Ambrosii Traversarii, Latinae Epistolae in libros XXV, ed. L. Mehus, vol 2(1759) col. 352-4.  

Book VIII. Letter 2.


AD EVMDEM EPISTOLA II.

Synopsis. Nicolai mite ingenium, eiusque studium in scribendis, comparandisque libris, necnon ardorem plane singularem in humanioribus literis excitandis praedicat. Nonnulla de postremis A. Gelli libris, & de Pastoris libro.  Addit breve Victorini elogium.  De Librariis pauca, deque Libris in Germania, & Gallia conquirendis.  De Laurentii uxore puerum enixa.  Hinc ad Codices redit; ubi brevior in Tertullianum censura: post plura eiusmodi inspersa. Epistolam claudit egregia Cosmi laudatione.

Ambrosius Monachus Nicolao suo plurimam salutem.

271. Quanto gaudio adfectus sim ex tuis literis, facilius erit tibi aestimare, quam mihi scribere, Nicolae carissime, & humanissime.  Verebar enim, ne iustae indignationis caussam, tum ex prioribus literis meis, tum ex sequenti silentio concepisses.  Ago Deo gratias, qui mentem tibi longe sedatiorem, quam opinatus fueram,  praestitit.  Etsi enim non eram ignarus mansuetudinis tuae, mitiorisque ingenii; tamen fateor trepidationem meam.  Non poteram non timere tranquilli licet animi tui quantulamcumque commotionem.  Verum haec missa satis puto, quod prioribus literis id abunde egerim, quas iam reor tuae dilectioni reditas.  Displicet mirum in  modum te tam multa illic perpeti, quae animum excrucient tuum, amicorum solitudinem, insolentiam gentis, & cetera id genus abs te acri invectione castigata.  Fateor id contra ac sperabam accidit.  Putabam enim civitatem illam excultam disciplinis per Guarini diuturnam illic moram, humanitatique amicam in primis.  Verum abeant illi in bonam rem.  Capio in hac molestia nonnihil voluptatis, quod ea ipsa solitudo tua fructuosa, atque perutilis studiosis omnibus fuit.  Neque enim tu id otii, quod datum est, perire per socordiam, & ignaviam passus es: verum impendisti necessariis rebus, commodisque nostris consuluisti.  Expectamus magno cum studio xiv. illos Agellii libros ultimos, 1 quos diligentissime transcriptos a te, emendatosque testaris.  Inferemus libentissime literas Graecas arbitrio tuo, ut extrema veluti manus tam utili labori tuo adponatur.  Exilivi laetitia quum legerm Pastoris librum abs te repertum, & transcriptum, cuius nullam superesse mentionem arbitrabar.  Sed quum iudicium tuum, quod gravissimum est, de eo opere animadverti, refrixit ardor ille, ac studium visendi eius operis.  Neque enim potero hac in re a tua sententia dissentire.  Grato tamen id opus animo expecto.  Asterii item episcopi ad Renatum Monacum libellum perlibenter legam, quia laudatur abs te.  Quod item Asconium Pedianum & Cornelii Celsi fragmenta, & Lactantii de ira Dei, & opificio hominis libros scripseris, pari laude prosequemur.  Quis tuum, |c353 Nicolae, studium, quis ardorem incredibilem animi, fervoremque illum nunquam senescentem digne laudare, atque admirari posset: tu sepultam fere humanitatem excitasti; tu sopita hominum corda ad haec honestissima studia prior evigilare fecisti, iuventutemque proclivem in vitia, ut sese ex coenoso voluptatum gurgite ad hoc placidissimum doctrinae littus reciperet, vi ignitae adhortationis effecisti.  Tu pulvere, & situ obsita Veterum Monumenta in lucem reduxisti diligentia singulari; ut tibi & celebris illorum memoria, & praesens aetas, & futura posteritas pluriumum debeat.  Sed enim laudes tuas prosequi institutum non est.  Facient illud excellentiora ingenia; eritque procul a vitio adsentationis verax de te, & de tua virtute testimonium.  Erat haec opinio mea, nullam clariorem, amicioremque humanitatis civitatem esse, quam nostram; sed haec sententia mean confirmatior fit, quia non dissentiat a te.  Deus noster illam tueri dignetur, ne hanc ulla improborum petulantia (quod multum timendum est) violare queat.  Quis enim si secum tacitus cogitet, evidentissima divinae pietatis, & benevolentiae in illam singularis indicia, non hanc amare, atque in honore habere cogatur?  Meminimus quam saepe aetate nostra, quam magnis, apertisque periculis hanc eripuerit Deus.  Non sunt ista repetenda, ne legenti fastidium faciam. Grata fuerunt admodum, quae de Victorino viro optimo, & eruditissimo scripsisti.  Etsi enim haec eadem, quae abs te seribuntur, de homine fama diffuderat, bonumque hunc virum, & eruditum aestimarem; testimonio tamen tuo illum plane iam perspectum, & cognitum habeo.  Iuvat quod librarium Graecum illius ope habituri sumus, te instante.  Divertit nuper ad nos ex Creta Sacerdos quidam bona satis indole, qui & scribere norit satis commode; sed iniquitate temporis vereor ne abire cogatur.  Desunt enim, qui sibi scribi aliquid velint, ob immanes impensas, quas publico solvunt.  Quod Indicem dederis voluminum inquirendorum cum Iuliano nostro Cardinali S. Angeli, tum Cardinali S. Crucis, Germaniam omnem, omnemque Galliam diverso itinere peragraturis, fecisti tu studiose, & ingenio tuo digne.  Sed vereor ne cum occiduo gelu eorum quoque refrigescat ardor: quamvis Lucius ille adolescens promptus, atque excitus magna de se polliceri videatur; vixque adduci possum illum non diligentissime hoc munus impleturum. Gustum illius cepi, brevem quidem; nam transiens per nos me vidit, atque adloquutus est, tanta suavitate, atque copia, ut spem de illo conceperim maximam.  Thomas item noster, non ambigo, geret votis tuis morem.  Iam vero quae de pusione dulci scribis magno adfectu, quanta voluptate acceperim, haud facile dixerim, gratulatus mirifice cum Laurentio, tum castissimae illius coniugi: & antea quidem quarto, ni fallor, a nativitate illius die enixam Zinebram ispam spectatissimam feminam perceperamus, ingentesque Deo gratias exsultantibus animis egeramus.  Verum haec ipsa commemoratio tua gratissima, & iucundissima fuit.  Deus illam |c354 tueatur, frequentique deinceps prole parentes laetificet, ut cupimus, & oramus.  Aliis literis meis de Plautino Codice vetustissimo, & Tertulliani volumine scripsi ad te plenius; nihilque necesse est eadem repetere; quum Laurentii fecerit summa diligentia, quod ante illum nemo.  Eripuit enim ex iniustissimi possessoris indignis manibus res pretiosas nihil ad cum pertinentes arte mirabili.  Plautum necdum vidi; sed cuismodi volumen sit, arbitror, Carolum nostrum literis suis te certiorem fecisse.  De Tertulliano quid sentiam tenes.  Delirat plerumque cum Montano suo Priscilla, & Maximina insanis vatibus: acris tamen ingenii est; curabimusque ut transcribatur; licet exemplar mendosisimum sit, & barbarum per imperitiam Scriptoris.  Libellum Hieronymi Contareni accepit a me Antonius Contarenus cognatus suus legationis functus apud nos munere.  Scripserat quippe ad illum Hieronymus ipse, ut peteret illum ex me, pecuniaque solveret; quod & fecit.  Non putavi hoc illi postulatum denegandum: ornatissimum certe, & nihil priore deteriorem curavi ut reciperet.  Si quid tamen & in hoc peccavi, ignosce imprudentiae.  Abbas Bonitiensis non, ut opinaris, Episcopus effectus est, sed mutavit Monasterium, ut ex Cosmo nostro didici.  Vestes tuas Hieronymus frater sollicite excutit, &, quantum potest, mundas, inviolatasque tuetur.  Belli nostratis successus referre piget, quod eos tibi notissimos putem.  Ex quo noster Cosmus Decemviratu discessit, deteriore in loco sumus.  Is enum perpetuo celebrandus, gratus civibus ita se gessit in eo magistratu, ut nihil praetulisse patriae, ne salutem quidem suam, lapides ipsi clamare videantur.  Ea enim animi generositate est, ut adspectu ipso deiectos quosque, ac moerore tabescentes erigeret, melioreqe spe ess iuberet.  Porro tanta vigilantia in illo fuit, ut quidquid prosperum emersit, ipsius potissimum industriae fuerit.  Atque utinam tales cives haberemus plures! Nulla unquam fuit Respublica beatior, ac felicior.  Sed scienti loquor.  Saluta nomine meo dulces pueros Cosmi filios, suavissimumque parvulum una cum matre, & familia reliqua.  Salutant te fratres omnes, ac reditum tuum ardentissime cupiunt.  Benvenutam fidelissimam feminam meo nomine saluta.  Vale, & barbaras literas patienter lege.  Florentiae ex nostro Monasterio VIII. Iulii.

1 Lege A. Gellii Hanc lectionem confirmant vetera Marmora.  Exstat doctissimi Lambecii Dissertatio de A. Gellii nomine, quam vide.  Gorius.


This page has been accessed by ****** people since 13th April 2002.


Return to the Tertullian Page English Translation (Not yet) About these pages