Previous Page Table Of ContentsNext Page


[NOTE: This text is laid out exactly as the original apart from the 
following exceptions:  a. verse numbers from the SC280 text 
have been inserted in red like this: [2] at the right places.  
b. A few typographical errors have been corrected, and a 
note in red added at the foot of the page in question.  
Greek text (handwritten in the original) has been entered 
using the SPIonic Truetype font].

T E X T

TEXT
I.

[1] Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haer-
eticos, quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas
facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant
quam occultare quod praedicant, si tamen praedicant qui
occultant. custodiae officium conscientiae officium est. 
confusio praedicatur dum religio adserveratur. nam et
illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis,
quod tacent, pudor est. [2] idcirco et aditum prius cruciant
diutius initiant quam consignant, cum epoptas ante quin-
quennium instituunt ut opinionem suspendio cognitionis 
aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere videantur
quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur silentii
officium; [3] attente custoditur quod tarde invenitur, ceterum
__________________________________________________________
INCIP ADVERSUS VALENTINIANOS--PM; INCIPIT LEBER EIUSDEM Q.
SEPTIMII FLORENTIS TERTULIANI ADVERSUS VALENTINIANOS--X

5.  offucium--J. Scaliger
6.  adservator--Junius
9.  diutius initiant secl. Engelbrecht; consignant
    lingua--Rig. epoptas ante--J. Sca1.; et portas ante
    PMX
11. videntur--J. Scal.
12. quantum--X
 
  
 
 
 

 
  5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 
 
 
 

 
23

tota in adytis divinitas, tota suspira epoptarum, totum
signaculum linguae: simulacrum membri virilis revelatur.
sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praeten-
deus, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et
convicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc 
destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et
argumentis verae religionis vanissima atque turpissima
figmenta configurantes--facili caritate ex divinae copiae 
occasione quia de multis multa succedere est--Eleusinia
Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, 
sola taciturnitate caelestia. [4] si bona fide quaeras, con-
creto vultu, suspenso supercilio "altum est" aiunt. si
subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem
fidem adfirmat. si scire te subostendas, negant quicquid
agnoscunt. si comminus certes astuta simplicitate suam 
caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis ante
commitunt quam suos fecerint. habent artificium quo prius
__________________________________________________________
1.  tota--X Rig, tot--PM; suspiriae--PMX, siparia--R3;
    epoptarum--J. Scal., portarum--PNDC
4.  obserat--X
5.  falsi--Rig
8.  caritate--Lat., claritati--PMX, facilitate Clara--Fred.
9.  succidere--Rig, Kroymann; Eleusinia--Rig, eleusiniana
    --PMX
15. ignoscunt--X; certes--R3, certe--PMX; astuta simplici-
    tate--Thornell, statuam simplicitatem--PMX, tuam
    simp.--R3, fatua simp.--Kroymann; suam caedem--Kroy-
    mann, sua caede--PMX
 24
  
 
 
 
  5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


persuadeant quam edocent. veritas autem docendo persuadet
non suadendo docet.

II.

[1] Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum non
etiam sapientes, quasi statim deficere cogatur a simplici-
tate sapientia, domino utramque ingente, "estote prudentes 
ut serpentes et simplices ut columbae." aut si nos prop-
terea insipientes quia simplices, num ergo et illi prop-
terea non simplices quia sapientes? nocentissimi autem
qui non simplices sicut stultissimi qui non sapientes. [2] et
tamen malim meam partem meliori sumi vitio, si forte. 
praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere.
porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi ut
docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis.
deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt;
pueros vocem qui crucem clamant? nec pueri nec infantes, 
id est simplices non erant; [3] repuerascere nos et apostolus
iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem 
ita demum sapientes sensibus; simul dedit sapientiae
__________________________________________________________
4.   deficere cogatur--R3, defigere cogitur--PMX
10.  malum--X; meam--PMX, eam--Oehler
12.  spectatur--Engelbrecht, exspectat--PMX, exspectatur--
     Oehler, spectat--Rig
13.  doceat--X
17.  iubens--Kroymann; dominum--Kroymann
18.  simus, semel dedit--Kroymann, dedi in--PMX
 25
  
 
 



 
  5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


ordinem de simplicitate manandi. [4] in summa: Christum col-
umba demonstrare solita est, serpens vero temptare; illa et
a primordio divinae pacis praeco, ille a primordio divinae
imaginis praedo. its facilius simplicitas sola deum et
agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concutere
potius et prodere.

III.

[1] abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque pru-
dentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in
casca detrudat, per amfractus seriem suam evolvat; tor-
tuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia; nostrae 10
columbae etiam domus simplex in editis semper et apertis
et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem Christi
figuram. [2] Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi,
quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognos-
cere quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operi- 15
bus omnibus sentit, hoc solum minus notum quod unicum non
putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit.
[3] alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a
__________________________________________________________
1.    manantis--Rig, mando--R3
5,6.  concutere. ..prodere, secl. Kroymann
9.    detrudat--MX, detrudatur--P; suam; si evolvat--Kroymann
16.   notum quam--X
 26
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto
ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam
si et in totam fabulam initietur nonne tale aliquid recorda-
bitur se in infamia inter somni difficultates a nutricula
audisse, Lamiae turres et pectines Solis. [4] sed qui ex alia 
conscientia venerit fidei, si inveniat tot nomina Aeonum,
tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus felici-
tates infelicitates dispersae atque concisae divinitatis,
dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et geneal-
ogias indeterminatas quas apostoli spiritus, his iam tunc 
pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit?
[5] merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes,
qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt sed
nec omnes quos edocent, perdocent. utique astute, ut pudenda,
ceterum inhumane, si honesta. tamen simplices nos omnia 
scimus. denique hunc primum cuneum congressionis armavimus
detectorem et designatorem totius conscientiae illorum
primamque hanc victoriam auspicamur quia quod tanto impendio
absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.
__________________________________________________________
2.  fidem om.--P
3.  sic Engelbrecht, dabitur te--PMX
5.  aliqua--Kroymann
7.  genimina--M (man. 1), gemina--PMX
15. omnes sumus--PR1
16. armabimus--Kroymann
18. auspicamus--M
 27
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 
 
 


IV.

[1] novimus inquam optime originem quoque ipsorum et scimus cur
Valentinianos appellemus, licet non esse videantur, absces-
seruat enim a conditore sed minime origo deletur et si forte 
mutetur: testatio est ipsa mutatio. speraverat episcopatum
Valentinus quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex 
martyrii praerogativa loca potitum indignatus, de ecclesia
authenticae regulae abrupit. ut solent animi pro prioratu
exciti praesumptione ultionis accendi, [2] ad expugnandum con-
versus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nac-
tus Colorbaso viam delineavit. eam postmodum Ptolomaeus 
intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in per-
sonales substantias, sed extra deum determinatas, quas Val-
entinus in ipsa summa divinitatis (ut sensus et affectus,
motus) incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quos-
dam et Secundus et magus Marcus. [3] multum circa imagines 
legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus
et tamen Valentiniani qui per Valentinum. soius ad hodi-
ernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra
__________________________________________________________
1.     novissimus--X
4.     speraverat--R, separaverat--PMX
9.     semitam nactus--Oehler, semini nactus--PMX, semini
       actu--R3, semen nactus--Lat.
10.    Colorbaso--Lat., colubroso--PMX, colubro suo--Kroy-
       mann; Ptholomaeus--X (semper)
11.    instravit--Rig.
11,12. in per. sub.--R3, personale substantia--PMX
14.    in detramites--X
 28
  
 


 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 



custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se
huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae
formam cotidie supparare solemne est. [4] quidni, cum spiri-
tale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si ali- 
quid novi adstruxerint revelationem statim appellant prae-
sumptionem et charisma ingenium, nec unitatem sed diversi-
tatem. ideoque prospicimus, seposita alla solemni dissi-
mulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis. etiam
bona fide dicturos "hoc ita non est" et "hoc aliter accipio"
et "hoc non agnosco." varietate enim innovatur regularum 
facies; habet etiam colores ignorantiarum.

V.

[1] mihi autem cum archetypis erat limes principalium magis-
trorum, non cum affectatis ducibus passivorum discipulorum.
nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias quas tot
iam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nos- 
tra antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales,
instructissimis voluminibus et prodiderunt et retuderunt-
ut Iustinus, philosophus et martyr; ut Miltiades, ecclesiarum 
__________________________________________________________
1.  sic R3, regular eius--PM, regulare ius--X
3.  sic R3, superare--PMX; quidni, cum--R3, quid iniquum-
    PMX
6.  post "unitatem" ponit lacunam Kroymann
7.  illos--Kroymann
10. innovata--Kroymann
11. ignorantia earum--J.Scal., ignorantiae eorum--Engelbrecht 
Note:  12. pricipalium changed to principalium (looks like a typo when compared with SC280).  RP.
 29
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


sophista; ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus ex-
plorator; ut Proculus noster, virginis senectae et Chris-
tianae eloquentiae dignitas, quos in omasi opere fidei quem-
admodum in isto optaverim adsequi; [2] aut si in totum haereses
non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur
apostolus praedicator illarum. porro si sunt, non aliae
erunt quam quae retractantur. nemo tam otiosus fertur,
stilo ut materias habens fingat.

VI.

[1] igitur hoc libello quo demonstrationem solum praemittentes
illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coac- 
tis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis
usuri sumus, prius demandabo: quorundam enim de Graeco in-
terpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis for-
mae; quorundam nec de sexu genera conveniunt; quorundam usi- 
tatior in Graeco notitia est. [2] itaque plurimum Graeca pone- 
mus; significentiae per paginarum limites aderunt, nec
Latinis quidem deerunt Graeca sed in lineis desuper nota-
__________________________________________________________
2.     noster--J. Scal., nostrae--PMX
4.     in tota haeresi--X
6.     fixisse--MX
9, 10. sumus illius--Kroymann; promittimus--Rig.; solius--
       PMX, illius--R3, totius--Engelbrecht; archani--PM,
       archnine--X
12.    sumus--MX, simus--P
15.    Graeca (i.e., nomina)--Rig.,Graeco--PMX; milites--MX
 30
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


buntur ut signum hoc sit personalium nominum propter ambigu-
itates eorum quae cum alia significatione communicant. quam-
quam distulerim congestionem, solam interim professus narra-
tionem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari non erit
delibatione transpunctatoria expugnatio. congressionis lusi-  
onem deputa, lector, ante pugnam; ostendam sed non imprimam 
vulnera. [3] si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet.
multa sic digna sunt revinci ne gravitate adornentur. vani-
tati proprie festivitas cedit. congruit et veritate ridere
quia laetans, de aemulis suis ludere quia secura est. cur- 
andum plane ne risus eius rideatur si fuerit indignus.
ceterum ubicumque dignus risus, officium est. denique hoc
modo incipiam.

VII.

[1] primus omnium Ennius poeta Romanus "caenacula maxima caeli"
simpliciter pronuntiavit elati situs nomine vel quia Iovem 
illic epulantem legerat apud Homerum. sed haeretici quantas
supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimita-
__________________________________________________________
3.  congressionem--R3
5.  delibationi--Kroymann; transfunctatoria--R3
6.  in prima--X, inprima--P; ipsis om. X
8.  sunt sic digna--P; adornentur--XJun., adorentur--PM
10. quia (alterum) secl. Kroymann
14. Ennius secl. Kroymann
16. legerat--X, legarat--PM
17. supernitates om. PX; sublimitates om. P (add. manus I) 
 31
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 


 15
 
 
 
 


tum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint
expanderint, mirum est. [2] etiam creatori nostro Enniana
caenacula in aedicularum disposita sint forma, aliis atque
aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem
scalas distributis, quot haereses fuerint. meritorium fac- 
tus est mundus. [3] Insulam Feliculam credas tanta tabulata
caelorum nescio ubi. illic etiam Valentinianorum deus ad
summas tegulas habitat. hunc substantaliter quidem ai0w~na
te&leion appellant; personaliter vero propa&tora et
proarxh&n etiam Bython--quod in sublimibus habitanti min- 
ime congruebat. innatum immensum infinitum invisibilem
aeternumque definiunt, quasi statim probent esse si talem
definiant qualem scimus esse debere. sic et ante omnia
fuisse dicatur. [4] sed ut sit expostulo nec aliud magis in
hiuismodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante 
omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. sit itaque Bythos
iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete,
in otio plurimo placidae et--ut ita dixerim--stupentis div-
__________________________________________________________
1.     de--PMX; sui om.--X
3.     disposita--X, deposita--PM; sint--PM, sunt--R3, om. X
6.     Feliculam om.--P
7.     caelorum. Nescio ubi ...--Kroymann; etiam--PM, enim--X
8-10.  sic Rig Irenaeum secutus,PRwARXw et PROARXHN--PM;
       Bython--Pam., Bythion--PM (semper); propa&tora ...
       Bython om.--X
13,14. ut sic et--M (add "ut" man. I); non ut dicatur--Kroymann
15,18. ante om.--X; sic R3,se itaque--PMX, sedet itaque--
       Kroymann; aevis--PM, eius--X; stupentibus--XM (corr. 
       man. 2) 
 32
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


initatis, qualem iussit Epicurus. [5] et tamen quem solum vol-
unt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennonian,
quam et Charin et Sigen insuper nominant. et forte accedunt
in illa commendatissima quiete movere eum de proferendo tan-
dem initio rerum a semetipso. hoc vice seminis in Sige sua
velunt in genitablibus vulvae locis collocat. suscipit illa
statim et praegnans efficitur et parit (utique silentio)
Sige. et quem parit? Nus est simillimum Patri et parem per
omnia. [6] denique solus hic capere sufficit immensam illam et
incomprehensibilem magnitudinem Patris. ita et ipse Pater 
dicitur et initium omnium et proprie Monogenes; atquin non
proprie siquidem non solus agnoscitur. nam cum illo pro-
cessit et femina cui Veritas nomen. Monogenes quia prior
genitus quanto congruentius Protogenes vocaretur. ergo
Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur 
Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum.
namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium,
emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam--[7]quae si
__________________________________________________________
2.      Ennoian--Pam., et notam--PMX
3.      accedit--Kroymann
4.      movere--PMX, monere--Lat.
5.      hac--X; sic Engelbrecht, in Sigae suae--R3, insigne
        suae--PMX
6.      veluti--Rig
8.      Sige--XM (add. "n" man. 2), Sigen--P; et quem parit
        nus est--edd, sic Kroymann
12.     non (primum) om. X; adgnascitur--Lat., Kroymann
13, 14. nomen add. Jun.; "nomen, fortasse aptum sed" suppl.
        Engelbrecht; Monogenes . .. vocaretur secl. Kroymann 
 33
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


retro non erat, utique nec in Bytho; et quale est ut in deo
vita non fuerit! sed et haec suboles, ad initium universi-
tatis et formati Pleromatis totius emissa, facit fructum:
Hominem et Ecclesiam procreat. [8] habes ogdoadem, tetradem
duplicem ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas 
ut ita dixerim primordialium Aeonum, fraterna conubia Val-
entinianorum, deorum, census omnis sanctitatis et maiestatis
haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem
reliquae fecunditatis.

VIII.

[1] ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, 
quod in Patris gloria fruticasset huic numero gestientes et
ipsi tale quid Patri de suo offere, alios ebulliunt fetus--
proinde coniugales per copulam utriusque naturae: hac
et Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt; illac Homo
et Ecclesia duos amplius aequiperando parentibus, quia et
ipso duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procrea-
verunt. [2] reddo nunc nomina quos decuriam dixi: Bythios et
__________________________________________________________
1.  Bythion--PMX; sic R3, inde obita--PMX
2.  suboles--PM, soboles--X edd
3.  formationem--Grabius ad Iren. p.8
4.  procreata--X
6.  coniunctionibus--P
7.  omnis--X Rig, omnes--PM
11. fruticasset--PM, fructificasset--X
13. proinde--PM, deinde--X; coniugales--R3, coniugalis--PMX;
    hac--M, ac--PX
17. Bythios--P, Bythos--MX
 34
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et Hedone, Acinetos
et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenarius
numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis,
Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et
Macariotes, Theletus et Sophia. cogor hic, quid ista nom-
ina desiderent, proferre de pari exemplo: [3] in scholis
Karthaginensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus,
Phosphorus nomine. cum virum fortem peroraret "venio
(inquit) ad vos, optimi cives, de proelio cum Victoria mea,
cum Felicitate vestra, Ampliatus Gloriosus Fortunatus Max-  
imus Triumphalis." et scholastici statim familiae Phos-
phori feu~ acclamant. [4] audisti Fortunatam et Hedonen et
Acinetum et Theletum; acclama familiae Ptolomaei feu~. hoc
erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae pleni-
tudo. videamus quae sint istorum privilegia numerorum-- 
quaternarii et octonarii et duodenarii. [5] interim in tri-
__________________________________________________________
1.  Mixis--R, Maxis--PMX; Ageratos ... Autophyes add. Pam.
    ex Irenaeo, om. PMX; Hedone, acinetos--M, hedonea cinetos
    --PX
2.  Sincrasis--X
3.  Helpis--PMX
4.  Aeinus--Kroymann ex Irenaeo, aenos--MXP, ainus--R;
    sinhesis--MX, synhesis--P
5.  Theletus--R, et eletus--PMX
6.  in scholis--Rig, inisclis--PMX
7.  frigidissimus--Jun.M ("f" in ras.), rigidissimus--PX
8.  Phosphorus--P, phorphorus--M, phophortis--X
11. sic R3, phosphorife--MP, phosphorie--X
12. acclamant om. MX
13. Theletum--R, helethum--P, haeletum--X, et eletum--M;
    sic R3, Tholomaiefe--PM, tholome ifae--X
16. add. et denarii--Jun. Kroymann
 35
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


cenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potes-
tas et libido genitalis Aeonum--quasi non et numerorum tanta
adhuc coagula superessent et nulla alia de paedagogio nomina.
quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare
non et Sterceiae et Syntrophi nominantur?

IX.

[1] sed et hoc exceptio personarum est quod solus ille Nus ex
omnibus immensi Patris fruitur notione guadens et exultans,
illis utique maerentibus. plane Nus et quantum in ipso fuit
et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae  
norat, quantus et quam incomprehensibilis Pater. sed inter- 
cessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis
suis tacere praescribit, etsi de Patris nutu aiunt factum
volentis omnes in desiderium sui accendi. [2] itaque dum macer-
antur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi Pat-
rem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis duo-
decim Aeonibus quos Homo et Ecclesia ediderant novissima
natu Aeon--viderit soloecismus,Sophia nomen est--incontinen-
tia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem
__________________________________________________________
5.  sic PMX, hercitae--Rig, hetaeri--Oehler; Sintrophi--X
8.  et (alterum) om. R3
12. et si--X
14. cupidine--MX, cupiditate--P (corr. R ex Hirsau.)
15. namque quae--P
17. nomen est--M (corr. in "nomine" man. 2)
18. sui sine--Pam., suis ne--X, iusne--PM; Theleti-Croius
    ex Irenaeo in R3
 36
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


inquirere et genus contrahit vitii quod exorsum quidem
fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc autem, id est
in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi
connata in aliud membrum perniciem suam efflare. [3] sed enim
sub praetexto dilectionis in Patrem aemulatio superabat in
Nun solum de Patre gaudentem. ut vero impossibilia conten-
dens Sophia frustra erat et vincitur difficultate et exten-
ditur affectione; modico abfuit prae vi dulcendinis et
laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi. nec
alias quam pereundo cessasset nisi bono fato in Horon incur- 
sasset (quaedam et huic vis est: fundamentum, universitatis
illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant et
Lytrotem et Carpisten. [4] ita Sophia periculo exempta et tarde
persuasa de inclinata investigatione Patris, conquievit et
totam Enthymesin (animationem) cum passione quae insuper 
accederat exposuit.
__________________________________________________________
4.  innata--Oehler 
5.  praetexto--PMX, praetextu--R edd.; superabat--PM edd.,
    superial--X
7.  frustra erat--Jun., frustrarat--PMX,frustrata erat--Oehler
8.  afuit--PX, adfuit--M; pravi--X
10. per eum--M (corr. in pereundo man. 2), per eum docessasset
    --X; fato--R, facto--PMX
12. parenthesin indicavit R; illius--PMX, illius et--Oehler,
    et illius--Kroymann
13. litro tenet--X
14. de inclinata--PMX, de declinata--Kroymann
15. Enthymesin (animationem) scripsi, animationem senthi-
    mesi--PM, an. sinthimesi--X, an., id est enth.--R3
 37
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


X. 

[1] sed quidam exitum Sophia et restitutionem aliter somniaver- 
unt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam 
eam; (pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique
patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.) dehinc
in illo maerore ex semetipsa sola nulla opera coniugii 
concepit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina
sortita est de suo parere, sed et vultures feminas tantum
aiunt. [2] et tamen sine masculo mater et metuere postremo ne
finis quoque insisteret, haerere de ratione casus, curare
de occultatione. remedia nusquam: ubi enim iam tragoediae 
atque comoediae a quibus forma mutuaretur exponendi quod
citra pudorem natum? dum in malis res est, suscipit con-
vertit ad patrem, sed incassum enisa et vires deserebant,
in preces succedit. tota enim propinquitas pro ea suppli-
cat, vel maxime Nus. (quid? in causa mali tanti?) nullus 
__________________________________________________________
3.      sic destinxit Kroymann, incuria proprie--MX, incuria
        prope--P, incuria formae--R3 edd., incuria propria--
        Engelbrecht; utique--PMX, ut quae--R3 edd., proprie
        uti quae--Fred.
6.      concipit--Kroymann; hoc--MX, haec--P
7 - 9.  aiunt--MX, parere aiunt--P; mater--PMX, matres--Jun.
        Kroymann; et ... metuere--lacunam sig. Pam. Kroymann;
        sic Kroymann, insisteret et haerere--Oehler, insis-
        teret haerere--PMX
11.     atque--MX, et--P; mutuaretur--P, mutaretur--MX
12.     suscipit--MX, suspicit--P
13.     et--PMX, ut--Jun.
14.     succidit--R3, Kroymann
15.     quid ni--R3, quid in--PMX
 38


  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


tamen Sophiae exitus vacuit: [3] omnes aerumnae eius operantur,
siquidem et illa tunc conflictatio in materiae originem per-
venit. ignorantia, pavor, maeror substantiae fiunt. ibi
demum pater motus aliquando quem supra diximus Horon per
Monogenem Nun in haec promit in imagine sua femina-marem, 
quia et de patris sexu ita variant. adiciunt autem Horon
etiam Metagogea (circumductorem) vocari et Horotheten. [4] huius
praedicant opera et repressam ab inlicitis et purgatam a
malis et dienceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam,
et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin 
vero eius et illam appendicem passionem ab Horo relegatam et
crucifixam et extra eum factam--[5]malum, quod aiunt, foras.
spiritalem tamen substantiam illam ut naturalem quendam im-
petum Aeonis sed informem et inspeciatam, quatenus nihil ad-
prehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam. 
__________________________________________________________
1 - 3. sic PMX, operantur in materiae originem siquidem ex
       illa tunc conflictatione ignorantia pavore maerore...
       substantias fiunt--Kroymann
2, 3.  provenit--M; pavor--R3, pavorem--PMX
3, 4.  ibi demum--R3, ibidem--PMX; motus aliquando motus--PMX
5.     femina-mare--Rig., femina marem--PMX, feminam marem--
       Kroymann
6.     et de--Kroymann, aede--PM, aedoe--X, de--R3; sexu--R,
       ex vita--PMX; Horo--X
7.     Metagogia--MX; id est circumductorem--R3; Horoten--PM
10.    censu remansisse--Gelenius, censura mansisse--PMX
11.    adpendicen--PM; sic R3, abhorrere ligatam--PMX
12.    eum--Rig. ex Irenaeo, aevum--PMX 
14.    inspeciatam--Gelenius, inspectatam--PMX
15.    praenuntiatam--X 
 39
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


XI.

[1] igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam con-
iugi reducem ille iterum Monogenes ille Nus, otiosus plane
de Patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati
muniendo iamque figendo ne qua eiusmodi rursus concussio
incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum 
Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum--[2]aut femina
erit Spiritus Sanctus et vulneratur a femina masculus. munus
enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum et ab
eius officii societate duae scholae protinus, duae cathe-
drae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini.
Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum--vides quam
rem plane--et Innati coniectationem et idoneos efficere gen-
erandi in se agnitionem Patris, quod capere eum non sit neque
comprehendere non visu denique non auditu compotiri eius nisi 
per Monogenem. [3] et tamen tolerabo quod ita discunt patrem 
nosse--ne nos et illud! magis denotabo doctrinae perversi-
__________________________________________________________
3.    prospectu--R3, prospectus--PMX
5.    incuteret--PMX, incurreret--Rig., Gelenius
6.    turpissimam--Engelbrecht, turpissimum--PMX
7, 8. munus enim--Engelbrecht, nomen in--PMX, numen--R3
8, 9. ab eius--R3, dabis--PMX; societate--R3, societatem--PMX
11.   inducere--codd., enim docere--Jun.
12.   plane--PMX, piam--R3; regenerandi--Kroymann
15.   discunt--R3, discedunt--PMX
16.   sic PMX, nosse. ne nos et illud (scil. faciamus) magis--
      Engelbrecht, nosse ne nossent. illam magis--R3;
      doctrinae denotabo--P
 40
  
 
 



  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


tatem quod docebantur incomprehensibile quidem Patris causam
esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius genera-
tionis illorum et formationis esse rationem. hac enim dis-
positione illud, opinor, insinuatur expedire deum non appre-
bendi siquidem inapprehensibile eius perpetuitatis est causa. 
(4) apprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et 
formationis, egentium perpetuitatis. [4] filium autem constitu-
unt apprehensibile patris; quomodo tamen apprehendatur tum
prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria ut
de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem 
prosegui nossent et veram inducerentur quietem.

XII.

[1] itaque omnes et forma et scientia peraequantur facti omnes
quod unusquisque; nemo aliud quia alteri omnes. refunduntur
in Nun omnes in Homines, in Theletos, aeque feminae in Sigas,
in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses 
suas delevisset si hodie maiorem cognovisset. [2] exinde refecti
__________________________________________________________
1, 2.  sic R, incomprehensibilem--PMX; esse causam--X; sic R,
       comprehensibilem--PMX
4.     expedire--R3, experire--PMX
8.     adprehensibile--Engelbrecht, adprehensibilem--PM,
       adprehensibilem autem--X; quomodo--P, quoquo modo--MX
9.     propria--PMX, provincia--Kroymann; unde--PMX, ut de--R3
12.    et forma--MX, forma--P; scientia--PMX, sententia--Pam,
       sapientia--Rig. I
14.    in Nun--PNMR, in Nus--Pan., Kroymann; in omnes--XM ("in"
       in ras.); aeque--PMX, et quae--Rig.; insicas--PMX
15.    Philetos--PNM
16.    maiores--Kroymann
 41
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 



 15
 
 
 
 


sunt et constabiliti sunt et in requiem ex veritate compositi
magno cum gaudii fructu hymnis Patrem concinunt. diffunde-
batur et ipse laetitia et utique bene cantantibus filiis,
nepotibus. quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate
liberato. quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? 
videmus cotidie nauticorum lascivias gaudiorum. [3] itaque ut
nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones;
unum iam omnes etiam forma nedum sententia, convenientibus
ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spirito
Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat 
conferunt in medium. vane, opinor; si enim unum erant omnes
ex supra dicta peraequatione, vacabat symbolae ratio quae
ferme ex varietatis gratia constat. [4] unum omnes bonum con-
ferebant quod omnes erant; de modo forsitan fuerit ratio aut
de forma ipsius iam peraequationis. igitur ex aere colla- 
ticio, quod aiunt, in honorem et gloriam Patris pulcherrimum
Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt Iesum. eum
cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis et
Omnia iam ut ex omnium defloratione constructum: Graculum
__________________________________________________________
3, 4.   om. "et" R3; filiis et nep.--R3; iocunditati--Kroymann
7.      simbulam--PM, simbolam--X
9.      novis--M, nobis--X, om. P
11, 12. aut si unum omnes . . . desiderat Kroymann.
15, 16. collaticio--Rig., collocatio--PM, collacio--X;
        om. et--MX
17.     compingitur--M; Iesum--R3, ieiunium--R1, iciunium--PMX
18.     patritis--J. Scal., patruitis--PMX; deplorationem--X
19.     gragulum--PMX 
 42
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum,
Miscellaneam Ptolomaei. [5] quam proprius fuit de aliquibus
Osciae scurris Pancapipannirapiam vocari a tam otiosis auc-
toribus nominum. ut autem tantum sigillarium extrinsecus
quoque inornasset, satellites ei angelos proferunt par genus; 
si inter se, potest fiere, si vero Soteri consubstantivos--
ambigue enim positura inveni--quae erit eminentia eius inter
satellites coaequales?

XIII.

[1] continet hic igitur ordo primam professionem pariter et nas-
centium et nubentium et generatium Aeonum, Sophiae ex desi- 
derio Patris periculosissimum casum. Hori oportunissimum
auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum,
Christi et Spiritu Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem
reformatum, Soteris pavoninum ornatum, Angelorum compara-
ticum antistatum. [2] quod superest, inquis, vos valete et
plaudite. immo quod superest, inquam, vos erudite et proicite.
ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurisse dicuntur
__________________________________________________________
1.  aesiodi--PM
2.  Tholomaei--PM, pholomei--X
3.  Osciae scurris--Kroymann, hostias curis--PMX, Atticis
    curis--Rig., Atticis historicis--R3; sic PMX, pancarpiam--
    R3, pancarpon--Rig.
6.  consubstantivos--R3, constantivis--PMX
9.  primus--Kroymann; processionem--R3
11. Hori--R, Mori--PMX
13. Christi--R3, Christo--PMX
16. proicite--PMX, proh dicite--J. Scal., proficite--Oehler,
    explodite--Kroymann
Note:  2. Prolomaei changed to Ptolomaei (looks like a typo when compared with SC280).  RP.
 43
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturna-
tio est--extra Pleroma dico. et tamen hic exitus sub sinu
Patris intra ambitum Hori custodis; qualis extra iam in
libero ubi deus non est?

XIV.

[1] namque Enthymesis sive iam Achamoth, quod abhinc scripta hoc 
solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae pas-
sionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis
res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis
etiam de loco est. certe nec forma nec facies ulla, defec-
tiva scilicet et abortiva genitura. dum ita rerum habet, 
flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon abor-
sum ut illud informet de suis viribus solius substantiae,
non etiam scientiae, forma. [2] et tamen cum aliquo peculio re-
linquitur, id erat odor incorruptibilitatis quo compos se
casus sui potiorum desiderio suppararetur. hac misericordia 
functus non sine Spiritus Sancti societate recurrit Christus
__________________________________________________________
2.      om. hic PMX, hic exitus--Kroymann, si talis--R3
3.      custodis--R3, custodes--PMX
5.      scripta--Fred., scriptam--PM, scriptura--X, scrip-
        tum--R3, scribam--Kroymann
9, 10.  defectiva--R3, devestiva--PMX, intempestiva--Oehler,
        de vexativa--Kroymann
12.     informet--R3, informat--PMX
14, 15. id erat--Kroymann, iteratur--PMX, iteratus--Engel
        brecht; sic PX, compos . . . casus--M, compos casus--
        Kroymann
 44
  
 



 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


in Pleroma. usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina
accedere: Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc
quaeritur, Sophia de matre manat, Spiritus Sanctus ex angelo.
[3] accipit Christi a quo derelictam se statim senserat desider-
ium. itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere. quem 
si omnino non noverat ut invisibiliter operatum quomodo
lumen eius ignotum cum ipso requirebat? tamen temptavit et
fortasse adprehendisset si non idem Horos qui matri eius tam
prospere venerat nunc tam importune filiae occurrisset ut
etiam inclamaverit in eam "Iao"--quasi "porro quirites" aut 
"fidem Caesaris." [4] inde invenitur "Iao" in scripturis. ita
depulsa quominus pergeret nec habens supervolare Crucem, id
est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata,
ut destituta ut passioni illi suae intricata multiplici atque
perplexae, omni genere eius coepit adfligi: maerore quod
non perpetrasset inceptum, metu ne sicut luce ita et vita
orbaretur, tum ignorantia. nec ut mater eius, illa enim
Aeon, at haec pro conditione deterius insurgente adhuc et
__________________________________________________________
2, 3. quaeritur adhuc--X; patre--Rig.
4.    Christi--Oehler, Christum--PMX; derelictam--Oehler,
      derelicta--PMX
8.    matre--X
9.    nunc--PM, nec--X
14.   intricata--Kellner, intrichea--PNM in trica--R3;
      multiplici--R3, multiplicia--PMX
15.   perplexae--Kroymann, perplexa--PMX
16.   metu--R3, metum--PMX; sicut--R3, si ut--PMXR1
18.   at haec--R3, ad haec--PNXR1, sed--Kroymann; condi-
      tione--P, condicione--MX
 45
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


alio fluctu, conversionis scilicet in Christum a quo vivifi-
cata fuerat et in hanc ipsam conversionem temperata.

XV.

[1] age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse,
unde materiam quam innatam volunt et originem et substantiam
traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille 
Trismegistus, magister omnium physicorum, recogitavit. [2] aud-
isti conversionem genus aliud passionis. ex hac omnis anima
huius mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id
est dei nostri. audisti maerorem et timorem; ex his initi-
ata sunt cetera; nam ex lacrimis eius universa aquarum 
natura manavit. [3] hinc aestimandum quem exitum duxerit, quan-
tis lacrimarum generibus inundaverit. habuit et salsas,
habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et
bituminosas et ferruginantes et sulphurantes, utique et
venenatas ut et Nonacris inde sudaverit quae Alexandrum occi-
dit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et
Salmacis inde se solverit quae masculos molles. [4] caelestes
__________________________________________________________
4.  materia--R3, materiam--PMX
6.  trismegistis--R, trimegistur--PMX
8.  mundi--Gelenius, modi--PMX; ipsiusdem demiurgi--X, dem
    iurgii--M (semper)
11. hinc--X, hic--PM
14. Ferruginantes in ras. M; utique--X, undique--PM
15. bene natas--PMX
16. Lyncestarum--R3, lycesiarum--M, licesiarum--PX
17. salinacis--X; molles--MX, mollescit--P; etiam caelestes--
    Kroymann, etiam trans. Kroymann, ante "caelestes", caeles-
    tes om. X 
 46
  
 
 




  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


imbres pipiavit Achamoth et nos in cisternis etiam alienos
luctus et lacrimas servare curamus, proinde ex consterna-
tione et pavore corporalia elementa ducta sunt. et tamen
in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu
destitutionis ridebat interdum qua conspecti Christi recor-
dans. eodem gaudii risu lumen effulsit. [5] cuius hoc provi-
dentiae beneficium! quae illam ridere cogebat idcirco ne
semper nos in tenebris moraremur. nec obstupescas quin
laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo cum
maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defuerit 
saeculo. o risum illuminatorem! o fletum rigatorem! et
tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore--
omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere
voluisset--vel ne cogeretur desertores suos supplicare.

XVI.

[1] convertitur enim ad preces et ipsa more materno, sed Christus 
quem iam pigebat extra Pleroma proficisci vicarium praeficit.
Paracletum Soterem (hic erit Iesus largito et Patre universorum
__________________________________________________________
3.  corporalia--R3, corporali--PMX
4.  circumspectu--P, circumspecto--MX
6.  eo de gaudii risu--Jun.
7.  quae--P, quale--MX edd.
8.  quin--J. Scal., quis--PMX
10. defuderit--Rig., defluxerit--R3 ex Gorz.
13. discussisset--Rig., discussit sed--PMX
16. praefecti--Kroymann
17. patte om. P; universorum--R3, universo--PMX 
 47
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 



 
 
 15
 
 
 
 


Aeonum summam potestatem subiciendis eis omnibus uti in ipso
secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum
officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum
duodecim fascibus. [2] ibidem adventu pompatico eius concussa
Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo 
venerationis et verecundiae. dehinc contemplatur eum fruc-
tiferumque suggestum; quibus inde conceperat viribus occurit
illi ku&rie xai=re. hic opinor susceptam ille confirmat
atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis pas-
sionis expumicat non eadem neglegentia in exterminium discre- 
tis quae acciderat in casibus matris. [3] sed enim exercitata
vitia et usu viriosa confudit atque ita massaliter solidata
defixit seorsum in materiae incorporalem paraturam commutans
ex incorporali passione, indita habilitate atque natura qua
pervenire mox posset in aemulas aequiperantias corpulentiarum 
ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis
__________________________________________________________
2.    conderentur--Pam., confoederentur--PMX; ad--X, at--PM
4.    fascibus--R3, facibus--PMX; ibidem--PX, ibi demum--M
S.    sibi velamentum--X; ex--R, et--PMX
6, 7. fructiferum--P
8, 9. sic--Pam., quirie chaere--PMX; dicens opinor. Susceptam
      ... Kroymann; sic Lat., confirmat atque confirmat--MX,
      atque confirmat om. P; agnitionis iam forma (fortasse)
      --Kroymann
11.   quae--X, qui--PM
12.   ossa viri--X
13.   incorporalem--Fred. ex Irenaeo, corporalem--PMX edd.
14.   sic Kroymann, habilitatem (habitabilitatem--X) atque
      naturam--PMX
15.   possent--Kroymann
16.   conditio--scripsi, condicio--PMX edd.; de vitiis--R,
      divitiis--PMX
 48
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


pessima, de conversione passionalis. haec erat materia quae
nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia,
non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt. 

XVII.

[1] abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam
proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim 
tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque con-
templatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, sub-
fermentata--pudet sed aliter exprimere non est--quodammodo
subsuriit intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuit
spiritali ad imaginem ipsam quam vi laetantis ex laetitia 
prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. [2] peperit
denique et facta est exinde trinitas generum ex trinitate
causarum: unum materiale quod ex passione, aliud animale
quod ex conversione, tertium spiritale quod ex imaginatione.

XVIII.

[1] hac auctoritate--trium scilicet liberorum--agendis rebus 
exercitior facta, formare singula genera constituit. sed
__________________________________________________________
1.  materia prima--X 
4.  Achamotha--PMX
7.  ipsa om. X
9.  subsuriit--Rig., substruit--PMX; subavit--R3; intra se--Lat.
10. vi--Kroymann, Fred., vis--PMX; laetantis--R, laetantes--
    PMX; ex--PMX, et--R, et ex--Kroymann
11. prurigentis--X
12. generis--Jun.
14. ex spiritale--X
Note:  5. guadio changed to gaudio (looks like a typo when compared with SC280).  RP.
 49
  
 
 




  5

 
  
 
 10
 
 
 
 



 15
 
 
 
 


spiritale quidem non ita potuit attingere ut et ipsa spiri-
talis; fere enim paria et consubstantiva in alterutrum valere
societas naturae negavit. [2] eo animo se unum ad animale con-
vertit prolatis Soteris disciplinis. et primum--quod cum
magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est 
et audiendum--deum fingit hunc nostrum et omnium praeter
haereticorum, Patrem et Demiurgem et Regem universorum quae
post illum, ab illo enim--si tamen ab illo, et non ab ipsa
potius Achamoth a qua occulto, nihil sentiens eius et velut
sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur. 
[3] denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi
Metropatoris miscuerunt distinctis appellationibus ceteris
secundum status et situs operum: ut animalium quidem sub-
stantiarum quas ad dextram commendant Patrem nuncupant,
materialium vero quas ad laevam delegant Demiurgem nominent, 
Regem autem communiter in universitatem.
__________________________________________________________
1.  effingere--Lat.
3.  se--R3, si--PMX
6.  fingit hunc--R3, fingi adhuc--PMX
7.  deum demiurgum--P, deum iurgum--X; et regem om. P
8.  post--R3, postea--PMX; ipsa--R3, ipso--PMX
9.  Achamoth a--R, achamotha--PMX; qua--R3, quo--PMX
10. sigillario--R3, singillario--PMX
12. metropatoris--R ex Irenaeo, metropateris--PMX
15. materialium--Kroymann, maternarium--PMC, materiarum--R 
Note:  1-2. spiratalis changed to spiritalis (looks like a typo when compared with SC280).  RP.
Also:  2.  enem changed to enim.
 50
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


XIX.

[1] sed nec nominum proprietas competit proprietati operum de qui-
bus nomina cum deberet illa haec omnia vocitari a qua res
agebantur--nisi quod iam nec ab illa! cum enim dicant Acha-
moth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in
Soterem auctorem detorquent qui per illam sit operatus, ut 
ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret,
incognitam licet et invisibilem Demiurgo. eundem autem Demi-
urgum Nun filium effingeret. Archangeli vero, Demiurgi opus,
reliquos Aeonas experimerent. [2] cum imagines audio tantas
trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi 
pictoris illorum: feminam Achamoth imaginem Patris, et ig-
narum matris Demiurgum--multo magis Patris--imaginem Nu non
ignorantis Patrem, et angelos famulos simulacra dominorum?
hoc est mulum de asino pingere et Ptolomaeum describere de
Valentino. 
__________________________________________________________
1.  cui nec proprietas--suppl. Kroymann; nomina--PMX, nomina
    omnia--R
4.  Aeonum universa facere volentem, eorum imagines . . .--suppl.
    Kroymann
6,  incognitus--X; daret--PM, darent--X
7.  licet--PMX, scilicet--R; invisibilem--R, invisibilis--PMX
8.  effingeret--PM, effingere--X ',
11. illorum. .. dominorum trans. Kroymann ante "quaero";
    feminam--R, femina--PMX (feminam, man. 1)
12. imagine--X; Nu non--Kroymann, non--PMX, Nu-R
14. Tholomaeum--PMX
 51
  
 
 



  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 



XX.

[1] igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in
ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condit,
hunc mundum, repurgata confusione et distincta diversitate
duplici substantiae illius detrusae, animalium et materialium.  
ex incorporalibus corpora aedificat gravia levia sublimantia 
et vergentia caelestia atque terrena. tum ipsam caelorum
septemplicem scaenam solio desuper suo finit; [2] unde et Sabba-
tum dictum est ab hebdomade sedis suae et Ogdoada mater Acha-
moth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos autem
noerou_j deputant et interdum angelos eos faciunt sicut et 
ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum quo-
niam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius virtute
sumpserit Adam deversatus illic inter nubeculas et arbus-
culas. [3] satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in
mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus 
nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans et ideo for-
tasse non scit arbores in sola terra institui oportere.
__________________________________________________________
4.  duplicis--R; detrusae--Kroymann, destrusae--PM, des-
    trusus--X, distrusae--Jun., disclusae--Oehler; material-
    ium--Kroymann (cf. cap. XVIII), materiarum--PMX
6.  tum--R3, cum--PMX
8.  dictum est--PMXR1, dictum--R3, dictus--Jun.; et (alter)
    --PMX, ut--Kroymann
10. noerou_j --Engelbrecht, noeros--PMX
13. quam--X; sumpserit aliquid--Engelbrecht ex Irenaeo
14. meminerit--X; discipulorum--X 
 52
  
 
 



  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


plane mater sciebat; quidni suggerebat quae et effectum suum
ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per ea
opera quae illum et patrem et deum et regem ante Valentin-
ianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ipsa noluit esse
nota, postea quaeram. 

XXI.

[1] interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et
(quod magis rideas) etiam Spiritum Sanctum quasi marem Terram.
ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam-ne
dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat com
pos--de animalis scilicet census invalitudine spiritalia 
accedere--ut se solum ratus contionaretur "ego deus et absque
me non est." [2] certe tamen non fuisse se retro sciebat. ergo
et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque.
quomodo ergo solus sibi videbatur etsi non certus, saltim
suspectus de aliquo factitore? 
__________________________________________________________
3 - 5. valentinianorum quoque--Kroymann; cur sibi. . . nota--
       sic P, cur se quoque istam noluit notam--MX, cur se
       ipsam noluit ei notam--Kroymann
6.     tenedum--R3, teneam dum--M (corr. deum man. 1), teneam
       deum--X
7.     quasi marem--P, quasi matrem--MX; huc trans. Kroymann
       "quasi marem terram" quae in mss. post "et matrem"
       leguntur. seclusit "terram" Kroymann; illi masculi--
       Kroymann
10.    sic Kroymann, de animalibus scilicet censu invali-
       tudinis--PMX
13.    factitatorem--R, factitorem--PMX
15.    factitatore--M, factitore--PX
Note:  14. quomode changed to quomodo (looks like a typo when compared with SC280).  RP.
 53
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


XXII.

[1] tolerabilior infamia est apud illos in diabolum vel quia
origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius
deputatur ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium
malitiarum genituras notant. [2] et tamen diabolum quoque opus
Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum 
magis gnarum defendunt ut spiritalem natura quam Demiurgum
et animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haere-
ses procurantur.

XXIII.

[1] singularium autem potestatum arces his finibus collocant:
in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma Horo 
signante lineam extremam; inferius illum metatur medietatem
Achamoth filium calcans; subest enim Demiurgus in hebdomade
sua; [2] magis diabolus in isto nobiscum convenit mundo coelemen- 
tato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae
utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciprocandi 
spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum
omnium iudicem, organum temporum, si non et istum Sophiae
__________________________________________________________
4.  malitiarum--R3, militarium--PMX
6.  naturam--X
10. praesidet--R3, praesident--PMX
11. meditatem--M
13. convenit--PMX, communi--R3
15. ultimis--X; qua--PMR, quam--X 
 54
  
 
 



  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


maestitia colasset--sicut animalia metus, sicut conversio
eius ipsum Demiurgum. [3] his omnibus elementis atque corpori-
bus ignis inflabellatus est. cuius originaiem Sophiae pas-
sionem quia nondum ediderunt ego argumentabor motiunculis
eius excussam; credas enim illam in tantis vexationibus 
etiam febricitasse.

XXIV.

[1] cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta?
molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et
substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida quam nos
unicam novimus terram--quasi non, etsi arida postmodum, adhuc 
tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo, siccaverit
--sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philos-
ophicae de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo
aestimare quia nusquam est: [2] si enim fusili et fluxile liquoris
est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit,   
sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse
credamus quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum
__________________________________________________________
7.  deis--M
9.  ei--R3, si--PMX
10. terra--Oehler; fort. del. "non"--Fred.; adhuc--PMR,
    hunc--X
11. tamen om. X; superstite--R, supersteti--PM, superstiti--X;
    succida fuerit--Kroymann, Fred.
13. audio--X
14. "nusquam editum" desiderat Kroymann
16. constitisse--R3, constituisse--PMX
 55
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


quod desidet limus est. figulat ita hominem Demiurgas et de 
afflatu suo animat. sic erit et choicus et animalis ad
imaginem et similitudinem factus quadruplex res: ut imago 
quidem choicus deputetur--materialis scilicet etsi non ex
materia Demiurgus; similitudo autem animalis--hoc enim et 
Demiurgus. [3] habes duos. interim carnalem superficiem postea
aiunt choico supertextam et hanc esse pelliceam tunicam ob-
noxiam sensui.

XXV.

[1] inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium 
quoddam seminis spiritalis sicut et ipsa; Achamoth in filio 
Demiurgo sequestraverat ne hoc quidem gnaro. (accipe indus-
triam clandestinae providentiae huius.) [2] ad hoc enim et
deposuerat et occultaverat ut, cum Demiurgus animam mox de
suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud
spiritale quasi per canalem animae derivaretur in choicum 
atque ita feturatum in corpore materiali velut in utero et
adultum illic idoneum inveniretur suscipiendo quandoque
sermoni perfecto. [3] itaque cum Demiurgus traducem animae suae
__________________________________________________________
1.  desidet--R, desides--PMX; itaque--Kroymann
4.  materialis--R3, materiali--PMX
9.  Achamotha--PMX
11. quidem om. X
15. canalem--R3, carnalem--PMX; animae--Engelbrecht (canalis
    animae--windpipe), animam--PMX
18. sermoni--R3, sermone--PMX; dum--R3 
Note:  5. hox changed to hoc (looks like a typo when compared with SC280).  RP.
 56
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius inser-
tus et pariter corpori inductus quia non magis semen noverat
matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt,
Ecclesiae supernae speculum et Hominis, censum proinde eum
ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo,
choicum substantis a)rxh~j, carnem materia. habes novum id
est quadruplum Geryontem.

XXVI.

[1] sic et exitum singulis dividunt: materiali quidem, id est
carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum;
animali vero quem et dextrum appellant dubitatum eventum 
utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito
qua plurimum adnuerit. ceterum spiritalem emitti in animalis
comparationem ut erudiri cum eo et exerceri in conversation-
ibus possit. [2] indiguisse enim animalem etiam sensibilium
disciplinarum. in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc 
__________________________________________________________
1.  cummisit--Jun.; flatui eius--Kroymann, flatu iesus--
    PMX, flatu--R3, flatu ipsius--Jun.
4.  hominis censum--M, hominis incensum--PX, hominis cen-
    sum--R, hominis spiritalis censum--Kroymann; eum--PM,
    cum--X; eum spiritalem--Fred.
6.  arches--PM, archas--X; carnem--R3, carne--PMX, car-
    nalem--Engelbrecht; materia--PM, materiae--X, materi-
    alem--Kroymann
7.  sic--R3, in quadruplim--PNXR1
11. nutanti--R3, nuncianti--MX, nuntianti--P
12. qua--R3, quam--PMX
14. possit--Pam., potuit--PMX
 57
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet
animalis. alia adhuc compositione monstruosum volunt illum
prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti
esset redacturus: ut spiritalem quidem susceperit ab Acha-
moth, animalem vero quem mox a Demiurgo induit Christum,
ceterum corporalem ex animali substantia sed miro et inenar-
rabili rationis ingenio constructam administrationis causa
interim tulisse quo congressui et conspectui et contactui et
defunctui ingratis subiaceret. materiale autem nihil in
illo fuisse utpote salutis alienum--quasi aliis fuerit neces- 
sarius quam egentibus salutem. et totum hoc ut carnis nos-
trae habitum alienando a Christo a spe etiam salutis
excipiant.

XXVI.

[1] nunc reddo de Christo in quem tanta licentia Iesum inserunt
quidem quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, 
__________________________________________________________
1, 2.  praesentatum--X; alia om. X; seclusit in salutem ...
       animalis--Kroymann
3, 4.  prosicias--Kroymann, prospicias--PMX, prospicientias--
       R3M (man. 2); induisse--R3, invidisse--PMX; saluti--R3,
       salutis--PMX; susceperit--R3, susceperis--PMXI
6 - 8. enarrabili--X; causa interim--Engelbrecht, causam vi--
       PMX, causam ideo--Oehler; contractui--X
9.     subiaceret--R3, subiacent--PMX
10.    aliis--P, alii--MX Kroymann
11.    egenti--Kroymann
13.    excipiant--P, expectant--MX, expellant--R3
14.    tanta licentia--R3, tanti licentiam--PMX
15.    quantum--X
 58
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 



 
 15
 
 
 
 


fartilia nescio quae commenti et Hominum et deorum suorum:
esse etiam Demiurgo suum Christum filium naturalem denique
animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in prae-
positionum quaestionibus positum, id est per virginem non
ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatoria 
potius quam generatorio more processerit per ipsam non ex
ipsa, non matrem eam sed viam passus. [2] super hunc itaque 
Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per 
effigiem columbae. fuisse autem et in Christo etiam ex
Achamoth spiritalis seminis condimentum ne marceresceret 
scilicet reliqua farsura. nam in figuram principalis tetra-
dis quattuor eum substantiis stipant: spiritali Achamoth-
iana, animali Demiurgina, corporali inenarrativa, et illa
Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit 
in Christo impassibilis inlaesibilis inapprehensibilis. 
denique cum ad prehensiones venitur, discessit ab illo in
cognitione Pilati; [3] proinde nec matris semen admisit iniurias 
aeque insubditivum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum.
__________________________________________________________
2, 3. eundemque animalem--Kroymann ex Irenaeo; prophetis--
      R3, prophertis--PMX
10.   in arcesceret--X
12.   spiritali--R3, spiritalis--X, spirita--PM
13.   animali--PM, animalis--X; corporalis sine enarrativa--X,
      corporali sine enarrativa--P (corr. man. 1), M (corr.
      man. 2)
16.   ad prehensiones--Kroymann, adprehensiones--PMX, ad
      adprehensiones--R
 59
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


patitur vero animalis et carneus Christus in delineationem
superioris Christi qui Achamoth formando substantivali non
agnitionali forma Cruci, ed est Horo, fuerat innixus. ita
omnia in imagines surgent, plane et ipsi imaginarii Chris-
tiani.

XXVIII.

[1] interea Demiurgus omnium adhuc nescius etsi aliquid et ipse
per prophetas contionabitur ne huius quidem operis sui in-
tellegens--dividunt enim et prophetiale patrocinium in Acha-
moth, semen, in Demiurgum--ubi adventum Soteris accepit
propere et ovanter accurrit cum omnibus suis viribus--cen- 
turio de evangelio--et de omnibus inluminatus ab illo etiam
suam discit quod successurus sit in locum matris. [2] ita exinde
securus dispensationem mundi huius vel maxime ecclesiae
protegendae nomine quanto tempore oportuit insequitur.

XXIX.

[1] colligam nunc ex disperso ad concludendum quae de totius 
generis humani dispositione iusserunt. triformem naturam
__________________________________________________________
2.      qui--PMX, qui ad--R3; formando--Kroymann, formandum--
        PMX, formandam--R3
3, 4.   ita omnia--P; in imagines urgent--R3, in imagine sur-
        gent--PMX
6.      etsi--Gel., ut si--PMX, aut si--Kroymann
8 - 10. prophetiale--R3, prophetiare--PNF, prophetiarum--
        Kroymann; in semen--R3; viribus suis--X
14.     tempore--R3, te--PMX; oportuit consummare--Kroymann
16.     iusserunt--scripsi, iusserat--PMX, disserant--R3 edd. 
Note:  12. its changed to ita (looks like a typo when compared with SC280).  RP.
 60
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 



 
 15
 
 
 
 


primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam divi-
dunt per singulares generum proprietates nacti occasionem
distinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae moralibus
quoque differentiis tripertita. [2] Cain et Abel, Seth fontes
quodammodo generis humani in totidem derivant argumenta 
naturae atque sententiae: choicum, saluti degeneratum, ad
Cain redigunt; animale, mediae spei deliberatum, ad Abel
componunt; spiritale, certae saluti praeiudicatum, in Seth
recondunt. sic et animas ipsas duplici proprietate discern-
unt, bonas et malas secundum choicum statum ex Cain et ani- 
malem ex Abel. [3] spiritalem enim ex Seth de obvenientia super- 
ducunt iam non naturam sed indulgentiam ut quos Achamoth de
superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui
inscriptas. choicum enim genus, id est malas animas, num-
quam capere salutaria; immutabilem enim et irreformabilem 
naturae pronuntiaverunt. id ergo granum seminis spiritalis
modicum et parvulum iactu sed eruditu huius fides augetur
__________________________________________________________
1.  professi--R3, profecti--PMX; unitatem--X
3.  moralibus--R, morabilius--PM, morabilibus--X
4.  tripertita--Kroymann, tripertitae--PMX; Seth--Kroymann,
    sed--PMX, et Seth--R3; Seth. hos fontes ...--Kroymann,
    romtes--P
6.  substantiae--Engelbrecht
10. Chain--X
11. spiritalem enim om. X
12. quos--PMX, quam--Engelbrecht, quod--Fred.; de--Jun.,in--
    PMX
13. censui--R, sensui--PMX
16. naturae om. P
17. iacitur--Kroymann; eruditu--R3, eruditus--PMX; huius
    quem supra diximus fide--Kroymann
 61
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


atque provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita
ceteris praeverterant ut Demiurgus tunc ignorans magni eas
fecerit. [4] ex earum ergo laterculo et in reges et in sacer-
dotes allegere consueverat; quae nunc quoque si plenam at-
que perfectam notitiam apprehenderint istarum neniarum 
naturificatae iam spiritalis condicionis germanitate certam
obtinebunt salutem immo omnimodo debitam.

XXX.

[1] ideoque neo operationes necessarias sibi existimant neo ulla 
disciplinae mania observant martyrii quoque eludentes neces-
sitatem qua volant interpretatione. hanc enim regulam ani- 
mali semini praestitutam ut salutem quam non de privilegio
status possidemus de suffragio actus elaboremus. nobis enim
inscriptura huius seminis qui imperfectae scientiae sumus
qua non norimus Theletum et utique abortui deputatur (quod
mater illorum!). [2] sed nobis quidem--vae si excesserimus in 
__________________________________________________________
1.  supra--PMX, ut supra--Oehler; animae quae--X
2.  praeverterant--Engelbrecht, praevertant--PMX, praever-
    tunt--R3; eorum--P; ergo--P, enim--MX Kroymann
4.  allegere--Fred., allegare--PM
6.  maturificatae--Jun.
8.  operantes--X
13. inscriptam--X; perfectae--P; essentiae--PMX edd., scien-
    tiae--M.R.Braun
14. non norimus--M.R.Braun, norimus--PMX, amoribus--R3;
    Theletum--Kroymann, philetum--PMXR1, Theleti--R3;
    deputatur--PMX, deputamur--R3, deputatum--M (man. 2)
15. vae si--R3, quasi--PMX
 62
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


aliquod disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanc-
titatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et
non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum
optaverimus. [3] illi vero et de passivitate vitae et diligentia
delictorum generositatem suam vindicent blandiente suis
Achamoth quoniam et ipsa delinquendo proficit. nam et honor-
andorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos
meditandum atque celebrandum semper sacramentum "comiti," id  
est feminae, adhaerendi. alioquin degenerem nec legitimum
veritatis qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec 
se ei iunxerit. et quid facient spadones quos videmus apud
illos?

XXXI.

[1] superest de consummatione et dispensatione mercedis: ubi
Achamoth totani massam seminis sui presserit dein colligere
in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum 
__________________________________________________________
1.       aliquod--X, aliquot--PM, aliquo--R3; obtorpuerimus--R,
         obtortuerimus--MX, obtortueribus--P
3.       potestate--X
5.       blandiente--R3, blandiuntur--PNDC
6.       proficit--PMX, profecit--R3
7.       sic Oehler, gratiae dicitur--PMX
8.       comiti--R3, comitti--PX, semini--M
9.       adhaerendi--Kroymann, adhaerendum--PMX, adhaerendo--
         R3; degenere--X
13 - 15. ubi--R3, subito--PMX; massam--PMX, messem--R3; subito
         totam massam acmoth--PM; presserit--PMX, perfecerit--
         Oehler, messerit--Engelbrecht; vel secl. Kroymann;
         tum--Kroymann
 63
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 



 
 
 15
 
 
 
 


in consparsione salutari absconderit donec totum confrequen-
tetur, tunc consummatio urgebit. igitur imprimis ipsa Acha-
moth de regione medietatis de tabulato secundo in summum
transferetur restituta Pleromati. statim excinit compactic-
ius ille Soter--Sponsus scilicet; ambo coniugium novum fient 
--hic erit in scripturis sponsus et sponsalis Pleroma. [2] cre-
das enim ubi de loco in locum transmigratur leges quoque
Iulias intervenire. sicut et scaenem et Demiurgus tunc de
hebdomade caelesti in superiora mutabit in vacuum iam caena-
culum matris sciens iam nec videns illam. nam si ita erat, 
semper ignorare maluisset.

XXXII.

[1] humana vero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis
notae totum in interitum quia omnis caro foenum. et anima
mortalis apud illos nisi quae salutem fide invenerit.
__________________________________________________________
1, 2. salutari--X, salutatia--PLI, alveari--R3, in conspar-
      sionis alutacia--Kroymann; confrequentetur--PM, fre-
      quentetur--X, confermentetur--R3
3.    medietatis--R, meditatis--PMX
4, 5. transfertur--R3; restitutam--Kroymann; Pleromati--
      Kroymann, pleromatie--PM, pleromate--X, pleromati et--R3;
      compacticius--R3, comparcinus--PM, comparemus--X; et
      ambo--Oehler; fient--R, fiet--PMX
6.    hoc--Engelbrecht; sponsus et sponsa et sponsalis ...
      add. Engelbrecht ex Irenaeo
8.    et scaenam--Oehler, et cainam--PMX, ex scaena--Kroymann
9.    mutabit--R3, mutavit--PMX
10.   sciens iam--R3, scientiam--PMX
11.   maluisset--X, maluissent--PM
13.   in interitum--Kroymann, interitum--PMX
 64
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 
 
 
 


iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis
receptacula transmittentur--agimus gratias, contenti erimus
cum deo nostro deputaci qua census animalis. nihil in Plero-
macis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini.
[2] illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est inter-
iores; despoliare est autem deponere animas quibus induti
videbantur, easque Demiurgo suo reddent quas ab eo averter-
ant. ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales
neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisi-
biliter in Pleroma recipiuntur. furtim si ita est. [3] quid 
deinde? angelis distribuentur satellitibus Soteris. in
filios putas? non. sed in adparatores? ni istud quidem.
sed in imagines? utinam vel hoc. in quid ergo si non pudet
dicere? in sponsas! tunc illi sabinas raptas inter se de
matrimoniis ludent. haec erat spiritalium merces, hoc prae- 
mium credendi. [4] fabulae tales utiles ut Marcus aut Gaius
__________________________________________________________
3.      census animalis nihil--Kroymann, census. nihil ani-
        malis--PMX
5.      despoliabunter--Kroymann
6.      autem est--X
7, 8.   quas . . . averterant secl. Kroymann
9.      detentui--M (man. 2), detenui--PMX
10.     recipientur--R3
12.     filios--R3, filio--PMX; non unus--Kroymann; si in--X;
        aparatores--R3, apparitoris--PMX
13.     imagines--R3, imaginis--PMX; in quid--R3, inquit--PMX;
        ergo--R3, erro--PMX; pudet--R3, putet--PMX
14, 15. sponsas--R3, sponsas est--PMX; inter se de matrimoniis
        --PMX, iure matrimonii--R3; ludent--Kroymann, laudent
        --PMX, plaudent--R3, claudent--Oehler
16.     credendae--X; et Gaius--X
 65
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


in hac carne barbatus et in hac anima severus maritus pater
avus proavus--certe quod sufficit masculus--in nyphone Plero-
matis ab angelo. . . tacendo iam dixi; et forsitan parias
aliquem novissimum Aeonem. his nuptiis recte deducendis pro
face et flammeo tunc credo ille ignis arcanus erumpet et 
universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis
omnibus in nihilum finietur et nulla iam fabula. [5] sed ne ego
temerarius qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim.
verendum mihi est ne Achamoth quae se nec filio agnitam vol-
uit insaniet, ne Theletus irascatur, ne Fortunata acerbetur. 
et tamen homo sum Demiurgi; illuc habeo devertere ubi post
excessum omnino non obnubitur, ubi superindui potius quam
despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis non
angelus non angela; nemo mihi quicquam faciet quem nec tunc
masculum inveniet. 

XXXIII.

[1] producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam
etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris inten-
__________________________________________________________
1.  in hac carne--Jun., in hanc carnem--PMX; in hac anima--
    Jun., haec anima--PMX, haec omnia--R3
2.  nymphone--R3, symphone--PMX
3.  pariat--Kroymann
4.  novissimum--Lat., onesimum--PMX, unum et tricesimum (vel
    sim.)--Oehler
5.  erumpet--P, erumpit--MX
10. philetus--PX; fortunata--Pam., fortuna--PMX (cf. cap.VIII);
    acerbetur--R, acervetur--PMX
12. obnubitur--MX, nubitur--PRig.; potius--R3, potuit--PMX
14. nec--Oehler, et--PMX
 66
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


tionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum dis-
tulisse aliter atque aliter commendata ab emendatioribus
Ptolomaei. exstiterunt enim de schola ipsius discipuli super
magistrum qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogita-
tionem et Voluntatem. [2] una enim sans non erat Cogitatio qua
nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum
secundum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem qui-
dem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis
marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum
praestat Cogitationi, viritatis obtinet censum. 

XXXIV.

[1] pudiciores alii honorem divinitatis recordati ut etiam unius
coniugis dedecus ab eo avellerent maluerunt nullum Bytho
sexum deputare et fortasse hoc dominum non hic deus neutro
genere pronuntiant. [2] alii contra magis et masculum et fem-
inam dicunt ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet 
annalium commentator Fenestella.
__________________________________________________________
3,4.   Tholomaei--PM; ipsius--PM, illius--X; Bythio--PMX
6,7.   prolatum--PMX, prolatu--R3; secundum--Kroymann, primum
       --PMX; monogenem et--R3, monogenes--PMX
7, 8.  imaginem--R3, imagines--PMX; voluntatis--R3, voluntas--PMX
9, 10. vis ut quae--R3, visa utique--PMX; viritatis--Engelbrecht,
       virilitatis--Kroymann, veritatis--PMX, maris--R3;
       censum--R, sensum--PMX
12,13. bythio--PMX; ut fortasse--Jun.; dominum--PMX, deum--R3
14.    pronuntiant--XR3, pronuntient--PM; et om. X
15.    sic R; herma par oditum--PMX; existimet--R, existi-
       ment--PMX
 67
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 



 15
 
 
 
 


XXXV.

[1] sunt qui nec principatum Bytho defendunt sed postumatum,
ogdoadem ante omnia praemittentes ex tetrade quidem et ipsum
sed et aliis nominibus derivatam. primo enim constituunt
Proarchen, secondo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton.
[2] ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, 
ex Anennoeto secondo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto
tertio et septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et
ottavo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat ut singula
binis locis et quidem tam intercisis nascantur malo ignorare
quam discere. quid enim recti habent quae tam perverse 
proferuntur?

XXXVI.

[1] quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum
Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios
structam, sed mappa quod aiunt missa semel octoiugum istam
ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum 
__________________________________________________________
1.  sunt qui--R3, sunt inquit qui--PMX; Bythio--PMX
4.  secundo--R, secundum--PMX; anennoetom--PMX; archeton--
    R3; aroatom--PMX
6.  anennoetom--PMX; acatalepto--PM; arceto--PMX
7.  anonomastum--PMX
8.  agennethom--PMX
13. gemonios--R3, gemonio--PMX
15. propatore--Kroymann, et ex patre--PMX, et patre et--R3;
    excusam--Engelbrecht, ex causa--PM, excausam--X, exclu-
    sam--R3; rerum--PMX, eius--R3
 68
  
 
 



  5

 
 
 
 10
 
 



 
 
 15
 
 
 
 


motu nomina gerunt: [2] cum (inquiunt) cogitavit proferre, hoc 
Pater dictus est; cum protulit quia vero protulit, hic
Veritas appellata est. cum semetipsum voluit probare, hoc
Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitavit cum pro-
tulit, tane Ecclesia nuncupata est. sonuit Homo Sermonem, 
et hic est primogenitus filius; et Sermoni accessit Vita,
et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium omnino
pusillum.

XXXVII. 

[1] accipe alia ingenia circulatoria insignioris apud eos magis-
tri qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: 
"est (inquit) ante omnia Proarche inexcogitabile et inenarra-
bile innominabile quod ego nomino Monoteta. cum hac erit
alia virtus quam et ipsam appello Honoteta. [2] Monotes et
Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent protuler-
unt non proferentes initium omnium intellectuale innascibile 
__________________________________________________________
1.      motu nomina--R, motu ominare--PX, motu nominare--M
2.      vero--PMX, vera--R3; hic--PMX, hoc--Engelbrecht
3.      hoc--PMX
7, 8.   omnino pusillum--Oehler, non pusillum--PMX, pusil-
        lum--R3
9.      circulatoria--Oehler, cicurianiana--PMX, cicuri iam
        anima--Kroymann, cicuria (inania)--Engelbrecht
10.     et--PM, a--X, ex--R3
11, 12. et innominabile--R3; innominabile inenarrabile (bis)
        --PM; moneteta--X
13, 14. henoteta--R, ennoteta--PMXX; appello ennoteta id est
        solita sed unitas cum unum. . .--M; solita sed uni-
        tas--PX
15.     proferentes--R3, praeferentes--PMX
 69
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 


invisibile quod Sermo Monada vocavit. huic adest consubstan- 
tiva virtus quam appellat Unionem. hae igitur virtutes,
Solitas, Unitas Singularitas, Unio, ceteras prolationes
Aeonum propagarunt." o differentia, mutetur Unio et Unitas 
et Singularitas et Solitas quaqua designaveris--unum est. 

XXXVIII.

[1] humanior iam Secundus ut brevior, ogdoadem in duas tetradas
dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras,
tantum quod desultricem et defectricem illam virtutem non
vult ab aliquo deducete Aeonum sed a fructibus de substantia
venientibus. 

XXXIX.

[1] de ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur: hi ex
omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem
constitisse contendunt quos Sermo et Vita protulerunt. inde
et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli. isti
__________________________________________________________
1, 2. monada add. R3 ex Irenaeo; consubstantiva--R3, cum 
      substatia--PMX; unionem--Kroymann, unio--PMX
3.    singularitas add. R3 ex Irenaeo 
4.    aeonum--R3, eorum--PMX; mittetur--X; et om. R3
S.    sic Kroymann, singularitas et suum et solitas--PMX,
      singularitas est summa--Oehler; quaqua--Kroymann,
      quamquam--PMX
10.   venientibus--Pam., veniant--PMX
12.   eum--PM, cum--X
13.   unde et--Kroymann
14.   tituli--Oehler, occuli--PMC, flosculi--R3
 70
  
 
 

  5

 
  
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 
 
 
 
 


ex duodecim potius ex Hominis et Ecclesiae fetu ideoque
Filium Hominis avite pronuntiatum. alii a Christo et Spiritu
Sancto constabiliendae conversitati provisis confictum et
inde paternae appellationis heredem. [2] sunt qui Filium Hominis 
non aliunde conceperint dicendum quam quia ipsum Patrem pro 
magno nominis sacramento Hominem appellasse se praesumpserit,
ut quid amplius speres de dius dei fide cui nunc adaequaris.
talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis
redundantia. atque ita insolescentes doctrinae Valentinian-
orum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum. 
__________________________________________________________
1.    ex duodecim--R, ex christo--PMX
2, 3. avite--PMX, aiunt--Rig.; alii a--R3, alia--PMX; uni-
      versitati--R, conversitati--PMX
3, 4. inde--Kroymann, et inse--PMX, et iure--R3
5.    non aliunde--Kroymann; quoniam--Jun., quamquam--PMX,
      quam quia--Kroymann
6.    se add. Engelbrecht
7.    ut--PMXR, et--Kroymann; nunc--PMX, nomine--Kroymann
8.    superfruticant--R1, superfructificant--X
9.    inolescentes--Lat., Kroymann

ADVERSUS VALENTINIANOS EXPLICIT--PM; INCIPIT LIBER PRIMUS Q.
SEPTIMII FLORENTIS TERTULIANI ADVERSUS MARCIONEM--X 
 71
  
 
 

  5

 
  
 
 10
 
 
 
 
 
 
 
 
 


Previous Page Table Of ContentsNext Page


This document ( last modifed 28th December 2000) from the Tertullian Home Page