Previous PageTable Of ContentsNext Page


LIBER QUARTUS

 

1. [1] Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi
Marcionis ad ipsum iam evangelium eius provocamus quod inter-
polando suum fecit. Et ut fidem instrueret, dotem quandam com-
mentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus Antitheses
cognominatum et ad separationem legis et evangelii coactum, qua
duos deos dividens, proinde diversos, alterum alterius instrumenti,
vel, quod magis usui est dicere, testamenti, ut exinde evangelio
quoque secundum Antitheses credendo patrocinaretur. [2] Sed et
istas proprio congressu cominus, id est per singulas iniectiones
Pontici, cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso
evangelio cui procurant retunderentur; quamquam tam facile
est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut
rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate
auctoris sui erubescant, nostrae iam antitheses adversus Mar-
cionem. [3] Atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in
veteri dispositione apud creatorem, alium in nova apud Christum.
Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, legis
disciplinas, dum tamen tota diversitas in unum et eundem deum
competat, illum scilicet a quo constat eam dispositam sicut et
praedicatam. [4] Olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem
et sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem alium-
que sermonem. Denique iudicabit, inquit, inter nationes, et
traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Iudaeorum,
sed nationum quae per novam legem evangelii et novum ser-
monem apostolorum iudicantur et traducuntur apud semetipsas

1. a Isa. 2: 3


258 TERTULLIAN IV. 1

de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt
machaeras suas in aratra, et sibynas, quod genus venabulorum
est, in falces, id est feros et saevos quondam animos convertunt
in sensus probos et bonae frugis operarios. [5] Et rursus: Audite me,
audite me, et populus meus et reges, auribus intendite in me,
quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in lucem nationum,
quo iudicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas
per evangelii legem atque sermonem. Haec erit lex et apud David,
invituperabilis, qua perfecta, convertens animam, utique ab
idolis ad deum. Hic erit et sermo, de quo idem Esaias, Quoniam,
inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra. [6] Compendiatum
est enim novum testamentum et a legis laciniosis oneribus ex-
peditum. Sed quid pluribus, cum manifestius et luce ipsa clarius
novatio praedicetur a creatore per eundem? Ne rememineritis
priorum, et antiqua ne recogitaveritis: vetera transierunt, nova
oriuntur: ecce facio nova, quae nunc orientur. Item per Hiere-
miam: Novate vobis novamen novum, et ne severitis in spinas, et
circumcidimini praeputio1 cordis vestri. Et alibi: Ecce venient
dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et domui Iudae
testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui
patribus eorum in die qua arripui dispositionem eorum ad
educendos eos de terra Aegypti. [7] Adeo pristinum testamentum
temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum
de postero pollicetur. Nam per Esaiam, Audite me et vivetis, et
disponam vobis testamentum aeternum, adiciens sancta et fidelia
David, ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret.
Eundem ex genere David, secundum Mariae censum, [8] etiam in
virga ex radice Iesse processura figurate praedicabat. Igitur si
alias leges aliosque sermones et novas testamentorum dispositiones
a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia
potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia,
Non est voluntas mea in vobis, inquit dominus, et sacrificia vestra
non excipiam de manibus vestris, quoniam a solis ortu usque ad

1. 1 praeputio R: praeputia M


1. b Isa. 51:4     c Ps. 19:7     d Isa. 10: 23     e Isa. 43: 18, 19     f Jer. 4:3
sq.     g Jer. 31: 31 sq.     h Isa. 55: 3     i cf. Isa. 11: 1


260 TERTULLIAN IV. 1

occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni
loco sacrificium nomini meo offertur,2 et sacrificium mundum
scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis
demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his
quorum fit, et contrarietatem ex diversitate. [9] Sicut enim nihil
demutatum quod non diversum, ita nihil diversum quod non
contrarium. Eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex
diversitate cuius fuerit demutatio ex innovatione. Qui disposuit
demutationem, iste instituit et diversitatem; qui praedicavit
innovationem, iste praenuntiavit et contrarietatem. [10] Quid differen-
tiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid anti-
theses exemploram distorques adversus creatorem, quas in ipsis
quoque sensibus et affectionibus eius potes recognoscere? Ego,
inquit, percutiam, et ego sanabo: Ego, inquit, occidam, et ego
vivificabo, condens scilicet mala et faciens pacem; qua etiam soles
illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere,
prohibentem quae iubet et iubentem quae prohibet. Cur ergo
non et antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper
creatoris? Nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor,
etiam apud Ponticos ex diversitatibus structum aemularum
invicem substantiarum. [11] Prius itaque debueras alium deum
luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis,
alium evangelii asseverasse. Ceterum praeiudicatum est ex mani-
festis, cuius opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma
constare etiam sacramenta.

2. [1] Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem.
Transeo nunc ad evangelii, sane non Iudaici sed Pontici, interim
adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem
aggredimur. Constituimus inprimis evangelicum instrumentum
apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promul-
gandi ab ipso domino sit impositum. Si et apostolicos, non tamen
solos, sed cum apostolis et post apostolos,1 quoniam praedicatio
discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat

1. 2 offertur Pam.: offeretur MR
2. 1 post apostolos R3 edd.: postapostolicos MR1


1. j Mal. 1: 10 sq.     k Deut. 32: 39     l cf. Isa. 45: 7


262 TERTULLIAN IV. 2

illi auctoritas magistrorum, immo Christi, quae magistros aposto-
los fecit. [2] Denique nobis fidem ex apostolis Ioannes et Matthaeus
insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis
exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum
eius, natum ex virgine, supplementum legis et prophetarum.
Viderit enim si narrationum dispositio variavit, dummodo de
capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit.
[3] Contra Marcion evangelio, scilicet suo, nullum adscribit aucto-
rem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas
non fuit ipsum corpus evertere. Et possem hic iam gradum figere,
non agnoscendum contendens opus quod non erigat frontem,
quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat
de plenitudine tituli et professione debita auctoris. [4] Sed per omnia
congredi malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi
potest. Nam ex iis commentatoribus quos habemus Lucam videtur
Marcion elegisse quem caederet. Porro Lucas non apostolus sed
apostolicus, non magister sed discipulus, utique magistro minor,
certe tanto posterior quanto posterioris apostoli sectator, Pauli
sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion
intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instrumenti desti-
tuta patrocinio antecessorum. [5] Exigeretur enim id quoque evan-
gelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit,2 cui mox suum
congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad
cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in vacuum
cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset et non
secundum illos evangelizaret. Denique ut cum auctoribus con-
tulit, et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde
officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in

2. 2 dedidit R edd.: dedit M


2. a cf. Gal. 2: 2


264 TERTULLIAN IV. 2

Iudaeos et in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae auctori-
tatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto
magis eam evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri
eius fuit necessaria?

3. [1] Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit re-
ligionis Christianae sacramentum. Ceterum si et retro decucurrit,
habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque
pervenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti.
[2] Sed enim Marcion nactus epistulam Pauli ad Galatas, etiam ipsos
apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem
evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam perver-
tentes evangelium Christi, connititur ad destruendum statum
eorum evangeliorum quae propria et sub apostolorum nomine
eduntur, vel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem quam illis
adimit suo conferat. [3] Porro etsi reprehensus est Petrus et Ioannes
et Iacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est.
Personarum enim respectu videbantur variare convictum. Et
tamen cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur,
potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam
docebat. [4] Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque
qualitas edita est, circumcisionem vindicantium et Iudaicos fastos.
Adeo non de praedicatione sed de conversatione a Paulo denota-
bantur, aeque denotaturo si quid de deo creatore aut Christo eius
errassent. Igitur distinguenda erunt singula. Si apostolos prae-
varicationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur
usque ad evangelii depravationem, Christum iam accusat,
accusando quos Christus elegit. Si vero apostoli quidem inte-
grum evangelium contulerunt, de sola convictus inaequalitate

3. a cf. Gal. 2: 14     b cf. Gal. 2: 9     c cf. 1 Cor. 9: 23


266 TERTULLIAN IV. 3

reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt,
et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolo-
rum instrumentum quod adulteros passum est,1 quod Paulum
illuminavit et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum est,
ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum,
iam ergo nec Marcion habet verum. [5] Aut si ipsum erit verum, id
est apostolorum, quod Marcion habet solus2 (et quomodo nostro
consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur?) aut si non
statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur,2 quia nostro
consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum3
apostolorum est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque
apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque.

4. [1] Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu
fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis
affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determina-
bit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod anti-
quius reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius
revincetur?1 In quantum enim falsum corruptio est veri, in tan-
tum praecedat necesse est veritas falsum. [2] Prior erit res passione,
et materia aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum
antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum
ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et
Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam
et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post
tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis
saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine evangelii veri-
tate, id est ante evangelii veritatem. [3] Quod ergo pertinet ad evan-
gelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et
Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est
quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando credi-

3. 1 <non> passum est Kroy. (sed vix causa erat)    2-2 ita pungendum arbitrabar
3 ceterum Ciacconius: ceterorum MR
4. 1 revincetur R3: revincetur invenietur MR1


268 TERTULLIAN IV. 4

derit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae
contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam
a nostra veritate descivit. Quid nunc, si negaverint Marcionitae
primam apud nos fidem eius, adversus epistulam quoque ipsius?
Quid si nec epistulam agnoverint? [4] Certe Antitheses non modo
fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit.
Si enim id evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus
an et penes Marcionem) ipsum est quod Marcion per Antitheses
suas arguit ut interpolatum a protectoribus Iudaismi ad concor-
porationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde con-
fingerent, utique non potuisset arguere nisi quod invenerat. [5] Nemo
post futura reprehendit quae ignorat futura. Emendatio culpam
non antecedit. Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad
Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit,
expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod apostolos prae-
misisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi quod humanae
temeritatis, non divinae auctoritatis, negotium est haeresis, quae
sic semper emendat evangelia dum vitiat; cum et si discipulus
Marcion, non tamen super magistrum; et si apostolus Marcion,
Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus; et si prophetes
Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi, non
enim eversionis sunt, sed pacis; etiam si angelus Marcion, citius
anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit.
Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius,2
id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emenda-
tione constituens suum et novum fecit.

5. [1] In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et

4. 2 anterius Lat.: alterius MR


4. a 1 Cor. 15: 11     b cf. 1 Cor. 14: 33 sq.     c cf. Gal. 1: 8 sq.


270 TERTULLIAN IV. 5

ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit
id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum
fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hau-
serint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant
Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam. Romani de
proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine
quoque suo signatum reliquerunt. [2] Habemus et Ioannis alumnas
ecclesias. Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen
episcoporum ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem.
Sic et ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas,
nec solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate
sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio edi-
tionis suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero
plerisque nec notum, nullis autem notum ut non eadem damna-
tum.1 [3] Habet plane et illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam
adulteras, quarum si censum requiras, facilius apostaticum
invenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel
aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae, faciunt
ecclesias et Marcionitae. Eadem auctoritas ecclesiarum apostoli-
carum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde
per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei,
licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cuius interpres
Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. [4] Capit
magistrorum videri quae discipuli promulgarint. Itaque et de
his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit,
quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemad-
modum et Lucae. Atquin haec magis a primordio fuisse credibile
est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis dedicata.

5. 1 eadem damnatum Oeh.: eodem natum R1: eo damnatum MGR3


5. a cf. 1 Cor. 3: 2     b cf. Gal. 6: 16     c cf. Eph. 3: 9


272 TERTULLIAN IV. 5

Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius
ediderint, qui nec discipuli existere potuissent sine ulla doctrina
magistrorum? [5] Igitur dum constet haec quoque apud ecclesias
fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit, aut emendanda si
adulterata, aut agnoscenda si integra? Nam et competit ut si
qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem
quorum sciebant auctoritatem receptiorem. Ideo et pseudapostoli,
quod per falsum apostolos imitarentur. In quantum ergo emen-
dasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum
confirmavit non fuisse corrupta quae non putavit emendanda.
[6] Denique emendavit quod corruptum existimavit. Sed nec hoc
merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integre2 de-
cucurrerunt, Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit
regulae eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae
constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis.
Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemu-
lum factum est apostolicis. [7] Igitur dabo consilium discipulis eius,
ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum
apostolicis convenire videantur (nam et cotidie reformant illud,
prout a nobis cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro
utrobique traducto, cum evangelii veritatem nunc ex conscientia
tramittit, nunc ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur,
cum de evangelii fide adversus haereticos expedimur, defendenti-
bus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem,
et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinan-
tem, quia veritas falsum praecedat necesse est, et ab eis procedat
a quibus tradita est.

5. 2 integre R edd.: integrae M: integra Lat.


274 TERTULLIAN IV. 6

6. [1] Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus,
evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adul-
teratum. Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses
praestruendo in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversita-
tem constituat,1 proinde Christum suum a creatore separatum,
ut dei alterius, ut alienum legis et prophetarum. [2] Certe propterea
contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum crea-
tore, quasi ab assertoribus eius intexta: competentia autem sen-
tentiae suae reservavit. Haec conveniemus, haec amplectemur, si
nobiscum magis fuerint, si Marcionis praesumptionem percusse-
rint. Tunc et illa constabit codem vitio haereticae caecitatis erasa
quo et haec reservata. [3] Sic habebit intentio et forma opusculi nostri,
sub illa utique condicione quae ex utraque parte condicta sit. Con-
stituit Marcion alium esse Christum qui Tiberianis temporibus
a deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium,
alium qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit
destinatus quandoque venturus. Inter hos magnam et omnem2
differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum, quantam
inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum et Chri-
stianismum. [4] Hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil
Christo dei alterius commune esse debere cum creatore, ceterum
creatoris pronuntiandum si administraverit dispositiones eius, si
impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius, si repraesenta-
verit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius, si sententias
reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. Huius pacti et
huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique, et incipe
recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris.

7. [1] Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum1 de-
scendisse in civitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo

6. 1 constituens, constituat Kroy. (forsan recte)     2 pro omnem quaero an
scribendum
enormem
7. 1 eum MR: deum Gel. Pam.


276 TERTULLIAN IV. 7

creatoris, in quod de suo ante descenderat. Ecquid2 ergo ordinis
fuerat ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur?
Cur enim non et ista reprehendam quae non implent fidem ordi-
nariae narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel
dicta sint per quae iam alibi retractavimus an descendens per
creatorem, et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et
inde tramitti in terram aeque ipsius. [2] Nunc autem et reliquum
ordinem descensionis expostulo, tenens descendisse illum. Viderit
enim sicubi appamisse positum est. Apparere subitum ex inopi-
nato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine
mora apparuit. Descendisse autem dum fit, videtur et subit3
oculos. De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere,
quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento,
etiam quo in tempore diei noctisve descenderit: praeterea quis
viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique
nec asseveranti facile credendam. [3] Indignum denique ut Romulus
quidem ascensus sui in caelum habuerit Proculum affirmatorem,
Christus vero dei descensus de caelo sui non invenerit annuntia-
torem, quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut
et iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat crea-
toris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem?
dicente Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et
terra Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Iordanis, Galilaea
nationum, populus qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum:
qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum
est super vos. [4] Bene autem quod et deus Marcionis illuminator
vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de caelo descendere,
et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilaeam.

7. 2 Ecquid Lat.: et quid MR 3 subit R: subicit M


7. a Isa. 9: 1 sq. LXX


278 TERTULLIAN IV. 7

Ceterum et loco et illuminationis opere secundum praedicationem
occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere,
ostendentem in primo ingressu venisse se non ut legem et pro-
phetas dissolveret, sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion
ut additum erasit. [5] Sed frustra negabit Christum dixisse quod
statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit.
De caelo statim ad synagogam. Ut dici solet, ad quod venimus;
hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum mis-
sus nisi ad oves perditas domus Israel, et, Non est auferre panem
filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Israelis videretur.
[6] Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrahe voces Christi mei, res
loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perditas domus
Israelis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert Israelitis;
certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum impertit; certe ut
canes praeterit. Quibus autem magis impertisset quam extraneis
creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? [7] Et tamen quo-
modo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus,
cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu
denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis
Romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum
scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed etsi passim
synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime
cognito et explorato et probato, iam pridem in hoc ipsum vel
aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes
ad doctrinam eius. Plane. Quoniam, inquit, in potestate erat
sermo eius, non quoniam adversus legem et prophetas docebat.
Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat,
magis exstruens quam destruens substantiam legis et prophetarum.

7. b cf. Matt. 5: 17     c Matt. 15: 24, 26


280 TERTULLIAN IV. 7

[8] Alioquin non stuperent, sed horrerent. Nec mirarentur, sed
statim aversarentur destructorem legis et prophetarum, et utique
inprimis alterius dei praedicatorem, quia nec potuisset adversus
legem et prophetas docere et hoc nomine adversus creatorem, non
praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione. Cum
ergo nihil tale scriptura significet, nisi solam vim et potestatem
sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem
docuisse illum, quia non negavit, quam adversus creatorem, quia
non significavit. [9] Atque ita aut eius erit agnoscendus secundum
quem docuit, aut praevaricator iudicandus si secundum eum
adversus quem venerat docuit. Exclamat ibidem spiritus dae-
monis, Quid nobis et tibi est Iesu? venisti perdere nos: scio qui
sis, sanctus dei. [10] Hic ego non retractabo an et hoc cognomentum
competierit ei quem nec Christum vocari oporteret, si non crea-
toris. Alibi iam de nominibus expostulatum est. At nunc discepto
quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam
retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis
muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam
ipsi suo creatori. Quid autem iam tale ediderit novae divinitatis
per quod posset alterius dei sanctus intellegi? [11] Tantum quod
synagogam introgressus, et nec sermone operatus aliquid adversus
creatorem? Sicut ergo quem ignorabat nullo modo poterat Iesum
et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnovit. Nam et pro-
phetam meminerat sanctum dei praedicasse, et Iesum nomen
dei4 esse in filio Nave. Haec et ab angelo exceperat secundum
nostrum evangelium: Propterea quod in te nascetur vocabitur
sanctum, filius dei: et, Vocabis nomen eius Iesum. [12] Sed et habebat
utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet daemon
tamen), magis quam alienae et nondum satis cognitae. Nam et

7. 4 dei libri et edd.: domini Kroy. (sed vereor ut bono iure)


7. d Luke 1: 35     e Luke 1: 31


282 TERTULLIAN IV. 7

praemisit, Quid nobis et tibi, Iesu?5 non quasi in extraneum, sed5
ad quem pertinent spiritus creatoris. Nec enim dixit, Quid tibi
et nobis? sed, Quid nobis et tibi? se deplorans et sorti suae ex-
probrans; quam iam videns adicit, Venisti perdere nos. [13] Adeo
iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saevi dei filium agnoverat
Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. Quorsum
hunc locum praemisimus ? Ut Iesum et a daemone non alium doce-
amus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam crea-
toris. Atquin, inquis, increpuit illum Iesus. Plane, ut invidiosum,
et in ipsa confessione petulantem et male adulantem; quasi haec
esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset
et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de sub-
actione spirituum sed de candida salutis gloriari volebat. [14] Aut cur
eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus,
nec dei sanctus omnino: si quasi ex parte mentitum, quod eum
Iesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustis-
sime increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc
non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Iesum et
alterius dei sanctum. [15] Quodsi verisimiliorem statum non habet in-
crepatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil
mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus,
praeter quem alium daemon agnovisse non poterat, et Iesus eum
confirmavit6 quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium
increpat daemonem.

8. [1] Nazaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus
creatoris. Unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant per
eum. Nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati
sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis
et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei

7. 5 in extraneum Iesu MR: Iesu post tibi transtulit, sed addidit Junius
6 quaero an scribendum fuerit eum se confirmavit


7. f cf. Luke 10: 20         8. a cf. Matt. 2: 23     b Lam. 4: 7


284 TERTULLIAN IV. 8

competitura erat ex infantiae latebris, ad quas1 apud Nazareth de-
scendit, vitando Archelaum filium Herodis. [2] Hoc propterea non
omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium
eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem
tanta Iudaeae oppida non ita Christo creatoris per prophetas
emancipata.2 Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque
secundum prophetas invenitur. Et tamen apud Nazareth. quoque
nihil novi notatur praedicasse, dum alio, merito3 unius proverbii,
eiectus refertur. Hic primum manus ei iniectas animadvertens
necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod
non possit phantasma credi qui contactum et quidem violentia
plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus
admiserit. [3] Nam etsi per medios evasit, sed ante iam vim expertus,
et postea dimissus; scilicet soluto, uti assolet, tumultu, vel etiam
irrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui
succidisset, si fuisset.

Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,

etiam saecularis sapientiae digna sententia est. [4] Ad summam, et
ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas,
beneficia medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria,
quam erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus Esaiae,
remediator valetudinum. Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert
et languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent
ponere quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio.
Quodcunque curaverit Iesus, meus est. Veniemus tamen et ad
species curationum. [5] Ceterum et a daemoniis liberare curatio est
valetudinis. Itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris
exempli cum testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei.
Cuius dei, vel hic pareat. Sed proinde increpabantur et iubeban-
tur tacere. Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus

8. 1 ad quas Gel.: quas MR     2 mancipata Jun. (forsan recte)
3 alio merito [secluso unius proverbii] Kroy.


8. c cf. Matt. 2: 23     d Lucretius I. 305     e Isa. 53: 4


286 TERTULLIAN IV. 8

immundis, volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat
cui hoc congruebat quia praemiserat per quos posset agnosci, et
utique digniores praedicatores. [6] Illius erat praeconium immundi
spiritus respuere cui sancti abundabant. Porro qui nunquam
fuerat annuntiatus (si tamen volebat agnosci, frustra autem
venerat si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae et
cuiuscunque substantiae, qui propriae non habebat, qui in aliena
descenderat. [7] Iam nunc et qua destructor creatoris nihil magis
gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et divulgari prae timore;
nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum
non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira,
saevitia, iudicia, vindicta, damnatio. Sed et daemonia timore
utique cedebant. Ergo timendi dei filium confitebantur, occa-
sionem habitura non cedendi, si non timendi: et ille iussu et
increpitu ea expellens, non suasu qua bonus, timendum se ex-
hibebat. [8] Aut numquid ideo increpabat quia timebatur, nolens
timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod nisi timore non
facerent? Cecidit ergo in necessitatem qua disparem se naturae
suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere. Cecidit et in
aliam praevaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium
creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret
daemonia, sed per creatoris auctoritatem. [9] In solitudinem procedit.
Solemnis et huiusmodi regio creatoris. Oportebat sermonem illic
quoque videri in corpore ubi egerat aliquando et in nube. Com-
petebat et evangelio habitus loci qui placuerat et legi. Capiat
itaque iocunditatem solitudo: hoc Esaias promiserat. Detentus a

8. f cf. Isa. 35: 1


288 TERTULLIAN IV. 8

turbis, Oportet me, inquit, et aliis civitatibus annuntiare regnum
dei. [10] Ostenderat iam alicubi deum suum? Non puto adhuc usque.
Sed de his loquebatur qui alium quoque deum noverant? Nec hoc
credo. Ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi noverant
praeter creatorem, eiusdem dei regnum portendebat quem solum
sciebat notum eis qui audiebant.

9. [1] De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit,
ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei (non
enim simplex factum videri potest de quo argumentum proces-
surum erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium,
Ne time, abhinc enim homines eris capiens? [2] Hoc enim dicto
intellectum illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse
qui per Hieremiam pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores
multos, et piscabuntur illos, homines scilicet. Denique relictis
naviculis secuti sunt eum, ipsum intellegentes qui coeperat facere
quod edixerat. Aliud est si affectavit de naviculariorum collegio
adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem.
[3] Praestruximus quidem adversus Antitheses nihil proficere pro-
posito Marcionis quam putat diversitatem legis et evangelii, ut
et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromis-
sione novae legis et novi sermonis et novi testamenti. Sed quoniam
attentius argumentatur apud illum suum nescio quem suntalai/-
pwron,
id est commiseronem, et summisou&menon, id est coodibilem, in
leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere et inprimis figuratae
legis vim ostendere, quae in exemplo leprosi non contingendi,
immo ab omni commercio submovendi, communicationem pro-
hibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus
cibum quoque vetat sumere; participari enim stigmata delicto-
rum, quasi ex contagione, si qui se cum peccatore miscuerit.
[4] Itaque dominus volens altius intellegi legem per carnalia spiritalia

9. a Jer. 16:16     b cf. 1 Cor. 5: 11


290 TERTULLIAN IV. 9

significantem, et hoc nomine non destruens sed magis exstruens,
quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi
homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incon-
taminabilis scilicet. Ita non praescribetur illi quod debuerit legem
observare et non contingere immundum, quem contactus immundi
non erat inquinaturus. [5] Hoc magis meo Christo competere sic
doceo, dum tuo non competere demonstro. Si enim ut aemulus
legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum legis per con-
temptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui corpus
non habebat quod inquinaretur? Phantasma enim inquinari non
posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, iam non
virtute divina incontaminabilis erit sed phantasmatis inanitate;
nec contempsisse videri potest inquinamentum, cuius materiam
non habebat; ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex
occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat.
[6] Si autem Helisaeus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman
Syrum ex tot leprosis Israelitis emundavit, nec hoc ad diversita-
tem facit Christi, quasi hoc modo melioris dum Israeliten lepro-
sum emundat extraneus, quem suus dominus emundare non
valuerat; Syro facilius emundato, significato per nationes emunda-
tionis1 in Christo lumine earum, quae septem maculis capitalium
delictorum inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio,
adulterio, stupro, falso testimonio, fraude. [7] Quapropter septies,
quasi per singulos titulos, in Iordane lavit, simul et ut totius
hebdomadis caneret expiationem, et quia unius lavacri vis et
plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermo-
nem compendiatum, ita et lavacrum. Nam et hoc opponit
Marcion, Helisaeum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse,
et eam septies, Christum vero verbo solo et hoc semel functum2

9. 1 significat per nationes emundationem fortasse bono iure scribendum monuit
Leopoldus    
2 functum Lat.: functo MR


9. c cf. Isa. 10: 23; 28: 22


292 TERTULLIAN IV. 9

curationem statim repraesentasse. Quasi non audeam et verbum
ipsum in substantiam creatoris vindicare. Nullius rei non ille
potior auctor qui prior. [8] Incredibile plane ut potestas creatoris
verbo remedium vitii unius operata sit, quae verbo tantam mundi
molem semel protulit. Unde magis dinoscitur Christus creatoris
quam ex verbi potestate? Sed ideo alius Christus, quia aliter
quam Helisaeus, quia potentior dominus famulo suo. Quid con-
stituis, Marcion, proinde res agi a servis quemadmodum ab ipsis
dominis? Non times ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum
negas creatoris quia potentior fuerit famulo creatoris, qui ad
Helisaei pusillitatem maior agnoscitur, si tamen maior? Par enim
curatio, licet distet operatio. Quid amplius praestitit tuus Christus
quam meus Helisaeus? Immo quid magnum praestitit tui Christi
verbum, cum id praestiterit quod fluvius creatoris? [9] Secundum
haec cetera quoque occurrunt. Quantum enim ad gloriae humanae
aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare, quantum autem ad
tutelam legis, iussit ordinem impleri: Vade, ostende te sacerdoti,
et offer mvmus quod praecepit Moyses. Argumenta enim figurata
utpote prophetatae3 legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae
significabant hominem quondam peccatorem verbo mox dei
emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem
scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum,
catholicum patris sacerdotem. [10] Itaque adiecit, Ut sit vobis in
testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissolvere
sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse qui morbos et valetu-
dines eorum suscepturus annuntiabatur. Hanc tam congruentem
et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui
Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere.


9. 3 prophetatae Pam.: prophetae MR


294 TERTULLIAN IV. 9

Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem qui lepra esset
liberatus solemnia legis executurum, ideo ita praecepit. [11] Quid
tum? Perseveravitne in bonitate, id est permissione legis, an non?
Si enim bonus perseveravit, nusquam4 destructor erit legis, nec
dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam
alterius dei vindicatur. [12] Si non perseveravit bonus, destruendo
postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud
illos in curatione leprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit
legem. Malus iam quando legis eversor, si bonus cum legis in-
dultor. Sed et eo quod indulsit legi obsequium, bonam legem
confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. [13] Ergo et sic malus,
si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si bonae legis
destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus
esset ita facturum ideo praecepit munus offerre, potuit et non
praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum ergo descendit
quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. Atquin
quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos praevenire
debuerat, si in hoc venerat. Cur enim5 non tacuit, ut homo solo
suo arbitrio legi obediret? Tunc enim aliquatenus posset videri
patientiae suae praestitisse. [14] Sed adicit etiam auctoritatem suam
exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii, nisi
legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem,
sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua
inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit
legem impleri. [15] Quocunque modo praecepit, eodem potuit etiam
illam praemisisse sententiam, Non veni legem dissolvere sed ad-
implere. Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est?
Confessus es enira prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse.

9. 4 nusquam MR: nunquam Pam.     5 enim MR: ergo Pam.


9. d Matt. 5: 17


296 TERTULLIAN IV. 9

Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini
de evangelio eradicasse6 quam nostros iniecisse.

10. [1] Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo.
Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et
gloriam dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam? Convalescite
manus dimissae et genua dissoluta; hoc erit paralysis. Convale-
scite, nec timete. Non otiose iterans, Convalescite, nec vane sub-
iungens, Nec timete, quoniam cum redintegratione membrorum
virium quoque repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle
dicturi erant, Quis dimittet peccata nisi solus deus? [2] Habes itaque
iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam, et eorum
quae medicinam sunt secuta. Pariter ct dimissorem delictorum
Christum recognosce apud eundem prophetam: Quoniam, inquit,
in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert.
Nam et in priore ex ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta
vestra tanquam roseum, velut nivem exalbabo, etsi tanquam
coccinum, velut lanam exalbabo; in roseo sanguinem ostendens
prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. Etiam Micheas
de venia delictorum, Quis deus quomodo tu, eximens iniquitates
et praeteriens iniustitias residuis haereditatis tuae? et non tenuit
in testimonium iram suam, quia voluit esse misericordiam;1
avertet, et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, et de-
merget in profundo maris peccata nostra. [3] Sed et si nihil tale in
Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla
in creatore, promittentia mihi et in filio patris affectus. Video
Ninivitas scelerum veniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc
quoque a Christo, quia a primordio egit in patris nomine. Lego
et Nathan prophetam agnoscenti David delictum suum in Uriam
dixisse, Et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris;
proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idololatriae et
sanguinis Nabuthae, veniam meruisse paenitentiae nomine;
Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione

9. 6 eradicasse MR: erasisse Pam.
10. 1 misericordiam Eng.: misericordem R edd.: misericordiae M: volens est
misericordiae Kroy. mg. (sec. LXX qekhth&j e0le/ouj e0sti/n)


10. a Isa. 35: 2 sq.    b Isa. 53: 12; 53:4    c Isa. 1: 18     d Mic. 7: 18 sq.
LXX     e a Sam. 12: 13    f cf. 1 Kgs. 21: 29     g cf. 1 Sam. 14: 45


298 TERTULLIAN IV. 10

delesse. [4] Quid de ipso populo retexam totiens delictorum indul-
gentia restituto? ab eo scilicet deo qui mavult misericordiam
quam sacrificium, et peccatoris paenitentiam quam mortem.
Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando delicta,
consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum
praedicasse; et ita probabis novam istam Christi novi scilicet
benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec praedicatam
a creatore. [5] Sed et peccata dimittere an eius possit esse qui negetur
tenere, et an eius sit absolvere cuius non sit etiam damnare, et
an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum, alibi iam
congressi malumus2 admonere quam rectractare. [6] De filio hominis
duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum,
ut se filium hominis pronuntiaret si non vere erat, neque filium
hominis constitui qui non sit natus ex homine, vel patre vel matre,
atque ita discutiendum cuius hominis filius accipi debeat, patris
an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine; si non et
ex homine, superest ut ex homine sit matre; si ex homine, iam
apparet quia ex virgine. Cui enim homo pater non datur, nec vir
matri eius deputabitur: porro, cui vir non deputabitur, virgo est.
[7] Ceterum duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non virgo
sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non sit, et habendo virum
duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis
esset filius. Talem, si forte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt
fabulae. Si haec ita distinguuntur, id est si ex matre filius est
hominis quia ex patre non est, ex matre autem virgine quia non
ex patre homine, hic erit Christus Esaiae quem concepturam
virginem praedicat. [8] Qua igitur ratione admittas filium hominis,
Marcion, circumspicere non possum. Si patris hominis, negas dei
filium; si et dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris

10. 2 malumus MR1: maluimus R3


10. h cf. Ezek. 33: 11


300 TERTULLIAN IV. 10

tantum hominis, meum concedis; si neque patris hominis <neque
matris>,3 ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium
admiserit, qui se quod non erat dixit. [9] Unum potest angustiis tuis
subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi Hominem
quoque cognominare, quod de aeone fecit Valentinus, aut virgi-
nem hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid
nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem?
Nonne sufficit ad probationem prophetici Christi? [10] Cum enim id
se appellat quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio
ipsum se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum
communio simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum
nec Iesum vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem
tenentes. Appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum
ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat
super nominis communionem. Ex accidenti enim proprio est,
maxime cum causa non convenit eadem per quam deveniat in
communionem. [11] Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex
homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis commu-
nionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo
Iesus. Ergo cum appellatio propria est eius in quo habet causam,
si et alii vindicetur in quo est communio nominis, non etiam
appellationis, suspecta iam fit communio nominis quoque in eo
cui vindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur ut
unus idemque credatur qui et nominis et appellationis capacior
invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis
communionem, carens causa. Nec alius erit capacior utriusque
quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem filii

10. 3 <neque matris> addendum putabam


10. i cf. Dan. 7: 13


302 TERTULLIAN IV. 10

hominis, Iesus scilicet creatoris. [12] Hic erat visus Babylonio regi in
fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis.
Idem ipsi Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum
caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat. [13] Hoc dixi suf-
ficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis.
Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpreta-
tione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius intuentes,
necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent
non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non
secundum intentionem eorum de homine eis respondit habere
eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis
nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos
appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut
ostenderet deum et hominem4 qui delicta dimitteret; [14] illum scilicet
solum filium hominis apud Danielis prophetiam consecutum
iudicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta
(qui enim iudicat, et absolvit), ut scandalo isto discusso per
scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse
filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. Denique nusquam
adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum
in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicavit,
dum absolvit. [15] Ad haec quodcunque diversa pars fuerit argu-
mentata quale sit dispice. Nam in illam necesse est amentiam
tendat, ut et filium hominis defendat ne mendacem eum faciat,
et ex homine neget natum ne filium virginis concedat. Quodsi et
auctoritas divina et rerum natura et communis sapientia non
admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi
quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata
Marcionis. [16] Si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex
corpore est. Plane facilius invenias hominem natum cor non

10. 4 deum et hominem Urs.: esse et hominem M (quod forsitan reponendum sit):
eum et hominem G: et hominem R


10. j cf. Dan. 3: 25     k cf. Dan. 7: 13


304 TERTULLIAN IV. 10

habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut
Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.

11. [1] Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit,
quasi ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi
profanum. Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non
tantum adlecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis
praestitae a patre. Nusquam legerat lumen et spem et expecta-
tionem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius
Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium sed male
habentibus. [2] Si enim male valentes voluit intellegi ethnicos et
publicanos, quos adlegebat, sanos Iudaeos confirmabat, quibus
medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad
legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam,
in qua qui agebant bene valebant, quibus medicus necessarius non
erat. [3] Quale est autem ut similitudinem medici proposuerit, nec
impleverit? Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in
tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum
habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum
Christum. Hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari
medicum ad quem pertinent qui languent. [4] Unde autem et Ioannes
venit in medium? Subito Christus, subito et Ioannes. Sic sunt
omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem
apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi. Ad praesentes enim
quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut
demonstrem et Ioannem Christo et Christum Ioanni convenire,
utique prophetae creatoris, qua Christum creatoris, atque ita
erubescat haereticus, Ioannis ordinem frustra frustratus. [5] Si enim
nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam voci-
ferator in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per
denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum

11. a cf. Matt. 16: 17


306 TERTULLIAN IV. 11

inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et
bibentes ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium
et orantium provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Chri-
stum et Ioannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis
exactio, vacaret provocationis intentio. [6] Nemo enim miraretur
et nemo torqueretur, si diversae divinitatis aemulae prae-
dicationes de disciplinis quoque inter se non convenirent, non
convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. Adeo Ioannis
erat Christus et Ioannes Christi, ambo creatoris, et ambo de
lege et prophetis praedicatores et magistri. Sed et Christus
reiecisset Ioannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos
defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et con-
trariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem
quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset
sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab eis
sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi
non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam, sed
magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut tempori suo
eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos
eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. [7] Teneo meum Christum
etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse tanquam sponsus
egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et
deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam per Esaiam
gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino,
induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis
velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In se
enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritus ad ipsum, Et
circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. [8] Hanc
sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium
arcessit: siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani
utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes

11. b Ps. 19: 5 sq.     c Isa. 61: 10     d Isa. 49: 18     e S. of S. 4: 8


308 TERTULLIAN IV. 11

Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te
nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei im-
pugnas. Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem
tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma
servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc
nomen est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit.
[9] Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et
vetera discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es
novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum hae-
reticae novitatis assuisti. In quo alter1 creator, velim discere. Cum
per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne
a veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et
ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc
statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromis-
sam a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius
sint et vetera et nova. [10] Nam et vinum novum is non committit
in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum ad-
ditamentum nemo inicit veteri vestimento nisi cui non defuerit et
vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est,
qui habeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc diri-
gebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare
a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alie-
norum separatione non fuisse notandam, quia nemo alienis sua
adiungit ut ab alienis separare possit. [11] Separatio per coniunctio-
nem capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat
fuisse, sicut et fuissent si non separaret. Et tamen sic concedimus
separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per
profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus
ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur

11. 1 alter MR: aliter Jun.


11. f Jer. 4:3     g Isa. 43:19


310 TERTULLIAN IV. 11

ex lege, aliud ab illa sed non alienum, diversum sed non con-
trarium. [12] Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines
obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit
psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitu-
dinem; eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si
hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate
loquelae probares.

12. [1] De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem
consistere potuisse si non dominum sabbati circumferret Christus.
Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere
deberet. Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quis-
quam miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo,
quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum
eius impugnare. [2] Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubi-
que novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua
nova Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo
de novitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate
divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum,
nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis
aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam
novitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse
mirandam. Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea
disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet discipli-
nae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non
per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. [3] Cetera
de sabbato ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secun-
dum exemplum fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis

11. h Ps. 78: 2


312 TERTULLIAN IV. 12

Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti octo diebus,
etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione de-
struxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque
Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebi-
mus. Et tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum,
ut et hoc in Christum renuntiaretur. [4] Etiam si odio insecutus est
sollemnissimum Iudaeorum diem, ut Christus non Iudaeorum,
de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius,
sequebatur exclamantem ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra
odit anima mea. Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus
adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam defensionem
adversus abruptam provocationem. [5] Nunc et ad ipsam materiam
disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina.
Esurierant discipuli ea die; spicas decerptas manibus efflixerant,
cibum operati ferias ruperant. Excusat illos Christus, et reus est
sabbati laesi; accusant pharisaei, Marcion captat status contro-
versiae (ut aliquid ludam1 cum mei domini veritate), scripti et
voluntatis. De scriptura enim sumitur creatoris et de Christi
voluntate color, quasi de exemplo David introgressi sabbatis tem-
plum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis.
[6] Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a
primordio quo dies ipse compertus est, veniam ieiunii dico. Cum
enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo
permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli
paratura ieiunio liberaret. [7] Bene igitur quod et causam eandem
secutus est dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione;

12. 1 ludam Oeh: eludam MR


12. a Isa. 1:14       b cf. 1 Sam. 21: 2 sqq.


314 TERTULLIAN IV. 12

bene quod et affectum creatoris expressit in sabbato non ieiunandi
honore. Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum
creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset adversus
statum scripti et voluntatis creatoris. [8] Sed quoniam discipulos non
constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit
necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem
sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam David
comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in venia,
quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo
eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? [9] Exinde
observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent
eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei pro-
fessorem; fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram,
alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant
pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condiciona-
liter eam2 indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam
cum de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea,
dicendo Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio
vel negotio suo exequitur, non de divino. [10] Opus autem salutis et
incolumitatis non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in
lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni
animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam
per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod
facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sen-
sum legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem
interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare,
an perdere? [11] ut id operis permittens3 quod pro anima facturus
esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana
scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae
omni.4 Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam. tue-
batur. Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille

12. 2 eam R3 edd,: eum MR1 (unde deum Kroy.)     3 permittens Urs.: pro-
mittens MR     4 omni Lat.: omnia MR


12. c Exod. 20: 10


316 TERTULLIAN IV. 12

qui instituit. [12] Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam
apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hieri-
chuntem sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei
erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat
hominum suorum in discrimine belli constitutas. [13] Sed et si odium
alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, homi-
num ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus
plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id
est quaecunque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae
per eundem postea propheten vera et delicata et non profananda
pronuntiat. [14] Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius
legem tenuit et supra in causa discipulorum pro anima operatus
(esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam
curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed
adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim
et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, dum operum
differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit,
dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum
benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia
ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sab-
batum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. [15] In
quo die si et Helisaeus prophetes Sunamitidis filium mortuum
restituit in vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris
esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil
Christum novi intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex
misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. Nam et hic
specialis medicinae prophetiam repraesentat. Invalescunt manus
dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.

12. d Isa. 1: 14    e cf. Isa. 58: 13    f cf. Isa. 56: 2 g Matt. 5: 17
h cf. 2 Kgs. 4: 33    i cf. Isa. 35: 3


318 TERTULLIAN IV. 13

13. [1] Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia,
certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et utique
auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum re-
cognosce. In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui
evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas
Hierusalem. Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius;
erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea
cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi
Christi? Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui
in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris. [2] Adsum, dum hora
est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans
bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in
monte evangelizantis pacem. De voce autem nocturnae orationis
ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et
exaudies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et
voce cadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et ex-
audivit me de monte sancto suo. [3] Habes nominis repraesentationem,
habes actum1 evangelizantis, habes locum montis, et tempus
noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum pro-
phetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium
quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari
possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis
rerum praedicatum. [4] Huius enim numeri figuras apud creatorem
deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica
sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane
electos et in arcam testamenti conditos. Totidem enim apostoli
portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro
et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam:
Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmae illumina-
turi sacram ecclesiae vestem quam induit Christus pontifex patris,
proinde ut et lapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus

13. 1 actum Lat.: sanctum MR


13. a Isa. 40:9     b cf. Matt. 7: 28     c Isa. 52:6     d Isa. 52: 7     e Nahum
1:15     f Ps. 22:2     g Ps. 3:4     h cf. Num. 33: 9; Exod. 28: 9: Iosh. 4: 5
sqq.     i Isa. 43: 20


320 TERTULLIAN IV. 13

verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. [5] Quid tale de
numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest
simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non sim-
pliciter factum a meo. Eius erit res apud quem invenitur rei prae-
paratura. Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator
Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, hunc vocando
Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? [6] Si ob vigorem
fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent.
An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus positum
eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. Omitto cetera.
Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter
nomen communicare, puto propius quam de non suis. Con-
veniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina.
Hoc spectabat2 psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus et populus
Aethiopum, isti fuerunt illic: Mater Sion, dicet homo: et homo
factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit
eam voluntate patris; ut scias ad eum tunc gentiles convenisse,
quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate
patris, ex allophylis quoque. [7] Sic et Esaias: Ecce isti veniunt de
longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem
de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circuitum
oculos tuos et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra,
videns3 ignotos et extraneos: Et dices cordi tuo, Quis istos genuit
mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic
erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcioni-
tarum? Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.

14. [1] Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprieta-
tem doctrinae suae inducit, ad edictum, ut ita dixerim, Christi:

13. 2 spectabat Rig.: expectabat MR: fortasse hos expectabat     3 videns
Lat.: vides MR: rectius distinxit Eng.


13. j cf. Isa. 8: 14; Rom. 9. 33; 1 Pet. 2: 8    k Ps. 87: 4 sq.     l Isa. 49: 12
m Isa. 49: 18     n Isa. 49: 21


322 TERTULLIAN IV. 14

Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in
Graeco est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum,
quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui universa, prout
edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit
enim, inquit, cor meum sermonem optimum. [2] Hic erit sermo opti-
mus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator
agnoscitur de veteri1 exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab
affectibus creatoris ingressus est per huiusmodi dictionem, semper
mendicos et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque dili-
gentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi
privatam benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris.
[3] Revera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum,
tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim
prout incidit res petenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo
et mendico, et humilem et paupcrem iuste tractate, liberate pau-
perem, et mendicum de manu peccatoris eruite. [4] Item psalmus
septuagesimus primus: Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet
salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes
nationes servient ei. David autem uni genti Iudaicae praefuit,
ne qui in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et
necessitatibus laborantes: Quod liberaverit, inquit, a dynasta
mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum
salvas faciet, ex usura et iniustitia redimet eorum animas, et
honoratum nomen eorum in conspectu ipsius. [5] Item: Avertantur
peccatores in inferos, omnes nationes quae dei obliviscuntur,
quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus, tolerantia
pauperum non peribit in finem. Item: Quis sicut deus noster,
qui habitat in excelsis et humilia prospectat in caelo et in terra,
qui suscitat mendicum de terra et de stercore exaltat pauperem,

14. 1 veteri MR: veteris Iun.


14. a Ps. 45: 1    b Ps. 82: 3 sq.    c Ps. 72: 4, 12, 17    d Ps. 72: 13 sq.
e Ps. 9: 17 sq.


324 TERTULLIAN IV. 14

uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno
suo? [6] Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis, spiritu gloriam
deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem de terra et mendicum,2
uti sedere eum faciat cum dynastis populi, utique in regno suo,
et in thronis gloriae, utique regalibus. Per Esaiam vero quomodo
invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, ad quid incenditis
vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris? cur vos
laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? Et
rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes enim scribunt
nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata
pauperum populi mei. [7] Quae iudicia pupillis quoque et viduis
exigit, ut et ipsis egenis solatii: Iudicate pupillo, et iuste tractate
viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus affectus
in omnem condicionem humilitatis creatoris3 est, eius erit et
regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam du-
dum pertinent ii quibus repromittitur. [8] Nam et si putas creatoris
quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bcne
quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et
terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de
maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem
liberalitatis suae struxit. [9] Beati esurientes, quoniam ipsi satura-
buntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod
non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc
promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestru-
ctionem destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus
esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter,
leviter advenient; velociter qua properantes sub finibus tempo-
rum, leviter qua sine oneribus pristinae legis. Non esurient neque
sitient. [10] Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitienti-
bus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt mihi

14. 2 <de stercore elevat> mendicum Eng.
3 creatoris seclusit Kroy.


14. f Ps. 113: 5-8     g 1 Sam. 2: 8     h Isa. 3: 14 sq.     i Isa. 10: 1
j Isa. 1:17     k Isa. 5: 26


326 TERTULLIAN IV. 14

saturabuntur, vos autem esurietis: ecce qui serviunt mihi bibent,
vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo prae-
ministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit,
dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. [11] Decurre senten-
tiam Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi exultabunt in iocunditate,
vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi oblectabuntur,
vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud
Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate
illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus
et anxiis. [12] Scilicet etiam psalmus cxxv, Qui seminant, inquit, in
lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocun-
ditatem capientibus risus accedit quam maerentibus et dolenti-
bus fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros
plorantes prior dixit. [13] Igitur qui a consolatione pauperum et humi-
lium et esurientium et flentium exorsus est, statim se illum reprae-
sentare gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini
super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus.
Beati mendici, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me
curare obtritos corde: Beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur;
advocare languentes: Beati qui plorant, quoniam ridebunt; dare
lugentibus Sionis gloriam, et pro cinere unguenti iocunditatem et
gloriae habitum pro spiritu taedii. [14] Haec si statim admissus Chri-
stus administravit, aut ipse est qui se ad haec venturum praedica-
vit, aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule sed necessarie
dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis. Beati eritis cum
vos odio habebunt homines et exprobrabunt et eicient nomen ve-
strum velut nequam4 propter filium hominis. [15] Hac pronuntiatione
sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per
Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione
eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae
futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secun-
dum creatorem. Unde probabimus? [16] Ex odio5 in ipsum quoque

14. 4 nequam M: malum R edd.    5 Ex odio Kroy.: excidio MR edd.


14. l Isa. 65: 13     m Isa. 65: 14     n Ps. 126: 5     o Isa. 61: 1 sq.: cf. Lk. 4:18
p Lk. 6 : 20 sq.: cf. Matt. 5 :3, 6, 4     q Isa. 51: 7


328 TERTULLIAN IV. 14

praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter
vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite
eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur
a nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum
filium hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evange-
lium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum,
odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus,
eum filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum
creatorem, in quem odium praedicabatur. [17] Et utique si nondum
venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, per-
sonam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et ani-
mam suam circumscribit propter nos eam ponens, et aspernamento
habetur a nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis
propter quem et nomen nostrum recusatur.

15. [1] Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum.
O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem pro-
phetarum! destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum;
sibi asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Porro, in
quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophe-
tarum ad quorum venerat destructionem, in tantum congruit
Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum quos in
omnibus adimplebat, vel quia magis creatoris est delicta patrum
filiis exprobrare quam eius dei qui nec propria cuiusque castigat.
[2] Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudae-
oram affirmatam volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent.
Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis
potius et probandis, si eos suggillaverunt ad quorum destru-
ctionem post tantum aevi deus optimus motus est. Sed, puto, iam
et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus, nec in

14. r Rom. 2: 24; Isa. 52: 5     s [nescio unde]


330 TERTULLIAN IV. 15

totum Epicuri deus. [3] Ecce enim demutat in maledictionem, et
ostendit eum se esse qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit.
Sed fit nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi non tam
maledictionis sit quam admonitionis. Et quid causae interest,
quando et admonitio non fit sine aculeo comminationis, maxime
per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio eius
erunt qui norit irasci. Nemo enim admonebit et nemo com-
minabitur ne <quis>1 quid faciat, nisi qui factum vindicabit. Nemo
vindicarit nisi qui norit irasci. [4] Alii agnoscunt quidem verbum
maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non
quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a creatore sit, et
voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in
benedictionibus sufferentiam commendaret. Quasi non creatori
competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem,
ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret
etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae
utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam quam
ad maledictionem praecavendam. [5] Nam et ita praemiserat: Ecce
posui ante vos benedictionem et maledictionem: quod etiam in
hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est
ille qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperi-
tatem? Infirma commendatio est quae de alterius destructione
fulcitur. [6] Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum
confirmavit. Si timendum, magis utique obaudiendum quam
neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere.
Tunc, si Vae creatoris est quod in divites spectat, ergo Christus
non est divitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus
divitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei

15. 1 quis addendum putabam


15. a Deut. 30: 19


332 TERTULLIAN IV. 15

incuriam, per quae Vae merentur2 a creatore. [7] Sed quomodo non
eiusdem sit divites reprobare qui supra mendicos probarit? Nemo
non contrarium eius quod probaverit reprobat. Itaque si creatori
deputabitur maledictio in divites, eiusdem defendetur benedictio in
mendicos, et totum iam opus Christi creatoris est. Si deo Marcionis
adscribetur benedictio in mendicos, eiusdem imponetur et male-
dictio in divites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex,
nec erit iam discrimini locus quo duo dei fiunt,3 sublatoque discri-
mine supererit unum deum renuntiari creatorem. [8] Igitur Vae si et
vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a
Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque asper-
natorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut
Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam. Locupletat
is quidem4 Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea
postulare quae sciebat deo grata, sapientiam <et intellegentiam,>5
et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit. Quam-
quam et divitias praestare non incongruens deo sit, per quas et
divites solatio iuvantur et multa inde opera iustitiae et dilectionis
administrantur. [9] Sed accidentia vitia divitiis illa in evangelio quo-
que Vae divitibus adscribunt, Quoniam, inquit, recepistis advoca-
tionem vestram, utique ex divitiis, de gloria earum et saecularibus
fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, cum man-
ducaveris et repletus fueris, et domus magnas aedificaveris, pecori-
bus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro, exaltetur cor
tuum et obliviscaris domini dei tui. Quemadmodum et Ezechiam
regem, thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum,
apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam: Ecce dies
veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae
patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. [10] Sic et per

15. 2 merentur Gel.: merentibus MR     3 quaero an scribendum fiant     4 osten-
dam. Locupletat is quidem Kroy.: ostendam locupletantis quidem M: ostendam
locupletantis R edd.     5 <et intellegentiam> add. Eng.


15. b Deut. 8: 12     c Isa. 39: 6


334 TERTULLIAN IV. 15

Hieremiam quoque edicit, Ne glorietur dives in divitiis suis, et
qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. Sic et in filias Sionis in-
vehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas,
comminabundus et alibi nobilibus et superbis: Dilatavit orcus
animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magni
et divites (hoc erit Christi Vae super divites), et humiliabitur homo,
utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur6 vir, utique ob substan-
tiam honorabilis. [11] De quibus et rursus: Ecce dominus virtutum
conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et
ruent gladio sublimes. Qui magis quam divites? quia receperunt
scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem
ex divitiis. A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII, Ne timueris,
inquit, cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria
eius, quoniam cum morietur non tollet omnia, nec descendet
cum illo gloria sua. Item in LXI, Ne desideraveritis divitias, et si
relucent, ne adieceritis cor. [12] Id ipsum postremo verbum Vae olim
per Amos in divites affluentes deliciis destinatur. Vae enim, in-
quit, qui dormiunt in lectis eburneis et deliciis fluunt in toris
suis, qui edunt hoedos de gregibus caprarum et vitulos de gregi-
bus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tan-
quam perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia : qui
bibunt vinum liquatum et unguentis primariis unguntur. [13] Igitur
et si tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem creatorem,
non etiam praedamnantem divites etiam verbo ipso quo et Chri-
stus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in divites comminationem
per Vae Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum,
dehortatio praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis
accessio est. Ingerit Vae etiam saturatis, quia esurient, etiam
ridentibus nunc, quia lugebunt. His respondebunt illa quae supra
benedictionibus opposita sunt apud creatorem: Ecce, qui mihi
serviunt saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati

15. 6 inhonorabitur Gel.: honorabitur MR: LXX a0timasqh&setai


15. d Jer. 9: 23; cf. 1 Cor. 1: 31; 2 Cor. 10: 17     e Isa. 5: 14     f Isa. 10: 23
LXX     g Ps. 49: 16 sq.     h Ps. 62: 10     i Amos 6: 1, 4


336 TERTULLIAN IV. 15

estis: et ecce, qui mihi serviunt oblectabuntur, vos autem con-
fundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. Sicut enim in
psalmo: Qui seminant in lacrimis in laetitia metent; ita in evan-
gelio, qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent.
Haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo,
non mutando, renovavit. [14] Vae, cum vobis benedixerint homines.
Secundum haec faciebant et pscudoprophetis patres illorum.
Aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat
per Esaiam: Populus meus, qui vos beatos dicunt, seducunt vos
et vias pedum vestrorum disturbant. Prohibet et alias fidere
omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam:
Maledictus homo qui spem habet in homine. [15] Nam et in psalmo
cxvii: Bonum est confidere in deum7 quam confidere in homine, et
bonum est sperare in deum7 quam sperare in principes. Ita totum
quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem.
Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum
tam eius est exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos:
sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent ad deum8 ipsorum,
ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo pro-
phetarum.

16. [1] Sed vobis dico, inquit, qui auditis (ostendens hoc olim man-
datum a creatore, Loquere in aures audientium), diligite inimicos
vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui
vos calumniantur. Haec creator una pronuntiatione clusit per
Esaiam: Dicite, fratres nostri estis, eis qui vos oderunt. Si enim
qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres
appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumnia-
toribus iussit, qui eos fratres deputari praecepit. [2] Novam plane
patientiam docet Christus, etiam vicem iniuriae cohibens permis-
sam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente,
contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens, et super

15. 7 deum (bis) MR: dominum Pam.: domino Oeh. (qui et postea scripsit principi-
bus) 8 <nisi> ad deum Kroy. (forsan recte)


15. j Isa. 65: 13 sq.     k Ps. 126: 5    l Isa. 3: 12 LXX    m Jer. 17:5
n Ps. 118: 8         16. a 2 Esd. 15:1    b Isa. 66: 5 LXX


338 TERTULLIAN IV. 16

tunicam pallio quoque cedi. Plane haec Christus adiecerit ut sup-
plementa consentanea disciplinae creatoris. Atque adeo hoc statim
renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes
creatorem. [3] Si per Zachariam praecepit ne unusquisque malitiae
fratris sui meminerit, sed nec proximi. Nam et rursus, Malitiam,
inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis pa-
tientiam indixit iniuriae qui indixit oblivionem. Sed et cum dicit,
Mihi vindictam, et ego vindicabo, proinde patientiam docet vin-
dictae expectatricem. [4] In quantum ergo fidem non capit ut idem
videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem iniuriae
exigere qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recor-
dationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur
nobis quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit,
non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam pro-
hibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam, quam
prohibuerat talione opposito,1 ut unusquisque respiciens licentiam
secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. [5] Facilius enim
vim comprimi scit repraesentatione talionis quam repromissione
ultionis. Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide
hominum, ut qui deo crederet ultionem a deo expectaret, qui
minus fideret leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de
intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium
paternarum dispositionum Christus et revelavit et compotem
fecit, mandans alterius quoque maxillae oblationem, ut tanto
magis vicem iniuriae extingueret quam et lex per talionem volu-
erat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et
memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. [6] Ita
si quid Christus intulit, non adversario sed adiutore praecepto,

16. 1 talione opposito R1: opposito talione M: talione opposita R3


16. c Zech. 7: 10 LXX    d Zech. 8: 17 LXX
12: 19    e Deut. 32: 35; cf. Rom.


340 TERTULLIAN IV. 16

non destruxit disciplinas creatoris. Denique si in ipsam rationem
patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae,
considerem, non consistet si non est creatoris, qui vindictam
repromittit, qui iudicem praestat. Alioquin si tantum patientiae
pondus non modo non repercutiendi sed et aliam maxillam prae-
bendi, et non modo non remaledicendi sed etiam benedicendi,
et non modo non retinendi tunicam sed et amplius et pallium
concedendi, is mihi imponit qui non sit me defensurus, in vacuum
patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti,
patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse
debuerat si ipse non praestat, aut si mihi non permittebat ipse
praestare,2 quoniam et disciplinae interest iniuriam vindicari.
[7] Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur. Ceterum passim
emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et
omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate. Sed hoc
est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, vio-
lentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non
coercere. [8] Omni petenti te dato, utique indigenti, vel tanto magis
indigenti si etiam et abundanti. Ne quis ergo indigeat, datori
imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris. Non erit,
inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus
tuus, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. [9] Et plus hic.
Non enim petenti iubet dari: Sed non sit, inquit, indigens in te,
id est cura ultro ne sit; quo magis petenti praeiudicat dandum.
Etiam in sequentibus: Si autem fuerit indigens e fratribus tuis,
non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre in-
digente: aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quan-
tum desiderarit. [10] Fenus enim nisi petenti dari non solet. Sed de

16. 2 praestare Rig.: praestaret MR


16. f Deut. 15: 4 LXX     g Deut. 15: 7


342 TERTULLIAN IV. 16

fenore postmodum. Nunc si qui voluerit argumentari creato-
rem quidem fratribus dari iussisse, Christum vero omnibus peten-
tibus, ut hoc sit novum atque diversum, immo unum erit ex his
per quae lex creatoris erit in Christo. Non enim aliud Christus in
omnes praecepit quam quod creator in fratres. Nam etsi maior
est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante
deberet in proximos. [11] Quis enim poterit diligere extraneos?
Quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos qui in proxi-
mos primus est, eiusdem erit secundus gradus cuius et primus,
facilius quam ut eius sit secundus cuius non extitit3 primus. Ita
creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit
benignitatem, emissurus eam postea in extraneos, et secundum
rationem dispositionis suae primo in Iudaeos, postea et in omne
hominum genus. [12] Ideoque quamdiu intra Israelem erat sacramen-
tum, merito in solos fratres misericordiam mandabat; at ubi
Christo dedit gentes haereditatem et possessionem terminos terrae,
et coepit expungi quod dictum est per Osee: Non populus meus
populus meus, et non misericordiam consecuta misericordiam
consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae
benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in
vocatione. Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in haeredi-
tatem gentium accepit. [13] Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita
et vos facite illis. In isto praecepto utique alia pars eius sub-
auditur: Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos
ne faciatis illis. Hoc si novus deus et ignotus retro et nondum
plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formave-
rit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle atque ita
et aliis facere quae et mihi vellem, non facere quae et mihi

16. 3 extitit MF: existit R


16. h cf. Ps. 2: 8     i Hos. 1:6,9


344 TERTULLIAN IV. 16

nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me
ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi
velim et id nec aliis faciam quod mihi nolim. [14] Non enim definiit
quid mihi atque aliis debeam velle vel nolle, ut ad legem volun-
tatis parem4 factum, et possim alii non praestare quod ab alio
mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, prae-
sidium, et eiusmodi bona, proinde et alii facere quod ab alio mihi
fieri nolim, vim, iniuriam, contumeliam, fraudem, et eiusmodi
mala. Denique hac inconvenientia voluntatis et facti agunt ethnici
nondum a deo instructi. [15] Nam etsi natura bonum et malum notum
est, non tamen dei disciplina; qua cognita tunc demum conveni-
entia voluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. Itaque
deus Marcionis cum maxime revelatus, si tamen5 revelatus, non
potuit huius praecepti de quo agitur tam strictum et obscurum et
caecum adhuc et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum
compendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem.
[16] At enim creator meus et olim et ubique praecepit indigentes pau-
peres et pupillos et viduas protegi, iuvari, refrigerari; sicut et per
Esaiam: Infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt,
in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito. Item per
Ezechielem de viro iusto: Panem suum dabit esurienti, et nudum
conteget. Satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis quae mihi
velim fieri. [17] Proinde denuntians, Non occides, Non adulterabis,
Non furaberis, Non falsum testimonium dices, docuit ne faciam
aliis quae fieri mihi nolim; et ideo ipsius erit praeceptum in evan-
gelio qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium
disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit:

16. 4 voluntatis parem R3: voluntati sperem MR1     5 revelatus, si tamen
Kroy.: revelatus sit, tamen libri et edd.


16. j Isa. 58: 7     k Ezek. 18: 7     l Exod. 20: 13 sqq.


346 TERTULLIAN IV. 16

quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id
est Christus, praedicabatur.

17. [1] Hic nunc de fenore cum interponit, Et si feneraveritis a qui-
bus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre se-
quentia Ezechielis de eodem viro iusto: Pecuniam, inquit, suam
fenori non dedit, et quod abundaverit non sumet, fenoris scilicet
redundantiam, quod est usura. Prius igitur fuit ut fructum fenoris
eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori,
si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. [2] Hanc etenim
dicimus operam legis fuisse procurantis evangelio. Quorundam
tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem
primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis in-
formabat. Nam et supra, Et pignus, inquit, reddes debentis;1
utique si non sit solvendo, quia solutori2 utique pignus restituen-
dum esse utrum homo scriberet?3 [3] Multo manifestius in Deutero-
nomio: Non dormies super pignus eius, redditione reddes illi
pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo. Adhuc
clarius supra: Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet,
et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui
invocata est. [4] Porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsolu-
turo (plus enim est, etsi exsoluturo, cum reposci vetat), quid aliud
docet quam non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum
fenori indixit? Et eritis filii dei. Nihil impudentius, si ille nos sibi
filios faciet qui nobis filios facere non permisit auferendo con-
nubium. Quomodo in id nomen allecturus est suos quod iam
erasit? [5] Filius spadonis esse non possum, maxime cum patrem
habeam eundem quem et omnia. Nam tam pater omnium qui
conditor universitatis, quam spado qui nullius substantiae con-
ditor. Et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non

17. 1 debentis scribebam (LXX o0fei/lontoj): beati MR1: om. R3: dati Oeh.
2 solutor MR: soluturo Ciacconius     3 utrum homo scriberet? MR: utcumque
non scriberet Oeh.


16. m cf. Isa. 10: 23         17. a Ezek. 18: 8     b Ezek. 18: 7     c Deut. 24:
12 d Deut. 15: 2 LXX


348 TERTULLIAN IV. 17

universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius
ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum.
Denuo factus filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum
de suo halitu movit. [6] Ille me nunc rursus filium nuncupat, iam
non in animam sed in spiritum pariens. Quia ipse, inquit, suavis
est adversus ingratos et malos. Euge, Marcion, satis ingeniose
detraxisti illi pluvias et soles, ne creator videretur. Sed quis iste
suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? [7] Quomodo suavis,
a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suavitatis qua soles
et imbres qui feneraverat, non recepturus ab humano genere? Ut
creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis
quam sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc
sustinet, vere suavis etiam spiritalibus commodis: Eloquia enim
domini dulciora super mel et favos. Ille igitur et ingratos suggil-
lavit qui gratos experiri merebatur, cuius solem et imbres tu quo-
que Marcion ingratus habuisti. Ceterum tuus non poterat iam
queri ingratos, qui non paraverat gratos. [8] Misericordiam quoque
praecipiens, Estote, inquit, misericordes, sicut pater vester miser-
tus est vestri. Hoc erit, Panem infringito esurienti, et <qui>4 sine
tecto in domum tuam inducito, et nudum si videris tegito, et,
Iudicate pupillo, et iustificate viduam. Agnosco doctrinam eius
veterem qui mavult misericordiam quam sacrificium. Aut si alius
nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur
tanto aevo misericors mihi non fuit? [9] Nolite iudicare, ne iudice-
mini. Nolite condemnare, ne condemnemini. Dimittite, et dimit-
temini. Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam ac
fluentem, dabunt in sinum vestrum. Eadem qua mensi eritis men-
sura, remetietur vobis. Ut opinor, haec retributionem pro meritis
provocatam sonant. A quo ergo retributio? [10] Si ab hominibus tan-
tum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum
hominibus obediemus: si a creatore, ut a iudice et dispunctore

17. 4 <qui> add. Leopoldus