Previous PageTable Of ContentsNext Page


[p.3]

---------------------------------------------------
SIGLA
---------------------------------------------------

T

Codex Trecensis [523] saec. xij.

M

Codex Montepessulanus [H 54] saec. xj.

P

Codex Seledstadiensis [88], olim Paterniacensis [439] saec. xj.

X

Codex Luxemburgensis [75] saec. xv.

R1

Editio princeps Beati Rhenani quae Basiliae anno 1521 in
lucem prodiit: qui Rhenanus et P usus est et Hirsaugiensibus
quibusdam libris iam deperditis.

R3

Editio tertia eiusdem Rhenani, Basiliae anno 1539 prolata.

R

Consensus harum editionum.

B

Editio Martini Mesnartii, Lutetiae anno 1545 prolata: qui
Mesnartius et T et alio iam deperdito libro videtur usus esse.

C

Codex Iohannis Clementis Angli deperditus cuius lectiones
citat Pamelius in sua editione.

Gel.

Editio Sigismundi Gelenii, Basiliae, 1550.

Pam.

Editio Iacobi Pamelii, Antverpiae, 1579.

Iun.

Editio Francisci Iunii, Franekerae, 1597.

Rig.

Editio Nicolai Rigaltii, Lutetiae, 1634.

Urs.

Lectiones Fulvii Ursini a Rigaltio laudatae.

Oeh.

Editio Francisci Oehler, Lipsiae, 1854.

Kroy.

Editio Aemilii Kroymann, Vindobonae, 1906.

Eng.

Coniecturae Augusti Engelbrecht, Kroymanno communicatae.

Brf.

Editio viri docti J. G. Ph. Borleffs, Turnholti, 1952: qui
ipse codices TMPX denuo contulit, cuique grato animo
accepta ea referimus quae in apparatu critico adnotanda
censuimus.


[p.4]






5




10




15




20









     

 

Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI
DE RESURRECTIONE CARNIS LIBER

I. [1] Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum: illam credentes
hoc sumus. Hoc credere veritas cogit: veritatem deus aperit. [2] Sed 
vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem: et tamen
defunctis parentat, et quidem impensissimo officio pro moribus
eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire
quidquam etiam desiderare praesumant. [3] At ego magis ridebo 
vulgus tunc quoque cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos
postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et
offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat an insultat 
cum crematis cremat? [4] Plane cum vulgo interdum et sapientes 
sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola
est: ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. [5] Satis est 
autem si non minor sententia Pythagorae, et Empedocles et
Platonici, immortalem animam e contrario reclamant, immo
adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant, etsi non
in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in
Pythagoram, ut Homerus in pavum recenseantur. [6] Certe recidivatum 
animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata
quam negata qualitate, pulsata saltim licet non adita veritate. Ita
saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.

II. [1] Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis
quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei.
Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata

1: 1 illam TMX: illa P. hoc sumus T (ut videtur): sumus ceteri.
4 parentat Kroy.: parent. at T: parentant MPX.
5 eorum libri: sepultorum Kroy.
5, 6 negant.. .praesumant TB: negat.. .praesumat MPX.
13 sententia Pythagorae, et Emp. et Plat. Trecensis testimonio fretus ita textum
constituit Brf.
17 re<dire> censeantur Eng. vix usitata sua felidtate.
19 saltim T: salute MPX (forsan recte).


[p.6]
5




10




15




20




25




30








dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum
certe resurrectionem non modo per semetipsum verum etiam in
semetipso probare. [2] Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur, 
partiarios sententiae illorum: dimidiam agnoscunt resurrectionem,
solius scilicet animae, ita aspernati carnem sicut et ipsum dominum
carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident
quam alterius divinitatis haeretici. [3] Ideoque et Christum aliter 
disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius
erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum
Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum heredes
Valentini et Apellen. [4] Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae 
excludant cuius Christum consortem negant, certi illam
summo praeiudicio resurrectionis instructam si iam in Christo
resurrexerit caro. [5] Propterea et nos volumen praemisimus de carne 
Christi, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis
vanitatem et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, 
cuius condicio Christum et hominem et filium hominis
inscripserit. [6] Carneum enim atque corporeum probantes eum, 
proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum
deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum in quo
dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de
deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam et de
resurrectione carnis revincentur, congruente scilicet et deo carnis
auctori et Christo carnis redemptori. [7] Hoc ferme modo dicimus
ineundam cum haereticis disceptationem: nam et ordo semper a
principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur
dispositum esse quod quaeritur. [8] Atque adeo et haeretici ex conscientia 
infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam
laborent in alterius divinitatis insinuatione adversum deum mundi

2: 11 creatoris TBmg.: creator carnis MPX.
13 heredes T: haereses X vulgo: lectiones contaminant ceteri.
26 congruente T: congruenter ceteri: quaeritur annon quae post congruenter
scilicet scripta sunt omittere praestet.
32 laborent T: laborant MPX.


[p.8] 

35




40




45




50




55




60



omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in
sacramentis priorem et in praedicationibus manifestatiorem, sub
obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante
omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia
durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas. [9] Atque ita 
tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum 
depretiantibus carnem paulatim ad alterius divinitatis temperant 
sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. [10] Deiectus 
enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat
apud creatorem, facile iam declinatur ad alterius spei auctorem
etiam ultro suspicandum: per diversitatem enim promissionum
diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum
ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis
elidunt. [11] Igitur quantum ad haereticos demonstravimus quo cuneo 
<oc>currendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque titulo:
de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem: de carne
vero domini adversus quattuor haereses ad hanc maxime quaestionem 
praestruendam: uti nunc de sola carnis resurrectione ita et
digerendum sit tanquam penes nos quoque incerta, id est penes
creatorem----nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii, et
simplices plures, quos instrui dirigi muniri oportebit----quia ex hoc
latere unio divinitatis defenditur: sicut enim negata carnis resurrectione 
concutitur, ita vindicata constabilitur. [12] Animae autem 
salutem credo retractatu carere: omnes enim fere haeretici eam,
quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus aliqui
Lucanus ne huic quidem substantiae parcens, quam secundum
Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam
resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus

34 manifestatiorem T: manifestiorem MPX.
46 elidunt MPX: instantur T, unde Brf. instigantur.
47 occurrendum Gel.: currendum T: decurrendum MPX.
51 penes nos quoque incerta TB: alii alia.
53 ex T: et MPX.
59 tertium om. MPX.
60 resurrecturus Gel.: resurrecturum libri.


[p.10]



65





5




10




15










forsitan qua Lucanus. [13] Habet et iste a nobis plenissimum de omni 
statu animae stilum: quam imprimis immortalem tuentes, solius
carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime
adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus si quae et alibi
pro causarum incursione praestricta distulimus. [14] Nam ut quaedam 
praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et
praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.

III. [1] Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei rebus, sed
in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum
divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et
naturaliter nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus
noster penes omnes. [2] Vtar ergo et sententia Platonis alicuius 
pronuntiantis, 'Omnis anima immortalis': utar et conscientia populi
contestantis deum deorum: utar et reliquis communibus sensibus
qui deum iudicem praedicant, 'Deus videt' et 'Deo commendo'.
[3] At cum aiunt 'Mortuum quod mortuum' et 'Vive dum vivis' et 
'Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa', tunc meminero et cor
vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam 
pronuntiatam, tunc si haereticus ad vulgi vitia vel saeculi
ingenia confugerit, 'Discede dicam ab ethnico, haeretice: etsi unum
estis omnes qui deum fingitis, dum tamen hoc in Christi nomine
facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde illi
suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur: [4] quid caeco duce niteris 
si vides? Quid vestiris a nudo si Christum induisti? Quid alieno
uteris clipeo si ab apostolo armatus es? Ille a te potius discat carnis

61 qua Gel.: quasi T: tanquam MPX.
63 agnoscimus et refectionem om. MPX.
64 quae T: qua MPX.
3: 9 vive dum Gel.: vividum TBmg.: vivens dum MPX.
16 duce niteris T: duci inniteris MP, forsan recte.


[p.12]
20




25







5




10




15





resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri: quia si et a
Christianis negari eam oporteret sufficeret illis de sua scientia non
de vulgi ignorantia instrui.' [5] Adeo non erit Christianus qui eam
negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit
quibus utuntur non Christiani. [6] Aufer denique haereticis quae cum 
ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et
stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa
commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum,
eoque fideliores existimantur quia nuda et aperta et omnibus nota
definiunt: ratio autem divina in medulla est, non in superficie, et
plerumque aemula manifestis.

IV. [1] Itaque haeretici inde statim incipiunt et inde praestruunt, dehinc
et interstruunt, unde sciunt facile capi mentes de communione
favorabili sensuum. [2] An aliud prius vel magis audias <tam> ab 
haeretico quam ab ethnico, et non protenus et non ubique convicium 
carnis, in originem in materiam in casum, in omnem exitum
eius, immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris
deinceps ex seminis sui limo, frivolae infirmae criminosae molestae
onerosae, et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem
terrae et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in
nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem?
[3] 'Hancne ergo, vir sapiens, et visui et contactui et recordatui tuo
ereptam persuadere vis quod se receptura quandoque sit in integrum 
de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in
aliquid omnino de nihilo, et utique redhibentibus eam ignibus et
undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et

19 et a MPX: et T.
23 utuntur non Christiani TC: utitur non Christianus MPX.
4: 3 tam add. Urs.
7-8 molestae onerosae T: onerosae molestae MPX.
9 terrae T: terram MPX.
11 <ait> vir sapiens Kroy. Brf.
12 persuadere vis TB: persuadere MP forsan recte (i.e. persuaderis): persuadeare
X.
15 lactibus GR3: iactibus MPXR1: retibus T.


[p.14]



20




25





5




10




15




ipsorum temporum propria gula? [4] Adeone autem eadem sperabitur 
quae intercidit ut claudus et luscus et caecus et leprosus et paralyticus 
revertantur, ut redisse non libeat, ad pristinum: an integri, ut
iterum talia pati timeant? [5] Quid tum de consequentiis carnis? 
rursusne omnia necessaria illi, et imprimis pabula atque potacula?
Et pulmonibus natandum et intestinis aestuandum et pudendis non
pudendum et omnibus membris laborandum? [6] Rursus ulcera et 
vulnera et febris et podagra et mors redoptanda? nimirum haec
erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere.' [7] Et 
nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore: ceterum
quantum etiam spurciloquio liceat, illorum <est> in congressibus
experiri tam ethnicorum quam haereticorum.

V. [1] Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus
sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur,
et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio
quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur,
vituperatione laudatione depulsa: ita nos rhetoricari quoque
provocant haeretici, sicut etiam philosophari philosophi. [2] Futtile et 
frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non
horrent, etsi angelorum fuisset operatio ut Menandro et Marco
placet, etsi ignei alicuius extructio aeque angeli ut Apelles docet,
sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium:
angelos post deum novimus. [3] Iam nunc quisquis ille summus deus 
haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem
carnis dignitatem a quo voluntas producendae eius adfuisset:
utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset.
Itaque et secundum illos aeque caro dei res: nihil operis non eius
est qui passus est esse. [4] Bene autem quod et plures et duriores
quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt.

16 temporum om. MPX.
23 redoptanda MPX: impeccanda T (pro imprecanda).
26 liceat, illorum ita pungebam. est hoc ordine addidi: Kroy. post experiri.
5: 1 rudes quique petras T.
3 primus T Gel.: imprimis MPX.
5 vituperationem laudatione depellens T.
13 eius T: ei MPX.
15 itaque T: ita MPX.
17 credunt T.


[p.16]

20




25




30




35




40







Quantus hic sit satis nosti qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi
caro placere cuius artifex tantus est. [5] 'Sed et mundus iste, inquis, 
dei opus est, et tamen praeterit habitus mundi huius, apostolo
quoque auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur quia
dei opus est: et utique si universitas inreformabilis post decessum,
quid portio?' Plane, si portio universitati adaequatur. [6] Ad distantias 
enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta
sunt et sine illo nihil, caro autem et sermone dei constitit propter
formam, ne quid sine sermone----Faciamus enim hominem ante
praemisit----et amplius manu propter praelationem, ne universitati
compararetur----Et finxit inquit deus hominem----[7] magnae sine
dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum: minora 
enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant cui mox
a deo addicta sunt. Merito igitur, ut famula, iussu et imperio et
sola vocali potestate universa processerant; contra homo, ut
dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus est ut dominus esse
possit dum fit a domino. [8] Hominem autem memento carnem 
proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit. Et finxit
deus hominem limum de terra: iam homo qui adhuc limus: Et
insufflavit in faciem eius flatum vitae et factus est homo, id est
limus, in animam vivam, et posuit deus hominem quem finxit in
paradiso. Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. [9] Hoc eo 
commendarim uti quidquid omnino homini a deo prospectum

19 iste om. MPX.
21 auctore MPX: doctore T.
23 distantias T: distantiam MPX.
24 provocamur T Brf.
26-9 ita pungebam, Kroymannum aliquatenus secutus.
30 eo cui fiebant om. T. homini MPX: propter hominem T.
36 limum de terra MPX: de limo terrae T.


[p.18]





5




10




15




20




25




atque promissum est non soli animae verum et carni scias debitum,
ut si non ex consortio generis certe vel ex privilegio nominis.

VI. [1] Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni
vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem
quod illa pusillitas limus in manus dei, quaecumque sunt, pervenit,
satis beatus etsi solummodo contactus. [2] Quid enim si nullo amplius 
opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo magna
res agebatur quod ista materia extruebatur. Itaque totiens
honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, 
dum deducitur, dum effingitur. [3] Recogita totum illi deum 
occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia providentia, 
et ipsa imprimis adfectione quae liniamenta dictabat:
quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur
homo futurus quod et limus, et sermo caro quod et terra tunc. [4] Sic 
enim praefatio patris ad filium, Faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram: et fecit hominem deus, id utique quod
finxit: ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo enim
deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari
deo. [5] Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in 
carne non tantum dei opus erat sed et pignus. Quo nunc facit ad
infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare ut sordentis
ut iacentis elementi, cum et si alia materia excudendo homini competisset 
artificis fastigium recogitari oporteret qui illam et eligendo
dignam iudicasset et tractando fecisset? [6] Phidiae manus Iovem.
Olympium ex ebore molitae adorantur: nec iam bestiae et quidem 
insulsissimae dens est sed summum saeculi numen, non quia
elephantus sed quia Phidias tantus: deus vivus et deus verus quamcunque 

41 soli MPX: solum T.
42 ut del. Kroy.: sed quidni et rescribas?
6: 6 quod T: quae MP: qua XR.
9 ac deditum X Gel.: ac dedicatum MP: accedit e T.
12 sermo caro T: caro sermo MPXR.
16 pariari R3 ex variis et parum certis librorum testimoniis.
23 molitae adorantur T Gel.: molitur et adoratur MPX.


[p.20]



30




35





5




10




15






materiae vilitatem nonne de sua operatione purgasset et ab
omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo
deum quam hominem deus finxerit? [7] Nunc et si scandalum limus, 
alia iam res est. Carnem iam teneo, non terram: licet et caro
audiat, Terra es et in terram redibis, origo recensetur, non substantia 
revocatur. [8] Datum est esse aliquid origine generosius et 
demutatione felicius: nam et aurum terra quia de terra, hactenus
tamen terra est ex quo aurum, longe alia materia, splendidior
atque nobilior, de obsoletiore matrice. Ita et deo licuit carnis
aurum de limi quibus putas sordibus excusato censu eliquasse.

VII. [1] Sed ne dilutior videatur auctoritas carnis quia non et ipsam
proprie manus divina tractavit sicut limum, quando in hoc
tractaverit limum ut postmodum caro fieret ex limo carni utique
negotium gessit. [2] Sed adhuc velim discas quando et quomodo caro 
floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae
tunicae quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt
carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae 
suae traducem in feminae iam carne recognoverit----Hoc nunc
os ex ossibus meis et caro ex carne mea----et ipsa delibatio masculi
in feminam carne suppleta sit, limo opinor supplenda si Adam
adhuc limus. [3] Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem.
Quando? Cum factus est homo in animam vivam de dei flatu,
vaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam
qualitatem, quasi in testam ita et in carnem. [4] Sic et figulo licet 
argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare 
et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui
iam generis ac nominis. [5] Nam etsi scriptum est, Numquid argilla 

34 obsoletiore Gel.: obsolentiore libri.
7: 8 cognoverit T.
13 vapore scilicet idoneo Lat. Urs.


[p.22]

20




25




30




35




40







dicet figulo, id est homo deo; et si apostolus In testaceis ait vasculis:
tamen et argilla homo quia limus ante, et testa caro quia ex limo
per adflatus divini vaporem. [6] Quam postea pelliciae tunicae, id est 
cutes, superductae vestierunt: usque adeo, si detraxeris cutem
nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur si detrahatur,
hoc fuit indumentum cum superstruebatur. Hinc et apostolus
circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem
confirmavit. [7] Haec cum ita sint, habes et limum de manu dei 
gloriosum, et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro
et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. [8] Non es 
diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et
rubentis maris grana candentia non plumbo non aere non ferro
neque argento quoque oblaquees sed delectissimo et insuper 
operosissimo de scrobibus auro, vinis item et unguentis pretiosissimis
quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae 
ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem, deus
vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam,
vilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique
damnaverit. [9] Collocavit autem, an potius inseruit et inmiscuit 
carni? Tanta quidem concretione ut incertum haberi possit utrumne
caro animam an carnem anima circumferat, utrumne animae caro
an anima adpareat carni. [10] Sed etsi magis animam invehi atque 
dominari credendum est ut magis deo proximam, hoc quoque ad
gloriam carnis exuberat quod proximam deo et continet et ipsius
dominationis compotem praestat. [11] Quem enim naturae usum, 
quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per
carnem anima depascitur? Quidni? Per quam omni instrumento

25 confirmavit T Gel.: affirmavit MPX.
27 non TMPX: num Kroy. signo quoque interrogandi infra post damnaverit posito.
31 vinis item om. MPX.


[p.24] 45




50




55





5




10




15





sensuum fulta est, visu auditu gustu odoratu contactu: per quam
divina potestate respersa est, nihil non sermone prospiciens vel
tacite praemisso. Et sermo enim de organo carnis est. [12] Artes per 
carnem, studia ingenia per carnem, opera negotia officia per
carnem, atque adeo vivere totum animae carnis est ut non vivere
aliud non sit animae quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori
carnis est, cuius et vivere. [13] Porro si universa per carnem subiacent 
animae, carni quoque subiacent: per quod utaris, cum eo utaris
necesse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur,
consors et coheres invenitur: si temporalium, cur non et 
aeternorum?

VIII. [1] Et haec quidem velut de publica forma humanae condicionis
in suffragium carnis procuraverim. Videamus nunc de propria
etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae frivolae
ac sordidae apud deum praerogativa sit. [2] Etsi sufficeret illi quod 
nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi dum est in carne
crediderit: adeo caro salutis est cardo, de qua cum anima deo
alligatur ipsa est quae efficit ut anima eligi possit a deo. [3] Sed et 
caro abluitur ut anima emaculetur, caro unguitur ut anima consecretur, 
caro signatur ut et anima muniatur, caro manus impositione 
adumbratur ut et anima spiritu illuminetur, caro corpore et
sanguine Christi vescitur ut et anima de deo saginetur. Non
possunt ergo separari in mercede quas opera coniungit. [4] Nam et 
sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et
aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de proprio suo
incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas et modesta in
occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis

46 prospiciens T: perficiens MPX.
49 vivere totum T: totum vivere MPX.
8:5 est om. T.
7 alligatur X: alligitur MP: aligitur T: allegitur R: allegatur Brf. eligi T:
allegi R Brf.: alligi MP: alligari X. a deo T: om. MPX.
13 dico carnis animae MPX, manifesto errore.


[p.26]


20




25





5




10




15





deo adulantur. [5] Age iam, quid de ea sentis cum pro nominis fide in 
medium extracta et odio publico exposita decertat, cum in
carceribus maceratur taeterrimo lucis exilio penuria mundi squalore
paedore contumelia victus, ne somno quidem libera, quippe ipsis
etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in
luce omni tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis 
erogatur, enisa reddere Christo vicem moriendo pro ipso, et
quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque
ingenia poenarum? [6] Ne illa beatissima et gloriosissima, quae potest 
apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat
ei quod ei debere desierit, hoc magis vincta quo absoluta.

IX. [1] Igitur, ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei
struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis
animavit, quam incolatui fructui dominatui totius suae operationis
praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius
munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi
adpretiat, haecine non resurget, totiens dei res? [2] Absit, absit, ut 
deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui
vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae heredem,
religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui
sororem, in aeternum destituat interitum. [3] Bonum deum novimus: 
solum optimum a Christo eius addiscimus. Qui dilectionem
mandat post suam in proximum, facit et ipse quod praecipit:
diligit carnem tot modis sibi proximam; [4] etsi infirmam, sed virtus 
in infirmitate perficitur; etsi imbecillam, sed medicum non
desiderant nisi male habentes; etsi inhonestam, sed inhonestioribus

17 adulantur T: adolantur MP: adolatur X: adolentur Gel., forsan recte.
9: 4 praeposuit MPX: imposuit T.
6 dei res T: dei MPX.
12 praecipit T: praecepit MPX.


[p.28]



20





5




10




15






maiorem circumdamus honorem; etsi perditam, sed Ego inquit
veni ut quod periit salvum faciam; etsi peccatricem, sed Malo
mihi inquit salutem peccatoris quam mortem; etsi damnatam, sed
Ego inquit percutiam et sanabo. [5] Quid ea exprobras carni quae 
deum expectant, quae in deum sperant? Honorantur ab illo quibus
subvenit. Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas
gratia misericordia, omnis vis dei benefica, vacuisset.

X. [1] Tenes scripturas quibus caro infuscatur: tene etiam quibus
illustratur. Legis cum quando deprimitur: adige oculos et cum
quando relevatur. [2] Omnis caro foenum: non hoc solum pronuntiavit 
Esaias, sed et Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in
Genesi dicens dominus, Non manebit spiritus meus super ipsos
homines, quia caro sunt: sed et auditur per Ioelem, Effundam de
spiritu meo in omnem carnem. [3] Apostolum quoque ne de uno 
stilo noris quo carnem plerumque compungit: nam etsi negat
habitare quidquam boni in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne
sint deo placere non posse, quia caro concupiscat adversum spiritum, 
et si qua alia ita ponit ut carnis non tamen substantia sed actus
oneretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobari oportere 
nisi in animae suggillationem quae carnem ministerio sibi
subigit. [4] Verum interim et in illis litteris Paulus est cum stigmata 
Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum
vitiari vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet
tollere et magnificare deum in corpore nostro. [5] Itaque si ignominiae 
carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates

10: 3 relevatur TR: revelatur MPX.
5 super ipsos homines T: in hominibus istis MPX.
12 oneretur Brf.: honoretur T: inhonoretur MPX vulgo.


[p.30]
20





5




10




15




20




25



potius inducent? Quoniam deo magis congruit in salutem redigere
quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam
probavit.

XI. [1] Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus 
amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui
negant carnis resurrectionem: negantes enim et poenam despiciunt
et disciplinam. [2] De quibus luculenter et paracletus per prophetidem 
Priscam 'Carnes sunt et carnem oderunt'. [3] Quam si tanta auctoritas 
munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid
etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere
debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscumque 
modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque
restituere? [4] An et aliqua nobis exempla huiusmodi sui iuris in 
publico naturae promulgavit, ne qui forte adhuc sitiant deum
nosse, qui non alia lege credendus est quam ut omnia posse
credatur? [5] Plane apud philosophos habes qui mundum hunc 
innatum infectumque defendant. Sed multo melius quod omnes
fere haereses natum et factum mundum adnuentes conditionem deo
nostro adscribunt. [6] Igitur confide illum totum hoc ex nihilo 
protulisse, et deum nosti fidendo quod tantum deus valeat. Nam
et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subiacenti 
volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos. 
[7] Porro et si ita in vero haberetur, cum tamen longe alias 
substantias longeque alias species ex reformatione materiae
diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem 
ex nihilo eum protulisse si ea protulerat quae omnino non
fuerant. [8] Quo enim interest ex nihilo quid proferri an ex aliquo 
dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse?
sic et fuisse e contrario nonnihil est fuisse. [9] Nunc etsi interest tamen 

20 reprobarit MPX: reprobat T.
11: 4-5 de quibus.. .oderunt om. T.
6 meritum MPX: interitum T Brf. (forsan recte).
10 restituere MPX: restruere T.
11 promulgavit Urs.: promulgarit TR3: promulgaret MPXR1.


[p.32]


30






5




10




15




20




utrumque mihi adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est
cuncta, poterit et carnem in nihilum prodactam exprimere de
nihilo: sive de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque 
dehaustam evocare de alio. [10] Et utique idoneus est reficere 
qui fecit, quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse
quam reddidisse. Ita restitutionem carnis faciliorem credas
institutione.

XII. [1] Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies
moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur; funestatur
mundi honor, omnis substantia denigratur: sordent silent stupent
cuncta: ubique iustitium est, quies rerum: ita lux amissa lugetur.
[2] Et tamen rursus cum suo cultu cum dote cum sole eadem et 
integra et tota universo orbi revivescit, interficiens mortem suam
noctem, rescindens sepulturam suam tenebras, heres sibimet existens, 
donec et nox revivescat cum suo et illa suggestu. [3] Redaccenduntur 
enim et stellarum radii quos matutina succensio extinxerat,
reducuntur et siderum absentiae quas temporalis distinctio exemerat, 
redornantur et specula lunae quae menstruus numerus
adtriverat. [4] Revolvuntur hiemes et aestates, verna et autumna, cum 
suis viribus moribus fructibus. Quippe etiam terrae de caelo
disciplina est, arbores vestire post spolia, flores denuo colorare,
herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sunt
semina, nec prius exhibere quam absumpta. [5] Mira ratio: de 
fraudatrice servatrix, ut reddat intercipit, ut custodiat perdit,
interficit ut vivificet, ut integret vitiat, ut etiam ampliet prius
decoquit, siquidem et uberiora et cultiora restituit quam exterminavit, 
re vera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. [6] Semel 
dixerim, universa conditio recidiva est: quodcumque conveneris
fuit, quodcumque amiseris erit: nihil non iterum est: omnia in

28 prodactam T Oeh.: productam MPX: perductam Urs.
29 modulatus TXR1: moderatus MP.
12: 4 quies rerum deletum volunt Rig. Brf.
9 succensio TBmg.: suggestio MPX.
18 interficit ut vivificet T: om. MPX.
21 conveneris MPX: cognoveris TBmg..


[p.34]

25




30






5




10




15





statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt cum desierint:
ideo finiuntur ut fiant: nihil deperit nisi in salutem. [7] Totus igitur
hic ordo revolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum:
operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, viribus praedicavit 
ante quam vocibus. [8] Praemisit tibi naturam magistram, 
submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus 
ante naturae, quo statim admittas cum audieris quod
ubique iam videris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem
quem omnium noveris restitutorem. [9] Et utique si omnia homini 
resurgunt cui procurata sunt, porro non homini nisi et carni, quale
est ut ipsa depereat in totum propter quam et cui nihil deperit?

XIII. [1] Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale
conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere
dicantur, nec redanimari sed reformari existimentur, accipe
plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem
animalis est res, et vitae obnoxia et morti. [2] Illum dico alitem 
orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate
monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renovat, natali
fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi nemo iam,
iterum ipse qui non iam, alius idem. [3] Quid expressius atques
signatius in hanc causam, aut cui alii rei tale documentum? Deus
etiam in scripturis suis, Et florebis enim inquit velut phoenix, id
est de morte, de funere, uti credas de ignibus quoque substantiam
corporis exigi posse. [4] Multis passeribus antestare nos dominus 
pronuntiavit: si non et phoenicibus, nihil magnum. Sed homines
semel interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?

23 omnia incipiunt cum desierint TB: om. MPX.
32 si non et carni T, ut videtur, forsan recte.
13: 4 atque firmissimum om. T.
8 nemo iam X: iam nemo MP: nonne iam T.


[p.36]



5




10




15




20




25





XIV. [1] Talia interim divinarum virium liniamenta non minus
parabolis operato deo quam locuto, veniamus et ad ipsa edicta
atque decreta eius, quo cum maxime divisionem istam materiae
ordinamus. [2] Exorsi enim ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae 
salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae
salutem conferre dilapsae rei soleat, [3] nunc si probavimus utrumque 
velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tatn digna quae resurrectionem 
carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam
vindicet: quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas
idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit. [4]  Accipe 
igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et
iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim homo deliquisset, 
optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate:
at nunc etiam iustum eum patitur ex causae suae necessitate, tamen
et hoc ipso optimum dum et iustum. [5] Et bono enim iuvando et 
malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono
praestat, hinc vindicans istud inde remunerans illud. [6] Sed cum 
Marcione plenius disces an hoc sit dei totum. Interim talis est
noster, merito iudex quia dominus, merito dominus quia auctor,
merito auctor quia deus. [7] Hinc et ille nescio quis haereticorum 
merito non iudex, non enim dominus: merito non dominus, non
enim auctor: nescio iam si deus, qui nec auctor quod deus, nec
dominus quod auctor. [8] Igitur si deo et domino et auctori 
congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso an
dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit an non,
idque iudicium resurrectio expunget, haec erit tota causa immo

14: 3 istam libri: iustam Kroy.
6 soleat libri: valeat Kroy.
10 sed TGel.: etsi MPX.
14 suae om. MPX.
21 dominus (priore vice) R: deus libri.
22 quod deus MPX: quia deus T.


[p.38]


30




35




40





5




10






necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo destinatio
iudicii. [9] De cuius dispositione dispicias an utrique substantiae 
humanae diiudicandae censura divina praesideat, tam animae quam
et carni: quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam
resuscitari. [10] Dicimus plenum primo perfectumque credendum 
iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic
quoque iustum dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo
dignum dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum:
itaque plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius
hominis repraesentatione constare: [11] totum porro hominem ex 
utriusque substantiae congregatione parere, idcircoque in utraque
exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus non
vixerit: qualis ergo vixerit talem iudicatum iri, quia de eo quod
vixerit habeat iudicari. Vita est enim causa iudicii, per tot substantias 
dispungenda per quot et functa est.

XV. [1] Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque 
contextum prius in vitae administratione ut ita audeant scindere illud
etiam in vitae remuneratione: negent operarum societatem, ut
merito possint etiam mercedum negare. [2] Non sit particeps in 
sententia caro si non fuerat et in causa: sola anima revocetur si sola
decedit. At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud
unde decedit, vitam hanc dico. [3] Adeo autem non sola anima 
transigit vitam ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per
carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et
cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde.
[4] Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus in 

37 congregatione MPX: concretione TBmg..
39 iudicatum iri Brf.: iudicaturi MP: iudicari XR: habeat iudicari T.
41 quaero an scribendum dispungendi.
15: 4 mercedum T: mercedem MPX.


[p.40]


15




20




25




30





5





suggillatione cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris
nequam? et, Qui conspexerit ad concupiscendum iam adulteravit
in corde: adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus.
[5] Sed etsi in cerebro vel in medio superciliorum discrimine vel ubiubi 
philosophis placet principalitas sensuum consecrata est, quod
h(gemoniko&n appellatur, caro erit omne animae cogitatorium.
Nunquam anima sine carne est quamdiu in carne est: nihil non cum
illa agit sine qua non est. [6] Quaere adhuc an cogitatus quoque per 
carnem administrantur qui per carnem dinoscuntur extrinsecus:
volutet aliquid anima, vultus operatur indicium; facies intentionum 
omnium speculum est. Negent factorum societatem cui
negare non possunt cogitatorum. [7] Et illi quidem delinquentias 
carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio: nos vero
etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur
praemio. Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis
obsequium est. [8] Sed deum non licet aut iniustum iudicem credi aut 
inertem----iniustum si sociam bonorum operum a praemiis arceat,
inertem si sociam malorum a suppliciis secernat----cum humana
censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros facti cuiusque
deposcit, nec parcens nec invidens illis quominus cum auctoribus
aut poenae aut gratiae communicent fructum.

XVI. [1] Sed cum imperium animae obsequium carni distribuimus,
prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut
velint carnem sic in officio animae conlocare, non quasi ministram
ne et sociam cogantur agnoscere. [2] Dicent enim ministros et socios 
habere arbitrium ministrandi atque sociandi, et potestatem suae
voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos: idcirco cum auctoribus 
merita communicare quibus operam sponte accommodarint: 

12 suggillatione T Gel.: suggillationem MPX.
18 quamdiu in carne est T Gel.: om. MPX.
27 sed om. MPX.
30 quo MPX: quod T Gel.
16: 2 et hoc TPam.: et ex hoc MPX.


[p.42]

10




15




20




25




30




35


[3] carnem autem nihil sapientem nihil sentientem per 
semetipsam, non velle non nolle de suo habentem, vice potius
vasculi adparere animae, ut instrumentum non ut ministerium:
[4] itaque animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo 
carnis, vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium: quia
nec calicem damnari si quis eum veneno temperarit, nec gladium
ad bestias pronuntiari si quis eo latrocinium fuerit operatus. [5] Iam 
ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae
malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri.
Licet enim nec bona opera deputentur illi sicut nec mala, divinae
tamen benignitati magis competit innocentes liberare: beneficos
enim debet: optimi est autem etiam quod non debetur offerre. [6] Et 
tamen calicem, non dico venenarium in quem mors aliqua ructuarit, 
sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis
spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum.
Nostris quoque sordibus nubilum vel non pro animo temperatum
elidere solemus quo magis puero irascamur: [7] gladium vero 
latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a
capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam
invidiam animarum somniaturum urguentium et inquietantium
sanguinis sui concubinum? [8] At enim et calix bene sibi conscius et de 
diligentia ministri commendatus de coronis quoque potatoris sui
inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius bene de
bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione
pensabit. [9] 'Estne ergo et in vascula et in instrumenta sententiam 
figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent?'
[10] Et huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet 
diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in

17 deputentur T: reputentur MPX.
18 beneficos enim debet, optimi est autem TBX: beneficus enim est atque
optimus, debet autem MP.
21 frictricis Gel.: fictricis MPX: strictiiis T.
27 invidiam TRig.: invidia MPXR1: inludia R3.


[p.44]



40




45




50




55





5






usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis: caro
autem, ab exordio uteri consata conformata congenita animae,
etiam in omni operatione miscetur illi. [11] Nam etsi vas vocatur apud 
apostolum, quod iubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem
homo exterior appellatur, ille scilicet limus qui prior titulo
hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi ullius. [12] Vas 
enim capacitatis nomine dicta est qua animam capit et continet,
homo vero de communione naturae quae eam non instrumentum
in operationibus praestat sed ministerium. Ita et ministerium
tenebitur iudicio, etsi de suo nihil sapiat, quia portio est eius quae
sapit, non supellex. [13] Hoc et apostolus sciens, nihil carnem agere per 
semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem
iudicat carnem, ne eo quod ab anima videatur impelli, iudicio
liberata credatur. [14] Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit----
Glorificate, tollite deum in corpore vestro----certus et hos conatus
ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat quia et illi fructum
repromittit. [15] Alioquin nec exprobratio competisset in alienam 
culpae nec adhortatio in extraneam gloriae: et exprobratio enim
et exhortatio vacarent erga carnem si vacaret et merces quae in
resurrectione captatur.

XVII. [1] Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem
etiam idcirco repraesentandam esse iudicio quia aliter anima non
capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc
enim vulgus existimat. [2] Nos autem animam corporalem et hic 
profitemur et in suo volumine probavimus, habentem proprium
genus substantiae <ac> soliditatis per quam quid et sentire et pati 
possit: nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet
nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. [3] Dedi 

40 exterior appellatur T Gel.: appellatur exterior MPX.
50 et tollite T: inquit et tollite Pam.
17: 6 ac addidit Eng.
8 probabit MP: probavit TX Gel. Brf. *l*azari T: lazari MPX: Eleazari
Souter, Brf.


[p.46]
10




15




20




25




30








igitur adversario dicere, 'Ergo, quae habet corpulentiam propriam,
de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat
repraesentatione carnis'. Immo et eatenus egebit, non qua sentire
quid sine carne non possit sed qua necesse est illam etiam cum carne
sentire: [4] quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad
patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit: habet enim 
de suo solummodo cogitare velle cupere disponere, ad perficiendum 
autem operam carnis expectat. [5] Sic itaque ad patiendum 
societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam
sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit,
eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et
voluntatis. [6] Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut 
non requirerentur et facta, sufficeret anima ad perfectionem
iudicii, de istis iudicanda in quae agenda sola suffecerat. [7] Cum vero 
etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem 
administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari
pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra,
quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene quemadmodum 
nec ad agendum perfecte. [8] Idcirco pro quo modo egit, 
pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium sicut prior
induxit admissum, expectans tamen et carnem ut per illam etiam
facta compenset cui cogitata mandavit. [9] Denique haec erit ratio in 
ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina
censura perfici possit: alioquin non sustineretur in finem quod et
nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur.

XVIII. [1] Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus

24 animam MPX: anima T (manifesto errore).
25 etsi habet corpus om. T.
26 plene quemadmodum T Gel.: om. MPX.
33 animae om. T.


[p.48]


5




10




15




20




25






omnium scripturarum quae carnis recidivatum pollicentur. Cui
cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent----honores
dico substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum
rationes iudicii et necessitates ipsius----utique secundum praeiudicia
tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum
ingenia haereticorum de sola incredulitate venientia, quia incredibile 
habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut
substantiae ipsi inemeribile sit aut deo impossibile aut iudicio
inhabile. [2] Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit: 
nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset ultro praesumi
debuisset, ut propterea non praedicatum quia tot auctoritatibus
praeiudicatum. [3] At cum divinis quoque vocibus personat, tanto 
abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine
divinis vocibus persuadetur. [4] Videamus igitur hoc primum, quonam 
titulo spes ista proscripta sit. Unum opinor apud omnes edictum
dei pendet, RESURRECTIO MORTUORUM: duo verba expedita decisa
detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae
addicant. [5] Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram 
necesse est quid eius cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere
expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem cadere
per mortem potest eam nec stantem nosse per vitam. [6] Sententiam 
dei natura pronuntiat, Terra es et in terram ibis: et qui non audit
videt: nulla mors non ruina membrorum est. Hanc corporis sortem
dominus quoque expressit cum ipsa substantia indutus, Diruite
inquit templum istud et ego illud triduo resuscitabo: [7] ostendit 

18: 10 inhabile T: inhabitabile MPX. praedicatum TX: praeiudicatum MP
(male).
10-11 divinitus.. .etsi praedicatum om. T.
13 personat TMPX: personet Rig. (sed haud opus erat).
21 succiderit MPX: ceciderit T.


[p.50]


30




35




40




45




50






enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius et relevari et resuscitari----
quanquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem
sed non cadentem per mortem----quia et scriptura, De corpore
inquit suo dixerat. [8] Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut 
exinde a cadendo cadaver enuntietur. Anima porro nec vocabulo
cadit, quia nec habitu ruit: atquin ipsa est quae ruinam corpori
infert cum efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitavit cum
inflata est. Non potest cadere quae suscitavit ingressa: non potest
ruere quae elidit egressa. [9] Artius dicam: ne in somnum quidem cadit 
anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim
agitatur in somnis et iactitatur: quiesceret autem si iaceret, et iaceret
si caderet: ita nec in veritate mortis cadit quae nec in imagine eius
ruit. [10] Sequens nunc vocabulum 'mortuorum' aeque dispice cui 
substantiae insideat. Quanquam in hac materia admittamus interdum 
mortalitatem animae adsignari ab haereticis, ut si anima
mortalis resurrectionem consecutura est praeiudicium sit et carni
non minus mortali resurrectionem communicaturae, sed nunc
proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. [11] Iam quidem eo ipso 
quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in
nomine mortui: quia caducae rei est resurrectio quae dicitur
mortuorum. [12] Sic et per Abraham patrem fidei, divinae familiaritatis 
virum, discimus: postulans enim Sarrae humandae locum de
filiis Heth, Date ergo inquit mihi possessionem sepulchri vobiscum
et humabo mortuum meum, carnem scilicet: neque enim animae
humandae spatium desiderasset, etsi anima mortalis crederetur,
etsi 'mortuus' dici mereretur. Quodsi 'mortuus' corpus est,
corporum erit proprie resurrectio, cum dicitur 'mortuorum'.

27 cuius et libri: eius et Pam. (forsan recte).
31 enuntietur T Gel.: renuntietur MPX.
37 somnis libri: quaero an scribendum somniis.
43 communicaturae libri: quaero an potius scribendum communicatum iri.
45-6 caducae . . . est resurrectio otn. T.
50 mortuum meum T: mortuam meam MPX.
52 mortuus corpus MPX: corpus mortuum T.
53 proprie om. MPX.


[p.52]



5




10




15




20




25





XIX. [1] Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique
defendens vocabulorum, illuc proficere debebit ut si quid diversa
pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum manifestiora quaeque 
praevaleant et de incertis certiora praescribant. [2] Nacti enim 
quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et
figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque
mortuorum, manifeste adnuntiatam, in imaginariam significationem 
distorquent, adserentes ipsam etiam mortem spiritaliter
intellegendam: [3] non enim hanc esse in vero quae sit in medio, 
discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei per quam
homo mortuus deo non minus in errore iacuerit quam in sepulchro: 
[4]
 itaque et resurrectionem eam vindicandam qua quis adita 
veritate redanimatus et revivificatus deo, ignorantiae morte
discussa, velut de sepulchro veteris hominis eruperit, quia et
dominus scribas et pharisaeos sepulchris dealbatis adaequaverit:
[5] exinde ergo, resurrectionem fide consecutos, cum domino esse 
quem in baptismate induerint. [6] Hoc denique ingenio etiam in 
colloquiis saepe nostros decipere consueverunt quasi et ipsi resurrectionem 
carnis admittant: 'Vae, inquiunt, qui non in hac carne
resurrexerit', ne statim illos percutiant si resurrectionem statim
abnuerint. Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt,
'Vae qui non, dum in hac carne est, cognoverit arcana haeretica':
hoc est enim apud illos resurrectio. [7] Sed et plerique, ab excessu 
animae resurrectionem vindicantes, de sepulchro exire de saeculo
evadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, 
id est ignorantium deum, vel etiam de ipso corpore, quia
et corpus vice sepulchri conclusam animam in saecularis vitae
morte detineat.

XX. [1] Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem

19: 4 de om. T.
8 adserentes T: adseverantes MPX.
12 vindicandam MPX: iudicandam T.
17 quem in baptismate T: cum eum in baptismate B: cum baptisma
MPX.
19 post admittant mirum in modutn res a T turbatae sunt.
20: 1 primam libri: primum Souter, Brf.


[p.54]


5




10




15




20




25






eorum depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos: 
quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui
potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent ex quibus
imagines deliniarentur. [2] Atque adeo si omnia figurae, quid erit 
illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes si nusquam est
facies? Adeo autem non omnia imagines sed et veritates, nec
omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora 
quaeque luce clarius praedicarentur. [3] Nam et virgo concepit 
in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum
deum [Iesum], non oblique: etsi oblique accepturam virtutem
Damasci et spolia Samariae, sed manifeste venturum in iudicium
cum presbyteris et archontibus populi. [4] Nam et tumultuatae sunt 
gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona
Israelis: adstiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati
sunt in unum, Annas et Caiaphas, adversus dominum et adversus
Christum eius: [5] qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est, 
et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce, sic
non aperuit os suum, dorsum suum ponens ad flagella et maxillas
ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis: deputatus
etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in
vestimento et potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta
argenteis adpretiatus a proditore. [6] Quae hic figurae apud Esaiam, 
quae imagines apud David, quae aenigmata apud Hieremiam, ne
virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut numquid nec
oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec
manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt

11 deum Pam.: deus T: dominum MPX. Iesum om. T.
18 sine MPX: et sine T.


[p.56]

30




35







5




10




15




ut cervus? [7] Quae etsi spiritaliter quoque interpretari solemus 
secundum comparationem animalium vitiorum a domino remediatorum, 
cum tamen et carnaliter adimpleta sunt ostendunt prophetas 
in utramque speciem praedicasse, salvo eo quod plures voces
eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae
defendi possunt: [8] ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri 
et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et Carthaginensium navium,
et cum ipsius Israelis plagas aut venias, captivitates restitutiones,
ultimaeque dispersionis exitum perorant. [9] Quis haec interpretabitur 
magis quam recognoscet? res in litteris tenentur, litterae in
rebus leguntur. Ita non semper nec in omnibus allegorica forma
est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.

XXI. [1] Si ergo interdum et in quibusdam, inquies, cur non et in
edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem
plurima ratio intercedit. Primo enim quid facient tot alia instrumenta 
divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem
ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? [2] Et 
utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis
et obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam
certorum et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, 
veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur.
[3] Tunc quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides 
tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue
adnuntiata et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis, 
nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad huiusmodi 
praesertim religionem publico odio et hostili elogio
obnoxiam persuaderet. [4] Nullum opus certum est mercedis incertae, 
nullus timor iustus est periculi dubii: et merces autem et periculum
in resurrectionis pendet eventu. [5] Sed et si temporalia et localia et 

21: 1 inquies Brf.: iniquies T: inquis MPX.
13 huiusmodi T: eiusmodi MPX.
17 sed TB: om. MPX.


[p.58]

20







5




10




15




20




personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam
aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones eius
et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint? Quae
quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur.
[6] Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam nec 
lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum
cavillatur.

XXII. [1] Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum esse dicemus
quae non sinunt resurrectionem, secundum animales istos, ne
dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut
ab excessu statim vitae vindicari. [2] Cum enim et tempora totius spei 
fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui, aeque non
licebit ita scripturas interpretari super illam ut possit ante 
constitui. In adventum opinor Christi vota nostra suspirant, in
saeculi huius occasum, ad diem domini magnum, diem irae et 
retributionis, diem ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum,
et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et
conflictationibus nationum praenotatum. [3] Evolverem prophetias 
si dominus ipse tacuisset----nisi quod et prophetiae vox erant
domini----sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus
a discipulis quando eventura essent quae interim de templi exitu
eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad
excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem
saeculi dirigit. [4] Nam posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem 
conculcata in nationibus donec adimpleantur tempora nationum----
adlegendarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis
Israelis----[5] inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum 
Ioelem et Danielem et universum concilium prophetarum futura

19 aperta libri: aperte Lat. Brf.
22: 1 esse dicemus T: est MPX.
5-7 aeque... ante constitui T: om. MPX.
7 in saeculi T Gel.: om. in MPX.
11 quaero an legendum praenotandum.
12 prophetia vox erat T.
18 conculcatui MPX.


[p.60]


25




30




35




40




45






signa in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum cum
stupore sonitus maris, et motus refrigescentium hominum prae
metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. [6] Virtutes 
enim inquit caelorum commovebuntur, et tunc videbunt filium
hominis venientem in nubibus caeli cum plurimo potentatu et
gloria: ubi autem coeperint ista fieri emergetis et elevabitis capita
vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. [7] Et tamen 
adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et 'cum coeperint ista fieri',
non 'cum facta fuerint', quia cum facta fuerint tunc aderit 
redemptio nostra, quae eousque adpropinquare dicetur, erigens
interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum. [8] Cuius 
etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem,
floris et dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis
omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei: vigilate ergo
omni in tempore, ut digni sitis effugere omnia ista, et stetis
ante filium hominis----utique per resurrectionem, omnibus ante
transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini
repraesentatione florescit atque frugescit. [9] Quis ergo dominum 
tam intempestive tam acerbe excitavit iam a dextera dei ad
confringendam terram secundum Esaiam, quae puto adhuc integra
est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum
David, qua velocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante 
Christianos ad leonem? Quis caelo descendentem Iesum
talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderunt, secundum
angelorum constitutum? [10] Nulla ad hodiernum tribus ad tribum 
pectora ceciderunt agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc

22 conclusionem MPX: conclusione T: frustra scribendum censuerunt Pam.
conlisionem, Souter concussionem.
26 caeli om. T.
30 quia cum facta fuerint otn. T.
31 dicetur T: dicitur MPX.
38 fruticat Pam.: fructificat T: fructificasset MPX.
43 qua T: quasi MPX.


[p.62]

50






5




10




15


[18a]
[18b]






excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc
Babylonis exitum flevit: [11] et est iam qui resurrexit, nisi haereticus? 
exiit plane iam de corporis sepulchro etiam nunc febribus et 
ulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos etiam nunc luctari
habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiam nunc
Caesari quae sunt Caesaris debens.

XXIII. [1] Docet quidem apostolus Colossensibus scribens mortuos fuisse
nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus 
pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate,
et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei qui illum suscitavit
a mortuis: [2] Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputiatione 
carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis: et
rursus, Si cum Christo mortui essetis ab elementis mundi, quomodo
quidam quasi viventes in mundo sententiam fertis? [3] Sed cum ita 
nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen et corporaliter quandoque
morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter
deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos.
[4] Denique, Si conresurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum 
sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei residens: ea quae
sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit
resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere, quae non
quaereremus nec saperemus si possideremus. [5] Subicit etiam, Mortui 
enim estis----scilicet delictis, non vobis----et vita vestra abscondita
est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa est quae abscondita 
est: [6] sic et Iohannes, Et nondum, ait, manifestatum 
est quid futuri sumus: scimus quia si manifestatus erit

49 resurrexit TX: resurrexerit MP.
51 et conculcavit iam inimicos om. T.
23: 4 suscitavit TP: suscitaret MX: suscitarit R vulgo.
5 in delictis T Gel.: om. in MPX.
7 mortui essetis (secunda vice) libri: mortui estis R vulgo (forsan recte).
12 conresurrexistis Brf.: cum resurrexistis TX: resurrexistis ceteri.
17 vobis TPam.: nobis MPX.

[Note to the online text: 18, Nondum...abscondita est was omitted from the printed text and
given as an erratum at the front.  I've added it, but it makes line 18 too long, so I've split 
line 18 into 18a and 18b]


[p.64] 20




25




30




35




40




45



similes ei erimus. Tanto abest ut simus iam quod nescimus, utique
scituri si iam essemus. [7] Adeo contemplatio est spei in hoc spatio per 
fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. De qua spe
et expectatione Paulus ad Galatas, Nos enim spiritu ex fide spem
iustitiae expectamus: non ait 'tenemus': iustitiam autem dei dicit
ex iudicio quo iudicabimur de mercede. [8] Ad quam pendens et ipse, 
cum Philippensibus scribit, Si qua inquit concurram in resurrectionem 
quae est a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus
sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas
electionis, doctor nationum: et tamen adicit, Persequor autem, si
adprehendam in quo sum adprehensus a Christo. [9] Eo amplius, 
Ego me, fratres, nondum puto adprehendisse: unum tamen, oblitus
posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor
ad palmam incriminationis per quam concurrerem----utique in
resurrectionem a mortuis, suo tamen tempore: [10] sicut ad Galatas, 
Bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus: sicut
et ad Timotheum de Onesiphoro, Det illi dominus invenire
misericordiam in illo die. [11] In quem diem ac tempus et ipsi praecipit 
custodire mandatum immaculatum inreprehensibile in adparentiam 
domini Iesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et
solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. [12] De quibus 
temporibus et Petrus in Actis, Paeniteat itaque vos et respicite, ad
abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii
ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum, quem
oportet accipere caelos adusque tempora exhibitionis omnium
quae locutus est deus de ore sanctorum prophetarum.

20 ei TP: eius MX.
25 iudicabimur TB: iudicabitur MPX.
26 resurrectionem Gel.: resurrectione T: resuscitationem MPX.
43 vobis T Pam.: nobis MPX.


[p.66]



5




10




15




20




25





XXIV. [1] Quae haec tempora, cum Thessalonicensibus disce. Legimus
enim, Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero
deo et ad expectandum a caelis filium eius, quem suscitavit a
mortuis Iesum: [2] et rursus, Quae enim spes nostra vel gaudium vel 
exultationis corona quam ut et vos coram domino nostro Iesu
Christo in adventu ipsius? Item, Coram deo et patre nostro in
adventu domini nostri Iesu Christi cum universis sanctis eius. [3] De 
quorum dormitione minus maerenda docens, simul et tempora
resurrectionis exponit: Si enim credimus quod Iesus mortuus sit
et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet
cum ipso: [4] hoc enim dicimus vobis in sermone dei, quod nos qui 
vivimus, qui remanemus in adventum domini nostri, non praeveniemus 
eos qui dormierunt: [5] quoniam ipse dominus in iussu et 
in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui in
Christo primi resurgent: [6] deinde nos qui vivimus, qui 
<reliriquimur,> simul cum illis tollemur in nubibus obviam domino Christo
in aerem, et ita semper cum domino erimus. [7] Quae vox archangeli, 
quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum?
nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest qui illos iam vocarit,
sed aut mortui erunt iam corporaliter ut resurrexerint, et 
quomodo vivunt? aut in nubibus erepti, et quomodo hic sunt?
[8] Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita 
sperantes habebuntur, excludendo, dum praeripiunt, quod post
illam repromittitur, frustrati circa veritatem non minus quam
Phygellus et Hermogenes. [9] Et ideo maiestas spiritus sancti, 
perspicax eiusmodi sensuum, et in ipsa ad Thessalonicenses epistula
suggerit, De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non
est necessitas scribendi vobis: [10] ipsi enim certissime scitis quod dies 
domini sicut fur in nocte ita adveniat: [11] cum dicent 'Pax' et 'Tuta 

24: 9 exponit dicens P.
10 resurrexerit MPX: resurrexit TB.
11 dei TMPX: domini Pam.
15 relinquimur addendum censebam.
16 domino Christo T: Christo MPX: domino Brf.
23 excludendi TC.
29 sicut fur in T: quasi fur MPX. adveniat T: adveniet MPX.


[p.68] 30




35




40




45







5





sunt omnia', tunc et illis repentinus insistet interitus. [12] Et in secunda 
pleniore sollicitudine ad eosdem, Obsecro autem vos, fratres, per
adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram
ad illum, [13] ne cito commoveamini animo neque turbemini neque 
per spiritum neque per sermonem----scilicet pseudoprophetarum----
neque per epistulam----scilicet pseudoapostolorum----acsi per
nostram, quasi insistat dies domini: [14] ne quis vos seducat ullo modo, 
quoniam nisi veniat abscessio primum----huius utique regni----et
reveletur delinquentiae homo----id est antichristus----filius perditionis, 
[15] qui adversatur et superextollitur in omne quod dicitur deus 
vel religio, uti sedeat in templo dei adfirmans deum se: [16] nonne 
meministis quod cum apud vos essem haec dicebam vobis? [17] Et 
nunc quid teneat scitis, ad revelandum eum in suo tempore: [18] iam 
enim arcanum iniquitatis agitatur: tantum qui nunc tenet teneat,
donec de medio fiat----quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in
decem reges dispersa antichristum superducet?----[19] et tunc 
revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et
evacuabit apparentia adventus sui: [20] cuius est adventus secundum 
operationem satanae in omni virtute et signis atque portentis
mendacii et in omni seductione iniustitiae his qui pereunt.

XXV. [1] Etiam in Apocalypsi Iohannis ordo temporum sternitur, quem
martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes 
sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum
plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos
exitus referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta
certamen ecclesiae inferat, [2] atque ita diabolo in abyssum interim 
religato primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur,
dehinc et igni dato universalis resurrectionis censura de libris

42 quid TMP: qui XR.
43 teneat om. X Kroy. Brf.
25: 5 bestia.. .pseudopropheta om. T.
7 relegato Eng. Brf.: sed cf. Apoc. 20. 2. ordinetur: quaero an scribendum
ordiatur.


[p.70]
10




15




20






5




iudicetur. [3] Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae 
notent et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent,
adparet aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur, 
et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et
agnitio sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in
ultimo praedicatur: [4] et sequitur ut eo ipso quod haec spiritalis 
vindicetur, illa corporalis praeiudicetur: quia, si nulla tunc adnuntiaretur, 
merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur:
cum vero et in ultimum tempus edicitur corporalis agnoscitur,
quia non et tunc spiritalis <adnuntiatur. [5] Cur enim iterum> 
adnuntiaretur resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum
aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut
tunc sub omni clausula temporum? [6] Ita nobis magis competit 
etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei qui
plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.

XXVI. [1] Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem 
allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de
patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. [2] Ecce 
enim divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando
----Terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet
carnis quae de terra erat sumpta et quae prior homo fuerat appellata,
sicut ostendimus----dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi 
si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec
proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali

10 exodio Jun.: exordio libri.
15 vindicetur illa corporalis om. T.
18 adnuntiatur cur enim iterum suppl Gel.


[p.72] 10




15




20




25




30




35


admisit, maledicta quidem quod hauserit sanguinem, sed et hoc
ipsum in figuram carnis homicidae. [3] Nam et si iuvari seu laedi habet 
terra, id quoque propter hominem, uti ille iuvetur sive laedatur per
consistorii sui exitus, quo magis ipse pensabit quae propter illum
etiam terra patietur. [4] Itaque et cum comminatur terrae deus carni 
potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur carni
potius polliceri eum intellegam, ut apud David, Dominus regnavit,
exultabit terra----id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni
divini fructus----: [5] dehinc subiungit, Vidit et concussa est terra, 
montes velut cera liquefacti sunt a facie domini----caro scilicet
profanorum----: Et videbunt enim eum qui confixerunt. [6] Atque 
adeo, si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur
pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a
facie domini, quo supra regnante exultavit? [7] Sic et apud Esaiam, 
Bona terrae edetis, bona carnis intellegentur, quae illam manent in
regno dei reformatam et angelificatam et consecuturam quae nec
oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt.
[8] Alioquin satis vanum ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis 
vitae huius invitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel
homini addicta conditione communicat, pluens super bonos et
malos et solem suum emittens super iustos et iniustos. [9] Felix 
nimirum fides, si ea consecutura est quibus hostes dei et Christi
non modo utuntur verum etiam abutuntur, ipsam conditionem
colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis
deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem victurum
hominem? [10] Sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia 
amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum

26: 13 consistorii R3 vulgo: consistoris TMP: consistore X.
17 exultabit T: exultavit MPX.
20 eum qui T: eum in quem MPX.
23 exultavit MPX: exultabit T.
26 ascenderunt TXR: ascendit MP.
36 caelesti MPX: caelis T.


[p.74]


40




45




50




55





5







divinae unctionis et aquam spiritus et vinum animae vigorantis ex
vite Christo: [11] sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie 
solum reputant, carnem potius domini interpretandam quae
exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, vere sancta
per incolatum spiritus sancti, vere lac et mel manans per suavitatem
spei ipsius, vere Iudaea per dei familiaritatem: Non enim qui in
manifesto Iudaeus, sed qui in occulto: [12] ut et templum dei eadem 
sit, et Hierusalem, audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge, Hierusalem,
indue fortitudinem brachii tui, exsurge sicut in primordio diei,
scilicet in illa integritate qua fuerat ante delictum transgressionis.
[13] Qui enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis 
et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit missos ad
se et ipsum postremo dominum suum confecit? Sed nec ulli
omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi
habitu praeterire. [14] Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum 
potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et
Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, 
quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo
revocetur qualis inde depulsus est.

XXVII. [1] Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad
spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Iohannis, Hi sunt, ait,
qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus, virgines
scilicet significans et qui semetipsos castraverunt propter regna
caelorum. [2] Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae 
carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis
agnosci potest. [3] Itaque Esaias, docens quale ieiunium dominus 

37 aquam spiritus et vinum C: vinum spiritus et aquam MPX: aquam
spiritus et T.
38 Christo T: Christi MPX.
42 dei MPX: fidei T Brf.
44 audiens... Hierusalem om. T.
47 qui Eng.: quae libri.


[p.76]

10




15




20




25





5






elegerit, cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen
tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur:
non subsericam utique nec pallium sed carnem volens accipi,
ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. [4] Adec 
nobis quoque suppetit allegorice defensio corporalis resurrectionis.
Nam et cum legimus, Populus meus, introite in cellas promas
quantulum donec ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae
promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus
saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint. [5] Aut cur 
cellarum promarum potius vocabulo usus est et non alicuius loci
receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita
servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora
medicata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis
sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. [6] Quod cum 
ita intellegi congruat----ecquae enim ab ira dei cellariorum nos
refugia servabunt?----hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae
extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de
sepulchro in quo ante iram fuerit inlata: nam et de cellariis non
aliud effertur quam quod infertur, et post antichristi eradicationem
agitabitur resurrectio.

XXVIII. [1] Scimus autem sicut et vocibus ita et rebus prophetatum: tam
dictis quam et factis praedicatur resurrectio. Cum Moyses manum
in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam
explicat, nonne hoc de toto homine portendit? [2] Siquidem trina 
virtus dei per illa trina signa denotabatur cum suo ordine, primo
diabolum serpentem quanquam formidabilem subactura homini,
dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem 

27: 10 subsericam Gel.: subscribam MPX: tunicam T: subuculam B.
11 a resurrecturae usque ad 28, l. 20 mortem occidens per cod. T deficit.
22 ecquae Oeh.: et quae MP.


[p.78]

10




15




20




25





5




10



exsecutura iudicio. [3] De quo apud eundem propheten, Quoniam 
et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus
bestiis, et de mahu hominis et de manu fratris exquiram eum.
[4] Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi 
quod et reddetur, et utique reddetur quod ultionis nomine 
reposcetur et exquiretur. Neque enim vindicari poterit quod omnino
non fuerit: erit autem dum restituitur, uti vindicetur. In carnem
itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non
erit sanguis. Caro suscitabitur, ut sanguis vindicetur. [5] Sunt et 
quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant,
nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem,
quale est apud Esaiam, Ego occidam et vivificabo. Certe postea
quam occiderit vivificabit: ergo per mortem occidens per resurrectionem 
vivificabit. [6] Caro est autem quae occiditur per mortem: 
caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. [7] Certe si occidere
carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam
referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem
erepta referenda est per vivificationem.

XXIX. [1] Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et
simplices voces resurrectionem carnis quanquam sine nominatione
ipsius substantiae obradiant, quanto magis quae hanc spem in
ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non
erunt ducendae in quaestionem? [2] Accipe Ezechielem: Et facta est, 
inquit, super me manus domini et extulit me in spiritu dominus et
posuit me in medio campi: is erat ossibus refertus. [3] Et circumduxit 
me super ea per circuitum et ecce multa super faciem campi et
ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent ossa ista? [4] Et dixi, 
Adonai domine tu scis. [5] Et ait ad me, Propheta in ossa haec et 
dices, Ossa arida audite sermonem domini: [6] haec dicit dominus 

28: 21 occiditur TBmg.. occiderit MPX.
23 eripere . . . animam om. MPX.
29: 3 obradiant TC: subradiant MPX.


[p.80]


15




20




25




30





5




10

Adonai ossibus istis, Ecce ego adfero in vos spiritum et vivetis, [7] et 
dabo in vos nervos et reducam in vos carnes et circumdabo in vobis
cutem et dabo in vobis spiritum, et vivetis et cognoscetis quod ego
dominus. [8] Et prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox dum 
propheto et ecce motus, et accedebant ossa ad ossa: [9] et vidi et ecce 
super ossa nervi et caro ascendit et circumpositae sunt eis carnes, et
spiritus in eis non erat. [10] Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili 
hominis, propheta et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai,
A quattuor ventis veni, spiritus, et spira in istis interemptis et
vivant. [11] Et prophetavi ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit 
in ea spiritus et vixerunt et constiterunt super pedes suos, valentia
magna satis. [12] Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus 
Israelis est: ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra et periit spes nostra,
avulsi sumus in eis: [13] propterea propheta ad eos, Ecce ego patefacio 
sepulchra vestra et eveham vos de sepulchris vestris, populus meus,
et inducam vos in terram Israelis, [14] et cognoscetis quod ego dominus 
aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris vestris,
populus meus, [15] et dabo in vobis spiritum et vivetis et requiescetis in 
terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus sum et
fecerim, dicit dominus.

XXX. [1] Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in 
allegoriae argumentationem, quia dicendo, Ossa ista omnis domus
Israel est, imaginem ea fecerit Israelis et a propria condicione
transtulit, atque ita figuratam esse, non veram, resurrectionis
praedicationem: statum enim Iudaeorum deformari quodammodo
emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis: [2] itaque et 
imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi
habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus
ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni,
atque ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis
atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere

13 nervos Kroy.: spiritum MPX (deficit T).
19 spiritum MPX: illum T.
28 aperuerim TC: aperui MPX.
29 in vobis T: vobis MPX.
30 sum TMX: sim P.
30: 11 respirari MP: respirati X: respirare TPam.


[p.82]


15




20




25




30




35






exinde in terra sua Iudaea. Et quid post haec? [3] Morientur sine 
dubio. Et quid post mortem? Nulla opinor resurrectio si non haec
erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur
resurrectio: ergo et haec erit, et temere eam in statum Iudaicarum
rerum convertunt: aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea
interest dum sit et corporum resurrectio sicut et rerum Iudaicarum.
[4] Denique hoc ipso quod recidivatus Iudaici status de recorporatione 
et redanimatione ossuum figuratur, id quoque eventurum ossibus
probatur: non enim posset de ossibus figura componi si non id
ipsum ossibus eventurum esset. [5] Nam etsi figmentum veritatis in 
imagine est, imago ipsa in veritate est sui: necesse est esse prius sibi
id quod alii configuretur. De vacuo similitudo non competit: de
nullo parabola non convenit. [6] Ita oportebit ossuum quoque credi 
reviscerationem et respirationem qualis et dicitur, de qua possit
exprimi Iudaicarum rerum reformatio qualis adfingitur. [7] Sed magis 
religiosum est veritatem de sua auctoritate et simplicitate defendi,
quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res
Iudaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossuum subiecisset, 
Ossa ista omnis domus Israelis est, et cetera deinceps. [8] At cum 
ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur, nondum
nominato Israele, et fidem temptat prophetae, Fili hominis si
vivent ossa haec?, ut et ille responderet, Domine tu scis, non
utique deus prophetae fidem de ea re temptasset quae futura non
esset, quam nunquam Israel audisset, quam credi non oporteret.
[9] Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, 
Israel vero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur, et
aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem, 

13 resurrectio TX: resuscitatio MP.
19 et infra: ossuum MPX: ossium TR.
23 id quod T: quo MPX.
27 de sua auctoritate et simplicitate T: de sua simplicitate et auctoritate B:
de suae veritate simplicitatis MPX.


[p.84]
40




45





5




10




15







vel non in eam potius animum dirigebat sed in circumstantias 
suas, idcirco deus et prophetam qua et ipsum dubium
praestruxit ad constantiam praedicationis revelato ordine 
resurrectionis, et populo id credendum mandavit quod prophetae
revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura qui non
credebant resurrectura. [10] Denique in clausula, Et cognoscetis, inquit, 
quod ego dominus locutus sum et fecerim, id utique facturus quod
fuerat locutus, ceterum non id facturus quod locutus si aliter facturus 
quam locutus.

XXXI. [1] Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et
spem suam perditam, dispersionis exitum querulus, merito
videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione
consolatus. [2] Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo 
accidisset, resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset,
manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis: 
ita et deus eam restruebat fidem quam populus destruebat.
[3] Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione 
maerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis 
intentio sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem
erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et
averteret a respectu praesentium rerum. [4] Ad hoc enim et alibi 
prophetes, Exibitis----de sepulchris----velut vituli de vinculis soluti
et conculcabitis inimicos: et rursus, Gaudebit cor vestrum et ossa
vestra velut herba orientur----quia et herba de dissolutione et
corruptela seminis reformatur. [5] in summa, si proprie in Israelis 
statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non
Israeli tantummodo verum et omnibus gentibus eadem spes
adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum

43 qui non credebant resurrectura om. T.
45 sum T: sim MPX.
47 quam locutus om. MPX.
31: 5 cecidisset Gel.: cecinisset libri.
15 velut herba TBmg.: velociter MPX.


[p.86] 20 




25




30





5




10




15



et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? [6] De omnibus enim
dictum est, Vivent mortui et exsurgent de sepulchris: ros enim qui
a te, medela est ossibus eorum. [7] Item alibi, Veniet adorare omnis 
caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? Cum praeterire
coeperit habitus mundi huius: [8] supra enim, Quemadmodum caelum 
novum et terra nova quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, 
ita stabit semen vestrum. [9] Tunc ergo et quod subiecit implebitur, 
Et exibunt----utique de sepulchris----et videbunt artus eorum
qui impie egerunt, quoniam vermis eorum non decidet et ignis
eorum non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni----scilicet
quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia
adorabit.

XXXII. [1] Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur
praedicari quae sepulchris demandantur, habes scriptum, Et
mandabo piscibus maris et eructuabunt ossa quae sunt comesta, et
faciam compaginem ad compaginem et os ad os. [2] Ergo, inquis, et 
pisces resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae ut
revomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri
sanguinem de omnibus bestiis? Non utique: sed idcirco nominantur 
bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis quo magis
exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum cum de
ipsis devoratoribus exactio edicitur----[3] puto autem huius quoque 
divinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus
utramque substantiam, carnem atque animam, de alvo bestiae
piscis evolvitur, et utique triduum concoquendae carni viscera
ceti suffecissent quam capulum quam sepulchrum quam senium
requietae atque conditae alicuius sepulturae----[4] salvo eo quod et 
bestia feros in Christianum vel maxime nomen homines vel ipsos
etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per

20 exsuscitandorum MX Gel.: excitandorum TP.
22 medela est Brf.: medela MPX: medulla est T.
29 erit satis TMPX: erunt Gel.
32: 4 faciam TBmg.: facient MPX.
10-15 parenthesim indicabam.
13, 14 <tam> viscera Kroy.: <tam> suffecissent Urs.
16 homines R3: hominis libri.


[p.88]

20




25




30




35





5




10



ultionem pensandam. [5] Quis ergo discendi magis adfinis quam 
praesumendi, et credendi diligentior quam contendendi, et divinae
potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid
a deo destinatum et in carnes et cutes et nervos et ossa, aliud quid
haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur quod in
istas substantias praedicatur? Aut enim nihil in hominem destinatur, 
non liberalitas regni, non severitas iudicii, non quodcunque
est resurrectio, aut, si in hominem destinatur, necesse est in eas
substantias destinetur ex quibus homo instructus est in quem
destinatur. Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum 
et carnium et nervorum et sepulchrorum requiro, cur si quando in
animam quid pronuntiatur nihil aliud animam interpretantur nec
transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum vero in aliquam
speciem corporalem quid edicitur omnia potius adseverant quam
quod nominatur. [6] Si corporalia parabolae, ergo et animalia: si non 
et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo quam et
anima, ut non possit altera species admittere aenigmata, altera
excludere.

XXXIII. [1] Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelicum nunc
provoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui
proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt
quia scriptum sit, Haec omnia locutus est Iesus in parabolis et sine
parabola non loquebatur ad illos, scilicet ad Iudaeos: [2] nam et 
discipuli, Quare aiunt in parabolis loqueris illis?, et dominus,
Propterea in parabolis loquor ad eos ut videntes non videant et
audientes non audiant, secundum Esaiam. [3] Quodsi ad Iudaeos in 
parabolis, iam non ad omnes: si <non> ad omnes in parabolis, iam
non semper nec omnia parabolae, sed quaedam cum ad quosdam,
ad quosdam autem dum ad Iudaeos: nonnunquam plane et ad

26 instructus T: structus MPX (forsan recte).
33: 1 evangelicum T: evangelia MPX.
6 illis T: om. MPX,
9 <non> add. R3.


[p.90]


15




20




25




30




35






discipulos. [4] Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat 
autem et parabolam ad eos. Ergo et non parabolam dicebat: quia
non notaretur cum parabolam loquebatur si ita semper loquebatur.
[5] Etiam et nullam parabolam non aut ab ipso invenies edissertatam, 
ut de seminatore in verbi administrationem, aut a commentatore
evangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad 
perseverantiam orationis, aut ultra coniectandam, ut arboris fici
dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. [6] Quodsi nec 
parabolae obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et
definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant.
Definitionibus autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive
regnum dei sive resurrectionem. [7] Tolerabilius erit, inquit, Tyro et 
Sidoni in die iudicii: et, Dicite illis quod adpropinquaverit regnum
dei: et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. [8] Si nomina 
absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut
nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas
compellentur quae ad dispositionem et transactionem et passionem 
regni Iudaici et resurrectionem praedicantur, atque ita
corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia
quia non figurata. [9] Nam et ideo praestruximus tam corpus animae 
quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione 
pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans
figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem 
et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. [10] Et nunc eo 
pergimus uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a

15 etiam et T: et tamen MPX.
edissertatam R3: edisseratam libri.
28 compellentur T: compellantur MPX.
29 Iudaici T: iudicii MPX. resurrectionem T: resurrectionis MPX.
mallem scripsisse
regni <et> iudicii et resurrectionis.


[p.92]





5




10




15




20




25




domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali
quam et ipsam pauci receperunt.

XXXIV. [1] In primis cum ad hoc venisse se dicit ut quod periit salvum
faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex
parte? Utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis
humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam
et carnis actu ex degustatione commissa, totum hominem elogio
transgressionis inscripsit atque exinde merito perditionis implevit.
[2] Totus itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo, nisi si et ovis 
illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro
quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni
pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis
exemplum est. [3] Aut quam indignum deo dimidium hominem 
redigere in salutem, paene minus facere <quam faciat homo>, cum
etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur.
Diabolus validior in hominis iniuriam intellegetur totum eum
elidens, deus infirmior renuntiabitur non totum eum relevans?
Atquin et apostolus suggerit, ubi delictum abundaverit illic gratiam
superabundasse. [4] Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et 
perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus, nisi quod
iam et anima in perdito constituatur necesse est ut salva effici possit:
id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. [5] Porro aut 
recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum
credatur sed in supplicium, id est in gehennam: et si ita est, iam
non animam spectabit salus, salvam scilicet suapte natura per
immortalitatem, sed carnem potius quam interibilem constat apud
omnes: [6] aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et 
caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit proinde

34: 1 uti MPX.
7 periit Gel.: perit libri.
12 quam faciat homo supplenda censebam.
14 intellegetur Eng.: intellegitur libri.
18 dici om. MPX.
20 aut T: autem MPX.
23 suapte Souter: suaabte T: sua ceteri.


[p.94]


30




35




40




45




50






mortali et interibili qua id quod perit salvum facturus est dominus.
[7] Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio 
depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias 
peraequata. Ecce enim, ex quacunque substantia hominem
perisse praesumpseris, ex altera non perit: salvus ergo erit iam ex
qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. [8] Habes totius 
hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit salvum
facturus est dominus et quodcunque non perit utique non erit
perditurus. [9] Quid ultra de utriusque substantiae securitate dubitas, 
cum altera salutem consecutura sit, altera amissura non sit? Et
tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego dicens veni non
ut meam sed ut patris qui me misit faciam voluntatem. Quam?
Oro te. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam
sed resuscitem illud in novissimo die. [10] Quid a patre Christus 
acceperat nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque 
texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit perire patietur,
immo nec quidquam utriusque, immo nec modicum: quodsi
modicum caro, ergo nec carnem quia nec modicum, nec quidquam
quia nec quidquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima
die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta
dixerim parte prope totum. [11] Ingerens amplius, Hoc est patris 
voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat vitam
aeternam, et suscitem illum novissimo die, plenitudinem exstruit
resurrectionis: tribuit enim utrique substantiae per officia propriam 
mercedem salutis, et carni per quam filius aspiciebatur, et animae 
per quam credebatur. [12] Ergo, dices, illis erit promissa res a 
quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes

29 utrimque R3: utrumque libri.
36 altera amissura non sit om. MPX.
43-4 quodsi . . . nec modicum nec quidquam om. T.
47 hoc MPX: haec T.
50 propria Kroy., sed haud opus erat.


[p.96]
55






5




10




15




20




25

inde manaverit: nam si videntibus et idcirco credentibus fructuosa
tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis:
feliciores enim qui non vident et credent: quando et si illis negaretur 
carnis resurrectio, certe felicioribus competisset: quomodo
enim felices si ex parte perituri?

XXXV. [1] Sed et praecipit eum potius timendum qui et corpus et animam
occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus
occidant animae autem nihil nocere possint, id est humanas
potestates. [2] Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, 
quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem,
cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum
carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi.
[3] Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, 
ego corpus humanum non aliud intellegam quam omnem istam
struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque
variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus
occiditur. [4] Sic et parietis corpus non aliud admittam quam 
caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus
inducit, ostendat revelet probet ipsum etiam esse quod occidatur
ab homine, et de illo erit dictum. [5] Item si animae corpus opponitur 
vacabit astutia: cum enim utrumque proponitur, corpus atque 
animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et
relinquitur intellegi corpus id quod in promptu est, caro scilicet,
quae sicut occidetur in gehennam si non magis a deo timuerit
occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam si maluerit ab
hominibus potius interfici. [6] Proinde si quis occisionem carnis 
atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae 
adripiet et non ad supplicium, quasi consumendarum non
quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari 
in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis propterea 

54 et idcirco credentibus om. T.
35: 2 deum T (forsan recte).
9 humanum T: hominis MPX.


[p.98]



30




35




40




45










humanae ut temporali praetimendam: [7] tunc et aeternas 
substantias credet quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum
post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a deo in
gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione et
de aeterna occisione. [8] Absurdissimum alioquin si idcirco resuscitata 
caro occidetur in gehennam ut finiatur, quod et non resuscitata
pateretur: in hoc scilicet reficietur ne sit, cui non esse iam evenit.
[9] Eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, 
quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei voluntate, ut et
carnem quae ceciderit in terram proinde credas resurgere posse per
eiusdem dei voluntatem. [10] Nam et si passeribus hoc non licet, sed 
nos multis passeribus antistamus eo quod cadentes resurgamus,
quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans
salvos utique repromittit. [11] Perituros enim quae ratio in numerum 
redegisset? Nisi quia hoc est, Ut omne quod pater mihi dedit non
perdam ex eo quidquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec
deptem. [12] Ceterum unde erit fletus et dentium frendor nisi ex oculis 
et ex dentibus, occiso scilicet etiam corpore in gehennam et
detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria tormenta
sunt?----si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, 
constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore
resurrexerit. [13] Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere in 
thronis duodecim et adsistere ad dexteram tunc vel sinistram et
edere de ligno vitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.

XXXVI. [1] Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens 
nostram magis sententiam erexerit. Causa opinor quaestionis fuit

28 a deo T: om. MPX (forsan recte).
42-7 ceterum.. .resurrexerit: quomodo interpungendae forent hae duae incisiones
haud satis perspicuum fuit.
45 operibus libri: opertibus Kroy. (perperam).
47 resurrexerit Kroy.: surrexerit MPX: resurrexit T.


[p.100]

5




10




15




20




25







destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque
carnis admittunt salutem et ideo, ex qua vel maxime specie 
resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo
accommodaverunt, de carnis scilicet obtentu nupturae necne post
resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus
nupta in dubio habebatur cui eorum restitueretur. [2] Porro serventur 
sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum 
est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem,
dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, 
earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis
dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, [3] postremo 
subiciens Quoniam autem mortui resurgunt, sine dubio et 
confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum
apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis
negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. [4] Neque enim si 
nupturos tunc negavit ideo nec resurrecturos demonstravit: atquin
filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci
habentes post quam non nubent sed resuscitati [5] similes [enim] 
erunt angelis, qua non nupturi quia nec morituri sed qua transituri
in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis per
substantiae, resuscitatae tamen, demutationem. [6] Ceterum nec 
quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus si non eius vel
maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et
morte et nuptiis fungitur, id est carnis. [7] Habes igitur dominum 
confirmantem adversus haereticos Iudaeorum quod et nunc negatur 
apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.

36: 11 confirmabat T: confirmat PX: de M dubitatur.
16 deum TC: dominum MPX.
20 sed resuscitati et quae sequuntur ita pungenda censuit Eng.: enim (in T
deletum) restituit Brf., periodo post
resuscitati facta. Quaero an scribendum
fuerit
sed resuscitati <virgines manebunt>: similes enim, etc.


[p.102]



5




10




15




20




25





XXXVII. [1] Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus
est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt
sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam 
determinasset, et ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit
Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest,
sed ad vivificandum scilicet. [2] Exsequitur etiam quid velit intellegi 
spiritum, Verba quae locutus sum vobis spiritus sunt, vita sunt:
sicut et supra, Qui audit sermones meos et credit in eum qui me
misit habet vitam aeternam et in iudicium non veniet sed transiet
de morte in vitam. [3] Itaque sermonem constituens vivificatorem, 
quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit quia
et sermo caro est factus, proinde in causam vitae adpetendus, et
devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus.
[4] Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem 
pronuntiarat, urgens usquequaque per allegoriam necessariorum
pabulorum memoriam patrum qui panes et carnes Aegyptiorum
praeverterant divinae vocationi. [5] Igitur conversus ad recogitatus 
illorum, quia senserat dispargendos, Caro ait nihil prodest. Quid
hoc ad destruendam carnis resurrectionem? Quasi non liceat esse
aliquid, quod etsi nihil prodest aliud tamen ei prodesse possit.
Spiritus prodest, vivificat enim: caro nihil prodest, mortificatur
enim. [6] Itaque secundum nos magis conlocavit utriusque 
propositionem. Ostendens enim quid prosit et quid non prosit, pariter
illuminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae
vivificatorem: [7] Veniet enim inquit hora cum mortui audient
vocem filii dei et qui audierint vivent. Quid mortuum nisi caro?

37: 1 sic et si Gel.: licet si MPX: licet sic T.
4 et ut T: ut P.
6 sed om. T Gel. Brf.
9 transiet libri: transibit Gel.: cave ne scribas transiit.
17 praeverterant MPX: praeposuerant T.


[p.104]


30




35







5




10




15



Et quid vox dei nisi sermo? Et quid sermo nisi spiritus, merito
carnem resuscitaturus quod factus est ipse, et ex morte quam
passus est ipse, et ex sepulchro quo inlatus est ipse? [8] Denique cum 
dicit, Ne miremini, quod veniet hora in qua omnes qui in 
monumentis sunt audient filii dei vocem, et procedent qui bona fecerunt
in vitae resurrectionem, qui mala in resurrectionem iudicii, nemo
iam poterit aliud mortuos interpretari qui sunt in monumentis nisi
corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum 
stabula: [9] siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores, 
id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos
argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium
aperte praedicantur. [10] Ceterum quomodo de monumentis 
monumenta procedent?

XXXVIII. [1] Post dicta domini etiam facta eius quid sapere credamus, de
capulis, de sepulchris, mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad
simplicem ostentationem potestatis aut ad praesentem gratiam
redanimationis, non adeo magnum aliquid illi denuo morituros
suscitare. [2] Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae 
resurrectionis, ergo et illa corporalis praescribitur de documenti
sui forma. [3] Nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem 
animae soli destinatam in carne quoque decucurrisse quia non
potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis
substantiae resuscitationem. [4] Male deum norunt qui non putant illum 
posse quod non putant. Et tamen sciunt potuisse, si instrumentum
Iohannis norunt: qui enim animas adhuc solas martyrum sub
altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes
oculis exhibere sine carne. [5] At ego deum malo decipere non posse, 
de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse

30 quod MPX: cum T.
33 sunt T: sint MPX (forsan recte).
38: 1 credamus MPX: debemus T (manifesto errore).
2 suscitantis T.
4 aliquid om. MPX.
5 suscitari MPX (falso).
8 carnem MPX. praecucurrisse MP(X).


[p.106]



20




25







5




10







quam rem disposuisse videatur----immo ne, si exemplum 
resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem
exempli sine eadem substantia exhibere non possit. [6] Nullum vero 
exemplum maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si
animae cum corporibus resuscitabuntur in documentum sine
corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur,
quando exemplorum condicio illud potius expeteret quod minus
haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis
etiam resurrecturae suo in tempore. [7] Atque adeo, secundum 
nostram veritatem, exempla illa mortuorum a domino suscitatorum 
commendabant quidem et carnis et animae resuscitationem,
ne cui substantiae negaretur hoc donum. Qua tamen exempla, eo
minus aliquid edebant: non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem 
sed in mortem aliam suscitabantur.

XXXIX. [1] Quam Christus ediderit resurrectionem apostolica quoque
instrumenta testantur: nam et apostolis nullum aliud negotium
fuit, dumtaxat apud Israelem, quam veteris testamenti resignandi
et novi consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. [2] Ita 
et de resurrectione nihil novi intulerant, nisi quod et ipsam in
gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide
receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus
Sadducaeis: adeo facilius fuit negari in totum mortuorum 
resurrectionem quam aliter intellegi. [3] Habes Paulum apud summos 
sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae
professorem: Viri, inquit, fratres ego Pharisaeus sum, filius
Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud vos----

16 immo ne, etc. Oehlerum secutus ita pungebam: ne si MPX: si nec T (quam
scripturam si acceperis mox non omittere oportebit).
18 in eadem substantia MPX.
20 corporibus T: corpore MPX.
25 veritatem TBmg.: vero aestimationem MPX, unde Leopoldus veri aestima-
tionem, forsan recte.
26 resurrectionem MPX.
27 qua Oeh. Brf.: quae libri.
39: 5 intulerant TMPX: intulerunt C Brf. (sed haud opus erat).


[p.108]

15




20




25




30







5




utique communi, ne, quia iam transgressor legis videbatur, de
praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad 
Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere
fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos,
respuens negatores eius Sadducaeos. [4] Proinde et apud Agrippam 
nihil se ait proferre citra quam prophetae adnuntiassent. Ergo
servabat resurrectionem quoque qualem prophetae adnuntiaverant. 
[5] Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum 
commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis
hominis exquiri habebit. [6] Itaque talem praedicabat qualem et 
Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat et Sadducaei, ne
talem quoque crederent, in totum esse noluerant. [7] Sed nec 
Atheninses aliam intellexerant a Paulo portendi: denique inriserant, non
inrisuri omnino si animae solius restitutionem ab eo audissent:
suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem
praesumptionem. [8] At ubi iam nationes praeconium resurrectionis 
inauditae retro ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei
tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et apostolus per
totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curavit,
et esse eam ostendens et nondum transactam et, de quo magis
quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter
corporalem.

XL. [1] Nihil autem mirum si et ex ipsius instrumento argumenta
captantur, cum oporteat haereses esse: quae esse non possent si non
et perperam scripturae intellegi possent. [2] Nactae denique haereses 
duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam, et
exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori

13 communi ne quia T Gel.: om. ne MPX.
32 eam MPX: iam T (quod manifesto falsum).
40: 3 nactae Gel: natae MPX: hancte T.


[p.110]



10




15




20




25




30




35

homini, exitium vero carni, id est exteriori, adiudicaverunt, quia
scriptum est Corinthiis, Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, 
sed interior renovatur die et die. [3] Porro nec anima per semetipsam 
homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est,
nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver inscribitur. 
Ita vocabulum homo consertarum substantiarum
duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt
esse nisi cohaerentes. [4] Porro apostolus interiorem hominem non 
tam animam quam mentem atque animum intellegi mavult, id est
non substantiam ipsam sed substantiae saporem, siquidem Ephesiis
scribens in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique
intimandum dominum significavit. [5] Denique adiunxit, Per fidem, 
et In cordibus vestris, et In dilectione, fidem quidem et dilectionem
non substantiva animae ponens sed conceptiva: In cordibus autem
dicens, quae substantiva sunt carnis, iam et ipsum interiorem
hominem carni deputavit quem in corde constituit. [6] Inspice nunc 
quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit,
interiorem vero renovari die ac die, ne illam corruptelam carnis
adfirmes quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur, sed
quam in istius vitae spatio ante mortem vexationibus et pressuris,
tormentis atque suppliciis, nominis causa experitur. [7] Nam et homo 
interior hic utique renovari habebit, per suggestum spiritus proficiens 
fide et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, 
ubi non utique die ac die renovari habebit sed semel ad
summam. [8] De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, 
temporale et leve pressurae nostrae, per supergressum in supergressum 
aeternum gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus
quae videntur----id est passiones----sed quae non videntur----id est
mercedes----: quae enim videntur temporalia sunt, quae vero non
videntur aeterna sunt. [9] Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur 

8 die et die M: alii alia, ad eundem sensum.
9 homini Gel.: homine MPX: hominis T.
22 allegarit T Gel: allegaret MPX.
26 experitur Kroy.: experiretur T: experietur MPX.


[p.112]



40




45




50




55





5






homo exterior, ut leves et temporales idcirco contemnendas
adfirmat, praeferens mercedum aeternarum et invisibilium et
gloriae pondus in compensationem laborum quos hic caro patiendo
corrumpitur. [10] Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum 
carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini
adscribunt. [11] Sic et alibi, Siquidem ait compatimur uti et 
conglorificemur: reputo enim non esse dignas passiones huius temporis ad
futuram gloriam quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit
incommoda praemiis suis. [12] Porro si per carnem compatimur cuius 
est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione 
promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum
proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem in
Macedoniam nullam remissionem habuit caro nostra: [13] dehinc, ut et 
animae daret compassionem, In omnibus inquit compressi,
extrinsecus pugnae----debellantes scilicet carnem----intrinsecus timor
----adflictans scilicet animam. [14] Adeo etsi corrumpitur homo exterior, 
non ut amittens resurrectionem sed ut sustinens vexationem
corrumpi intellegitur, et hoc non sine interiore. Ita amborum erit
etiam conglorificari sicut et compati: secundum collegia laborum
consortia quoque decurrant necesse est praemiorum.

XLI. [1] Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes 
vexationibus praeferens: Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena
domus nostri tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu
factam aeternam in caelis: id est, pro hoc quod dissolvetur caro
nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis.
[2] Meminerat evangelicae definitionis, Beati qui persecutionem passi 
fuerint propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non

46 adscripturus Oeh.: adscribitur ut MPX: adscribit T.
41: 1 ad hoc MPX.
3 nostra T.
6 passi fuerint T: patiuntur MPX.


[p.114]

10




15




20




25




30





5


tamen carnis restitutionem negavit si compensationem mercedis
opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur,
scilicet carni: [3] sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et 
in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae
dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per
resurrectionem. Nam et dominus multas mansiones quasi domos
apud patrem repromittit. [4] Quanquam et de domicilio mundi potest 
intellegi, quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia
et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt
priora non ad carnem pertinere: [5] divisionem enim facit apostolus 
cum subicit, Nam et in hoc gemimus, domicilium nostrum quod
de caelo est superinduere desiderantes, siquidem et exuti non nudi
inveniemur: id est, ante volumus superinduere virtutem caelestem
aeternitatis quam carne exuamur. [6] Huius enim gratiae privilegium 
illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et
propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio
mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, 
sicut Thessalonicensibus scribit: [7] Hoc enim dicimus vobis in 
sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in
adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam 
ipse dominus in iussu et voce et tuba dei descendet de caelo:
et mortui in Christo resurgent primi, dehinc nos cum ipsis simul
rapiemur in nubibus obviam Christo et ita semper cum domino
erimus.

XLII. [1] Horum demutationem ad Corinthios reddit dicens, Omnes
quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo,
in momentaneo motu oculi, in novissima tuba: sed illi scilicet soli
qui invenientur in carne: Et mortui, inquit, resurgent et nos
demutabimur. [2] Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua 

17 non libri: omnino Urs.
19 superindui MPX.
26 in adventu MPX: ad adventum T.
28 in voce angeli P.
42: 1 omnes quidem resurgemus om. T.
5 prospecta libri: perspecta Kroy. (perperam).


[p.116]



10




15




20




25




30





revocabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet etenim
corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud induere
immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes
in hac carne superinduere desideramus, utique super carnem in qua
deprehendemur, quia gravari nos ait qui simus in tabernaculo,
quod nolimus exui sed potius superindui, uti devoretur mortale a
vita, scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis.
[3] Quis enim non desiderabit dum in carne est superinduere 
immortalitatem, et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam 
demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem
exacturos? ceterum demutationem etiam post resurrectionem
consecuturus est inferos iam expertus. [4] Abhinc enim iam definimus 
carnem omnimodo quidem resurrecturam, atque illam ex demutatione 
superventura habitum angelicum suscepturam: [5] aut si in his 
solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit ut devoretur
mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti et
aeterno, ergo qui mortui deprehendentur vitam non consequentur,
privati iam materia et ut ita dixerim esca vitae, id est carne: aut
necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit
a vita, si vitam sunt consecuturi. [6] Sed in mortuis, inquis, iam 
devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus: quantos
enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera ut nihil
in illis devoratum videri possit? [7] Utique enim devoratum non 
aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni
sensui ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec
gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit quorum

18 illam TC: illa MPX (falso).
30 sensui T: sensu MPX.


[p.118]


35




40




45




50











crates adhuc vivunt: diximus iam de isto alibi. [8] Sed et proxime in 
ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum 
sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc
succida et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum
ossa durare verum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina
retinentur fructificaturi corporis in resurrectione. [9] Postremo etsi 
tunc devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a
morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid
a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? [10] Porro 
qui <ab> his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit: et utique
hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique
conveniet. [11] Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id 
exhiberi omnifariam necesse est ut devoretur, et devorari ut
demutetur: si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod
accenditur alibi necessarium adfirmare alibi non. [12] Sic et cum 
infulcit, Siquidem exuti non inveniemur nudi, de eis scilicet qui
non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias
negavit nudos quos praedixit exutos nisi quia et revestitos voluit
intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati: [13] ut nudi enim 
invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita----et hoc
enim nuditas potest dici: dehinc recipient eam, ut reinduti carne
fieri possint etiam superinduti immortalitatem: superindui enim
nisi vestito iam convenire non poterit.

XLIII. [1] Proinde cum dicit, Itaque confisi semper, et scientes quod
cum immoramur in corpore peregrinamur a domino: per fidem
enim ambulamus, non per speciem: manifestum est hoc quoque
non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a

33 odei Gel: hodie MPXR1: eo die R3: fodiunt T.
37 fruticaturi Jun. (perperam).
41 qui ab Gel: quia MP: qui TX.
45 potes R: potest libri.
47 inveniamur T.
52 et dehinc TC. carne libri: carnem Gel.
54 sine vestitu T.


[p.120]  5 




10




15




20




25




30



domino: [2] et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, 
siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem
incedentes non per speciem, id est spe non re. [3] Et ideo subiungit, 
Fidentes autem et boni ducentes magis peregrinari a corpore et
immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus
quam per fidem, per rem potius quam per spem. [4] Vides quam et hic 
corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat:
nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum 
nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis,
deversurus. [5] Defecerant autem apostolo verba ad significandum de 
corpore excessum, an ratione etiam nove loquitur? Temporalem
enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo
dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium.
[6] Exinde iam ad omnes, Gestimus, inquit, sive peregrinantes sive 
immorantes placibiles esse deo: omnes enim manifestari nos
oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si omnes, et
interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora. Ut
unusquisque, inquit, reportet quae per corpus secundum quae
gessit, bonum sive malum. [7] Hoc iam quomodo legas quaero: quasi 
turbate enim per hyperbaton struxit: utrumne 'quae per corpus
reportanda erunt' an 'quae per corpus gesta sunt'? [8] Sed et si 'quae 
per corpus reportanda sunt', corporalis indubitate resurrectio est:
et si 'quae per corpus gesta sunt', per corpus utique pensanda sunt
per quod et gesta sunt. [9] Ita totus hic a capite tractatus apostoli, tali 
clausula detextus qua carnis resurrectio ostenditur, secundum
haec erit intellegendus quae cum clausula consonant.

43: 5-6 et hic enim . . . peregrinamur a domino TB: om. MPX.
8 boni T: bonum MPX.
17 revertetur TMPX: revertitur Eng. (sed haud opus erat).
18 iam T: etiam MPX.
20 si omnes (altera vice) libri: si totos Gel. edd. sed vereor ut recte.
22 quod gessit T.
24 instruxit MPX.
26-7 reportanda sunt . . . per corpus (priove vice) om. T.


[p.122]



5




10




15




20




25





XLIV. [1] Si enim adhuc ad superiora respectes unde mentio hominis
exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem
carnis integram invenies? [2] Cum enim de lumine quod illuxerit 
deus in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis gloriae suae
in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in testaceis
vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum
originem ex limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium
est extolletur? [3] Atquin si lumen ipsum dei illud verum quod est in 
persona Christi vitam in se continet, eaque vita committitur cum
lumine in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane,
si periturus et ipse thesaurus: perituris enim peritura creduntur,
sicut veteribus utribus novum vinum. [4] Cum item subicit, Semper 
mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro,
qualis ista res est, quae post dei templum iam et sepulchrum
Christi potest dici? [5] Cur autem mortificationem domini 
circumferimus in corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi? In
corpore. In quo? In mortali. Ergo in carne, plane mortali
secundum culpam sed et vitali secundum gratiam----vide quantam,
ut in illa vita Christi manifestetur. [6] In re ergo aliena salutis, in 
substantia perpetuae dissolutionis, manifestabitur vita Christi
aeterna iugis incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita
domini manifestabitur in corpore nostro? [7] Illa quidem quam vixit 
usque in passionem, non modo apud Iudaeos in manifesto fuit
verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam
significat quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum
infregit, quae exinde iam nostra est. [8] Denique manifestabitur in 
corpore. Quando? Post mortem. Quomodo? Dum resurgimus in

44: 7 conditorium MPX: vas T.
8 dei TB: om. MPX.
22 quam CX: qua TMP.


[p.124]

30




35






5




10




15





corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur nunc
habere manifestari vitam Iesu in corpore nostro per disciplinam
sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae quibus domini vita
floruit, providentissima apostoli intentio suggerit, [9] Si enim nos qui 
vivimus in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita eius 
manifestetur in corpore nostro mortali: adeo defunctis nobis hoc ait
futurum in corpore nostro. Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato
eo? [10] Proinde et in clausula, Scientes ait quod qui suscitavit Iesum, 
et nos suscitabit cum ipso: quia iam resurrexit a mortuis: nisi quia
'cum ipso' 'sicut ipsum' sapit. Si vero sicut ipsum, non utique
sine carne.

XLV. [1] Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt, in
veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem
hominem qui corrumpitur per concupiscentias seductionis, renovari 
autem spiritu sensus et induere novum hominem qui secundum 
deum conditus est in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad
duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem
ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendant, id est
carni. [2] Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia 
posterior, nec caro ideo vetus quia prior: quantulum enim temporis
inter manum dei et adflatum? [3] Ausim dicere, etiam si multo prior 
anima caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit priorem
eam fecit: omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine
postumat, effectu anticipat: magis illud prius est sine quo priora
non possunt. [4] Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? 
atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a
benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo
temporis, ut quae simul in utero seminantur, quod docuimus in
commentario animae: [5] contemporant fetu, coaetant natu: duos 

31 suggerit T: ingerit MPX.
33 adeo T Gel.: ideo MPX.
36 quia iam et quae sequuntur ita pungebam. resurrexit TMX: resurrexerit P.
45: 3 concupiscentias T: concupiscentiam MPX.
7 defendat MPX (manifesto errore).
10 flatum T.
11 quam caro TB (prorsus contra sensum scriptoris).
14 esse non possunt T (ut videtur).


[p.126]
20




25




30




35




40




45



istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic
unum edunt dum prior neutra est. Citius est totos nos aut veteres
aut novos esse: qua enim alterum possumus esse, nescimus. [6] Sed 
apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone, enim inquit,
secundum pristinam conversationem veterem hominem, non
secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem 
praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera non
corpora accusans. [7] De quibus et hic subicit, Deponentes mendacium 
loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam
membra alterutrum sumus. [8] Irascimini autem et nolite delinquere: 
sol non occidat super iracundiam vestram, neque dederitis diabolo
locum. [9] Qui furabatur iam non furetur, immo potius laboret 
operando manibus, ut habeat impertire indigenti. [10] Omnis sermo 
turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem 
fidei, ut gratiam audientibus praestet. [11] Et nolite contristare 
spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis diem.
[12] Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia auferatur a vobis 
cum omni malitia: [13] estote autem in alterutrum benigni 
misericordes, donantes invicem sicut et deus vobis donavit in Christo.
[14] Igitur, qui carnem veterem hominem existimant cur non mortem 
sibi properant ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? 
[15] Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credimus, 
immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum
quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad
non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam
vetustatem hominis quam novitatem ad moralem non ad 
substantialem differentiam defendimus. [16] Atque ita pariter agnoscimus 
hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit,
eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentias
seductionis quemadmodum et veterem secundum pristinam 
conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum,

20 quaero an scribendum et veteres et novos.
35 ira animi T.
47 concupiscentias T: concupiscentiam MPX.


[p.128] 50 





5




10




15




20




25



ceterum salva carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam
disciplinam, non corpulentiam, exutum.

XLVI. [1] Talem ubique apostolum recognoscas, ita carnis opera 
damnantem ut carnem damnare videatur, sed ne ita quis existimet ex
aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. [2] Nam et 
dicens eos qui in carne sunt deo placere non posse, statim de pravo
intellectu ad integrum revocat adiciens, Vos autem non estis in
carne sed in spiritu. [3] Eos enim quos in carne esse constabat negando 
in carne esse, in operibus carnis non esse monstrabat, atque ita illos
demum deo placere non posse, non qui in carne essent sed qui
carnaliter viverent, placere autem illos deo qui in carne positi
secundum spiritum incederent. [4] Et rursus corpus quidem ait 
mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum vitam propter
iustitiam: vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine
dubio illic et vitam repromisit ex iustitia ubi mortem determinavit
ex delinquentia. [5] Ceterum frustra opposuit vitam morti <si> non est 
illic ubi est ipsa cui eam opposuit, excludendae utique de corpore.
Porro si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere
nisi illud penetret ubi est quod excludit. [6] Et quid ego nodosius, cum 
apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus eius qui suscitavit
Iesum habitat in vobis, qui suscitavit Iesum a mortuis suscitabit et
mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in
vobis: [7] ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum 
hoc et carnem negare non possit carnis quoque resuscitationem
cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. [8] Ex 
sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam: Itaque,
fratres, ait, debitores sumus non carni ad vivendum <secundum
carnem>: si enim secundum carnem vixeritis futurum est ut moriamini, 
si vero spiritu carnis actus mortificaveritis vivetis. [9] Porro, ut 

50 salva Brf.: salve T: om. MPX, forsan recte.
46: 14 si add. R.
16 porro . . . de corpore om. T.
17 illud libri: illuc Latinius (forsan recte).
25-6 secundum carnem add. Kroy.


[p.130]

30




35




40




45




50



ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis secundum
spiritum tamen degentibus salus repromittitur, iam non caro
adversatur saluti sed operatio carnis: operatione autem carnis
exclusa, quae causa est mortis, salva iam caro ostenditur, causa
carens mortis. [10] Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu 
manumisit me a lege delinquentiae et mortis----certe quam praemisit
habitare in membris nostris. Ergo iam membra nostra legi mortis
non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt.
[11] Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, 
misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae et per
delinquentiam, damnavit delinquentiam in carne----non carnem in
delinquentia: neque enim domus cum habitatore damnabitur:
habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. [12] Damnata autem 
delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et
delinquentiae obstricta est. Sic etsi sensum carnis mortem appellavit, 
dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. [13] Cui 
ergo, dices, reputabitur sensus carnis si non substantiae ipsi? Plane,
si probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima
nullius est sensus, intelleges sensum carnis ad animam esse 
referendum, carni interdum deputatum quia propter carnem et per
carnem administratur. [14] Et ideo habitare ait delinquentiam in 
carne, quia et anima a qua delinquentia inducitur inquilina est
carnis, mortificatae quidem, sed non suo verum delinquentiae

33 me MPX: te TBmg..
34 legi T: lege MPX.
44 plane si om. T.
47 propter carnem et om. T Gel.


[p.132]





5




10




15




20




25



nomine. [15] Nam et alibi, Quomodo, inquit, etiam nunc velut 
viventes in mundo sententiam fertis?----non ad mortuos scribens
sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.

XLVII. [1] Haec enim erit vita mundialis quam veterem hominem dicit
confixum esse Christo, non corporalitatem sed moralitatem.
Ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa,
nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed quemadmodum
adiecit, Ut evacuetur corpus delinquentiae, per emendationem
vitae, non per interitum substantiae: sicut ait, Uti hactenus
delinquentiae serviamus, ut et hac ratione commortui in Christo
credamus quod etiam convivemus illi. [2] Sic, enim inquit, et vos 
reputate mortuos quidem vos. Cuinam? Carni? Non, sed
delinquentiae. Ergo salvi erunt carni, viventes autem deo in
Christo Iesu, per carnem utique cui mortui non erunt, delinquentiae 
scilicet mortui, non carni. [3] Nam et adhuc ingerit, Ne ergos
regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia ad obaudiendum
illi et ad exhibendum membra vestra arma iniustitiae delinquentiae:
sed exhibete vosmetipsos deo velut ex mortuis vivos----non velut
vivos sed velut ex mortuis vivos----et membra vestra arma iustititae.
[4] Et rursus: Sicut exhibuistis membra vestra famula immunditiae et 
iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra
famula iustitiae in sanctificium: cum enim servi essetis delinquentiae 
liberi eratis iustitiae: [5] quem ergo fructum habebatis super his de 
quibus nunc confundimini? [6] Finis enim illorum mors. Nunc vero 
liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum
vestrum in sanctificium, finem autem vitam aeternam: [7] stipendia 
enim delinquentiae mors, donativum autem dei vita aeterna in
Christo Iesu domino nostro. [8] Ita per totam hanc sensuum seriem 
ab iniustitia et delinquentia membra nostra divellens, et iustitiae

47: 1 enim om. T. quam MPX: qua T.
2 mortalitatem T (falso).
4 sqq. forsan post perpessa est gravius interpungendum sit, levius autem post
interitum substantiae, ut deinde legas sic ait.
8 credamur T (forsan recte).
15-16 vivos non.. .ex mortuis vivos om. T.
21 enim T: ergo MPX.
25 per portam hanc sensuum seriemque MPX (male).


[p.134]


30




35




40




45




50






et sanctimoniae adiungens, et transferens eadem a stipendio mortis
ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem
salutis repromittit: [9] cui nullam omnino competisset imperari 
propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam si non ipsius esset et
praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi si per
regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, [10] hoc quoque 
apostolo ingerente: An ignoratis quod quicunque in Iesum tincti
sumus in mortem eius tincti sumus? Consepulti ergo illi sumus per
baptisma in mortem, uti quemadmodum surrexit Christus a mortuis 
ita et nos in novitate vitae incedamus. [11] Ac ne de ista tantum vita 
putes dictum quae ex fide post baptisma in novitate vivenda est,
providentissime adstruit, Si enim consati sumus simulacro mortis
Christi, sed et resurrectionis erimus: [12] per simulacrum enim 
morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et
Christus: Ut sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet
per iustitiam in vitam sempiternam per Iesum Christum dominum
nostrum. Quomodo 'ita', si non aeque in carne? [13] Ubi enim mors, 
ibi et vita post mortem, quia et vita ibi ante ubi postea mors. Nam
si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, 
proinde vitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est
carnis redintegrationem, ut sicut devoraverat mors invalescendo,
ita et mortali devorato ab immortalitate audire possit, Ubi est
mors aculeus tuus, ubi est mors contentio tua? [14] Sic enim et gratia 
illic superabundabit ubi et iniquitas abundavit: sic et virtus in
infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum
est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans,
quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod
seductum est revocans, quod elisum est suscitans, [15] et quidem de 

34 pro tincti (altera vice), intincti T.


[p.136]  55 




60




65







5




10






terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab
apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus
Iesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis
conformale corpori gloriae suae----sine dubio post resurrectionem,
quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. [16] Haec erunt 
corpora nostra quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam
sanctam placibilem deo. Quomodo 'vivam' si peritura sunt?
quomodo 'sanctam' si profana sunt? Quomodo 'placibilem' si
damnata sunt? [17] Age nunc, quod ad Thessalonicenses ut ipsius solis 
radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti
scripturarum? Ipse autem deus pacis sanctificet vos totos. Non
sufficit? [18] Sed et exsequitur, Et integrum corpus vestrum et anima 
et spiritus sine querela conserventur in praesentia domini. Habes
omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore
quam in adventu domini qui clavis est resurrectionis.

XLVIII. [1] Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditate possidere
non possunt. Scimus hoc quoque scriptum, sed de industria 
distulimus hucusque, ut quod adversarii in prima statim acie
obstruunt in ultima congressione prosterneremus, omnibus
quaestionibus quasi auxiliis eius ante disiectis. [2] Sed et nunc expetent 
praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet.
Ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione
ecclesiasticae disciplinae, summam et sui evangelii et fidei illorum
in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat,
ut et nostrae spei regulam inde deduceret unde constaret. [3] Itaque 
subicit: Si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit,
quomodo quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non
esse? [4] Quae si non est, nec Christus resurrexit. Si Christus non 
resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra.

66 et exsequitur T: sequitur MPX: et sequitur Brf.
48: 5 expetent P: expectent TMX (manifesto errore): expediet vel expedit
Kellner, Eng. (sed debuerant et recognosci in recognoscere mutare).
14 inanis est et fides vestra om. MPX.


[p.138]  15 




20




25




30




35




40




Inveniemur etiam falsi testes dei, qui testimonium dixerimus quod
resuscitaverit Christum quem non resuscitavit. [5] Nam si mortui non 
resurgunt nec Christus resurrexit: si Christus non resurrexit vana
est fides vestra, quia adhuc in delictis vestris estis, et qui in Christo
dormierunt perierunt. [6] Per haec cui nos rei credendae videtur 
extruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum quae negabatur.
Certe sub exemplo dominicae resurrectionis volens eam credi?
Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate an ex parilitate
componitur? [7] Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem 
Christus resurrexit, in carne an non? Sine dubio si mortuum, si
sepultum audis secundum scripturas, non alias quam in carne,
aeque resuscitatum in carne concedis: ipsum enim quod cecidit in
morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam
Christus in carne quam caro in Christo. [8] Igitur si ad exemplum 
Christi resurgemus qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum
Christi resurgemus si non in carne et ipsi resurgemus. Quia per
hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio: ut separaret
quidem auctores, mortis Adam Christum resurrectionis, eiusdem
autem constitueret substantiae resurrectionem cuius et mortem
per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem: [9] si 
enim sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes
vivificabuntur, carne vivificabuntur in Christo sicut in Adam
carne moriuntur: [10] unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et 
in suo corpore. Ordo enim meritorum dispositorum nomine 
disponetur. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo
quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum.
[11] Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione. 
Certe illa praesumptione hoc eos instituisse portendit qua alii etiam
carni ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem

26 concedis libri: concedes Kroy.
38 dispositorum om. T Gel. (forsan recte).


[p.140]
45




50




55




60





5









resurrectionis, quae nisi corporalis non alias in baptismate corporali
obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait <si mortui non resurgunt>,
id est si non quae baptizantur corpora resurgent: anima enim non
lavatione sed responsione sancitur. [12] Quid et nos, inquit, omni hora 
periclitamur?----utique per carnem. Cotidie morior----utique periculis 
carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi, illas scilicet
bestias Asiaticae pressurae de qua in secunda ad eosdem, Nolumus
enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod
super quam supra gravati sumus citra vires, uti et de vita haesitaremus. 
[13] Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut nolens vanam 
credi carnis conflictationem indubitate velit credi carnis resurrectionem: 
vana enim habenda est conflictatio eius cuius nulla erit
resurrectio. [14] Sed dicet quis, quomodo resurgent mortui? Quo 
autem corpore venient? Iam hic de qualitatibus corporum disserit,
an eadem ipsa an alia resumantur: sed cum eiusmodi quaestio posterior 
habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque genere corporalem
definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.

XLIX. [1] Ventum est nunc ad carnem et sanguinem, <cardinem> revera
totius quaestionis: quas substantias quali condicione exheredaverit
apostolus a dei regno aeque de antecedentibus discere est. [2] Primus, 
inquit, homo de terra choicus----id est limaceus, id est Adam:
Secundus homo de caelo----id est sermo dei, id est Christus, non
alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima,
quod homo, quod Adam. [3] Nam et supra novissimus Adam dictus, 
de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec
Adam ex semine caro, quod et Christus. [4] Qualis ergo choicus tales 

44 non alias scribebam: non nisi alias MPX: non nisi... corporali om. T.
45 quid Gel.: qui MPX: ut T. si mortui non resurgunt addenda putabam:
post
id est inseruit Brf. lavari: utrovis modo claudicanti loco mederi possis.
46 anima T Gel.: animae MPX (forsan recte).
52 super quam supra MPX: super quam T (male).
59 genere T: om. MPX.
49:1 cardinem supplevit Kroy.
3 a dei regno om. MPX.


[p.142]   10 




15




20




25




30




35




et choici, et qualis caelestis tales et caelestes. Substantia tales? An
primo disciplina, dehinc et dignitate quam disciplina captavit?
atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes,
semel ab apostolo homines dicti. [5] Si enim et Christus, solus vere 
caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen qua caro atque
anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate
discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia 
praesenti sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur: 
quia et retro, unde distinctio ista manavit, de dignitatis
differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, 
et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella
differt in gloria, non tamen in substantia. [6] Denique praemissa 
differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc
capessendae, subiungit etiam exhortationem ut et hic habitum
Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex
gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem 
supercaelestis: portavimus enim imaginem choici per collegium 
transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi.
[7] Nam si et in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem 
monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut
proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei, nec
iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes
in sanctitate et iustitia et veritate. [8] Atque adeo ad disciplinam 
totum hoc dirigit ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista
carne et in isto tempore disciplinae: 'portemus' enim praeceptivo
modo dicens huic tempori loquitur in quo homo nulla alia substantia 

14 immo et supercaelestis om. T.
17 intellegentur X: intelleguntur TMP.
18 distinctio MPX: destinatio T.
26 eam imaginem T.
28 si et TMP: et si XRig. hic portatur Urs.: sic putatur MPX: esse
putatur T.
34 praeceptivo modo MP: alii alia sed nihil ad rem.


[p.144]



40




45




50




55




60





est quam caro et anima, ut etsi quam aliam, id est caelestem,
substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit cui ad
illam elaborare mandatur. [9] Cum igitur imaginem et choici et 
caelestis in conversatione constituat, illam eierandam hanc vero
sectandam, dehinc adiungat Hoc enim dico (id est 'propter ea
quae supra dixi':----coniunctio est 'enim', sensus supplementum
antecedentibus reddens) quod caro et sanguis regnum dei
hereditate possidere non possunt, [10] nihil aliud intellegi mandat 
carnem et sanguinem quam supradictam imaginem choici: quae si
in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis
non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei
regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. [11] Plane si 
nunquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita
utatur: si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in
operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes non
substantiam sed opera substantiae alienantis a dei regno. [12] Quibus 
etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur
quod qui talia agant regnum dei non sint in hereditate consecuturi,
non portantes scilicet imaginem caelestis sicut portaverant choici,
ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi quam caro et
sanguis. [13] Nam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus 
eliminandi carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra
sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde veterem
hominem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et
potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis, Manducemus
et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens apostolus

40 hoc enim dico, etc.; huic loco (nisi forte Oehlerus melius intellexerat quam
indicavit) primus videor lumen infudisse:
propterea coniunctio est est enim
P: propterea coniunctio est enim MX: coniunctio est enim T.
47 vetustatis R3: veritatis libri.
53 in om. T.
59 interpretaretur MPX (falso).


[p.146]





5




10




15




20







carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi
suggillavit.

L. [1] Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et sanguinis
opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt
intellectas licebit resurrectioni vindicare. [2] Non enim resurrectio 
carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum quod obvenit
resurrectioni: est autem et in iudicium resurrectio. Immo et 
confirmatur carnis resurrectio generalis cum specialis excipitur: dum
enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat
subauditur. [3] Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis 
opus substantiae non genus patitur, apparet hinc quoque carnem
et sanguinem nomine culpae non substantiae arceri a dei regno,
nomine tamen formae resurgere in iudicium quia non resurgant in
regnum. [4] Adhuc dicam, Caro et sanguis regnum dei hereditate 
possidere non possunt: merito sola et per semetipsa, ut ostenderet
adhuc spiritum in illis necessarium. Spiritus enim est qui vivificat
in regnum dei, caro nihil prodest: prodesse tamen illi aliud potest,
id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. [5] Resurgunt 
itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua: sed quorum
est adire regnum dei induere oportebit vim incorruptibilitatis et
immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt, antequam
consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola
regnum dei capere deficiunt. [6] Iam vero cum devorari habeat 
corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud
ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, 

50: 4 carni et sanguini directo om. T.
14 in illis T: illis Pam.: illi MPX.
16 resurgit T (forsan recte).
18 est om. MPX.


[p.148]
25




30





5




10




15








merito demutata ac devorata caro et sanguis regnum dei
hereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. [7] Sunt qui 
carnem et sanguinem Iudaismum velint accipi propter circumcisionem, 
alienum et ipsum a dei regno, quia et ille vetustati deputetur 
et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post
revelatum in se filium dei ad evangelizandum eum in nationibus
statim non rettulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, 
id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.

LI. [1] Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus,
etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo 
si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis quod aiunt oculis,
sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et
sanguinem a regno dei extrusit, utique ab ipsa regia caelorum,
cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo etsi deus,
Adam novissimus etsi sermo primarius, caro et sanguis etsi nostris
puriora, idem tamen et substantia et forma qua ascendit, talis
etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet et eis
qui illum convulneraverunt. [2] Hic sequester dei atque hominum 
appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque
depositum servat in semetipso, arrabonem summae totius. 
Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis
arrabonem carnis accepit et vexit in caelum, pignus totius summae
illuc quandoque redigendae. [3] Securae estote, caro et sanguis: 
usurpastis et caelum et regnum dei in Christo: aut si negent vos in
Christo, negent et in caelo Christum qui vobis caelum negaverunt.
[4] Ita Nec corruptela, inquit, incorruptelam hereditati habebit: non 
ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint

28 ab apostolo om. T.
51: 8 puriora XR: priora MP (falso): purior* T, unde Eng. Brf. purior. qua
libri: quam Kroy. Brf.


[p.150]   20 




25




30




35




40




45




potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet, siquidem mors
est quae carnem et sanguinem non modo corrumpit verum etiam
consumit: [5] sed quoniam opera carnis et sanguinis non posse 
consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret ipsi quoque
corruptelae, id est morti cui carnis et sanguinis opera proficiunt,
hereditatem incorruptelae ademit. [6] Nam et paulo post ipsius mortis 
quodammodo mortem expressit, Devorata est, dicens, mors in
contentione: ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors potentia tua?
Aculeus autem mortis delinquentia----haec erit corruptela: virtus
autem delinquentiae lex----illa alia sine dubio quam constituit in
membris suis militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet
vim delinquendi contra voluntatem. [7] Nam et si supra novissimum 
inimicum mortem evacuari ait, hoc modo nec corruptela hereditatem 
incorruptelae consequetur, id est, nec mors perseverabit.
[8] Quando et quomodo defectura? Cum in atomo, in momentaneo 
oculi motu, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti----
qui hi nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis?
Et nos demutabimur----de qua habitudine nisi in qua deprehendemur? 
Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam et
mortale istud induere immortalitatem----quid mortale nisi caro?
Quid corruptivum nisi sanguis? [9] Ac ne putes aliud sentire 
apostolum, providentem sibi et ut de carne intellegas laborantem, cum
dicit 'istud corruptivum' et 'istud mortale' cutem ipsam tenens
dicit: certe 'istud' nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse 
non potuit: demonstrationis corporalis est verbum. [10] Aliud 
autem erit corruptivum aliud corruptela, et aliud mortale aliud
mortalitas: aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita

33 consequitur MPX.
37 demutabimur Pam.: demutamur PX.
38 incorruptelam et mortale istud induere om. MPX.
41 post apostolum suspicatus erat Kroy. adspice ipsum intercidisse.


[p.152]





5




10




15




20









quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis,
ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.

LII. [1] Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet.
Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat.
Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum
fuerit. [2] Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam 
vivificari carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia
relucebunt. [3] Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi, 
ne, quia sequitur, Et quod seminas non corpus quod futurum est
seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo
seminatur existimes. [4] Ceterum excidisti ab exemplo: nunquam 
enim frumento seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et
non idipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma.
Denique unde, si non idipsum? Et corruptela enim ipsum est, dum
ipsius est. [5] Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est 
corpus seminetur, dicens Sed nudum granum, si forte frumenti vel
alicuius eiusmodi: deus autem dat ei corpus prout vult----certe ei
grano quod nudum seminari ait? Certe, inquis. [6] Ergo salvum est 
cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est si nusquam
est, si non resurgit, si non idipsum resurgit? Si non resurgit salvum
non est: si non est salvum accipere corpus a deo non potest. [7] Sed 
enim salvum omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi deus
prout vult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum,
nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo additicium erit corpus quod
corpori superstruitur, nec exterminatur illud cui superstruitur, sed
augetur. [8] Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo

52: 1 videamus T: videmus MPX.
4 constet MPX: constat T.
22 nisi ut iam non nudum om. T.
non nudum R3: nondum MPX.


[p.154]   25 




30




35




40




45




50




granum, sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine
munimento aristae, sine superbia culmi: exsurgit autem copia
feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum, 
et usquequaque vestitum. [9] Haec sunt ei corpus a deo aliud, in 
quod non abolitione sed ampliatione mutatur: et unicuique seminum 
suum corpus deputavit non suum, id est non pristinum, ut
tunc et illud suum sit quod extrinsecus a deo acquirit. [10] Servi igitur 
exemplo et conserva speculum eius carni, eandem credens 
fructificaturam quae sit seminata, ipsam etsi pleniorem, non aliam etsi
aliter revertentem: accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum
qualem et illi deus voluerit superducere secundum merita. [11] Sine 
dubio ad hoc dirigit, Non omnis caro eadem caro, non ad denegandam 
substantiae communionem sed praerogativae peraequationem, 
corpus honoris non generis in differentiam redigens. [12] In 
hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum: Alia
caro hominis, id est servi dei qui vere homo est: Alia iumenti, id
est ethnici de quo et propheta Adsimilatus est, inquit, homo 
irrationabilibus iumentis: Alia caro volatilium, id est martyrum qui ad
superiora conantur: Alia piscium, id est quibus aqua baptismatis
sufficit. [13] Sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit: 
Alia gloria solis, id est Christi: Et alia lunae, id est ecclesiae: Et
alia stellarum, id est seminis Abrahae: et Stella enim a stella differt
in gloria . . . et corpora terrena et caelestia, Iudaeos scilicet et
Christianos. [14] Ceterum si non figurate, satis vane mulorum et 
milvorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit
humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem sicut nec
ad resurrectionis consecutionem. [15] Postremo, cum per haec 
differentiam gloriae non substantiae conclusisset, Sic inquit et
resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo sed de sola

30 deputavit Pam: putavi T: putari MPX.
31 adquirunt T.
35 et T: om. MPX.
36 dirigit T: direxit MPX.
47 post in gloria ea interddisse suspicabar propter quae Iudaeos, Christianos,
accusative (sic enim libri omnes) stare possent: Iudaeus, Christianus, R3 edd.


[p.156]
55




60




65





5




10




15


gloria differens. [16] Rursus enim resurrectionem ad eandem 
substantiam revocans, et ad granum denuo spectans, Seminatur inquit
in corruptela resurgit in incorruptela, seminatur in dedecoratione
resurgit in gloria, seminatur in infirmitate resurgit in virtute,
seminatur corpus animale resurgit spiritale. [17] Certe non aliud 
resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod
dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi quam caro: hanc
enim sententia dei elisit, Terra es et in terram ibis, quia et de terra
erat sumpta. [18] Hinc et apostolus concepit seminari eam dicere cum 
redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est
illic deponendis et inde repetendis: ideoque et reconsignat imprimens, 
Sic enim scriptum est, ne aliud existimes seminari quam, In
terram ibis ex qua es sumptus. Sic nec alterius quam carnis: sic enim
scriptum est.

LIII. [1] Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum
a carne avocent recidivatum. Porro cum constet fixumque sit illud
resurrecturum corpus quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem 
provocabuntur. [2] Aut ostendant animam seminatam post 
mortem, id est mortuam, id est humi elisam disiectam dissolutam,
quod in illam decretum a deo non est: proponant corruptelam
eius et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere
in incorruptelam et in gloriam et in virtutem. [3] Sed enim in 
Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitate, 
caro paene computruit in dedecorationem, caro interim
putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum
anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, 
nemo in sepulchro collocarat, nemo foetere iam senserat,
nemo quadriduo viderat seminatam. [4] Totum habitum, totum 
exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur, anima vero

61 sententiam deus MPX (male).
64 repetundis TX.
66 sic enim scriptum est deletum volunt Kroy. Brf.
53: 1 illum C: illam TMP: illa X.
2 recidivatum C: recidivatam TMPX.


[p.158]



20




25




30




35




40





nullius. In qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui
constat, ea erit et corpus animale cum seminatur, et spiritale cum
suscitatur. [5] Nam ut ita intellegas manum adhuc porrigit, aeque de 
eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem
Adam in animam vivam. [6] Si Adam homo primus, caro autem 
homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam: facta
porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est
facta. [7] Quid eam appellari velint quam quod per animam facta est, 
quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non
erit nisi cum resurgit? Recepta enim anima rursus animale corpus
efficitur, ut fiat spiritale: non enim resurgit nisi quod fuit. [8] Ita unde 
carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. 
Caro enim ante corpus quam animale corpus: animata enim
postea, facta est corpus animale. [9] Anima vero etsi corpus, tamen 
quia ipsa est corpus non animatum sed animans potius, animale
corpus non potest dici, nec fieri quod facit. [10] Alii enim accedens facit 
illud animale: non accedens autem alii quomodo se facit animale?
Sicut ergo ante animale corpus caro recipiens animam, ita et postea
spiritale induens spiritum. [11] Hunc ordinem apostolus disponens, 
in Adam quoque et in Christo eum merito distinguit ut in capitibus 
distinctionis ipsius. [12] Sed cum et Christum novissimum Adam 
appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, 
resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum. Si enim et primus
homo Adam caro non anima, qui denique in animam vivam
factus est, et novissimus Adam Christus ideo Adam quia homo,

20 vivam TX: viventem MP.
30 animatum Rig.: animata libri. animans T Gel: anima MPX.
31, 32 accedens (bis) T: accidens MPX.
38-49 ita pungebam.
39 vivam om. TMX Brf.


[p.160]



45




50




55




60




65





ideo homo quia caro non quia anima, [13] atque ita subiungit, Non 
primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale,
secundum utrumque Adam, ecquid tibi videtur corpus animale et
corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in
utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? [14] Ex qua enim 
substantia pariant inter se Christus et Adam----scilicet ex carne,
licet et ex anima: sed carnis nomine homo uterque sunt: prior
enim caro homo----ex illa et ordinem admittere potuerunt ut alter
primus alter novissimus homo, id est Adam, deputarentur.
[15] Ceterum diversa in ordinem disponi non possunt, de substantia 
dumtaxat: de loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. 
Hic autem de substantia carnis primus et novissimus dicti
sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundus de caelo:
quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem.
[16] Itaque cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, 
ut primus homo in animam vivam novissimus in spiritum vivificantem 
distincti sunt, aeque distinctio eorum carni distinctionem
praeiudicavit, ut de carne sit dictum, Non primum quod spiritale
sed quod animale, postea quod spiritale, [17] atque ita eadem sit et 
supra intellegenda, et quae seminetur corpus animale et quae
resurgat corpus spiritale, quia non primum quod spiritale sed quod
animale, quia primus Adam in animam novissimus Adam in
spiritum: totum de homine, totum de carne quando de homine.
[18] Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum ex fide, ut 
quaerendum sit quomodo corpus animale dicatur seminari?
Plane accepit hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non

43 ecquid Gel: et quid MPX: et quod T.
57 sunt T: sint R.
66 spiritum caro T: spiritum ex fide ut quaerendum sit quomodo corpus
animale dicatur seminari: plane accepit et hic spiritum caro MPX.


[p.162]


70





5




10




15




20






arrabonem sed plenitudinem. Itaque etiam propterea,
substantiae nomine animale corpus nuncupata est in qua seminatur,
futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua
resuscitatur. Quid mirum si magis inde vocata est unde conferta
est quam unde respersa est?

LIV. [1] Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones 
subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et
illud apud apostolum positum est, Uti devoretur mortale a vita,
caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis
adripiunt, quasi non et bilem et dolorem devorare dicamur, id est
abscondere et tegere et intra nosmetipsos continere. [2] Denique cum 
et illud scriptum sit, Oportet mortale hoc induere immortalitatem,
ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum
immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum
absumitur et amittitur. [3] Ergo et mors, inquis, salva erit cum fuerit 
devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et
integre intelleges. Aliud enim mors et aliud mortale: aliter itaque
devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, 
mortale autem capit. [4] Denique et scriptum est quod necesse 
est mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit?
Dum devoratur a vita. Quomodo devoratur a vita? Dum recipitur
et redigitur et includitur in ipsam. Ceterum mors merito in interitum 
devoratur quia et ipsa in hoc devorat. [5] Devoravit, inquit, 
mors invalescendo: et ideo devorata est in contentionem: Ubi est
mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? Proinde et vita,

68 qua TMPX: quo Urs.
69 qua TMP: que X: quo Urs.
70 vocitata MPX.
71 respersa Gel.: responsa T: dispersa MPX.
54: 10 absumitur TX: adsumitur MP.
12 intelleges T Gel: intellegis MPX. aliter itaque.. .aliter mortale, om.
MPX.

15 est T: sit MPX.
16 quomodo devoratur a vita om. MPX.


[p.164]





5




10




15




20




25



mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem
quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.

LV. [1] Quanquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso
non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen
singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant
congressus, licet aliunde iam caesae. [2] Interpretabimur itaque 
plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat
alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari
desinere sit in totum et de pristino perire. [3] Discernenda est autem 
demutatio ab omni argumento perditionis: aliud enim demutatio
aliud perditio. Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat.
Peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione
quae exhibita fuerit in resurrectione. [4] Quemadmodum enim perit 
si non resurgit, ita et si resurgit quidem verum in demutatione
subducitur, aeque perit: aeque enim non erit ac si non resurrexerit.
Et quam ineptum si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non
resurrexisse ne esset, quia non esse iam coeperat. [5] Non miscebuntur 
omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa:
perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum est
mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est.
[6] Perisse enim est in totum non esse quod fuerit: mutatum esse 
aliter esse est. Porro dum aliter est, idipsum potest esse. Habet
enim esse quod non omnino perit: mutationem enim passum est,
non perditionem. [7] Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse 
nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem
ipse sit multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia
et valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio negotio
artificio, facultatibus sedibus legibus moribus, nec quicquam

22 suam Jun.: tuam MPX: om. T Gel. Brf.
55: 12 demutationem MPX.
15 ne esset Brf.: necesse est MPX: necesse R1: nec esse R3 (forsan recte).
21 omnino om. MPX.


[p.166]


30




35




40




45





5






tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem esse,
immo nec alius efficiatur sed aliud. [8] Hanc formam demutationis 
divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, et
quidem ad instar emortuae exsanguis et exalbida et frigida: sed et
recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. Mutatur
postea et facies eiusdem incontemplabili claritate: sed Moyses erat
proinde qui non videbatur. [9] Sic et Stephanus angelicum iam 
fastigium induerat: sed non alia genua in lapidatione succiderant.
[10] Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce 
mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam
Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in
veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis
etiam in gloria perseverare docuerant. [11] De quo exemplo instructus 
et Paulus, Qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae
conformale corpori gloriae suae. Quodsi et transfigurationem et
conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et
Saul in alium virum conversus de corpore suo excessit, [12] et ipse 
Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam
amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis eventu mutari 
converti reformari licebit cum salute substantiae.

LVI. [1] Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque
autem quam deo indignum, aliam substantiam operari aliam
mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia
vero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis
volutetur, alia vero damnetur. [2] Nonne praestat omnem semel 
fidem a spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia
dei ludere----Marcionem pro Valentino resuscitari----[3] quando neque 

28 efficiatur C: efficitur TMPX.
39 docuerant T: docuerunt MPX.
40 transfigurabit Pam.: transfiguravit TMPX.
41 quodsi et T: quod et si MPX.
42 transitum MPX: transitu T.
56: 1 iniquum TC: ethnicum MPX.
3 mercede XR3: mercedem TMPR1.
3-4 per martyria.. .quidem caro om. T.
7 ita pungebam.


[p.168]

10




15




20





5




10







mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni
credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis 
et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu
resurrectionis et statu divini utrobique iudicii? [4] Si non meminerim 
me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? Quomodo
canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam?
Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul,
quae in omnibus praefuit carni? [5] Quale est ut eadem anima quae 
in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne
deum didicit et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia
nescioqua metat fructum? Nae illa gratiosissima caro, cui gratis
vita constabit. Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae
resurrectio est: nec ipsa enim resurrexisse credetur si non alia
resurrexerit.

LVII. [1] Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt,
ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma linea qualitate,
ergo et cum insignibus suis reliquis: itaque et caeci et claudi et
paralytici, et ut quis insignis excesserit ita et revertetur. [2] Quid nunc 
et si ita? Dedignaris tantam gratiam qualiscumque a deo consequi?
Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis
hominibus eam adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi
integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo
magis de vexatione revocabitur. [3] Minoribus maiora praescribunt. 
Cuiuscumque membri detruncatio vel obtusio nonne mors membri
est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis?
Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem? [4] Vitiatio 
corporum accidens res est, integritas propria est. In hac nascimur.
Etiam si in utero vitiemur, iam hominis est passio: prius est genus

9 amoveri T.
57: 10 cuiusque T Brf.


[p.170]  15 




20




25




30




35




40




quam casus. [5] Quomodo vita confertur a deo, ita et refertur: quales 
eam accipimus, tales et recipimus. Naturae non iniuriae reddimur:
quod nascimur, non quod laedimur, revivescimus. [6] Si non integros 
deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer,
etsi integer moritur? Quis incolumis qui exanimis? Quod corpus
inlaesum cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum
edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum
totus? Quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita nihil
aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte
mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit. [7] Idoneus deus reficere 
quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in
Christo spopondit: immo et ostendit non tantum resuscitatorem
carnis verum etiam redintegratorem. [8] Atque adeo et apostolus, Et 
mortui, inquit, resurgent incorrupti: quomodo, nisi integri qui
retro corrupti tam vitio valetudinis quam et senio sepulturae? [9] Nam 
et supra utrumque proponens, oportere et corruptivum istud
induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem, non iteravit 
sententiam sed differentiam demandavit: immortalitatem enim
ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae 
dividendo, alteram ad resurrectionem alteram ad redintegrationem 
temperavit. Puto autem et Thessalonicensibus omnis
substantiae integritatem repromisit. [10] Itaque nec in posterum 
timebuntur corporum labes: nihil poterit admittere integritas vel 
conservata vel restituta, ex quo illi etiam si quid amiserat redditur.
[11] Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem si 
eadem resurrectura dicatur, naturam adversus dominum suum
temere defendis, legem adversus gratiam impie adseris, quasi deo
minus liceat et mutare naturam et sine lege servare. Quo ergo

26 immo et, etc., ita pungebam, conservata librorum MSS. scriptura resuscita-
torem, redintegratorem, ubi ablativa scripserant Kroy. Brf.
37 amittere Rig. Brf. (sed haud opus erat).
41 deo T: domino MPX.


[p.172]

45




50







5




10




15




legimus, Quae impossibilia apud homines possibilia apud deum:
et, Stulta mundi elegit deus ut sapientia mundi confundat? [12] Oro te, 
si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima
permanebunt quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae
retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? Non opinor:
atquin et vestis albae nitore et anuli aurei honore et patroni nomine
ac tribu mensaque honoratur. [13] Permitte hanc et deo potestatem 
per vim illius demutationis condicionem non naturam reformandi,
dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. Ita
manebit quidem caro etiam post resurrectionem eatenus passibilis
qua ipsa, qua eadem, et tamen impassibilis quia in hoc ipsum 
manumissa a domino ne ultra pati possit.

LVIII. [1] Iocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum: nihil
aeternum nisi post resurrectionem: Aufugit, inquit, dolor et maeror
et gemitus ab illis. [2] Proinde et Iohanni angelus, Et delebit deus 
omnem lacrimam ab oculis eorum: utique ex isdem oculis qui
retro fleverant quique adhuc flere potuissent si non omnem lacrimae 
imbrem indulgentia divina siccasset. [3] Et rursus, Deus enim 
delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus:
igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata
quemadmodum mors per immortalitatem. [4] Si dolor et maeror et 
gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt,
quomodo auferentur nisi cessaverint causae, scilicet laesurae carnis
atque animae? [5] Ubi casus adversi apud deum, ubi incursus infesti 
apud Christum? Ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum,
iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? Ubi necessitas,
aut quod dicitur fortuna vel fatum? Quae resuscitatis plaga post

53 qua (bis) MPX: quia T. quia MPX: qua T Gel.
58: 2 inquit om. T.
6 siccaret MPX.
12 deum TC: dominum MPX.
ubi (altera vice) T: aut ubi MPX.


[p.174]



20




25




30






5








veniam, quae reconciliatis ira post gratiam? Quae infirmitas post
virtutem, quae imbecillitas post salutem? [6] Quod vestimenta et 
calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et
inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et
capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit
ne etiam enormitas corruptelae deputaretur, [7] quod Babylonii ignes 
trium fratrum nec tiaras nec sarabara quanquam Iudaeis aliena
laeserunt, [8] quod Ionas devoratus a belua maris in cuius alvo 
naufragia de die digerebantur triduo post incolumis exspuitur,
[9] quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti 
quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hoc
ipso iam aeternitatis candidati, ab omni vitio et ab omni
damno et ab omni iniuria et contumelia immunitatem carnis
ediscunt: cuinam fidei testimonium signant nisi qua credi oportet
haec futurae integritatis esse documenta? [10] Figurae enim nostrae 
fuerunt, apostolo auctore, quae scripta sunt ut et deum potentiorem 
credamus omni corporum lege, et carnis magis utique et
conservatorem cuius etiam vestimenta etiam calciamenta protexit.

LIX. [1] Sed futurum inquis aevum alterius est dispositionis et
aeternae: igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa
possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem
futuram, et non dispositio propter hominem. [2] Sedenim apostolus 
scribens, Sive mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, 
omnia vestra sunt, eosdem constituit heredes etiam futurorum. 
Nihil tibi largitur Esaias dicens Omnis caro foenum, et alibi
Et videbit omnis caro salutare dei: exitus, non substantias, distinxit.

18 illis om. T.
20 incrementa T.
21 corruptela MPX.
32 et (post utique) om, T Brf.
59: 8 dei MPX: domini T.


[p.176]
10




15




20




25





5









[3] Quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et 
poenae? Omnis igitur caro foenum quae igni destinatur, et omnis
caro videbit salutare domini quae saluti ordinatur. Ego me scio
neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad
continentiam eniti. [4] Si quis est bina pudenda circumferens, potest 
iam et demere foenum carnis immundae et solam sibi reservare
quae visura sit domini salutare. [5] Sed cum idem prophetes etiam 
nationes ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc
speraturas et credituras in nomen et in brachium domini, numquid
et de nationibus fallimur, et aliae quidem sunt crediturae aliae in
pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? [6] Sed et Christus 
intra oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen
nationibus obfulsit: et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt: nec
alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium,
de carne de anima. [7] Sicut ergo easdem nationes non genere sed 
sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia
est, non materia sed mercede disiungit.

LX. [1] Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, maxime
eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa
dicentes permanere debere cum suis operibus et fructibus, ut
eidem corpulentiae adscripta, aut quia constet decessura esse officia
membrorum corpulentiam quoque eradunt, cuius scilicet perseverantia 
credenda non sit utique sine membris, quia nec membra
credenda sint sine officiis. [2] Quo enim iam, inquiunt, spelunca haec 
oris et dentium statio et gulae lapsus et compitum stomachi et
alvei gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui

11 domini MPX: om. T: dei Pam. (sed licuit scriptori quasi in transitu et hic et infra
prophetae verba interpretari).
20 incubat TR3: incumbat PXR1: incumbit M.
25 disiunxit MPX.
60: 5 eradunt Brf.: eradant libri.


[p.178]    10 




15




20




25




30




35




locus non erit? Quo huiusmodi membra admittunt subigunt
devolvunt dividunt digerunt egerunt, quo manus ipsae et pedes
et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? [3] Quo 
renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et
conceptuum stabula et uberum fontes, decessuro concubitu et fetu
et educatu? Postremo quo totum corpus, totum scilicet vacaturum? 
[4] Ad haec ergo praestruximus non oportere committi 
futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc
demutatione: et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus 
vitae huius eo usque consistere donec et ipsa vita transferatur 
a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, 
dum mortale istud induit immortalitatem et corruptivum
istud incorruptelam. [5] Et ipsa autem liberata tunc vita a 
necessitatibus, liberabuntur et membra ab officiis: nec ideo non erunt 
necessaria: licet enim officiis liberentur, sed iudiciis detinentur ut quis
referat per corpus prout gessit. [6] Salvum enim hominem tribunal 
dei exigit: salvum vero sine membris non licet, etenim ex quorum
non officiis sed substantiis constat, nisi forte et navem sine carina
sine prora sine puppi sine compaginis totius incolumitate salvam
adseverabis. [7] Et tamen navem, procella dissipatam vel carie 
dissolutam, redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe 
conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem: de dei artificio et
arbitrio et iure torquebimur? [8] Porro si dives dominus et liberalis, 
adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem,
hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi
compaginem pristinam ut exinde iam vacaturam, cum soli saluti
navis sine operatione conveniat? [9] Igitur hoc tantummodo discere 

21 induet Pam.
24 detinentur Löfstedt. desinentur T: retinentur MPX. quis libri: quisque
Oeh. Brf.
26 etenim scribebam: enim MP: alii alia.


[p.180]


40





5




10




15




20





sufficit, an deus hominem saluti destinando carnem destinarit, an
eandem velit denuo esse. Quam non debebis ex futura membrorum
vacatione praescribere denuo esse non posse: licet enim esse quid
denuo et nihilominus vacare. Nec potest autem dici vacare si non
sit. Atenim si sit, poterit et non vacare: nihil enim apud deum
vacabit.

LXI. [1] Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur
non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? Cur non
potius ad praedicandum deum, et etiam hominibus antistes?
Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de
arbore decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. [2] Sed 
accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad
omnem hiatum et rictum tuum coronandum, cur non potius ad
pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? 
Denique et edentulos et audi et vide, ut honorem oris et
organum dentium quaeras. [3] Forata sunt inferna in viro et in 
femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis qua potuum
defluxus colentur? Est adhuc feminis intus quo semina congerantur: 
an quo sanguinis onera secedant quem pigrior sexus discutere 
non sufficit? [4] Dicenda enim et haec, quatenus quae volunt et 
quorum volunt et qualiter volunt officia membrorum ludibriose de
industria suffundendae resurrectionis oblatrant, non recogitantes
ipsas prius causas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem et potus
sitim et concubitus genituram et operationis victum. Sublata enim
morte neque victus fulcimenta ad subsidia vitae neque generis
subparatura gravis erit membris. [5] Ceterum et hodie vacare intestinis 
et pudendis licebit: quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio
functi solo deo alebantur: iam tunc enim dedicabatur, Non in pane

37 pro an (priore vice) cum Kroy. Brf. deus T: dominus MPX.
61: 11 potuum defluxus scribebam: potu de fructu T: defluxura MPX: potuum
defruta Gel.
17 cibi R: ibi MP: ubi X: om. T.


[p.182]

25




30





5




10




15








vivet homo sed in dei verbo. ecce virtutis futurae liniamenta. [6] Nos 
quoque, ut possumus, os <a> cibo excusamus, etiam sexum a 
congressione subducimus. Quot spadones voluntarii, quot virgines
Christi maritae, quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus 
structi! [7] Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta 
membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione,
nec homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem 
magis tunc ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus
quae iam hic non desiderare consuevimus.

LXII. [1] Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponet:
Erunt, inquit, tanquam angeli: si non nubendo quia nec moriendo,
utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis condicionis,
quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt edendo et
bibendo et pedes lavacro porrigendo: humanam enim induerant
superficiem salva intus substantia propria. [2] Igitur si angeli, facti 
tanquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem 
susceperunt, cur non et homines, facti tanquam angeli, in
eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, [3] non 
magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam
angeli sollemnibus spiritus sub humano, nec ideo non permansuri
in carne quia non in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et
in spiritu permanserint quia non et in sollemnibus spiritus? [4] Denique 
non dixit, 'erunt angeli', ne homines negaret, sed 'tanquam
angeli', ut homines conservaret: non abstulit substantiam, cui
similitudinem attribuit.

LXIII. [1] Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et
quidem integra. In deposito est ubicunque apud deum per

24 a cibo Brf.: cibo MPX: ab osse T.
26 maritae T: maritatae MPX.
29-30 nec homo . . . aeterna dispositione om. T.
62: 1 imponit MPX.
13 in spiritu TB: spiritu MX: hiat P.
63: 2 deum TP: dominum MX.


[p.184]

5




10




15




20




25




30


fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et
homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui
carnem, qui utrumque iam in semetipso foederavit, sponsam
sponso et sponsum sponsae comparavit. [2] Nam et si animam quis 
contenderit sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro:
non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso: habet
instrumentum, habet cultum, habet mancipium suum carnem: ut
collactanea comitabitur. [3] Sed caro est sponsa, quae in Christo Iesu 
spiritum sponsum per sanguinem passa est. Huius interitum quem
putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur: habet et caro
secessus suos interim, in aquis in ignibus in alitibus in bestiis. [4] Cum in 
haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam ipsa vasa
defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram,
quasi per ambages resorbebitur, ut rursus ex illa repraesentetur
Adam auditurus a domino: Ecce Adam factus est tanquam unus ex
nobis: vere tunc compos mali quod evasit, et boni quod invasit.
Quid, anima, invides carni? [5] Nemo tam proximus tibi, quem post 
deum diligas: nemo magis frater tuus quam quae tecum etiam in
deo nascitur. [6] Tu potius illi exorare debueras resurrectionem: per te, 
si forte, deliquit. Sed nihil mirum si odisti cuius auctorem quoque
respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuevisti,
proinde et ipsum sermonem dei qui caro factus est vel stilo vel
interpretatione corrumpens, arcana etiam apocryphorum superducens, 
blasphemiae fabulas. [7] Atenim deus omnipotens, adversus 
haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima gratia
sua effundens in novissimis diebus de suo spiritu in omnem carnem,
in servos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis
carnalis animavit et pristina instrumenta manifestis verborum et

5 qui T: om. MPX.
16 resorbetur MPX.
17 quasi unus ex nobis factus est MPX.
20 deum T: dominum MPX.
23 consuevisti Brf.: consuevistis T: consuesti MPX.


[p.186]



35




40







sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgavit.
[8] Nam quia haereses esse oportuerat ut probabiles quique 
manifestentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum
audere non poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam
materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem isdem
litteris revincibiles. [9] Sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum 
oportebat quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret quae
nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, immo et
veteres eorum caespites vellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates 
et quantas volunt parabolas aperta atque perspicua totius
sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de
paracleto inundantem. [10] Cuius si hauseris fontem, nullam poteris
sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum: resurrectionem 
quoque carnis usquequaque potando refrigeraberis.

35 illis om. MPX.
42 paraclito TX.
44 refrigeraberis Leopold: refrigerabis libri.


Previous PageTable Of ContentsNext Page

Ernest Evans(ed), Tertullian's Treatise on the Resurrection. © S.P.C.K. 1960.  Reproduced by permission of SPCK.

Edited and translated by Canon Ernest Evans, 1960.  Transcribed by Roger Pearse, 2003.   Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.  The text has been altered so that each sentence begins with a capital letter -- Evans allowed them to start with lower case, which is hard to read.  


This page has been accessed by ****** people since 18th February 2003.


Return to the Tertullian Project Index of De Resurrectione Carnis About these pages