Texte und Untersuchungen zur Geschichte der Altchristlichen Literatur 38.4 (1912)

DAS 'DECRETUM GELASIANUM DE LIBRIS RECIPIENDIS ET NON RECIPIENDIS'

Ernst von DobschŘtz


Notes about what follows. The following text is taken from the critical edition listed above, more or less unchanged. I have not transcribed the footnotes or Biblical references. If anyone pines for these, let me know and I will add them, otherwise I shall save myself the labour.

The text seems to be punctuated according to modern conventions. The 'quotes' are biblical, and presumably were in a different colour in the MSS, rather than in quotes. The numbering would appear to be modern, and I haven't always bothered with it.

There appear to be two versions in the MSS, one with a long preface attributed to a council held by Pope Damasus. The other version starts where indicated. Grey text indicates linking phrases present in the longer version, but not in the shorter. The italicised text is so in the book. Perhaps this indicates a rubric in the MSS?


INCIPIT CONCILIUM URBIS ROMAE SUB DAMASO PAPA DE EXPLANATIONE FIDEI

I. Dictum est:

1. Prius agendum est de spiritu septiformi, qui in Christo requiescit:

spiritus sapientiae: 'Christus dei virtus et dei sapientia'.
spiritus intellectus: 'Intellectum dabo tibi et instruam te in via, in qua ingredieris'.
spiritus consilii: 'Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus'.
spiritus virtutis: ut supra 'Dei virtus et dei sapientia'.
spiritus scientiae: 'Propter emninentiam Christi scientiae Iesu apostoli.
spiritus veritatis: 'Ego sum via et vita et veritas'.
spiritus timoris dei: 'Initium sapientiae timor domini'.

2. Multiformis autem nominem Christi dispensatio:

dominus, quia spiritus;
verbum, quia deus;
filius, quia unigenitus ex patre;
homo, quia natus ex virgine;
sacerdos, quia se obtulit holocaustum;
pastor, quia custos;
vermis, quia resurrexit;
mons, quia fortis;
via, quia rectus;
ostium, quia per ipsum ingressus in vita est;
agnus, quia passus est;
lapis, quia structio angularis;
magister, quia ostensor vitae;
sol, quia inluminator;
verus, quia a patre;
vita, quia creator;
panis, quia caro;
Samaritanus, quia custos et misericors;
Christus, quia unctus;
Iesus, quia salvator;
deus, quia ex deo;
angelus, quia missus;
sponsus, quia mediator;
vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus;
leo, quia rex;
petra, quia firmamentum;
flos, quia electus;
propheta, quia futura revelavit.

3. Spiritus enim sanctus non est patris tantummodo aut filii tantummodo spiritus, sed patris et filii spiritus; scriptum est enim: 'Si quis dilexerit mundum, non est spiritus patris in illo'; item scriptum est; 'Quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius'. nominato ita patre et filio intelligitur spiritus sanctus, de quo ipse filius in evangelio dicit quia spiritus sanctus 'a patre procedit' et 'de meo accipiet et adnuntiabit vobis'.

II. Item dictum est:

Nunc vero de scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat ecclesia vel quid vitare debeat.

1. INCIPIT ORDO VETERIS TESTAMENTI:

Genesis liber unus
Exodus liber unus
Leviticus liber unus
Numeri liber unus
Deuteronomium liber unus
Iesu Nave liber unus
Iudicum liber unus
Ruth liber unus
Regum libri quattuor
Paralypomenon libri duo
Psalmorum CL liber unus
Salomonis libri tres

proverbia

liber unus

ecclesiastes

liber unus

cantica canticorum

liber unus
Item sapientiae liber unus

ecclesiasticum

liber unus

2. ITEM ORDO PROPHETARUM:

Esaiae liber unus
Hieremiae liber unus
cum Cinoth id est lamentationibus suis
Ezechielis liber unus
Danihelis liber unus
Oseae liber unus
Amos liber unus
Micheae liber unus
Iohel liber unus
Abdiae liber unus
Ionae liber unus
Naum liber unus
Abbacuc liber unus
Sophoniae liber unus
Aggei liber unus
Zachariae liber unus
Malachiae liber unus

3. ITEM ORDO HISTORIARUM:

Iob liber unus
Tobiae liber unus
Hesdrae libri duo
Hester liber unus
Iudith liber unus
Machabeorum libri duo

4. ITEM ORDO SCRIPTURARUM NOVI TESTAMENTI quem sancta et catholica Romana suscipit et veneratur ecclesia:

Evangeliorum libri quattuor

secundum Matheum

liber unus

secundum Marcum

liber unus

secundum Lucam

liber unus

secundum Iohannem

liber unus
Item actuum apostolorum liber unus
Epistulae Pauli apostoli numero quattuordecim

ad Romanos

epistula una

ad Corinthios

epistulae duae

ad Ephesios

epistula una

ad Thesalonicenses

epistulae duae

ad Galatas

epistula una

ad Philippenses

epistula una

ad Colosenses

epistula una

ad Timotheum

epistulae duae

ad Titum

epistula una

ad Philemonem

epistula una

ad Hebreos

epistula una
Item apocalypsis Iohannis liber unus
Item canonicae epistulae numero septem
Petri apostoli epistulae duae
Iacobi apostoli epistula una
Iohannis apostoli epistula una
alterius Iohannis presbyteri epistulae duae
Iudae Zelotis apostoli epistula una

EXPLICIT CANON NOVI TESTAMENTI.

III. Item dictum est:

The manuscripts of the shorter recension begin at this point, with the following heading:

INCIPIT DECRETALE DE RECIPIENDIS ET NON RECIPIENDIS LIBRIS QUI SCRIPTUS EST A GELASIO PAPA SEPTUAGINTA VIRIS ERUDITISSIMIS EPISCOPIS IN SEDE APOSTOLICA URBIS ROMAE

Both versions then continue as follows:

1. Post has omnes propheticas et evangelicas atque apostolicas quas superius depromsimus scripturas, quibus ecclesia catholica per gratiam dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus quod, quamvis universae per orbem catholicae diffusae ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum obtenuit: 'tu es Petrus' inquiens 'et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferni non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni caelorum, et quaecumque ligaveris super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveris super terram erunt soluta et in caelo'.

2. Addita est etiam societas beatissimi Pauli apostoli 'vas electionis', qui non diverso, sicut heresei garriunt, sed uno tempore uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam ecclesiam Christo domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.

3. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana ecclesia 'non habens maculam nec rugam nec aliquid eiusmodi'.

Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius disciplulo atque evangelista consecrata est, ipseque in Aegypto directus a Petro apostolo verbum veritatis praedicavit et gloriosum consummavit martyrium.

Tertia vero sedes apud Antiochiam beatissimi apostoli Petri habetur honorabilis, eo quod illic priusquam Romae venisset habitavit et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.

IV. Et quamvis 'aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id quod positum est, Christus Iesus', tamen ad aedificationem sancta idem Romana ecclesia post illas veteris vel novi testamenti quas regulariter superius enumeravimus etiam has suscipi non prohibet scripturas:

1. sanctam synodum Nicenam secundum trecentos decem et octo patres mediante maximo Constantino Augusto,

in qua Arrius hereticus condemnatus est; sanctam synodum Constantinopolitam mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hereticus debitam damnationem excepit;

sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est consensu beatissimi Caelestini papae mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antiste et Arcadio episcopo ab Italia destinato;

sanctam synodum Calcedonensem mediante Marciano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana hereses simul cum Dioscoro eiusque conplicibus damnatae sunt.

sed et si qua sunt concilia a sanctis patribus hactenus instituta post istorum quattuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Iam nunc subiiciendum de opusculis sanctorum patrum, quae in ecclesia catholica recipiuntur.

Item opuscula beati Caecilii Cypriani martyris et Cathaginensis episcopi;
item opuscula beati Gregorii Nanzaneni episcopi;
item opuscula beati Basilii Cappadociae episcopi;
item opuscula beati Iohannis Constantionipolitani episcopi;
item opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi;
item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi;
item opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi;
item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi;
item opuscula beati Augustini Hipporegiensis episcopi;
item opuscula beati Hieronimi presbyteri;
item opuscula beati Prosperi viri religiosissimi;

3. item epistulam beati papae Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopem destinatam, de cuius textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit;

item opuscula atque tractatus omnium patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deviarunt, nec ab eius fide vel praedicatione seiuncti sunt sed ipsius communicatione per gratiam dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernit;

item decretales epistulas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas esse;

4. item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis inradiant. quis catholicorum dubitet maiora eos in agonibus fuisse perpessos nec suis viribus sed dei gratia et adiutorio universa tolerasse? sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur et ab infidelibus et idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit esses putantur; sicut cuiusdam Cyrici et Iulittae, sicut Georgii aliorumque eiusmodi passiones quae ab hereticis perhibentur conpositae. propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur;

item vitas patrum Pauli Antonii Hilarionis et omnium heremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronimus, cum honore suscipimus;

item actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis, licet eius qui conscripserit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae;

item scriptura de inventione crucis et alia scriptura de inventione capitis beati Iohannis Baptistae novellae quidem relationes sunt et nonnulli eas catholici legunt; sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: 'omnia probate, quod bonum est tenete'.

item Rufinus vir religiossimus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam venerabilis Hieronimus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa sentimus quae praedictum beatum Hieronimum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis quos vir saepius memoratus zelo dei et fidei religione reprehendit.

item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronimus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem cum auctore suo dicimus renuenda.

item chronica Eusebii Caesariensis atque eiusden historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit et post in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularum notitiam, quae ad instructionem pertinent, usque quaque non dicimus renuendos.

item Orosium virum eruditissimum conlaudamus, quia valde necessariam nobis adversus paganorum calumnias ordinavit historiam miraque brevitate contexuit.

item venerabilis viri Sedulii opus paschale, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus.

item Iuvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus sed miramur.

V. Cetera quae ab hereticis sive scismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana ecclesia; e quibus pauca, quae ad memoriam venerunt et a catholicis vitanda sunt, credidimus esse subdenda:

ITEM NOTITIA LIBRORUM APOCRYPHORUM

inprimis Ariminensem synodum a Constantio Caesare Constantini filio congregatum mediante Tauro praefecto ex tunc et nunc et in aeternum confitemur esse damnatam.

Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis libri numero novem, apocryphum
Actus nomine Andreae apostoli apocryphi
Actus nomine Thomae apostoli apocryphi
Actus nomine Petri apostoli apocryphi
Actus nomine Philippi apostoli apocryphi
Evangelium nomine Mathiae apocryphum
Evangelium nomine Barnabae apocryphum
Evangelium nomine Iacobi minoris apocryphum
Evangelium nomine Petri apostoli apocryphum
Evangelium nomine Thomae quibus Manichei utuntur apocryphum
Evangelia nomine Bartholomaei apocrypha
Evangelia nomine Andreae apocrypha
Evangelia quae falsavit Lucianus apocrypha
Evangelia quae falsavit Hesychius apocrypha
Liber de infantia salvatoris apocryphus
Liber de nativitate salvatoris et de Maria vel obstetrice apocryphus
Liber qui appellatur Pastoris apocryphus
Libri omnes quos fecit Leucius disciplulus diabuli apocryphi
Liber qui appellatur Fundamentum apocryphus
Liber qui appellatur Thesaurus apocryphus
Liber de filiabus Adae Leptogeneseos apocryphus
Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus apocryphum
Liber qui appellatur Actus Theclae et Pauli apocryphus
Liber qui appellatur Nepotis apocryphus
Liber Proverbiorum ab hereticis conscriptus et sancti Sixti nomine praesignatus apocryphus
Revelatio quae appellatur Pauli apocrypha
Revelatio quae appellatur Thomae apocrypha
Revelatio quae appellatur Stephani apocrypha
Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae apocryphus
Liber qui appellatur Paenitentia Adae apocryphus
Liber de Ogia nomine gigante qui post diluvium cum dracone ab hereticis pugnasse perhibetur apocryphus
Liber qui appellatur Testamentum Iob apocryphus
Liber qui appellatur Paenitentia Origenis apocryphus
Liber qui appellatur Paenitentia sancti Cypriani apocryphus
Liber qui appellatur Paenitentia Iamne et Mambre apocryphus
Liber qui appellatur Sortes apostolorum apocryphus
Liber qui appellatur Lusa apostolorum apocryphus
Liber qui appellatur Canones apostolorum apocryphus
Liber Physiologus ab hereticis conscriptus et beati Ambrosii nomine praesignatus apocryphus
Historia Eusebii Pamphili apocrypha
opuscula Tertulliani apocrypha
opuscula Lactantii sive Firmiani apocrypha
opuscula Africani apocrypha
opuscula Postumiani et Galli apocrypha
opuscula Montani, Priscillae et Maximillae apocrypha
opuscula Fausti Manichei apocrypha
opuscula Commodiani apocrypha
opuscula alterius Clementis Alexandrini apocrypha
opuscula Thascii Cypriani apocrypha
opuscula Arnobii apocrypha
opuscula Tichonii apocrypha
opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apocrypha
opuscula Victorini Petabionensis apocrypha
opuscula Fausti Regiensis Galliarum apocrypha
opuscula Frumentii Caeci apocrypha
Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus apocryphum
Epistula Iesu ad Abgarum apocrypha
Epistula Abgari ad Iesum apocrypha
Passio Cyrici et Iulittae apocrypha
Passio Georgii apocrypha
Scriptura quae appellatur Salomonis Interdictio apocrypha
Phylacteria omnia quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt apocrypha

Haec et his similia quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manicheus, Faustus Africanus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius, Calistus, Donatus, Eustatius, Iovinianus, Pelagius, Iulianus Eclanensis, Caelestius, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinpolitanus, Maximus Cynicus, Lampetius, Dioscurus, Eutyches, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiocham maculavit, Acacius Constantinopolotanus cum consortibus suis nec non et omnes heresei hereseorumque disciplui sive scismatici docuerent vel conscripserunt, quorum nomina minime retinuimus, non solum repudiata verum ab omni Romana catholica et apostolica ecclesia eliminata atque cum suis auctoribus sequacibus sub anathematis insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.


This page has been accessed by ****** people since 10th December 1999.


Return to the Tertullian Project English translation     Traduction Franšais About these pages