Ambrosii Traversarii, Latinae Epistolae in libros XXV, ed. L. Mehus, vol 2 (1759) col. 393-4.  

Book VIII. Letter 35.


AD EVMDEM EPISTOLA XXXV.

Synopsis. Dolet de peregrinatione ad pestilentiam declinandam a Nicolao subscepta, quam tamen rei librariae incremento, & clarissimorum hominum consuetudine satis temperari animadvertit.  Lucensis Domini, aliorumque tristes casus.  Quid spei de aureis nummis, signisque ab Andreolo Iustiniano, de Plauti Codice a Cardinale Vrsino reportandis.  Theophrastum de plantis transcribere pollicetur.  Pestem Florentiae mitius agere significat.

Ambrosius Monachus Nicolao suo plurimam salutem.

304. Accepi proxime literas tuas non minus suaves, quam prolixas.  Eis modo quum respondere instituerem; nescio quo pacto abvolaverant, neque illas reperire in praesentiarum potui.  Memoriter tamen capitibus illarum respondebo.  Displicet mirum in modum vos tanto, & tam diuturno peregrinationis labore vexari.  Sed ita ferme temperatum est, teste Celso; ut id unicum pestilentiae remedium supersit; si peregrinentur.  Aequo igitur animo, ut toleres, oportet, quod salutem, & salubritatem adfert, vel certe metu, curisque liberat.  Ea tamen profectio vestra non erit usquequaque ingrata, & inutilis; si facias quod instituisti, enitarisque quod nihil te praetereat, quod pertineat ad rem librariam.  Erit immo iucunda; quando illis viris congressurus es, qui sint humanitatis condimenta, Barbaro scilicet, Iustiniano, ceterisque musarum studiosis.  Ferrem molestissime molestias tuas, quas tu iuste quidem eorum voluminum caussa perceperas, quae ut Fantino nostro mittenda curarem mandasti; nisi proximis literis meis detersas putarem.  His enim te certiorem reddidi ea me iampridem misisse. Neque sum animi dubius ea dudum illi fuisse reddita; licet id ex literis eius nullis didicerim.  Antonii Pini mortem dolendam plane bonis omnibus significaveram tibi.  Consequuti sunt mortem eius viri casus moestiores quoque.  Name protinus Angelum Esau filium decoxisse fama verax fuit, quam item Angeli ipsius subsequuta mors est.  Vides quanta rerum varietas, quanta inconstantia fortunae, quam apertis documentis moneat nihil in rebus humanis, secundisque successibus gloriandum; quanto haec omnia, quae iucunda videntur, atque firmissima, protinus abvolant.  Duo hisce ferme diebus humanae fragilitatis (neque enim felicitatis dixerim) exempla notavimus, Lucani Domini alterum, alterum huiusce tam repentinae, tam inopinatae versurae. Sed ea omitto.  Neque enim permittit horae brevitas ista deflere, quae tragoediis prolixis indigerent, ut digne fleri possent.  Quid de Francisco illo Theologo didiceris audio.  Sed in dies admoneor magis,ut credam pauciora quam discam.  Literas ad me dedit, quibus multa pollicetur mihi de Andreolo illo Genuense nobili.  Verum nihil ad |c394 me scribit eiusmodi, nullamque vel signi, vel picturae mentionem.  Ceterum ex alio Theologo Iacobo illius socio sum factus certior quod, quum frater eius ex hisce locis rediisset, dixerit sibi vidisse, se penes Andream ipsum nummos aureos vetustissimos, & quaedam id genus, quae mittere ille instituisset dono; & quum ea memoratus Iuvenis tuto perferre esset pollicitus, noluisse illum; verum ad reditum Francisci, qui proxime futurus est, reservare malle, ut ipse ea perferat ad te.   Exciderat pene scribere, quod saepe institui.  Scripsi hortatu tuo Cardinali Vrsino, orans, ut Plauti Comoedias, quas apud se haberi compereram, mitteret ad me; sed profeci nihil: nam ne rescripsit quidem.  Ita spes omnis mihi sublata videtur; verique coepi, ne fabula fuerit quod tibi renuntiatum est de Plauto.  Theophrastum de plantis, si miseris (quandoquidem ea mihi decreta provincia est, tuque ita vis) conabor inter occupationes meas transcribere; ut & tibi, & mihi ipsi morem geram.  Neque eum minus aveo scribere, quam tu a me fieri cupias: si liceat per otium meum.  Pestis in urbe longe clementius folito desaevit, speraturque in dies desitura magis.  Nos certe singulari dei munere benevalemus omnes.  Blasius ille tuus sapiens conductor ad me detulit literas, quas ad eum scribis, postridie redituras ad me; neque illum postea vidi, ut agnoscas quanto studio agat ille negocia tua.  Scribis plurima, quae me fugiunt; neque reminisci illa possum.  Simul & hora tardior ultra scribere prohibet.  Saluta adfectu, & officio meo Cosmum, ac Laurentium nostros humanissimos, unaque illorum coniuges, ac dulces pueros, Carolum item suavissimum, quem nisi negligentiae subirascerer, literis ferme lacesserem.  Saluta Benventuam fidelissimam feminam.  Te fratres omnes officiose salutant.  Vale.  Florentiae XVIII. Novembris. [1430]


This page has been accessed by ****** people since 13th April 2002.


Home English Translation (Not yet) About these pages