Previous PageTable Of ContentsNext Page


LIBER TERTIUS

1. [1] Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare
perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post
decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudica-
tum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris,
cum determinatum est alium deum non credendum praeter crea-
torem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli
non alterius Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Chri-
stus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque
ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis.
[2] Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum eccle-
siarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae inter-
versionem ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello
intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examina-
tura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris,
sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis
viribus uti suis, non ut laborantem: ceterum in praescriptionum
compendiis vincit: sed [decretum est]1 ut gestientem ubique
adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit
eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum
qui semper sit praedicatus.

2. [1] Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito ve-
nisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat,
ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater
de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus,
praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis

1. 1 decretum est seclusit Kroy., nec quid aliud ea locutione faciendum fuerit percipio.


172 TERTULLIAN III. 2

patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius
auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa
defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui aucto-
ritatem praestat. [2] Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam
pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator
designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si
fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula,
rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem
post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum.1
[3] Nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione.
Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil
putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem
dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et disposi-
tum ex praedicatione et divinum ex dispositione? [4] Et utique tan-
tum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus
subitum non fuisset qua per fidem profuturum. In quantum enim
credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat ut
credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedica-
tionis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a
deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere
quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

3. [1] Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se
et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus
per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem
ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit,
siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes
magnas edituros, aversionem1 etiam electorum, nec ideo tamen
admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut

2. 1 deum post Christum R3: Christum post deum MR1
3. 1 quaero an scribendum <usque ad> aversionem (w3ste planh~sai)


3. a cf. Matt. 24: 24


174 TERTULLIAN III. 3

etiam apud pseudochristos facillimarum. [2] Aut quale est si inde
se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde
ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo
auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum
documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem
occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in con-
dicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore
ante iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter
praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. [3] Igitur si
priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem
excludet,2 praedamnatus erit et ipse iam ab eo quo3 posterior est
agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros consti-
tuendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus
sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo
vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per
Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito prae-
scribere tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum
fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuis-
sent, ut respondentes virtutibus creatoris et editis per famulos
suos et in Christum suum repromissis. [4] Quamquam, et si alia
documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius
crederemus etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius
tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis,
ut sic quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus
propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim
adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetiis

3. 2 excludet Kroy.: cludet MR edd.       3quo MR: quod Gel. (perperam)


176 TERTULLIAN III. 3

propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diversitatum
species reluceret. Sed quomodo a deo nunquam praedicato
Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit nec deum
nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit,
et Christus agnosci per deum debuit.

4. [1] Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut dis-
plicentis, ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit,
filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctorita-
tem, ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante cre-
deretur Christum venisse quam sciretur fuisse. Competit mihi
etiam illud retractare, cur non post Christum1 venerit. [2] Nam cum
intueor deum eius tanto aevo patientissimum acerbissimi crea-
toris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque
id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam dif-
ferens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in
Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et
expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse
proprias dispositiones superduceret. [3] Ceterum paenitentia tantae
patientiae fecit quod non in finem rerum creatoris perseveraverit.
Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit ex-
hiberi. Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine
causa tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidve tur-
bavit? Atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem
tam tarde revelatus, ante Christum vero eius tam propere.
[4] Alterum vero iam dudum debuerat traduxisse, alterum nondum.
Ne illum quidem tam diu saevientem sustinuisse, istum vero
adhuc quiescentem inquietasse! circa ambos excidens ab optimi
dei titulo, certe varius et ipse et incertus, tepidus scilicet in

4. 1 quaero an legendum post <creatoris> Christum


178 TERTULLIAN III. 4

creatorem et calidus in Christum, et vanus utrobique. Non magis
enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. Manet et
creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur.
Quid venit post creatorem, quem emendare non valuit? Quid
ante Christum eius revelatus est, quem revocare non potuerit?
[5] Aut si emendavit creatorem, post illum revelatus est, ut emen-
danda praecederent: ergo et Christum eius aeque emendaturus
expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus,
sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum rursus adveniet, ut
primo quidem adventu processerit adversus creatorem, legem et
prophetas destruens eius, secundo vero procedat adversus Chri-
stum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclusurus ordinem
suum, tunc, si forte, credendus est: aut si iam hinc perfecta res
est eius, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus.

5. [1] His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de lon-
ginquo. Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus video
aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum,
ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus
Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, ne-
cesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixe-
rim, naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae
cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione com-
mixta1 obtundant lectoris intentionem. [2] Duas itaque causas
prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris.
Unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam
et divinitati competit quaecunque decreverit ut perfecta reputare,
quia non sit apud illam differentia temporis2 apud quam uni-
formem statum temporum2 dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi

5. 1 commixta Kroy.: commixtae libri et edd.        2 temporum Pam.: temporis
MR
(utraque vice)


180 TERTULLIAN III. 5

propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit,
iam visum atque ita iam expunctum, id est omni modo futurum,
demonstrare, sicut per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella,
maxillas autem meas in palmas, faciem meam vero non averti a
sputaminibus. [3] Sive enim Christus iam tunc in semetipsum secun-
dum nos, sive prophetes de semetipso secundum Iudaeos pronun-
tiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. Alia
species erit qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et
allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt.
Nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen ut
sapam de petris aut defrutum de rupibus speres; et terram audi-
mus lacte et melle manantem, non tamen ut de glebis credas te un-
quam placentas et Samias3 coacturum; quia nec statim aquilicem
et agricolam se deus repromisit, dicens, Ponam flumina in regione
sitienti et in solitudine buxum et cedrum. Sicut et praedicans de
nationum conversione, Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae
passerum, non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis et illis
monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est.
[4] Et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum
apostolus ipsam legem indulgentem bubus terentibus os liberum,
non de bubus sed de nobis interpretetur, et petram potui submini-
strando comitem Christum adleget fuisse, docens proinde et
Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse,
et suggerens Ephesiis quod in primordio de homine praedicatum
est relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem,
id se in Christum et ecclesiam agnoscere.

6. [1] Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae
litteraturae, memento, lector, constitisse ut, cum tale quid adhi-
buerimus, non retractetur de forma scripturae sed de statu causae.

5. 3 Samias MR: psomias Lat. (qui tamen psomidas scribere debuit)


5. a Isa. 50: 6      b cf. Joel 3: 18      c cf. Exod. 3: 8, 17; Deut. 26: 9, 15
d Isa. 41: 19        e Isa. 43: 20        f cf. i Cor. 9:9      g cf. i Cor. 10: 4      h cf.
Gal. 4: 22 sqq.     i cf. Eph. 5: 31 sq.


182 TERTULLIAN III. 6

Cum igitur haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret
qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum
nondum venisse contenderet qui semper fuerat praedicatus; [2] atque
ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem
sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui venit, non
modo respuerint eum ut extraneum verum et interfecerint eum ut
adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prose-
cuturi, si ipsorum fuisset. [3] Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia
lex, sed Pontica, caverat errare Iudaeos in Christum suum non
licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel
sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos
errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum
de sententia eorum quos credibile fuerat errasse. [4] Porro cum et
praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perem-
pturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis in
quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non
eas scripturas evolvam quae interemptibilem Christum edicentes
utique et ignorabilem affinnant (nisi enim ignoratus nihil scilicet
pati posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas praedica-
tiones in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem
probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim
intellectus ademptam populo a creatore. [5] Auferam, inquit, sapien-
tiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum
abscondam, et, Aure audietis et non audietis, et oculis videbitis
et non videbitis: incrassatum est enim cor populi huius, et auribus
graviter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus
audiant et oculis videant et corde coniciant et convertantur, et

6. a Isa. 29: 14


184 TERTULLIAN III. 6

sanem illos. [6] Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meru-
erant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab
eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a creatore solidante
tonitruum et concludente1 spiritum et annuntiante in homines
Christum suum, secundum Ioelem prophetam, si omnis spes
Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi revelationem
destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri et non
intellecturi, ablatis agnitionis et intellegentiae viribus, sapientia
atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christus, erraturis
in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudenti-
bus eorum, id est pharisaeis, pariter et populo auribus audituro
et non audituro, utique Christum docentem, et oculis visuro et
non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et
alibi, Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui
dominatur eorum? [7] Sed et cum exprobrat per eundem Esaiam,
Filios generavi et exaltavi, at illi me reiecerunt: agnovit bos
possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israel autem
me non cognovit et populus me non intellexit; nos quidem certi
Christum semper in prophetis locutum, spiritum scilicet creatoris,
sicut propheta testatur, Persona spiritus nostri Christus dominus,
qui ab initio vicarius patris in dei nomine et auditus sit et visus,
scimus ipsius voces eiusmodi fuisse iam tunc Israeli exprobrantis
quae in illum commissuri praedicabantur, Dereliquistis dominum
et in iram provocastis sanctum Israel. [8] Si vero non in Christum,
sed in ipsum potius deum volueris referre omnem Iudaicae
ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro ser-
monem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis
et non agnitum, sic quoque revinceris. Non negans enim filium
et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas
necesse est eos qui patrem non agnoverint nec filium agnoscere

6. 1 concludente MR: condente Lat.


6. b Acts 28: 36 sq.: cf. Isa. 6: 9 sq.       c cf. Amos 4: 13 LXX    d Isa.
42:19       e Isa. 1:3       f Lam. 4:20      g Isa. 1:4


186 TERTULLIAN III. 6

potuisse, per eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo
intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis
consors. [9] His ita dispectis iam apparet quomodo et respuerint
Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum
intellegentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim2 extraneum
intellegere potuissent de quo nihil unquam fuerat annuntiatum,
cum intellegere non potuissent3 de quo semper fuerat praedica-
tum? Id enim intellegi vel non intellegi capit quod habendo sub-
stantiam praedicationis habebit et materiam vel agnitionis vel
erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae even-
tum. [10] Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique
sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et
aemulum in doctrinis existimabant; ut et ipsum hominem qua
suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destru-
ctorem, deduxerint in iudicium et suo iure punierint, alienum
scilicet non iudicaturi. Tanto abest ut alienum Christum intel-
lexisse videantur, qui nec hominem eius ut alienum iudicaverunt.

7. [1] Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo
rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac
argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos
dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus
eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tan-
quam ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante
tondentem sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem

6. 2 Qui enim R3: quia nec (remoto mox interrogandi signo) MR1           3cum intel-
legere non potuissent R3: nisi potius scribendum ducas non intellegere potuissent
MR1


188 TERTULLIAN III. 7

honestus. [2] Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus,
sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria,
et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed spe-
cies eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga,
et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offen-
sionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos,
vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et
nullificamen populi. [3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui
competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis
offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post
reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem
templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem de
monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum com-
minuet et conteret. [4] De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum
nubibus caeli tanquam filius hominis veniens, venit usque ad
veterem dierum, aderat in conspectu eius, et qui adsistebant
adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes
terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas
eius usque in aevum, quae non auferetur, et regnum eius quod
non vitiabitur, [5] tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et
decorem indeficientem super filios hominum. Tempestivus enim,
inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis,
propterea benedixit te deus in aevum. Accingere ensem super
femur tuum, potens tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum
et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos,
gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius.
[6] Tunc et cognoscent eum qui compugerunt, et caedent pectora sua
tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverunt eum in
humilitate condicionis humanae: Et homo est, inquit Hieremias,
et quis cognoscet illum? Quia et, Nativitatem eius Esaias, quis,
inquit, enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo
et in ipso nominis sacramento, verus summus sacerdos patris,
Christus Iesus, duplici habitu in duos adventus delineatur, primo
sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate,
cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris,

7. a Isa. 53: 2 sqq.     b Isa. 8: 14     c Ps. 8: 5     d Ps. 22: 6     e cf. Dan. 2:
34 sq.     f Dan. 7: 13 sq.     g Ps. 45: 2 sq.     h Jer. 17: 9 LXX     i Isa.
53: 8


190 TERTULLIAN III. 7

ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus
pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda,
id est secundi adventus gloria et honore. [7] Si enim et duorum
hircomm qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, nonne
et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque
consimiles propter eundem dominum1 conspectum, quia non in
alia venturus est fonna, ut qui agnosci habeat a quibus laesus
est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et con-
sputus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem
adiciebatur2 in perditionem, manifestis notatus insignibus domini-
cae passionis. Alter vero, pro delictis oblatus et sacerdotibus
templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta
signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis,
id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam
fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. [8] Igitur quoniam primus
adventus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate
prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo con-
dignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt,
eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt
circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita
in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sub-
limitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse ven-
turum.

8. [1] Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis quod aiunt a vipera,
mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phan-
tasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit
auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos
apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in
carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia
et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant

7. 1 dominum libri et edd.: domini Lat.      2 abiciebatur Kroy. (sed unde
traxerit nullus indicat
)


7. j cf. Lev. 16: 7 sqq.        8. a cf. i John 2: 18, 22; 4: 2


192 TERTULLIAN III. 8

deum carnem. [2] Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit
praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem sub-
stantiam Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis in-
duxerat nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et
diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus
eius, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan
deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur,
caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus nec deus.

[3] Cur enim non etiam dei phantasma portaverit? An credam ei de
interiore substantia qui sit de exteriore frustratus? Quomodo
verax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? Quo-
modo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis con-
fundens, negatam ab apostolo lucis, id est veritatis, et fallaciae,
id est tenebrarum, commisit communicationem? [4] Iam nunc cum
mendacium deprehenditur Christus1 caro, sequitur ut et omnia
quae per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus,
contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo
aliquem liberavit a vitio vel tactus ab aliquo, quod corporaliter
actum est non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate.
Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Puta-
tivus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae
operae. [5] Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. Nihil
enim passus est qui non vere est passus; vere autem pati phan-
tasma non potuit. Eversum est igitur totum dei opus. Totum
Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur,
quam tam impresse apostolus demandat, utique veram, summum
eam fundamentum evangelii constituens et salutis nostrae et
praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inprimis, quod
Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et
quod resurrexerit tertia die. [6] Porro si caro eius negatur, quomodo
mors eius asseveratur, quae propria carnis est passio, per mortem

8. 1 Christus MR: Christi Urs.


8. b cf. 2 Cor. 6: 14       c i Cor. 15: 3 sq.


194 TERTULLIAN III. 8

devertentis in terram de qua est sumpta, secundum legem sui
auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resur-
rectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit qua mor-
tuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut
et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione Christi
infirmata etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter
quam Christus venit, si Christi non valebit. [7] Nam sicut illi, qui
dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab
apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non
consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis
est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. In-
veniuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint
quasi resuscitaverit Christum quem non resuscitavit. Et sumus
adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane
resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.

9. [1] In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos
creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis,
egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et
pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris
ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et
perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla
quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior.
[2] Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis
caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile
non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere,
multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse
substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius. [3] Tuus
autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito
fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem.
Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit

8. d cf. i Cor. 15: 13 sqq.         9. a cf. Gen. 18


196 TERTULLIAN III. 9

qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque
potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem,
qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem
verbo aedificavit. [4] Et utique, si deus tuus veram quandoque sub-
stantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit,
sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum
angelis accommodarit undeunde1 sumptam? Quia nec tu mihi re-
spondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc
definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus
testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. [5] Difficilius deo men-
tiri quam carnis veritatem undeunde1 producere, licet non natae. 
Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis
ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione re-
spondemus, qua et humana vere fuerit et innata: humana vere
propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non
possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia
humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne
nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret,
atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo
in carne in qua natus est ut et mori posset. [6] Ideoque et ipse cum
angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit,
sed nondum natae quia nondum moriturae, sed et discentis2 iam
inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum
pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt
nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant;
[7] sed undeunde1 sumptam et quoquo modo omnino dimissam,
mentiti eam tamen non sunt. Si creator facit angelos spiritus
et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et
ignem, idem illos vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et

9. 1 undeunde (ter) Pam. Lat. Urs.: unde MR 2 quaero an legendum discens


9. b Luke 20: 36       c cf. Ps. 104: 4


198 TERTULLIAN III. 9

haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos
reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando.

10. [1] Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut
alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium
dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si
aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infer-
sam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim
dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo.
[2] Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub-
stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere
conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius ne-
cessitas fidem quam stropham administrasset? [3] Satis miserum deum
instituis, hoc ipso quod Christum suum non potuit exhibere nisi
in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis1 enim indignis
conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet
dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et
inprimis sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? [4] Si creator
meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et glo-
bum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in
repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae pote-
statis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae
carnis paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia
digna est quam deus induat. [5] Quodcunque induerit, ipse dignum
facit, absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existi-
marit veritatem potius quam mendacium carnis ? Atquin honoravit

10. 1 aliquatenus Kroy. (sed vix opus erat)


200 TERTULLIAN III. 10

illam fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma neces-
sarium fuit deo superiori?

11. [1] Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Mar-
cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae
nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris
vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur.
Stultissime et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in
deo non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam
angelis creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. [2] Nam
et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus
Marcionis ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius
tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum.1 Quodsi
verebatur Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem in-
duceret, sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur.
[3] Nam et mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter qui te
portavit, et ubera quae hausisti. Et quomodo mater et fratres
eius dicti sunt foris stare? [4] Et videbimus de his capitulis suo tem-
pore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum
scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim
examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus
credi habebat qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio
imaginariae carnis expungendam2 putavit. [5] Quid enim profuit
non vere fuisse quod pro vero haberetur, tam carnem quam

11. 1 mutuatum R: mutuatam MF         2 expungendam R3 (quod non tanquam
perficiendam, sed eiciendam interpretari debebis): expugnandam MR1


11. a Luke 11:27      b cf. Luke 8: 19 sq.


202 TERTULLIAN III. 11

nativitatem ? Aut si dixeris, viderit opinio humana: iam deum tuum
honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse quam quod homines
fecerat opinari. Iam tunc potuisti etiam nativitatem putativam
illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem.
[6] Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur aut
sanguinis tributo3 aut aliqua valetudine inflatae. Et utique
debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis
non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane
nativitatis mendacium recusasti: ipsam enim carnem veram
edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas. [7] Age iam,
perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae, invehere
in totum quod es: carnis atque animae originem destrue;
cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis, producendi
officinam; persequere et partus immunda et pudenda tormenta,
et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus. Tamen
cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna4 confirmes, non erit
indignior morte nativitas et cruce infantia et natura poena et
caro damnatione.5 [8] Si vere ista passus est Christus, minus fuit nasci.
Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci.
Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum,
satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus
magis utique competere deo veritatem quam mendacium eius
habitus in quo Christum suum exhibuit. [9] Si veritas fuit, caro fuit;
si caro fuit, natus est. Ea enim quae expugnat haec haeresis
confirmantur, cum ea per quae expugnat destruuntur. Itaque,
si carneus habebitur quia natus, et natus quia carneus, quia

11. 3 legendum esse suspicor <cessante> sanguinis tributo     4 indigna F: digna
MR (quod forsitan stare posset)     5 caro damnatione scribendum ducebam: carne
damnatio MR edd.


204 TERTULLIAN III. 11

phantasma6 non fuerit, ipse erit agnoscendus qui in carne et ex
nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote
Christus creatoris.

12. [1] Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem
Christi, contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis,
Christus Esaiae Emmanuel vocari habebit, debinc virtutem
sumere Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
Porro iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque
ulla re bellica functus est. [2] At ego te admonebo, uti cohaerentia
quoque utriusque capituli recognoscas. Subiuncta est enim et
interpretatio Emmanuelis, Nobiscum deus; uti non solum sonum
nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est
Emmanuel, suae gentis est; sensus autem eius, quod est Deus
nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo an ista
vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quo1 Christus
illuxit, agitetur in Christo. [3] Et puto, non negabis, utpote qui et
ipse dicas, Deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam
vanus es, ut quia penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel,
idcirco nolis venisse illum cuius proprium sit vocari Emmanuel,
quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos
Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum
volunt dicere Nobiscum deus; sicut et omnis gens, quoquo sono
dixerit Nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu
sonum expungens. [4] Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus
autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est (quotquot
enim in Christum tincti estis, Christum induistis), tam proprius

11. 6 quaero an legendum <et verus> quia phantasma etc.
12. 1 quo Oeh. mg.: quod libri et edd.


12. a cf. Isa. 7: 14     b cf. Isa. 8:4     c Matt. 1:23     d cf. Gal. 3: 27


206 TERTULLIAN III. 11

est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum deus,
quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat
venisse iam illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod signi-
ficat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus.

13. [1] Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci et
spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem
portendant Christum creatoris, non animadvertens quid scriptura
praemittat, quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et ma-
trem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus
regem Assyriorum. [2] Ante est enim inspicias aetatis demonstratio-
nem, an hominem iam Christum exhibere possit, nedum impera-
torem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signa
belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru
vel de muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo sive dorso
hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro
mammillis subacturus? [3] Aliud est si penes Ponticos barbariae
gentis infantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius,
dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lan-
ceare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit,
ante militare quam vivere, ante virtutem Damasci sumere quam
patris et matris vocabulum nosse, sequitur ut figurata pronun-
tiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur,
et tamen creditur prophetae. Et merito. [4] Praestruxit enim fidem
incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura.
Propterea, inquit, dabit vobis dominus signum: Ecce virgo con-
cipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas
aliqua monstruosa, iam signum1 non fuisset. Denique et Iudaei,

13. 1 iam signum Lat. (collato Contra Iud. 9): tam dignum MR


13. a cf. Isa. 8: 4       b Isa. 7: 14


208 TERTULLIAN III. 13

si quando ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non virginem
[5] sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat,
hinc revincuntur quod nihil signi videri possit res cotidiana,
iuvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo disposita
virgo et mater merito creditur, infans vero bellator non aeque.
Non enim et hic signi ratio versatur. Sed signo nativitatis novae
adscripto exinde post signum alius ordo iam infantis edicitur,
mel et butyrum manducaturi. [6] Nec hoc utique in signum est,
malitiae non assentaturi, et hoc enim infantiae2 est, sed accepturi
virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
Serva modum aetatis et quaere sensum praedicationis, immo
redde evangelio veritatis quae posterior detraxisti, et tam intel-
legitur prophetia quam renuntiatur expuncta. Maneant autem
orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture
munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine proelio et
armis. [7] Nam praeter quod omnibus notum est, orientis virtutem,
id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est
creatori3 virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere,
sicut per Zachariam, Et Iudas praetendet apud Hierusalem et
congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum
et argentum. [8] De illo autem tunc auri munere etiam David, Et
dabitur illi ex auro Arabiae; et rursus, Reges Arabum et Saba
munera offerent illi. Nam et Magos reges habuit fere oriens, et
Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset
in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem
Christus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores;

13. 2 infantiae Urs.: infantia MR           3 creatori MR: creatoris NPam.


13. c Zech. 14: 14         d Ps. 72: 15        e Ps. 72: 10


210 TERTULLIAN III. 13

spolia autem Samariae ipsos Magos, qui cum illum cognovissent
et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum
et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti
Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
[9] Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob
idololatriam, qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec
hoc enim novum est creatori, figurate uti translatione nominum
ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum
appellat archontas Iudaeorum, et populum ipsum populum
Gomorrae vocat. Et idem alibi, Pater inquit tuus Amorraeus et
mater tua Cethea, ob consimilem impietatem; quos aliquando
etiam suos filios dixerat, Filios generavi et exaltavi. [10] Sic et
Aegyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum, super-
stitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam apud Ioan-
nem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno
superbae et sanctorum dei debellatricis. Hoc itaque usu Magos
quoque Samaritarum appellatione titulavit, despoliatos quod
habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus
regem autem Assyriorum adversus Herodem intellege, cui utique
adversati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo, quem
intercipere quaerebat.

14. [1] Adiuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem
existimans Christum ob armorum quorundam vocabula et eius-
modi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione con-
vinceris. Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid
supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios homi-
num, effusa est gratia in labiis tuis. [2] Rideo si, quem ad bellum
ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia
blandiebatur. Sic item subiungens, Et extende et prosperare et
regna, adiecit propter veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis

13. f cf. Rev. 17: 5 etc.    g Isa. 8: 4            14. a Ps. 45: 3     b Ps. 45: 2


212 TERTULLIAN III. 14

enim <ea>1 ense operabitur, et non contraria potius, dolum et
asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum?
Videamus ergo an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. [3] Nam
et apostolus Ioannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei
prodeuntem bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet
sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et
evangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos
adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis,
amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. [4] Quodsi Ioannem
agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, prae-
cingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, et calcian-
tem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumerc
iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela
extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est,
inquit, dei sermo. [5] Hanc et dominus ipse machaeram venit mittere
in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator
est. Si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit
ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis
praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia
labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud David,
quandoque missurus in terram. [6] Hoc est enim quod ait, Et extende
et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem terram
ad universamm gentium vocationem, prosperaturus successu
fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurre-
ctione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus
scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. [7] Sagittae
tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductio-
nes cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque.
Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et
armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius

14. 1 ea add. Eng.: haec Urs.


14. c cf. Rev. i: 16    d Eph. 6: 14 sqq.     e Matt. 10: 34     f Ps. 45: 4 sq.


214 TERTULLIAN III. 14

Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata,
cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino
eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpreta-
tionibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt,
atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum
non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.

15. [1] De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim
nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et in-
primis Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde com-
mune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut
utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem
<et>1 dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur. [2] Dei
enim nomen quasi naturale divinitatis potest in omnes communi-
cari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo,
Nam et sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terris. Christi
vero nomen non ex natura veniens, sed ex dispositione, proprium
eius efficitur a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem
alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem,
cui et nomina privata debebit. [3] Quale est enim quod diversas
dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum
admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis pro-
batio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in disposi-
tione eorum etiam diversitas nominum inveniretur? Nullus enim
status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum con-
signatur. [4] Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca catachresis
de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto,
nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus
est, qui filio quoque suo nomina a creatore vindicat, non dico

15. 1 et addendum arbitrabar


15. a i Cor. 8: 5


216 TERTULLIAN III. 15

aliena, sed vetera et vulgata quae vel sic non competerent deo
novo et incognito? [5] Quomodo denique docet novam plagulam non
adsui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi,
adsutus ipse et indutus2 nominum senio? Quomodo abscidit
evangelium a lege, tota lege vestitus, in nomine scilicet Christi?
Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem aliunde
venientem, cum propterea nec corporis susceperit veritatem ne
Christus creatoris crederetur? [6] Vane autem noluit eum se videri
quem voluit vocari, quando et si vere corporeus fuisset, magis
Christus creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc sub-
stantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam pro-
baturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique
corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non
potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo
potuit. Aliud est si et nominis phantasma affectavit. [7] Sed quomodo,
inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos
et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras;
aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid pro-
movere. Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae
adversus creatorem in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum
consilii huius invenio, cum facilius aut suum crediderint Christum
aut planum potius aliquem quam alterius dei Christum, sicut
evangelium probabit.

16. [1] Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit,
cur etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos
nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti
sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo

15. 2 indutus R: inditus M


15. b cf. Luke 5: 36


218 TERTULLIAN III. 16

destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota
erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et
Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. [2] Qui ergo et
in eo nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in
eo solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum
duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque
consilium eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris
irreperet, obstrepit1 Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo
creatoris: sive <ideo Iesus>2 ut alterius haberetur, non sinit Christus
quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. [3] Quid
horum constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in
Christo creatoris, in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis ?
Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor
Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino
nomine et incipit vocari Iesus? [4] Certe, inquis. Hanc prius dicimus
figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum popu-
lum, quod sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat
in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitae
aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen,
id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii
gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est
<praeceptis>3 Christi, [5] petra enim Christus,—ideo is vir, qui in
huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici
inauguratus est figura, Iesus cognominatus. Hoc nomen ipse
Christus suum iam tunc esse testatus est cum ad Moysen loque-
batur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est
Christus? Cum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto

16. 1 obstrepit Urs.: obrepit MR        2 ideo Iesus add. Urs.     3 praeceptis
add. Pam.


16. a cf. Num. 13: 16


220 TERTULLIAN III. 17

angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via et
introducat in terram quam paravi tibi, intende illi et exaudi eum,
ne inobaudieris eum; non enim celabit4 te, quoniam nomen meum
super illum est: angelum quidem eum dixit ob magnitudinem
virtutum quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis
scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis sui futuri
sacramentum. [6] Identidem nomen suum confirmavit quod ipse ei
indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed Iesum eum iusserat
exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum
creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris,
sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos
certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua
determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei
Christo cum Christo creatoris. [7] Nam et a vobis proinde diversitas
defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec vos probare
poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum longe alium
demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris
vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a
creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum,
mihi defendo Iesum.

17. [1] Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcun-
que illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam con-
spectum fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit
Christus, talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus
Esaias: Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut
radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et
vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species
eius inhonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra
patris ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super
te, sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. [2] Nam etsi tempestivus
decore apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo
statu gratiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere

16. 4 celabit Eng.: celavit MF: celavi R


16. b Exod. 23: 20         17. a Isa. 53: 2 sq.     b Isa. 52: 14     c cf. Ps. 45: 2


222 TERTULLIAN III. 17

species et decor et gloria ipsius est. [3] Ceterum habitu incorporabili
apud eundem prophetam vermis etiam et non homo, ignominia
hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem
eius eiusmodi annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus con-
stitit, agnosco virgam de radice Iesse. Flos eius meus erit Christus,
in quo requievit secundum Esaiam spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus
timoris dei. [4] Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium
documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob
gratiam spiritus adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum,
per Mariam inde censendum. Expostulo autem de proposito: si
das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis inten-
tionem, et ex his Esaiae erit Christus—homo in plaga et sciens
ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam adductus
est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque
contendit neque clamavit, nec audita est foris vox eius, qui
arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum fidem, non
comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem
gentium, non extinxit—non potest alius esse quam qui praedice-
batur. [5] Oportet actum eius ad scripturarum regulam recognosci,
duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et
virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum
quoque Marcionis evangelium discuti1 placuit, de speciebus
doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem prae-
sentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum,
docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam:
Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem
filii eius? Item medicatorem: Ipse enim, inquit, imbecillitates
nostras abstulit, et languores portavit.

18. [1] De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere,
negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et

17. 1 discuti R3: excuti MR1


17. d cf. Ps. 22:6    e cf. Isa. 11: 1 sq.     f cf. Isa. 53: 3 sqq.     g Isa. 50: 10
h Isa. 53: 4


224 TERTULLIAN III. 18

argumentantes insuper non esse credendum ut in id genus mortis
exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus,
inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis
sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nunc
maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem.
De figuris prius edocebo. [2] Et utique vel maxime sacramentum
istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile,
tanto magis scandalo futurum si nude praedicaretur, quantoque
magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus
gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in
hostiam deditus lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam
tunc denotabat, in victimam concessi a patre et lignum passionis
suae baiulantis. [3] Ioseph et ipse Christum figuraturus1 (nec hoc
solo, ne demorer cursum, quod persecutionem a fratribus passus
est ob dei gratiam, sicut et Christus a Iudaeis carnaliter fratribus)
cum benedicitur a patre etiam in haec verba, Tauri decor eius,
cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter
ad summum usque terrae: non utique rhinoceros destinabatur
unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significaba-
tur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis
mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extima. [4] Nam
et in antenna, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur;
unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis
et hoc naore cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem,
auferens a terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit,
deiciens de caelo in terram. [5] Idem erit et alibi taurus apud eandem

18. 1 figuraturus Eng.: figuratus MR: vel Ursinum secutus scribere possis in Chri-
stum figuratus


18. a Deut. 21: 23; Gal. 3: 13     b cf. Gen. 22:6     c Deut. 33:17


226 TERTULLIAN III. 18

scripturam, cum Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et
pharisaeos (ex illis enim deducitur census istorum) spiritaliter
interpretatur:2 Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua
haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti; in concilium eorum
ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint
iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id
est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt nervos tauro,
id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo, <in>3
nervos utique eius clavis desaevierunt. Ceterum vanum, si post
homicidia alicuius bovis illis exprobrat carnificinam. [6] Iam vero
Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amalech
proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus
tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caeden-
tibus pectus et facie humi volutante orationem commendare
debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat dimicaturi
quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus neces-
sarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus? [7] Idem rursus
Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aereum
serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum
salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat, qua
serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus
colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum
peccatorum et salus exinde praedicabatur?

19. [1] Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno,
expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem signi-
ficari Iudaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni
superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque
ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo

18. 2 interpretatur libri et edd.: imprecatur Kroy.        3 <in> nervos scribebam


18. d Gen. 49: 5 LXX     e cf. Exod. 17: 10-13     f cf. Exod. 20: 4
Num. 21: 8                 19. a cf. Ps. 96: 10


228 TERTULLIAN III. 19

crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? [2] Proinde et Esaias,
Quoniam, inquit, puer est natus nobis. Quid novi, si non de filio
dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super
humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae hu-
mero praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut
aliquam propriae vestis notam? [3] Sed solus novus rex novorum
aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimita-
tem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem
prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hiere-
mias tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, iniciamus1
lignum in panem eius, utique in corpus. [4] Sic enim deus in evan-
gelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut
et hinc iam eum intellegas corporis sui figuram pani2 dedisse,
cuius retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc
sacramentum postea interpretaturo. [5] Si adhuc quaeris dominicae
crucis praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus pri-
mus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam
tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae
propria atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat,
Salvum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus
unicornis humilitatem, [6] de apicibus scilicet crucis, ut supra osten-
dimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex
Iudaeorum, ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam
eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si
omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia,
concedam illi nullam Christi crucem significatam a creatore,
quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est: [7] nisi forte
ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas
passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diversitate praedica-
tionum vindicetur. Ceterum nec ipso Christo eius praedicato,

19. 1 iniciamus MR1: mittamus R3 edd.     2 pani MF: panis R edd.


19. b Isa.9:6    c Jer. 11: 19 LXX     d cf. Luke 22: 19     e Ps. 22:16
f Ps. 22: 21


230 TERTULLIAN III. 19

nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis pro-
phetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit
et per crucem evenisse, tunc alii deputanda si in alium fuisset
praedicatum. [8] Nisi si nec mortem volet Christi mei prophetatam,
quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annun-
tiat, quem negat natum, meum vero mortalem negat, quem
nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resur-
rectionem Christi mei una voce Esaiae volo ostendere dicentis,
Sepultura eius sublata de medio est. [9] Nec sepultus enim esset nisi
mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurre-
ctionem. Denique subiecit, Propterea ipse multos haereditati
habebit et multorum dividet spolia, pro eo quod tradita est
anima eius in mortem. Ostensa est enim causa gratiae huius, pro
iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum est haec
illum [propter mortem consecuturum,]3 post mortem utique per
resurrectionem consecuturum.

20. [1] Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse,
quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi de-
beat quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia
rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit
fides ex praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias
vel in dubium deducuntur vel negantur. Amplius nunc super-
struimus ea quoque paria ex scripturis creatoris quaequae1 post
Christum futura praecinebantur. [2] Nec enim dispositio expuncta
inveniretur, si non ille venisset post quem habebat evenire. Aspice
universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes
ad deum creatorem, ad deum Christum,2 et, si audes, nega pro-
phetatum. [3] Sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret:
Filius meus es tu, ego hodie generavi te: postula a me, et dabo tibi

19. 3 [propter mortem consecuturum] secl. Junius
20. 1 quaequae Oeh.: quaeque libri et edd.     2 quaero an scribendum ad dei
Christum


19. g Isa. 57: 2 LXX     h Isa. 53: 12


232 TERTULLIAN III. 20

gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
Nec poteris magis David filium eius3 vindicare quam Christum,
aut terminos terrae David potius promissos qui intra unicam
Iudaeorum gentem regnavit, quam Christo qui totum iam orbem
evangelii sui fide cepit. [4] Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in disposi-
tionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum,
utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis
liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris,
ignorantiae scilicet. [5] Quae si per Christum eveniunt, non in alium
erunt prophetata quam per quem eveniunt. Item alibi: Ecce
testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem
nationibus; nationes, quae te non sciunt, invocabunt te, et populi
confugient ad te. Nec enim haec in David interpretaberis, quia
praemisit, Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa
et fidelia David. [6] Atquin hinc magis Christum intellegere debebis
ex David deputatum carnali genere ob Mariae virginis censum.
De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David, Ex fructu
ventris tui collocabo super thronum tuum. Quis iste venter est?
Ipsius David? Utique non. Neque enim pariturus esset David.
[7] Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu ventris tui, sed
potius, Ex fructu ventris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo ventrem
superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius ventris futurus
esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque
et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris, quasi
solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad David redegit,
ad principem generis et familiae patrem. [8] Nam quia viro deputare
non poterat virginis eum ventrem, patri deputavit. Ita quae in
Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc
creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans, quae
erant Christi, quia Christus ex David: 4immo ipsa erit caro eius

20. 3 eius MR: eum Pam. (sine causa)    4-4 immo ipsa . . . ex resurrectione
eicienda censuit Kroy.
(sed vereor ne non recte)


20. a Ps. 2: 7     b Isa. 42: 6 sq.     c Isa. 55: 4     d Isa. 55: 3     e Ps. 132: 11


234 TERTULLIAN III. 20

religiosa et fidelia David, iam sancta religione et fidelis ex resur-
rectione.4 Nam et Nathan propheta in prima Basiliarum profes-
sionem ad David facit semini eius,5 quod erit, inquit, ex ventre
ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi
incuties: videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic
Christus significatur, ex eo ventre semen David qui esset ex
David, id est Mariae? [9] Quia et aedem dei magis Christus aedi-
ficaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo
inhabitaret dei spiritus, et in dei filium magis Christus habendus
esset quam Salomon filius David. Denique et thronus in aevum
et regnum in aevum magis Christo competit quam Salomoni,
temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non
abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et
idololatriam. [10] Suscitavit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum
ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa
erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum pro-
bante quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt
sancta et fidelia David. Hunc deus testimonium nationibus posuit,
non David; principem et imperantem nationibus, non David, qui
soli Israeli imperavit. Christum hodie invocant nationes quae eum
non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem
retro ignorabant. Non potest futurum dici quod vides fieri.

21. [1] Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam
duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli
ex dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni
humano generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo
priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde
vocatis omnibus populis in regno eius ex quo deus regnavit a
ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. [2] Sed et revictus de

20. 5 semen tuum quod erit inquit ex ventre tuo Pam. (quod miror cur non acceptum
fuerit
)


20. f cf. 2 Sam. 7:12     g cf. 2 Sam. 7: 14     h cf. i Kgs. 11: 14


236 TERTULLIAN III. 21

nationum vocatione convertere iam in proselytos. Quaeris qui de
nationibus transeant ad creatorem, quando et proselyti diversae et
propriae condicionis seorsum a propheta nominentur: Ecce, inquit
Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque
proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod
sumus nos, proinde suam habebant nominationem sperantes
in Christum: Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt.
[3] Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in
Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio
illorum est. Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta
est. Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus
manifestus mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super
summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo
deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et po-
testatum: et venient ad eum universae nationes, et ibunt multi et
dicent, Venite, ascendamus in montem domini et in aedem dei
Iacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea: ex
Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit
via novae legis evangelium, et novi sermonis in Christo, iam non
in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum:
et revincet1 populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et
proselytorum: et concident machaeras suas in aratra et sibynas in
falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et
omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia
modestiae et pacis: et non accipiet gens super gentem machaeram,
utique discordiae: et non discent amplius bellare, id est inimicitias
perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paci-
ferum repromissum. [4] Haec aut prophetata nega, cum coram viden-
tur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in
eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim
adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum vocationis in
nationes a novissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in

21 . 1 revincet MR1 : revincent R3 edd.


21. a Isa. 16: 4     b Isa. 42: 4      c Isa. 2: 2 sq.    d Isa. 2: 4


238 TERTULLIAN III. 21

proselytos, quomm a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem
istam apostoli induxerunt.

22. [1] Habes et apostolorum opus praedicatum: Quam tempestivi
pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum
nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus
eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet
legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut
fieret quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropin-
quaverunt iustitiae meae et veritati. [2] Cum huic negotio ac-
cingerentur apostoli, renuntiaverunt presbyteris et archontibus et
sacerdotibus Iudaeorum. An non vel maxime, inquit, ut alterius
dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum
maxime implebant. Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite
illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in
Christum: excedite de medio eius, utique synagogae; separamini,
qui dominica vasa1 portatis. [3] Iam enim secundum supra scripta
revelaverat dominus brachio suo sanctum, id est virtute sua
Christum coram nationibus, ut viderint universae nationes et
summa terrae salutem quae erat a deo. Sic et ab ipso Iudaismo
divertentes, cum legis obligamenta et onera evangelica iam liber-
tate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula
eorum et abiciamus a nobis iugum eorum; postea certe quam
tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt
reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus domi-
num et adversus Christum eius. [4] Quae dehinc passi sunt apostoli?
Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet
creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Et quare creator,
si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros

22. 1 dominica vasa Lat.: domini causam MR


22. a Isa. 52: 7; Rom. 10: 15     b Ps. 19: 4     c Isa. 46: 12 sq.     d Isa. 52:
11     e Ps. 2: 3     f cf. Ps. 2: 1 sq.


240 TERTULLIAN III. 22

apostolos eius, verum et exprobrat? [5] Nam neque praedicaret
alterius dei ordinem, quem ignorabat ut vultis, neque expro-
brasset quod ipse curasset: Videte quomodo perit iustus, nec
quisquam excipit corde, et viri iusti auferantur, nec quisquam
animadvertit: a persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis,
nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis
est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde, passum
etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos
quam et deinceps omnes fideles prophetavit, signatos illa nota
scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in medio
portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus
virorum. [6] Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T,
species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris
apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi,
filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus
primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo
nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi
dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat,
merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi
in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis bene-
dicite dominum deum; ut pariter concurreret et Malachiae2 pro-
phetia: Non est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non
accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum
glorificatum3 est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini
meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et
benedictio et laus et hymni. [7] Quae omnia cum in te quoque
deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacra-
menta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere uti dicas
spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.

23. [1] Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum,

22. 2 Malachiae Pam.: Micheae MR (ipsius scriptoris forsitan errore)     3 glorifi-
catum Pam,: gloriatum MR


22. g Isa. 57: 1    h Wisd. 2: 12     i Ezek. 9: 4     j Ps. 22:22
k Ps. 22: 25    l Ps. 68: 26     m Mal. i: 10 sq.


242 TERTULLIAN III. 23

recognosce et exitum ipsorum quem post Christum relaturi prae-
dicabantur, ob impietatem qua eum et despexerunt et interemerunt.
Primum enim ex die qua secundum Esaiam proiecit homo asper-
namenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et
nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum
veritate idola proiecit, vide an quod sequitur expunctum sit: [2] Abs-
tulit enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera
et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum,
qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem
dei. Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est
nubibus ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelesti-
bus beneficiis ne provenirent domui Israelis. [3] Fecerat enim spinas,
ex quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem,
quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum
roribus lex et prophetae usque ad Ioannem. Dehinc cum ea
perseverantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur,
sicut scriptum est: Propter vos blasphematur nomen meum in
nationibus (ab illis enim coepit infamia), et tempus medium a
Tiberio usque ad Vespasianum non paenitentiam intellexissent,
facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustae, regionem
eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant, derelicta filia
Sion, et tanquam specula in vinea vel in cucumerario casula, ex
quo scilicet Israel dominum non cognovit, et populus eum non
intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit sanctum
Israelis. [4] Sic et machaerae condicionalis comminatio, Si nolueritis1
nec audieritis me, machaera vos comedet, probavit Christum
fuisse quem non audiendo perierunt. Qui et in psalmo quinqua-
gesimo octavo dispersionem eis postulat a patre: Disperge eos in
virtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum per-
orans, Propter me haec, inquit, facta sunt vobis, in anxietate
dormietis. [5] Satis vane, si haec non propter eum passi sunt qui

23. 1 nolueritis prophetae observata scriptura scribendum ducebam: volueritis libri
et edd.


23. a cf. Isa. 2: 20    b Isa. 3: i sqq.    c cf. Isa. 5: 6 sq.     d cf. Isa. 5: 2
e Isa. 52:5 LXX    f cf. Isa. i: 7 sqq.    g Isa. i: 3 sq. h Isa. i: 20 LXX
i Ps. 59: 13 LXX    j Isa. 50: 11


244 TERTULLIAN III. 23

propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei
alterius. Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis a creatoris
virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis, in crucem actum. Sed
ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepul-
tura eius, qui scilicet subreptam eam2 asseveraverant, et locupletes
pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant,
et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. [6] Igitur
aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis—sed revinceris
conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine
temporum—aut si propter illum acciderunt, non potuit creator
ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam si
adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit
Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum
venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae
nulla hodie est? [7] Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis?
Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae,
quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam
vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua
esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione
violata, ipsa aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit?
Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis.
Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per
infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut
per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

24. [1] Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testi-
monium diversitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis.

23. 2 subreptum eum voluit Pam.


23. k Isa. 53: 9


246 TERTULLIAN III. 24

Ceterum vester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex
restitutione terrae, et post decursum vitae apud inferos in sinu
Abrahae refrigerium. Deum optimum, si reddit placatus quod et
abstulerat iratus! O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit
mala et facit pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem!
[2] Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae,
quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant locorum et regionum
nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum
et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat
et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus
DE SPE FEDELIUM, et in praesenti vel eo otiosum quia non de terrena
sed de caelesti promissione sit quaestio. [3] Nam et confitemur in
terra nobis regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu,
utpote post resurrectionem, in mille annos in civitate divini operis
Hierusalem caelo delata, quam et apostolus matrem nostram
sursum designat: et politeuma nostrum, id est municipatum, in
caelis esse pronuntians alicui utique caelesti civitati eum deputat.
[4] Hanc et Ezechiel novit, et apostolus Ioannes vidit: et qui apud
fidem nostram est novae prophetiae sermo testatur, ut etiam
effigiem civitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram
in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali
expeditione. Constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per
dies quadraginta matutinis momentis civitatem de caelo pepen-
disse, omni moeniorum habitu evanescente de profectu diei, et

24. a cf. Heb. 11: 10; Gal. 4: 26; Phil. 3: 20; Rev. 21: 2


248 TERTULLIAN III. 24

alias de proximo nullam. [5] Hanc dicimus excipiendis resurrectione
sanctis et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia
in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus vel
amisimus a deo prospectam. Siquidem et iustum et deo dignum
illic quoque exultare famulos eius ubi sunt et afflicti in nomine
ipsius. Haec ratio regni caelestis, [6] post cuius mille annos, intra
quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis
maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione
et iudicii conflagratione commissa demutati in atomo in angeli-
cam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumen-
tum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic ideo
retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per hoc
alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
[7] Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedica-
tione credendum apud creatorem. Quid tibi videtur? cum
Abrahae semen, post primam promissionem qua in multitudinem
arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur,
nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum
Isaac benedicens Iacob filium suum, Det ait tibi deus de rore
caeli et de opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae
exempla sunt? [8] Denique animadvertenda est hic etiam structura
benedictionis ipsius. Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et
praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio cae-
lestis est roris, secunda terrenae opimitatis. Nos enim primo ad
caelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea in-
venimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quo-
que habet, Quaerite primum regnum dei, et haec adicientur
vobis. [9] Ceterum ad Esau promittit1 benedictionem terrenam et
subicit caelestem, De opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio
tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum
natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per

24. 1 promittit MR: praemittit Kroy. (forsan recte)


24. b cf. i Cor. 15: 52; 2 Cor. 5: 2    c cf. Gen. 13: 16    d cf. Gen. 15: 5
e Gen. 27: 28     f Luke 12: 31    g Gen. 27: 39


250 TERTULLIAN III. 24

legem, postea ad caelestia per evangelium credendo deducitur.
Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et
angelos alios ascendentes et alios descendentes, innixum desuper
dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad
caelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant,
domini constitutum esse iudicio.2 [10] Cur autem, ut evigilavit et
primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpreta-
tionem somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus
iste! Non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli.
Christum dominum enim viderat, templum dei et portam eun-
dem, per quem aditur caelum. Et utique portam caeli non nomi-
nasset, si caelum non aditur apud creatorem. Sed est et porta
quae recipit, et <via>3 quae perducit, strata iam a Christo. De quo
Amos: Qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi
soli, sed et suis, qui cum illo erunt. [11] Et circumdabis enim illos tibi,
inquit, tanquam ornamentum sponsae. Ita per illum ascensum ad
caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens, Volant velut
qui sunt milvi, ut nubes volant, et velut pulli columbarum ad me,
scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubes
obviam domino, secundum apostolum (illo scilicet filio hominis
veniente in nubibus, secundum Danielem), et ita semper cum
domino erimus, eatenus dum et in terra et in caelo, qui ob utrius-
que promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: Audi
caelum et in aures percipe terra. [12] Et ego quidem, etiam si nullam
spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente satis
haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam
terrenam gratiam teneam expectarem aliquid et de caelo, a deo
caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicen-
tem eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta
maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni
praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem
terrena gloria, caelestis vero per ipsum deum4 annuntiaretur. [13] At

24. 2 iudicio Urs.: iudicium MR       3 <via addendum arbitrabar: nec Kroy. dis-
sentire videtur      
4 dominum Kroy.


24. h Gen. 28: 17    i Amos 9: 6 LXX    j Isa. 49: 18    k Isa. 60: 8
l cf. i Thess. 4: 17    m cf. Dan. 7: 13    n Isa. 1: 2


252 TERTULLIAN III. 24

tu hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum
annuntiet. Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne
merito dubitem de fide tantae promissionis quam sperandam dicis;
immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere,
aliquod caelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec do-
mum ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia
Christus tuus caeleste regnum repromittit non habens caelum,
quomodo et hominem praestitit non habens carnem? O phantasma
omne! O praestigia magnae etiam promissionis!


Previous PageTable Of ContentsNext Page

Ernest Evans(ed), Tertullian: Adversus Marcionem. © Oxford University Press. 1972.  Reproduced by permission of Oxford University Press.

Edited and translated by Canon Ernest Evans, 1972.  Transcribed by Roger Pearse, 2002.  Note that verse numbers have  been moved from the left margin into the text (for formatting reasons).  Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.


This page has been accessed by ****** people since 1st February 2002.


Return to the Tertullian Project About these pages