14


94 TERTULLIAN II. 4

postmodum et maiorem, ut in magna tanquam in minore pro-
luderet atque proficeret, et ita de bono dei, id est de magno, ad
optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum promoveretur.
Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum:
Eructavit, inquit, cor meum sermonem1 optimum. [2] Agnoscat
hinc primum fructum optimum utique optimae arboris Mar-
cion. Imperitissimus rusticus quidem in malam bonam inseruit.
Sed non valebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice,
et ita se bonae arboris natura testabitur. Aspice ad summam,
qualia sermo fructificaverit. Et dixit deus, Fiat, et factum est, et
vidit deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi videret,
sed quia bonum ideo videns, honorans et consignans et dispungens
bonitatem operum dignatione conspectus. [3] Sic et benedicebat
quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et
dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec
malefacere. Videbimus causas quae hoc quoque a deo exegerunt.
Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans
quantum boni pararetur illi cui praeparabatur hoc totum. Quis
denique dignus incolere dei opera quam ipsius imago et simili-
tudo? [4] Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non
imperiali verbo sed familiari manu, etiam verbo blandiente prae-
misso, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo in tantam sub-
stantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam.
Bonitas inflavit animam, 2 non mortuam sed vivam. Bonitas prae-
fecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis.
Bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius
orbis possidens, in amoenioribus moraretur translatus in para-
disum, iam tunc de mundo in ecclesiam. Eadem bonitas et

4. 1 sermonem MR3: verbum sermonem         2 animam Pam.: in animam
MR: in eum animam Jun.


4. a Ps. 45: 1         b Gen. 1: 2 etc.         c Gen. 1: 26


96 TERTULLIAN II. 4

adiutorium prospexit, ne quid non boni. [5] Non est enim, inquit,
bonum, solum esse hominem. Sciebat illi sexum Mariae et deinceps
ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam in con-
troversias torques, bonitas erogavit, 3 consulens homini, quo deo
adhaereret, ne non tam liber quam abiectus videretur, aequandus
famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis,
sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem
a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et scientiae
capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus
qui subiecerat illi omnia. [6] Cuius legis observandae consilium
bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte morie-
mini. Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne
ignorantia periculi neglegentiam iuvaret obsequii. Porro si legis
imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut
poena transgressioni adscriberetur, quam tamen evenire noluit
qui ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem dei nostri interim
vel hucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex
indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis
et benignis.

5. [1] Iam hinc ad quaestiones omnes, o canes, quos foras apostolus
expellit, latrantes in deum veritatis. Haec sunt argumentationum
ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius futuri et avertendi
mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem
suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum,
passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum a
diabolo ? [2] Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet, et praescius,

4. 3 erogavit MR: rogavit Oeh. mg. (quam scripturam veram esse suspicor)


4. d Gen. 2: 18      e cf. Ps. 8: 6        f Gen. 2: 17        5. a cf. Rev.
22: 15


98 TERTULLIAN II. 5

qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere valeret,
nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus divinae
maiestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum est e
contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque
potentem; siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis deus,
id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo evenit quia
non talis deus. [3] Ad haec prius est istas species in creatore defendere
quae in dubium vocantur, bonitatem dico et praescientiam et
potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione
etiam ipsius Christi. Ex operibus ineundae probationes. Opera
creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut
ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. Nam
et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex
nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. [4] Postremo vel sic magna,
dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omni-
potens. De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes
quantos fecit prophetas? Quamquam quis praescientiae titulus in
omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit et
praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi
praescisset, nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. [5] Igitur
si et fuerunt in deo istae facultates prae quibus nihil mali evenire
homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videa-
mus et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod
per deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae


5. b cf. John 10: 25, 38


100 TERTULLIAN II. 5

potestatis invenio hominem a deo institutum, nullam magis
imaginem et similitudinem dei in illo animadvertens quam eius-
modi status formam. [6] Neque enim facie et corporalibus lineis tam
variis in genere humano ad uniformem deum expressus est, sed
in ea substantia quam ab ipso deo traxit, id est animae ad formam
dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est.
Hunc statum eius confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita.
[7] Non enim poneretur lex ei qui non haberet obsequium debitum
legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni
adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem
homini deputaretur. Sic et in posteris legibus creatoris invenias,
proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem,
sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum,
avocante deo et minante et exhortante, 1 nisi et ad obsequium et
ad contemptum libero et voluntario homine.

6. [1] Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo1 struentes liberam
hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo sed
ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum
institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura
esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius
commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiore
ostensa ea causa quae ita fecit institui. Bonitas dei et ratio eius
huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes
apud deum nostrum. [2] Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec
bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irra-
tionaliter bonum, sicut ostendimus. Oportebat deum cognosci.
Bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse
quod deum cognosceret. Quid tam dignum prospici posset quam
imago dei et similitudo? [3] Et hoc bonum sine dubio et rationale.

5. 1 et exhortante Gel.: exhortante MR
6. 1 intellegimur eo Rig.: intellegimus eos MR


102 TERTULLIAN II. 6

Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et
suae potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei
deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea
substantia homini accommodata est quae huius status esset, afflatus
dei utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut totius
mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret,
aliorum dominus, sui famulus? [4] Habes igitur et bonitatem dei
agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola nunc
bonitas deputetur quae tantum homini largita sit, id est arbitrii
libertatem. Aliud sibi ratio defendat in eiusmodi institutionem.
Nam bonus natura deus solus. Qui enim quod est sine initio habet,
non institutione habet illud, sed natura. Homo autem, qui totus ex
institutione est, habens initium cum initio sortitus est formam qua
esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institu-
tione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum
dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum,
scilicet bonorum conditorem. [5] Ut ergo bonum iam suum haberet
homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in
homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi
quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii,
quae efficeret bonum, ut proprium, iam sponte praestari ab
homine, quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exer-
cendae, ex libertate scilicet arbitrii, [non]2 favente institutioni,
non serviente, ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum
institutionem quidem sed ex voluntate iam bonus inveniretur,
quasi de proprietate naturae, proinde ut et contra malum (nam
et illud utique deus providebat) fortior homo praetenderet, liber

6. 2 non secl. Fulvius Ursinus


104 TERTULLIAN II. 6

scilicet et suae potestatis, quia si careret hoc iure, ut bonum quo-
que non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo
futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono
famulus. [6] Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa
est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte ser-
vando et malo sponte vitando, quoniam et alias positum hominem
sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui
meritis, liberi scilicet. [7] Ceterum nec boni nec mali merces iure
pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus,
non voluntate. In hoc et lex constituta est, non excludens sed
probans libertatem, de obsequio sponte praestando vel transgres-
sione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit
arbitrii. Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur circa libertatem
arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione
bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum constituenda
est, post factis praeiudicare non ita deum instituere debuisse,
quia aliter quam deum deceret evasit, sed dispecto quia ita
debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est cetera explorare.
[8] Ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, ante-
quam conditionem eius inspexerint, in auctorem referre quod
accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique et bonitas
dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali
evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream
ostendet quod3 ipsa commisit.

7. [1] Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et
ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. Exigere ta-
men a deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in

6. 3 <eius> quod Eng. (sed vix opus erat)


106 TERTULLIAN II. 7

omni institutione eius, ut desinas quaerere an deo nolente potuerit
quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem dei boni, sed
rationalibus institutionibus eius vindicandas, nec illud miraberis,
quod deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire ut
conservaret ea quae voluit. [2] Si enim semel homini permiserat
arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendi-
mus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permise-
rat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est
secundum deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet
aliquid?), quantum vero in hominc, secundum motus libertatis
ipsius (quis enim non hoc praestat ei cui quid semel frui praestat,
ut pro animo et arbitrio suo fruatur?). Igitur consequens erat
uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est
contineret in semet ipso1 et praescientiam et praepotentiam suam,
per quas intercessisse potuisset quominus homo male libertate sua
frui aggressus in periculum laberetur. [3] Si enim intercessisset,
rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat.
Denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii liberta-
tem, dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colu-
brum a congressu feminae arcet, nonne exclamaret Marcion,
O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae
instituit? Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? Cur
intercedit, si permisit? Eligat ubi semetipsum erroris notet, in
institutione, an in rescissione. [4] Nonne tunc magis deceptus ex
impraescientia futuri videretur, cum obstitisset? et quod quasi
ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret?
Sed et si praescierat male hominem institutione sua usurum,

7. 1 semet ipso M: ipso R


108 TERTULLIAN II. 7

quid tam dignum deo quam gravitas, quam fides institutionum
qualiumcunque? Vidisset homo, si non bene dispunxisset2 quod
bene acceperat, ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non
ut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo prae-
scriptum eius impleri. [5] Haec dignissime peroraturus in creatorem,
si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis,
obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore et gravitatem et
patientiam et fidem, institutionibus suis functo ut et rationalibus
et bonis.

8. [1] Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem,
ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque eius.
Igitur vivere quidem illi ipse praestiterat facto in animam vivam,
recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium. Ita
non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in
vitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem.
[2] Igitur sicut deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi
mortis statum attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec
per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus
qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago
et similitudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu
materiali quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus
angelos et apparitores flammam ignis. Quia nec universitatem
homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus
nihil tale subiecit. [3] Sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex
invalido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecil-
litatis, eum definitione mortis convenisset; postremo non liber-
tate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione
earum. Atque adeo eundem hominem, eandem substantiam

7. 2 dispunxisset Rig.: depinxisset MR1: depunxisset R3


8. a Ps. 104: 4


110 TERTULLIAN II. 8

animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas
victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum ob-
sequium legum eius administratur.

9. [1] Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax
invenitur, cum afflatus dei, id est anima, in homine deliquit, nec
potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad
hoc interpretanda erit qualitas animae. Inprimis tenendum quod
Graeca scriptura signavit, afflatum nominans, non spiritum. [2] Qui-
dam enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec
curata proprietate verborum pro afflatu spiritum ponunt, et dant
haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum
deum. Et usurpata iam quaestio est. Intellege itaque afflatum mi-
norem spiritu1 esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam eius, non
tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, et si de vento aura,
non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere fla-
tum. [3] Nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim
spiritus. Imago ergo spiritus afflatus. Porro imago veritati non
usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem
esse, aliud ipsam veritatem esse. Sic et afflatus cum imago sit
spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia veritas,
id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et afflatus, id est
imago, non debuerit admisisse delictum. [4] In hoc erit imago minor
veritate et afflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei,
qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia
plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen
et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis, sic nec
usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est

9. 1 spiritu Pam.: spiritum MR


112 TERTULLIAN II. 9

veritati, et hoc solum imagini non licet. [5] Sicut enim imago, cum
omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens
motum, ita et anima, imago spiritus, solam vim eius exprimere
non valuit, id est non delinquendi felicitatem. Ceterum non esset
anima, sed spiritus, nec homo, qui animam sortitus est, sed deus.
[6] Et alias autem non omne quod dei erit deus habebitur, ut expostu-
les deum et afflatum, id est vacuum a delicto, quia dei sit afflatus.
Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quam-
quam de anima tua flaveris, sicut et deus de spiritu suo. Denique
cunx manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis, et
factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem,
separavit eam a condicione factoris. [7] Opus enim aliud sit necesse
est ab artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo
ipse erit figulus, ita nec afflatus factus a spiritu ideo erit spiritus.
Ipsum quod anima vocitatus est flatus, vide ne etiam2 de afflatus
condicione transierit in aliquam deminutiorem qualitatem. Ergo,
inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane cum
illam exigis deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam.
Cum vero ad angelum provocatur, fortiorem defendam necesse
est dominum universitatis, cui iam angeli administrant, qui
etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in
primordio noluit. [8] Hoc ipsum ergo potuit afflatus dei admittere;
potuit, sed non debuit. Potuisse enim habuit per substantiae
exilitatem, qua afflatus, non spiritus, non debuisse autem per
arbitrii potestatem, qua liber, non servus, adsistente amplius
demonstratione non delinquendi, sub comminatione moriendi,
qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae
libertas. Itaque non per illud iam videri potest anima deliquisse
quod illi cum deo affine est, id est per afflatum, sed per illud quod

9. 2 flatus, vide ne etiam ita pungendum arbitrabar: ne etiam M: etiam ne R


9. a cf. Heb. 1: 14 b cf. 1 Cor. 6: 3


114 TERTULLIAN II. 9

substantiae accessit, id est per liberum arbitrium, a deo quidem
rationaliter attributum, ab homine vero qua voluit agitatum.
[9] Quodsi ita se habent, omnis iam dei dispositio de mali exprobra-
tione purgatur. Libertas enim arbitrii non ei culpam suam re-
spuet a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est.
Quod denique malum describes creatori? Si delictum hominis,
non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti
auctor qui invenitur interdictor, immo et condemnator. Si mors
malum, nec mors comminatori suo sed contemptori faciet invi-
diam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit, non utique
futuram si non contempsisset.

10. [1] Sed et si1 ab homine in diabolum transcripseris mali elogium,
ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas cul-
pam ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo quod
factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem
factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut
ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo, quod
deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi morituri
non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset divinita-
tem. [2] Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et
infamiae in deum? A deo utique non, qui et angelum ex
forma operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus
omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. Et
si evolvas Ezechielis prophetiam, facile animadvertes tam institu-
tione bonum angelum illum quam sponte corruptum. [3] In persona
enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo
domini ad me dicens: Fili hominis, sume planctum super princi-
pem Sor, et dices, Haec dicit dominus: Tu es resignaculum
similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis
resignaveris, corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum,

10. 1 et si R1: et si non MR1: etsi nunc Jun.


10. a Ps. 104: 4      b cf. Ezek. 28: 11-16


116 TERTULLIAN II. 10

ut archangelo, ut sapientissimo omnium) in deliciis paradisi dei
tui natus es; illic enim, ubi deus in secunda animalium figurae
formatione angelos fecerat. Lapidem optimum indutus es, sar-
dium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, iaspin,
lyncurium, achaten, arnethystum, chrysolithum, beryllum,
onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. Ex qua
die conditus es, cum cherub imposui2 te in monte sancto dei,
fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti invituperabilis in diebus
tuis, ex qua die conditus es, donec inventae sunt laesurae tuae;
de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti, et de-
liquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius
principis, proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo homi-
num in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus
potius illuc, nec cum cherub impositus3 in monte sancto dei, id
est in sublimitate caelesti, de qua satanam dominus quoque
decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gem-
mantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur de-
iectus est satanas. [4] Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris viri
denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suae,
a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium
conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum con-
stitutus, qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso trans-
latus in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae,
illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem eiectum4 a dei
obsequio, [5] et ex illo deliquit ex quo delictum seminavit, atque ita
exinde negotiationis, id est malitiae, suae multitudinem exercuit,
delictorum scilicet censum, 5 non minus et ipse liberi arbitrii in-
stitutus, ut spiritus. Nihil enim deus proximum sibi non libertate
eiusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus est
ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae

10. 2 cherub imposui Oeh.: cherubin posui MR      3 cherub impositus Oeh.:
cherubin positus MR       4 eiectum Ciacconius: electum MR         5 censum
Oeh.: et censuum MR


10. c cf. Gen. 2: 18-20       d cf. Luke 10: 18


118 TERTULLIAN II. 10

exorbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo ratio-
nem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem
diaboli quo hominis restitutionem. [6] Certamini enim dedit spatium,
ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua suc-
ciderat illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne
per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo
quem eliserat ante devictus, et deus tanto magis bonus invenire-
tur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam
decerpendae arboris vitae iam de vita regressurum.

11. [1] Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum
bonus, exinde iudex et severus et, quod Marcionitae volunt,
saevus. Statim mulier in doloribus parere et viro servire damna-
tur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem
incrementum generis audierat, Crescite, tantum, et multipli-
camini, sed quae in adiutorium masculo, non in servitium fuerat
destinata. Statim et terra maledicitur, sed ante benedicta. Statim
tribuli et spinae, sed ante foenum, et herbae et arborum fructuosa.
Statim sudor et labor panis, sed ante ex omni ligno victus immu-
nis et alimenta secura. [2] Exinde homo ad terram, sed ante de terra;
exinde ad mortem, sed ante ad vitam; exinde in scorteis vestibus,
sed ante sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas dei secundum
naturam, severitas posterior1 secundum causam. Illa ingenita,
haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec
adhibita. Nec natura enim inoperatam debuit continuisse boni-
tatem, nec causa dissimulatam evasisse severitatem. Alteram sibi,
alteram rei deus praestitit. [3] Incipe nunc etiam iudicis statum ut

11. 1 severitas posterior R3: severior posteritas MR1: ubi mallem equidem posterior
severitas


11. a Gen. 1: 28


120 TERTULLIAN II. 11

affinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solum-
modo bonum, quia non potes iudicem. Quamquam et illum ut
iudicem ostendimus; aut si non iudicem, certe perversum ac
vanum, disciplinae non vindicandae, id est non iudicandae, con-
stitutorem. Non reprobas autem deum iudicem, qui non iudicem
deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae
iudicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est
iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. [4] Nunc enim iustitia
malum, si iniustitia bonum. Porro cum cogeris iniustitiam de
pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis
censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni
aemulum nihil non malum. Igitur quanto malum iniustitia, tanto
bonum iustitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda
bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur ut iusta sit, non erit
bonitas, si iniusta sit. Nihil enim bonum quod iniustum, bonum
autem omne quod iustum.

12. [1] Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae separa-
tionem earum non potest capere, 1 quo ore constitues diversitatem
duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum
et seorsum deum iustum? Illic consistit bonum ubi et iustum. A
primordio denique creator tam bonus quam et iustus. Pariter
utrumque processit. Bonitas eius operata est mundum, iustitia
modulata est, quae etiam tum mundum iudicavit ex bonis facien-
dum quia cum bonitatis consilio iudicavit. [2] Iustitiae opus est quod
inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et
noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferio-
rem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora
et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter
arborem agnitionis mortis2 et vitae, inter orbem et paradisum,

12. 1 capere Lat.: carere MR 2 mortis deletum vult Kroy.


122 TERTULLIAN II. 12

inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit,
ita iustitia distinxit. [3] Totum hoc iudicato dispositum et ordinatum
est. Omnis situs, habitus elementorum, effectus, motus, status,
ortus, occasus singulorum, iudicia sunt creatoris: nc putes eum
exinde iudicem definiendum quo malum coepit, atque ita iusti-
tiam de causa mali offusces. His enim modis ostendimus eam cum
auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et
naturalem nec obventiciam deputandam, quae in domino inventa
sit arbitratrix operum eius.

13. [1] At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas
dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa
iustitia dei nacta est iam secundum adversionem1 dirigendae
bonitatis, ut seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro
meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur,
ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis vindicetur. [2] Ita omne
hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est; quod iudicando
damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit, utique
bono, non malo proficit. Denique timor iudicii ad bonum, non
ad malum confert. Non enim sufficiebat bonum per semetipsum
commendari, iam sub adversario laborans. Nam et si commen-
dabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expu-
gnabile iam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae
bonum etiam nolentes appetere et custodire compelleret. [3] Cete-
rum tot illecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret
quod impune contemneret? Quis custodiret quod sine periculo

13. 1 adversionem (i. e. animadversionem) MR: aversionem Scal.


124 TERTULLIAN II. 13

amitteret? Legis mali viam latam et multo frequentiorem: nonne
omnes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terri-
biles minas creatoris, et vix a malo avellimur. Quid, si nihil
minaretur? Hanc iustitiam malum dices, quae malo non favet?
Hanc bonum negabis, quae bono prospicit?2 Qualem oportet
deum velles? qualem malles3 expediret? Sub quo delicta gau-
derent, cui diabolus illuderet? [4] Illum bonum iudicares deum qui
hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni
auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus, nisi qui et
inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugna-
tor, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus est, dum pro bono
omnia est. Sic denique omnipotens, quia et iuvandi et laedendi
potens. Minus est tanturmnodo prodesse, quia non aliud quid
possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia bonum sperem,
si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si
non et nocentiae spectem?4 [5] Diffidam necesse est, ne nec alteram
partem remuneretur qui utramque non valuit. Usque adeo
iustitia etiam plenitudo est divinitatis ipsius, exhibens deum per-
fectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum
disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem
diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum quia
malit misericordiam quam sacrificium, et timendum quia nolit
peccatum, diligendum quia malit paenitentiam peccatoris quam
mortem, et timendum quia nolit peccatores sui iam non paeni-
tentes. Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis
deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.

14. [1] Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens sed et sanans,
mortificans sed et vivificans, humilians sed et sublimans, con-
dens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hinc1 respondeam

13. 2 prospicit R3: non prospicit MR1       3 malles R: males M: malle Oeh.
4 spectem R3: speciem MR1 et alii
14. 1 et hinc (i. e. hac de re) Rig.: et hic MR


13. a cf. Matt. 7: 13 b Deut. 6: 5 c Deut. 5: 29


126 TERTULLIAN II. 14

haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur
malorum dicens, Ego sum qui condo mala. [2] Amplexi enim voca-
buli communionem duas malorum species in ambiguitate turban-
tem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum
conditorem intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur.
Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis
delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum
cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et
culpae diabolum, malorum vero supplicii et poenae deum crea-
torem, ut illa pars malitiae deputetur, ista iustitiae, mala con-
dentis iudicii2 adversus mala delicti. [3] De his ergo creator profitetur
malis quae congruunt iudici: quae quidem illis mala sunt quibus
rependuntur, ceterum suo nomine bona, qua iusta, et bonorum
defensoria et delictorum inimica, atque in hoc ordine deo digna.
Aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniusti-
tiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona,
malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis
damnantur. [4] Constitue igitur iniuste hominem divinae legis
voluntarium contemptorem id retulisse quo voluit3 caruisse,
iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et ignibus caesam,
iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis
populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. In-
durat cor Pharaonis. Sed meruerat in exitium subministrari qui
iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens superbus ex-
cusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat; postremo, qua
Aegyptius, olim deo rens fuerat gentilis idololatriae, ibin et
crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit et ipsum
populum, sed ingratum. Immisit et pueris ursos, sed irreverenti-
bus in prophetam.

14. 2 iudicii scribebam; iudicia libri ut videtur et edd.      3 quo voluit R3: quod
noluit MR1


14. a Isa. 45: 7


128 TERTULLIAN II. 15

15. [1] Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit,
tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae
reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras
quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia
reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum
iudicem. Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi
talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes
legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem
quam suam curet? [2] Sed et si benedictio patrum semini quoque
eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et
reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et
offensa; ut per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo
quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres
manducasse et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumptu-
rum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unum-
quemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia
legis edomita, iustitia iam non genus sed personas iudicaret.
[3] Quamquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat
sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos
scilicet qui hanc ultro sibi sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis
illius super capita nostra et filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis
providentia dei censuit quod iam audierat.

16. [1] Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est
iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae se-
veritatis, sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia
haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindi-
canda erat procacitas aetatis verecundiam debentis. 1 Atque ita

16. 1 vindicanda erat... verecundiam debentis: hanc incisionem post prophetam,
ad finem cap. 14, transtulit van der Vliet, cui assentitur Kroy.


15. a cf. Jer. 31: 29       b Matt. 27: 25


130 TERTULLIAN II. 16

non poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et
ipsa culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas
esse debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant
et amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medi-
cus esse non possit? [2] Sed accusa male secantem, importune
amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque
eius ut mala ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum
quidem iudicem admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat
destruis. Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis
nec ab Epicuro erudimur. [3] Qui credimus deum etiam in terris
egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae
salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare
quicquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi,
si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo
et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum
est etiam mortuum deum credere et tamen viventem in aevo
aevorum. [4] Stultissimi, qui de humanis divina praeiudicant, ut
quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur huiusmodi
passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. Discerne
substantias, et suos eis distribue sensus tam diversos quam sub-
stantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et
dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis
comparabuntur quia de appellatione sociantur. Quanta erit
diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus mem-
brorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub
eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in
homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios
in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae. [5] Certe deum
confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo ergo in deo


132 TERTULLIAN II. 16

humanum aliquid existimas, et non divinum omne? Quem deum
non negas, confiteris non humanum, siquidem deum confitendo
praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum
qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a deo
inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum
est ut in deo potius humana constituas quam in homine divina,
et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem.
[6] Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem
motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet non
tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus
distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dico, patien-
tiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem, cur
divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus
deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis, non
tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis pro-
prietate felix. [7] Irascetur enim sed non <quatietur>; 2 exacerbabitur
sed non periclitabitur; movebitur sed non evertetur. Omnia ne-
cesse est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et
iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem
propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et miseri-
cordiam propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes, 3
et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est.
Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter
quem homo eadem patitur aeque suo more.

17. [1] Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut
dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis
ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu
puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem

16. 2 <quatietur> addendum arbitrabar: conturbabitur sive exturbabitur Eng.
3
resipiscentes Pam.: respicientes MR


134 TERTULLIAN II. 17

super bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et
iniustos, quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque
testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere
ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia
legitur. [2] Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis,
illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam
mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam
destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae
lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia
functo: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum
ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae
confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens
iudicavit, totiens refovit quotiens et increpuit. [3] Non solum igitur
iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum
ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem.
Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud pro-
pter quod1 alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem
doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius.
Dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante
Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus. Nulla posteritas non
a primordiis accipit. [4] Tamen non a tuo deo didicit creator meus
praescribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non
falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora
patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad
haec innocentiae, pudicitiae et iustitiae et pietatis principalia con-
sulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quo-
que anno servitia libertate solvuntur, cum eodem tempore agro
parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris
remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudi-
bus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.

17. 1 quod Urs.: quem MR


17. a cf. Matt. 5: 45 b cf. Rom. 2: 15 c Rom. 13: 9


136 TERTULLIAN II. 18

18. [1] Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis
concu<tere concu>piit1 ut talionis definitionem, oculum pro oculo,
dentera pro dente, et livorem pro livore repetentis? Non enim
iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohiben-
dae violentiae prospicit, ut quia durissimo et infideli in deum
populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare
defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et
ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu
vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis
prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata2 cessaret,
dum secunda permissa prima terretur, et prima deterrita nec
secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eun-
dem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod
feceris aliis. [2] Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat
animalia quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae
continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae
cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum
desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet
atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frige-
scunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere.
Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte qua de victus
necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est:
postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis
et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus.
[3] Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo
abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque
onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates

18. 1 concu<tere concu>piit Kroy.: concupiit libri et edd.      2 aestuata R3:
astuta MGR1


18. a Deut. 32: 35      b Exod. 32: 6; cf. 1 Cor. 10: 7


138 TERTULLIAN II. 18

nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui
tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum
vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam
dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et
transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere
quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi
iubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.

19. [1] Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae
domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut
istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec1 ullo momento
vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem
quam in lege domini voluntas eius, et in lege domini medita-
bitur die ac nocte? Quam legem non duritia promulgavit auctoris,
sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis
et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de
arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheti-
cae, et in omnibus paene argumentis figuratae. [2] Sufficit enim in
praesenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam
reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc bene-
ficium, non onus, legis adiuvandum etiam prophetas eadem
bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, auferre nequitias de
anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo
et iustificare viduam, diligere quaestiones, fugere improborum
contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam
inivistam, infringere panem esurienti et tectum non habentem
inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et dome-
sticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et
labia ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum,

19. 1 nec Kroy.: ne MR


18. c Isa. 1: 11 sq.
19. a Ps. 1: 2         b cf. Isa. 1: 16 sqq.         c Isa. 58: 7


140 TERTULLIAN II. 19

quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est
in ira non perseverare sive saevire, non abire in concilium im-
piorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium
sedere. Sed ubi? [3] Vide quam bonum et iocundum habitare fratres
in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum
scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in
dominum quam sperare in hominem. Qualis enim apud deum
merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est
iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo,
et folium eius non decidet, et omnia quaecunque faciet prospera-
buntur illi. Innocens autem et purus corde, qui non accepit in
vanum nomen dei et non iuravit ad proximum suum in dolo, iste
accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo saluti-
ficatore2 suo. [4] Oculi enim domini super timentes eum, sperantes
in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte,
utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique vitae aeternae.
Multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos
dominus. Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius.
Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex ipsis non com-
minuetur. Redimet3 dominus animas servorum suorum. Pauca
ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto iam ad
testimonium dei optimi deesse, quod satis et praecepta bonitatis
et praemissa consignant.

20. [1] Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque pisculen-
tum de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras
hinc blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscuius-
que iam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quae
relucentem bonitatem creatoris infuscent. Sed et per istas caligines
sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum,
obicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et
argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. [2] Age, infelicis-
sime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque

19. 2 salutari F     3 Redimet Pam.: redemit MR


19. d cf. Ps. 34: 13 sq.     e cf. Ps. 4: 5     f cf. Ps. 1: 1     g Ps. 133: 1
h cf. Ps. 118: 8 sq.     i Ps, 1: 3      j Ps. 33: 18 sq.     k Ps. 34: 19 sqq.


142 TERTULLIAN II. 20

gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. Reposcunt
Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mu-
tuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum
nomine, ex eodem scripturae instrumento, mercedes restitui opor-
tere illius operariae servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus
et villis aedificatis. [3] Quid iudicabis, optimi dei elector? Hebraeos
fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? Nam
et aiunt ita actum per legatos utrinque, Aegyptiorum quidem re-
petentium vasa, Iudaeorum vero reposcentium operas suas. Et
tamen vasis iustitia renuntiaverunt ibi1 Aegyptii. Hodie adversus
Marcionitas amplius allegant Hebraei, negantes compensationi
satis esse quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium
operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur.
[4] Quae autem pars maior, repetentium vasa an incolentium villas
et urbes? Querela ergo maior Aegyptiorum, an gratia Hebraeo-
rum? Ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent,
liberi homines in ergastulum subacti: ut solas scapulas suas
scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum con-
tumeliosa atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis,
pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultati-
bus et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis
pronuntiasset. Igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et
causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit
nescientes, et suum populum in tempore expeditionis angusto
aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. Plane minus exigi
iussit. Hebraeis etiam filios Aegyptii restituere debuerant.

21. [1] Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut

20. 1 vasis iustitia renuntiaverunt ibi Oeh., nec video quomodo melius vexato huic
loco mederi possis:
hasi iustitia... sibi M: has iustitia... sibi R


144 TERTULLIAN II. 21

mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam
circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione
civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana,
non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare,
et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo
tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens
enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra
indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. [2] Arcam vero
circumferre neque cotidianum opus videri potest neque humanum,
sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique
divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum
esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas
forsitan nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, sim-
plicitate veritatis, non curiositate: sicut et nunc certa distinctio
est sabbati humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui
sabbatis lignatum ierat, morti datus est: suum enim opus fecerat,
lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune
gesserunt: non suum enim opus sed dei, ex praecepto scilicet
ipsius, administraverant.

22. [1] Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et
in terra et in aquis, ostendit et causas, idololatriae scilicet1 sub-
stantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque
servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta
Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad
remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de
figura remedii. [2] Sic et cherubim et seraphim aurea, in arcae
figuratum exemplum certe simplex ornamentum, accommodata
suggestui: longe diversas habendo causas ab idololatriae condi-
cione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur simili-

22. 1 scilicet M: scilicet quae MmgR: scilicet caecae Oeh.: mallem scripsisse
idololatriae scilicet quae substantiam cohibent


21. a Exod. 20: 9 sq.         22. a Exod. 20: 5         b cf. Num. 21: 8 sq.


146 TERTULLIAN II. 22

tudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu
deprehensa ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacri-
ficiorum rationali institutione, avocante scilicet ab idolis ad deum
officia ea quae si rursus eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem
sacrificiorum vestrorum? hoc ipsum voluit intellegi quod non
sibi ea proprie exegisset. Non enim bibam, inquit, sanguinem
taurorum, quia et alibi ait, Deus aeternus non esuriet nec sitiet.
[3] Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noe odoratus
est libenter, quae iocunditas sive viscerum vervecinorum sive
nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et deum
metuens offerentium ea quae a deo habebant, et pabuli et suavis
olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non quae fiebant exi-
gentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei.
Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi
munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit
divitem et regem, an delectabit titulus officii? [4] At si cliens ei
munera ultro, vel etiam indicta, 2 ordine suo offerat, et sollemnia
regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa
cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives
exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum?3 plenus
sum: et, Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata? Vestra
dicendo quae secundum libidinem suam non secundum
religionem dei celebrando, sua iam non dei fecerant, condicio-
nalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum
quae administranda praescripserat. 3

23. [1] Si vero etiam circa personas levem vultis intellegi cum
reprobat aliquando probatos, aut improvidum cum probat

22. 2 indicta Kroy.: dicta MR; ex edicto Lat.       3-3 hunc in modum interpungen-
dum censebam


22. c Isa. 1: 11     d Isa. 40: 28      e Isa. 1: 11, 14


148 TERTULLIAN II. 23

quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita
aut ignoret futura, atquin nihil tam bono et iudici convenit quam
pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. Adlegitur Saul, sed
nondum despector prophetae Samuelis. Reicitur Salomon, sed
iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sido-
niorum mancipatus. [2] Quid faceret creator ne a Marcionitis repre-
henderetur? Bene adhuc agentes praedamnaret iam propter
futura delicta? Sed dei boni non erat nondum merentes prae-
damnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina
benefacta? Sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis
scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum deus sem-
per adlegeret quem nunquam posset recusare? [3] Vel quis item
sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret quem
nunquam posset adlegere? Exhibe bonum semper, et non recusa-
bitur; exhibe malum semper, et nunquam adlegetur. Ceterum si
idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur
a deo et bono et iudice, qui non levitate aut improvidentia senten-
tias vertit, sed censura gravissima et providentissima merita tem-
poris cuiusque dispensat.

24. [1] Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi pro-
inde mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recorda-
tione paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem
fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem
sapere mali operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit
enim in bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et expro-
brationem eius qui beneficii ingratus extiterit, [2] sicut et tunc circa
personam Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non

24. a 1 Sam. 15: 11


150 TERTULLIAN II. 24

deliquerat cum Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget;
optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israelis,
dignissime adlegerat. Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo
enim te sustinebit improvidentiam adscribentem deo ei quem
deum non negans confiteris et providum. Haec enim illi propria
divinitas constat. Sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat
paenitentiae suae professione, quam vacante delicto circa Saulis
adlectionem consequens est invidiosam potius intellegi, non
criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa
Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et paenituit dominum de
malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse
Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere in Tarsos, quia
cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem
et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. [3] Bene igitur
quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super
malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super
agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae.
Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non com-
petere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum.
Et quia et Marcion defendit arborem bonam malos quoque
fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod
optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum1
malitiarum intellegendarum quae possint et in optimum decu-
currisse? Subest autem. [4] Dicimus denique malitiam nunc signi-
ficari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed
quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit,
Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, non
peccatoria sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut
congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non
reprehenduntur in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem
ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis

24. 1 earum MR: etiam earum Pam., sine causa ut videtur


24. b 1 Sam. 9: 2       c Jonah 3: 10       d Jonah 4: 2         e Isa. 45: 7
f Jer. 18: 11


152 TERTULLIAN II. 24

malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. [5] Nam et apud
Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro
malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si
eius malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae
scilicet et deletui2 vindicandae, atqui nec hic ullum admissum
criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem
digne meritoque decreverat abolendam. [6] Ita quod iuste destina-
verat non male destinans, ex iustitia non ex malitia destinarat;
sed poenam ipsam malitiam nominavit ex malo et merito passionis
ipsius. Ergo, dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia
iuste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est,
qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. Immo
nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere
quid sit paenitentia dei. Non enim, si hominem ex recordatione
plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia
paenitet, ideo et deum proinde. [7] In quantum enim deus nec malum
admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni
aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura
determinat, dicente Samuele Sauli, Discidit dominus regnum
Israelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo
super te, et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur
neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paeniten-
dum. [8] Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinac
paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque ex
levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur,
sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae? Iam
relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil enim
aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris, quae
etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine,
nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et in

24. 2 deletui R3: delictum MR1: de delicto Oeh. Scribere possis de delicto iudi-
candae


24. g 1 Sam. 15: 28 sq.


154 TERTULLIAN II. 24

Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed
ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro
rerum variantium sese occursu regi3 ostendimus.

25. [1] Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusilli-
tates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas
purgandasque pertendam. Inclamat deus, Adam, ubi es? scilicet
ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gu-
stasset interrogat, scilicet incertus. Immo nec incertus admissi
nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delite-
scentem evocatum prodire1 in conspectum domini, non sola
nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggil-
latione. [2] Nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legen-
dum est, Ubi es, Adam? sed impresso et incusso et imputativo,
Adam, ubi es! id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et
increpandi et dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum orbem
comprehendit manu velut nidum, cuius caelum thronus et terra
scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio evaserat,
quominus illi ubicunque Adam ante evocationem viseretur tam
latens quam de interdicta fruge sumens? [3] Speculatorem vineae vel
horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimiori-
bus oculatiorem aliquid subiecti praeterire non posse. Stulte, qui
tantum argumentum divinae maiestatis et humanae instructionis
naso agis. Interrogat deus quasi incertus, ut et hic liberi arbitrii
probans hominem in causa aut negationis aut confessionis daret ei
locum sponte confitendi delictum et hoc nomine relevandi. Sicut
de Cain sciscitatur ubinam frater eius; quasi non iam vociferatum

24. 3 occursu regi Rig.: occursu rei MR1: occursura rei R3: occursu fieri Urs.
25. 1 prodire R: prodere MF


25. a Gen. 3: 9, 11


156 TERTULLIAN II. 25

a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem
ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine
gravandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum po-
tius delictorum quam negandorum; ut iam tunc initiaretur evan-
gelica doctrina, Ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis.
[4] Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei
salva est, dicente domino, Ecce Adam factus est tanquam unus ex
nobis, de futura scilicet adlectione hominis in divinitatem. Denique
quid sequitur? Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de
ligno vitae et vivat in aevum. Interponens enim, Et nunc, prae-
sentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem
vitae fecisse se ostendit. [5] Ideoque nec maledixit ipsum Adam et
Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos. Cain
vero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim
vetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum.
Haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabatur ne delin-
quens homo quid sibi agendum sit ignoret. [6] Sed ad Sodomam et
Gomorram descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem per-
venientem ad me consummantur, si vero non, ut agnoscam. Et
hic videlicet ex ignorantia incertus et scire cupidus? An hic
sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed com-
minativum exprimens sensum, sub sciscitationis obtentu? Quodsi
descensum quoque dei irrides, quasi aliter non potuerit per-
ficere iudicium nisi descendisset, vide ne tuum aeque deum
pulses. Nam et ille descendit ut quod vellet efficeret.

26. [1] Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo,
inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere, 1
si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime

26. 1 vellet facere R3: vellet faceret MR1: velles faceret Kroy. (forsan recte)


25. b Matt. 12: 37      c Gen. 3: 22      d Gen. 18: 21


158 TERTULLIAN II. 26

iurantis alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem de-
prehendis, an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse
qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit hoc deierans,
vere non peieravit. Sed nec vane deierat alium deum non esse.
[2] Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent,
tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat
igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum
omnino non esse. Hoc ut deus faceret tu quoque Marcion coegisti.
Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut
comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens,
nihil deo indignum est quod efficit deo credere. [3] Satis et tunc pu-
sillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem
efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et
indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam.
Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem,
immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut
et me una cum eis impende. [4] Miserandi vos quoque cum populo,
qui Christum non agnoscitis in persona Moysi figuratum, patris
deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed
sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod
ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit.
Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille
postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres
quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

27. [1] Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque
adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem

26. a cf. Isa. 45: 23      b Exod. 32: 10      c Exod. 32: 32


160 TERTULLIAN II. 27

creatoris, simplici et certa ratione proponam, deum non potuisse
humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus sus-
cepisset, per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique hu-
manae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna,
homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam
dignum deo quam salus hominis. [2] De isto pluribus retractarem, si
cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo
diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in
reliquo ordine humanae conditionis deversatum iam credidistis,
non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semet-
ipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus,
et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae
stravit ut etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis
nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores
tamen Iudaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? [3] An hae sunt
pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum
humanis passionibus obiectum eius dei esse cui humanitates
exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse
in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum con-
gressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem
eius, quena ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni
dispositioni suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico
citra angelos, sicut apud David scriptum est; [4] qua diminutione in
haec quoque dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis,
ediscens iam inde a primordio, iam inde hominem <indutus, id
esse>1 quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit, ille qui

27. 1 <indutus, id esse>: loco valde vexato his additis mederi tentabam


27. a cf. Ps. 8: 5; Heb. 2: 9


162 TERTULLIAN II. 27

interrogat, ille qui postulat, ille qui iurat. Ceterum patrem nemini
visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo,
Nemo cognovit patrem nisi filius. [5] Ipse enim et veteri testamento
pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet, patrem invisibilem
determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus qui
videbatur, dei filius. Sed et penes nos deus2 in persona Christi
accipitur, quia et hoc modo noster est. [6] Igitur quaecunque exigitis
deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique et
placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo. Quaecunque
autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et viso et
audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semet-
ipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus
hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit.
[7] Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est
humanae salutis. Conversabatur deus <humane>, 3 ut homo divine4
agere doceretur. Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex
aequo agere cum deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo
maximus fieret. Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide
credas deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga
utrumque ordinem creatoris! [8] Iudicem eum designatis, et severita-
tem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saevitia
exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati
congruentem pro captu mediocritatis humanae deiectius conver-
satam ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet nec
modicus, nec iudex nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro
deprehendantur? Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus
in libello suo, et de iudice necessarie severum, et de severo sic et
saevum, si tamen saevum.

27. 2 deus invitus scribebam: Christus, libri et edd. sed nomen sanctum quid duplici vice
significare posset nullus intellegebam     
3 humane add. Kroy.      4 divine MF:
divina R edd.


27. b Luke 10: 22      c Exod. 33: 20


164 TERTULLIAN II. 28

28. [1] Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et
ipse adversus Marcionem antitheses aemulas faciam. Si ignoravit
deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse
alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem
via sursum et deorsum. Denique si non ignorasset, et ab initio
ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti dia-
bolum et omne malum quod1 deus meus passus est esse, hoc et
tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster,
proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero re-
spexit, eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. [2] Pae-
nituit mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim,
quod tandem animadvertit ad horninis salutem, paenitentiam
dissimulationis pristinae2 fecit debitam malo facto. Porro malum
factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per
paenitentiam emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem
deus noster, sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior
auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem
domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster,
sed et vester vicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis
enim non rursus percutiet non repercussus? Nescit deus noster
quales adlegeret. Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegis-
set, si praescisset. Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe
maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum.
Multos saevitia dei mei absumpsit. [3] Tuus quoque deus quos salvos
non facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit
occidi. Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in
semetipsum quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem
occidisse deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam,
utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed

28. 1 quod Urs.: quem MR: quae Pam. 2 pristinae Rig.: pristinam MR


166 TERTULLIAN II. 28

expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt
necessaria.

29. [1] Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidis-
sem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris
tam boni quam et iudicis, secundum utriusque partis exempla con-
gruentia deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque
iustitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis,
compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex
qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere,
atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et
mitem a fero, et salutarem ab exitioso. [2] Magis enim eos coniungunt
quos in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer
titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius,
et nihil aliud praestaret1 quam demonstrationem eiusdem dei
optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. Nam
et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori
ad unitatem magis spectat. [3] Adeo enim ipsa et una erat substantia
divinitatis, 2 bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus
argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere in quibus prae-
miserat severitatem; quia nec mirum erat diversitas temporalis,
si postea dens mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro
indomitis. Ita per antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris
a Christo refonnatus quam repercussus, et redditus potius quam
exclusus, praesertim <cum>3 deum tuum ab omni motu amariore
secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. [4] Nam si ita

29. l praestaret Oeh.: praestare MR1: praestat R3
divinitatibus libri et edd., quod quid sibi vellet nesciebam
2 divinitatis Kroy.:
3 cum add. Leopoldus


168 TERTULLIAN II. 29

est, quomodo eum antitheses singulas species creatoris aemulatum
demonstrant? Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum
zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali,
aemulatione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius antitheses
etiam ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum,
summa tamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantis-
sime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero
tenebraram, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis per-
suasisses. Ceterum eius erit antithesis cuius est et in mundo.


Previous PageTable Of ContentsNext Page

Ernest Evans(ed), Tertullian: Adversus Marcionem. Oxford University Press. 1972.  Reproduced by permission of Oxford University Press.

Edited and translated by Canon Ernest Evans, 1972.  Transcribed by Roger Pearse, 2001.  Note that verse numbers have  been moved from the left margin into the text (for formatting reasons).  Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.


This page has been accessed by ****** people since 8th December 2001.


Return to the Tertullian Project About these pages