Hermes. Zeitschrift für Classische Philologie 8 (1874) pp. 247-8


CONIECTANEA

[...]

CLXXVI. In Tertulliani libro ad nationes i cap. 7 scribendum esse videtur quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde vobis de fide? fama est. nonne haec est, Fama, malum quo non aliud velocius ullum? cur malum si vera semper, si non mendacio plurimumque ne tum quidem cum vera defert a libidine mendacii cessat, ut falsa veris intexat, adiciens, detrahens, varietate confundens? in si mutavi sit quod in libro Agobardi legitur.

CLXXVII. Tertullianus de cultu feminarum ii cap. 11 aut inbecillus aliqui ex fratribus visitatur aut sacrificium offertur aut dei sermo administratur. quidvis horum gravitatis et sanctitatis officium est, cui opus non sit habitu extraordinario, et composito et soluto. non fecit operae pretium Augustus Neander cum |248 scribendum esse coniecit et soluto, sed composito. si quid mutandum est, quod haud ausim adfirmare, scripserim set consueto et solito.

[...]

M. HAUPT


This page has been accessed by ****** people since 31st December 2002.


Home English Translation (not yet) About these pages