Tertullianus, De pallio — Texte critique


I. 1. Principes semper Africae, uiri Carthaginenses, uetustate nobiles,
nouitate felices, gaudeo uos tam prosperos temporum, cum ita uacat ac
iuuat habitus denotare. Pacis haec et annonae otia: ab imperio et a
caelo bene est!

5 Tamen et uobis habitus aliter olim: tunicae fuere, et quidem in fama de
subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod
neque trans crura prodigae, nec intra genua inuerecundae, nec bracchiis
parae, nec manibus artae, sed nec cingulo sinus diuidere expeditum,
beatae quadrata iustitia in uiris stabant. Pallii extrinsecus habitus, et ipse
10 quadrangulus, ab utroque laterum regestus et ceruicibus circumstrictus
in fibulae morsu, humeris acquiescebat.


2. Instar eius hodie Aesculapio iam uestro sacerdotium est. Sic et in
proximo soror ciuitas uestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum
saecularium sortium uariauit urna et Romanis Deus maluit, soror
15 quidem ciuitas suopte arbitrio mutare properauit, ut adpulsum
Scipionem ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca.

Vobis uero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium
exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi uiolenta ludibria, post
trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius
20 Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarrauit, cum concordia
iuuat, toga oblata est. Pro, quantum circummeauit, a Pelasgis ad Lydos,
a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginenses
complecteretur!


3. Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrantes suspenditis et pallii
25 iam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid
praeterea condicio uel dignitas uel temporalitas uestit, pallium tamen,
generaliter uestrum immemores, etiam denotatis.

Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non
quem Laberius reciprocicornem ait, lanicutem et testitrahum, sed
30 trabes machina est quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc
libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium
armasse in oscillum penduli impetus, commentata uim tormenti debile
pecoris caput uindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries
iam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico
35 Carthaginenses ut nouum extraneum ingenium. Tantum aeui
longinqua ualet mutare uetustas
!

Sic denique nec pallium agnoscitur.

II. 1. Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat
aut doleat. Certe habitum uertere naturae totius sollemne munus est.
Fungitur et ipse mundus interim iste quem incumbimus. Viderit
Anaximander si plures putat; uiderit si quis uspiam alius, ad Meropas,
5 ut Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis.

Sed, et si quem Plato aestimat cuius imago hic sit, etiam ille habeat
necesse est proinde mutare. Quippe si mundus, ex diuersis substantiis
officiisque constabit, ad formam eius quod mundus hic est: neque enim
mundus si non ut mundus. Proinde diuersa in unum ex demutatione
10 diuersa sunt. Denique diuersitatis discordiam uices foederant. Ita
mutando erit mundus omnis, qui et diuersitatibus corporatus et uicibus
temperatus.

2. Nostra certe metatio, quod clausis uel in totum Homericis oculis
liquet, totum uersiforme est. Dies et nox inuicem uertunt. Sol
15 stationibus annuis, luna modulationibus menstruis uariat. Siderum
distincta confusio interdum reicit quid, interdum resuscitat. Caeli
ambitus nunc subdiuo splendidus, nunc nubilo sordidus; aut imbres
ruunt, et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum et denuo
sudum. Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de
20 tranquillo probum, de flustris temperatum, et extemplo de decumanis
inquietat. Sic et terram si recenseas temporatim uestiri amantem, prope
sis eamdem negare, memor uiridem cum conspicis flauam, mox uisurus
et canam. Ceteri quoque eius ornatus, si quid non aliud ex alio, mutant:
et montium scapulae decurrendo, et fontium uenae cauillando, et
25 fluminum uiae obumando.


3. Mutauit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc
maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni
probare etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in firma, mutauit
rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum situs
30 laeditur; cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos (et Sibylla
non mendax), cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans iam
quaeritur; cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus
medio tenus interceptum reliquias Siciliam facit; cum tota illa plaga
discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens nouum uitii
35 maris imbuit, non exspuentis naufragia, sed deuorantis.

4. Patitur et continens de caelo aut de suo. Aspice ad Palaestinam,
qua Iordanis amnis finium arbiter: uastitas ingens, et orba regio, et
frustra ager. At urbes retro, et populi frequentes, et solum audiebat.
Dehinc, ut Deus censor est et impietas ignium meruit imbres, hactenus
40 Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta
cum solo mortem bibit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios
pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta
Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura iam sit de soli ingluuie!
Utinam et Africa semel uoraginem pauerit, unicis castris fraudatis
45 expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta habitum orbis nouauere
situsque mouere.

5.Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam et
regnorum uices recensere, quotiens et ista mutauerint iam inde a Nino,
Beli progenie, si tamen Ninus regnare primus, ut autumant superiorum
50 profanitas. Ferme apud uos ultra stilus non solet: ab Assyriis, si forte,
aeui historiae patescunt. Qui uero diuinas lectitamus, ab ipsius mundi
natalibus compotes sumus.

6. Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare
diluit, caelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias uersura
55 compensato redit. Iam et primitus maiorem ambitum terra cassa et
uacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat.
Itaque colere omnia. Se demum, intelligens alibi stipantem copiam, alibi
deserentem, runcare atque ruspare consuluit, ut inde uelut ex surculis et
propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique orbis
60 pangerentur. Tranuolauere redundantium gentium examina: Scythae
exuberant Persas, Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges
pariunt, Chaldaeum semen in Aegyptum educitur, dehinc cum inde
transducitur, Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter
Peloponnesum occupando producunt. Sic et Iones, Nelei comites,
65 Asiam nouis urbibus instruunt. Sic et Corinthii cum Archia muniunt
Syracusas.


7. Sed uanum iam antiquitas, quando curricula nostra coram.
Quantum reformauit orbis saeculum istud! Quantum urbium aut
produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex uirtus! Deo tot
70 Augustis in unum fauente, quot census transcripti, quot populi
repurgati, quot ordines illustrati, quot barbari exclusi! Reuera orbis
cultissimum huius imperii rus est - eradicato omni aconito hostilitatis et
cacto et rubo subdolae familiaritatis - consultus et amoenus super
Alcinoi pometum et Midae rosetum.

75 Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas hominem ?


III. 1. Mutant et bestiae pro ueste formam; quamquam et pauo pluma
uestis, et quidem de cataclistis, immo omni conchylio pressior qua colla
florent, et omni patagio inauratior qua terga fulgent, et omni syrmate
solutior qua caudae iacent, multicolor et discolor et uersicolor,
5 nunquam ipsa, semper alia, etsi semper ipsa quando alia, totiens
denique mutanda, quotiens mouenda.


2. Nominandus est et serpens, licet pone pauum. Nam et iste quod
sortitus est conuertit, corium et aeuum; siquidem ut senium persensit, in
angustias stipat, pariterque specum ingrediens et cutem egrediens, ab
10 ipso statim limine erasus, exuuiis ibidem relictis nouus explicat: cum
squamis et anni recusantur. Hyaenam si obserues, sexus annalis est,
marem ac feminam alternat. Taceo ceruum, quod et ipse aetatis suae
arbiter, serpente pastus, ueneno languescit in iuuentutem.


3. Est et quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera.
15 Testudinem Pacuuianam putas? Non est. Capit et alia bestiola
uersiculum, de mediocribus oppido, sed nomen grande.
Chamaeleontem qui audieris haud ante gnarus, iam timebis aliquid
amplius cum leone. At cum offenderis apud uineam ferme et sub
pampino totum, ridebis illico audaciam et Graeci iam nominis. Quippe
20 nec sucus est corpori, quod minutioribus multo licet. Chamaeleon
pellicula uiuit. Capitulum statim a dorso; nam deficit ceruix. Itaque
durum reflecti, sed circumspectum emissicii ocelli, immo luminis puncta
uertiginant. Hebes, fessus, uix a terra suspendit, molitur incessum
stupens et promouet; gradum magis demonstrat quam explicat. Ieiunus
25 scilicet semper et indefectus, oscitans uescitur, follicans ruminat, de
uento cibus. Tamen et chamaeleon mutare totus nec aliud ualet. Nam
cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit inde suffunditur. Hoc
soli chamaeleonti datum, quod uulgo dictum est, de corio suo ludere.


4. Multa dicendum fuit ut ad hominem praestructim perueniretur.
30 Hunc quoquo primordio accipitis, nudus certe et inuestis figulo suo
constitit. Post demum, sapientiam, haud dum licitum praereptam,
potitur. Ibidem quod in nouo corpore indebitum adhuc pudori erat
protegere festinans, ficulneis foliis interim circumdat. Dehinc, cum de
originis loco exterminat, quippe deliquerat, pellitus orbi ut metallo
35 datur.


5. Sed arcana ista, nec omnium nosse. Cedo iam de uestro quod
Aegyptii narrant et Alexander digerit et mater legit ea tempestate
Osiridis, qua ad illum ex Libya Ammon facit ouium diues. Denique
cum ipsis Mercurium autumant, forte palpati arietis mollitie delectatum,
40 delibasse ouiculam; dumque pertemptat quod facilitas materiae
suadebat, tractu prosequente filum eliquat et in retis pristini modum
quem philyrae taeniis iunxerat excit. Sed uos omnem lanitii
dispensationem structuramque telarum Mineruae maluistis, cum penes
Arachnen diligentior officina.


45 6. Exinde materia. Nec de ouilibus dico Milesiis et Selgicis et Altinis
aut quis Tarentum uel Baetica cluet natura colorante, sed quoniam et
arbusta uestiunt, dehinc herbida post uirorem lauacro niuescunt. Nec
fuit satis tunicam pangere et serere, ni etiam piscari uestitum
contigisset; nam et de mari uellera, quae muscosae lanositatis plautiores
50 conchae comant. Prorsus haud latet bombycem (uermiculi genus est),
quae per aerem eliquando araneorum horoscopis idonius distendit,
dehinc deuorat, mox a suo reddere. Proinde si necaueris, animata iam
stamina uolues.


7. Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque uestificinae
55 prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, dehinc et
ornando, immo et inflando, qua ambitio successit, uarias indumentorum
formas promulgauere. Quarum pars gentilitus inhabitantur, ceteris
incommunes, pars uero passiuitus, omnibus utiles, ut hoc pallium: etsi
Graecum magis, sed lingua iam penes Latium est. Cum uoce uestis
60 intrauit. Atque adeo ipse qui Graecos praeter Vrbem censebat, litteras
eorum uocemque senex iam eruditus, idem Cato, iuridicinae suae in
tempore humerum exertus, haud minus palliato habitu Graecis fauit.


IV. 1. Quid nunc, si et Romanitas omni salus nec honestis tamen
modis ad Graios estis? Aut, ni ita est, unde gentium in prouinciis melius
exercitis, quas natura agro potius eluctando commodauit, studia
palaestrae male senescentia et cassum laborantia, et lutea unctio et
5 puluerea uolutatio, arida saginatio? Unde apud aliquos Numidas etiam
equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri uertex solus immunis?
Unde apud hirtos et hirsutos tam rapax a culo resina, tam furax a
mento uolsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota
res Asiae. Quid tibi Libya et Europa cum xysticis munditiis quas uestire
10 non nosti? Reuera enim quale est Graecatim depilari magis quam
amiciri?


2. Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo
sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem
Dei. Det consuetudo fidem tempori, natura Deo. Naturam itaque
15 concussit Larissaeus heros in uirginem mutando, ille ferarum medullis
educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis uacuerat ab
uberum gustu), ille apud rupicem et siluicolem et monstrum eruditorem
scrupea schola eruditus.

Feras si in puero matri sollicitudinem patiens; certe iam histriculus,
20 certe iam uirum alicui clanculo functus, adhuc sustinet stolam fundere,
comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere,
aurem quoque foratu effeminatus, quod illi apud Sigaeum strongyla
seruat. Plane postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De
proelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum uirum attrahit.
25 Ceterum, si post incentiuum quoque puellam perseuerasset, potuit et
nubere!

Ecce itaque mutatio, monstrum equidem geminum, de uiro femina,
mox de femina uir, quando neque ueritas negari debuisset neque
fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus, alter aduersus
30 naturam, alter contra salutem.


3. Turpius adhuc libido uirum cultu transfigurauit quam aliqua
materna formido, tametsi adoratur a uobis qui erubescendus est, ille
scytalosagittipelliger, qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu
compensauit. Tantum Lydiae clanculariae licuit ut Hercules in Omphale
35 et Omphale in Hercule prostitueretur.

Ubi Diomedes et cruenta praesepia? Ubi Busiris et bustuaria altaria?
Ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum claua foetere malebat
cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque
sanguis in sagittis pumice speculi excludebatur, insultante luxuria, ut
40 post monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris
quidem aut uiraginis alicuius scapulae sub exuuias bestiae tantae introire
potuissent, nisi diu mollitas et euigoratas et exodoratas, quod apud
Omphalem balsamo aut telino spero factum. Credo et iubas pectinem
passas! Ne ceruicem eneruem inureret stiria leonina, hiatus crinibus
45 infersus, genuini inter antias adumbrati: tota oris contumelia mugiret, si
posset. Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se
circumspexit leonem perdidisse.

Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in
Herculis scorto designata descripsit.


50 4. Sed et qui arte Tyrinthium accesserat, pugil Cleomachus, post
Olympiae cum incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra cutem
caesus et ultra, inter Fullones iam Nouianos coronandus meritoque
mimographo Lentulo in Catiniensibus commemoratus, utique sicut
uestigia caestuum uiriis occupauit, ita et endromidis solocem aliqua
55 multicia synthesi extrusit.


5. Physconem et Sardanapalum tacendum est, qui nisi insignes
libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de
Caesaribus quibusdam uestris obmussitent, pariter propudiosis, ne
caninae forte constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et
60 molliorem Sardanapalo Caesarem designare et quidem Subneronem.


6. Nec tepidior uis uanae quoque gloriae mutandis induuiis, etiam
uiro saluo. Calor est omnis affectus; uerum cum in affectationem
flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite
aestuantem magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam
65 gentem et uictus est Medica ueste. Triumphalem cataphracten amolitus
in captiua sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum
textu perlucido tegendo nudauit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut
mollius ventilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo,
ni illum etiam uestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto,
70 ipsi aliquid eiusmodi affectant.

7. Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in
purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime
Graecatum decet. Atquin alius et sericatus et crepidem aeratus incessit.
Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo
75 incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non
caenulentis pedibus ut tori Platonici sciunt, sed omnino totum
Empedoclen in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem
delirarat sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret.


8. Tales igitur habitus, qui de natura et modestia transferunt, et acie
80 figere et digito destinare et nutu tradere merito sit. Prorsus, si quis
Menandrico fluxu delicatam uestem humi protrahat, audiat penes se
quod et comicus: Qualem demens iste chlamydem disperdit!

Enimuero iamdudum censoriae intentionis episcynio disperso,
quantum denotatui passiuitas offert: libertinos in equestribus,
85 subuerbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis,
scurras in forensibus, paganos in militaribus. Vespillo, leno, lanista
tecum uestiuntur.


9. Conuerte et ad feminas. Habes spectare quod Caecina Seuerus
grauiter senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique,
90 Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat
poena; quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut
lenocinii iactitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At
nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et
supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas ac
95 sellas quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur,
eierauere.

Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas,
popularium libidinum nundinas, ipsas quoque fictrices, et si praestat
oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis,
100 aspice tamen uel sublimis: iam matronas uidebis.


10. Et cum latrinarum antistes sericum uentilat et immundiorem loco
ceruicem monilibus consolatur et armillas, quas ex uirorum fortium
donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium
pudendorum conscias manus inserit, impuro crure purum aut
105 mulleolum includit calceum, cur istas non spectas? Vel illos item habitus
qui nouitatis uestitu religionem mentiuntur, cum ob cultum omnia
candidatum et ob notam uittae et priuilegium galeri Cereri initiantur;
cum ob diuersam affectionem tenebricae uestis et tetrici super caput
uelleris in Bellonae montes fugantur; cum latioris purpurae ambitio et
110 Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat?

Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatae
Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis,
etiam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum! Enimuero,
cum hanc primum sapientiam uestit quae uanissimis superstitionibus
115 renuit, tunc certissime pallium super omnes exuuias et peplos augusta
uestis, superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus. Deduc
oculos, suadeo, reuerere habitum unius interim erroris tui
renuntiatorem.


V. 1. Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim si et a
diademate et a sceptro? An aliter mutauit Anacharsis cum regno
Scythiae philosophiam praeuertit? Nulla in melius transgressi sint signa;
est habitus iste quod faciat.

5 Prius etiam ad simplicem captatelam eius, nullo taedio constat. Adeo
nec artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde
deducat in tilias totumque contracti umbonis figmentum custodibus
forcipibus assignet, dehinc diluculo, tunica prius cingulo correpta (quam
praestabat moderatiorem texuisse!), recognito rursus umbone et si quid
10 exorbitauit reformato, partem quidem de laeuo promittat, ambitum
uero eius ex quo sinus nascitur, iam deficientibus tabulis, retrahat a
scapulis et, exclusa dextera, in laeuam adhuc congerat cum alio pari
tabulato in terga deuoto, atque ita hominem sarcina uestiat.

2. Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga
15 sentias, indutumne an onustum, habere uestem an baiulare? Si negabis,
domum consequar. Videbo quid statim a limine properes: nullius
profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos
nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum
tutelam, uerum et falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore
20 rigere nudipedem quam in calceo uincipedem? Magnum incessui
munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos!


3. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex quod Cratetis.
Moram nusquam uestiendo componitur; quippe tota molitio eius
operire est solutim. Id uno circumiectu licet, et quidem nusquam
25 inhumano: ita omnia hominis simul contegit. Humerum uolens exponit
uel includit. Ceteroquin liberum adhaeret, nihil circumfulcit, nihil
circumstringit, nihil de tabularum fide laborat. Facile sese regit, facile
reficit; etiam cum exponitur, nulli ceruo in crastinum demandatur. Si
quid interulae superest, uacat zonae tormentum. Si quid calceatus
30 inducitur, mundissimum opus est; aut pedes nudi magis, certe uiriles
magis quam in calceis.


4. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam uero et
de negotio prouocat. Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae
debeo; nihil officio aduigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria
35 obseruo; cancellos non adoro, canales non odoro; subsellia non
contundo, iura non conturbo, causas non elatro; non iudico, non milito,
non regno; secessi de populo. In me unicum negotium mihi est, nisi et
aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in secessu fruare
quam in promptu. "Sed ignaua", infamabis. Scilicet patriae et imperio
40 reique uiuendum est: errat olim ista sententia; nemo alii nascitur
moriturus sibi. Certe, cum ad Epicuros et Zenonas uentum est,
sapientes uocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque
unicae uoluptatis nomine conseruauere.


5. Tamen uel propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse.
45 Soleo de qualibet margine uel ara medicinas moribus dicere, quae
felicius publicis rebus et ciuitatibus et imperiis bonas ualetudines
conferent quam tuae operae. Quippe, si pergam ad acuta tecum, plus
togae laesere rem publicam quam loricae. Atquin nullis uitiis adulor,
nullis ueternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni qua M.
50 Tullius quingentis milibus nummum orbem citri emit; qua bis tantum
Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numerat - hem, quantis
facultatibus aestimauere ligneas maculas! -; item qua lances centenarii
ponderis Sulla molitur. Vereor sane, ne parua sit ista trutina, cum
Drusillanus, equidem seruus Claudii, quingenariam promulsidem
55 aedificat, suprascriptis fortassean mensis: necessaria cui si officina
extructa est, debuit et triclinium!


6. Immergo aeque scalpellum acerbitati ei qua Vedius Pollio seruos
muraenis inuadendos obiectabat: noua scilicet saeuitia delectato terrenae
bestiae exedentulae et exunguis et excornis, de piscibus placuit feras
60 cogere, utique statim coquendis, ut in uisceribus earum aliquid de
seruorum suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam qua
Hortensius orator primus pauum cibi causa potuit occidere, qua
Aufidius Lurco primus sagina corpora uitiauit et coactis alimentis in
adulterium prouexit saporem, qua Asinius Celer mulli unius obsonium
65 sex sestertiis detulit, qua Aesopus histrio ex auibus eiusdem pretiositatis
- ut canoris et loquacibus quibusque - centum milium patinam
confiscauit, qua filius eius post tale pulpamentum potuit aliquid
sumptuosius esurire. Margarita namque, uel ipso nomine pretiosa,
dehausit, credo ne mendicius patre cenasset.


70 7. Taceo Nerones et Apicios, Rufos. Dabo catharticum impuritati
Scauri et aleae Curii et uinolentiae Antonii. Et memento istos interim
ex multis togatos fuisse; quales apud pallium haud facile. Has
purulentias ciuitatis quis eliciet et exuaporabit ni sermo palliatus?


VI. 1. Sermone, inquit, me suasisti, medicamine sapientissimo.
Verum, et si eloquium quiescat, aut infantia subductum aut uerecundia
retentum (nam et elingua philosophia uita contenta est), ipse habitus
sonat. Sic denique auditur philosophus dum uidetur. De occursu meo
5 uitia suffundo. Quis non, aemulum suum cum uidet, patitur? Quis oculis
in eum potest in quem mentibus non potest? Grande pallii beneficium
est, sub cuius recogitatu improbi mores uel erubescunt.


2. Viderit nunc philosophia quid prosit; nec enim sola mecum est.
Habeo et alias artes in publico utiles. De meo uestiuntur et primus
10 informator litterarum et primus enodator uocis et primus numerorum
harenarius et grammaticus et rhetor et sophista et medicus et poeta et
qui musicam pulsat et qui stellariam coniectat et qui uolaticam spectat.
Omnis liberalitas studiorum quatuor meis angulis tegitur. Plane post
Romanos equites. Verum et accendones et omnis gladiatorum
15 ignominia togata producitur. Haec nimirum indignitas erit 'a toga ad
pallium'!"

Sed ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam diuinae sectae ac
disciplinae commercium confero. Gaude, pallium, et exulta: melior iam
te philosophia dignata est, ex quo Christianum uestire coepisti.



Comment citer cette étude :


Marie Turcan, Tertullien, De pallio. Introduction, édition critique, traduction française, commentaire et index, mis en ligne en mars 2006, à paraître dans la collection Sources Chrétiennes, Editions du Cerf, fin 2007.


© Marie Turcan, Craponne, mars 2006

© Collection Sources Chrétiennes

Savants seulement: si vous souhaitez entrer en contact avec le rédacteur, svp email à Marie Turcan.

This page has been accessed by ****** people since 11th April 2006.


Return to the Index page / Return to the Tertullian Project / About these pages