Tertulliani Ad Nationes Libri Duo : Liber I

-----------------------------

 ||f1|v59

I. [1] Testimonium igno¦rantiae uestrae, quae ¦iniquitatem dum 
defen¦dit, reuincit, in prom<p>tu est, ¦quod omnes qui uobis-
cum retro ignorabant et uobiscum oderant, ¦simul eis contigit
scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo ¦fiunt et
ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. [2] Adeo
quo¦tidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis;
obsessam uoci¦feramini ciuitatem, in agris, in castellis, in
insulis Christianos; omnem ¦sexum, omnem aetatem, omnem
denique dignitate<m> transgredi a uobis quasi ¦detrimento
doletis. [3] Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius
latentis boni ¦animos promouetis; non licet rectius suspicari,
non libet propius experiri; ¦hic tantum curiositas humana
torpescit. [4] Amatis ignorare quod alii ¦gaudeant inuenisse;
mauultis nescire, quia iam odistis, ¦quasi certi non odituros
uos <si> sciatis. [5] Atquin si nullum <m>erit<um> odii reppe¦rie-
tur, optimum utique ab iniustitia priore discedere : sin uero
cau¦sa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius
iustitiae ¦conscientia cumulabitur. Nisi si emendari pudet
aut excusari piget. ¦

[6] Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae
testimonium ¦conuenire : non utique eo bonum praeiudicari,
quia plerosque conuer¦tat et sibi rapiat, inquitis. [7] Noui
demutationem mentis in malas partes. ¦Quot desertores bonae
uitae? Quot transfugae |v60 in peruersum? Multi bona fide, ||f1v im-
mo iam plures pro extremitatibus temporum. [8] Verum deficit
adae¦quatio comparationis istius. Nam de malo ita constat
apud omnes, ¦ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt
et a bonis in peruersa deuer¦tunt, defendere malum pro bono
audeant. Turpia timori, pudori impia ¦habent. [9] Denique ges-
tiunt latere, deuitant apparere, trepidant depre¦hensi, negant
accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, ¦certe
damnati maerent. Exprob<r>ant etenim quod erant in
semetipsos, ¦malae menti ab innocentia transitum uel fato
imputant. Adeo nolunt suum ¦esse, quia malum negare non
possunt.

[10] Christiani uero quid tale con¦sequuntur? Neminem pu-
det, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. ¦Si denota-
tur, gloriatur; si trahitur, non subsistit; si accusatur, non
de¦fendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur.
Quod hoc malum ¦est, in quo mali natura cessat?

II. [1] In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum ¦malorum
iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum ne-
gent, ¦tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero
sponte confessos ¦tormentis conprimitis ad negationem.
[2] Quae tanta peruersitas, ut confes¦sioni repugnetis, tormen-
torum officia mutetis, grati reum euadere, ¦inuitum compel-
lentes negare? Praesides extorquendae ueritatis de ¦solis
nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod
sumus. ¦ [3] Opinor, non uultis nos malos esse ideoque gestitis
de isto nomine exclu¦dere. Sane ceteros ad hoc tenditis et
carnificatis, ut negent quod esse dicun¦tur? Atquin illis ne-
gantibus non creditis : nobis, si negauerimus, statim creditis. ||f2
[4] Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter
quam nocentes ¦a uobis agimur? Non dico quod neque accu-
sationi neque recusationi spa¦tium commodetis (soletis
inaccusatos et indefensos non temere dam|v61na¦re): [5] sed uerbi 
gratia, si de homicida consu<l>tatur, non statim confesso ¦eo
nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio
¦(quamquam confessis difficile credi¦tis), [6] uerum insuper
consequen¦tia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis,
quibus in locis, ¦quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid
omnino mali hominis deli¦tescat aut desit aliquid instruendae
ad sententiam ueritati. [7] Porro ¦de nobis quos atrocioribus ac
pluribus criminibus deputatis, breui¦ora ac leuiora elogia
conficitis : credo, non uultis oneratos, quos ¦omni opere per-
ditos uultis, aut non putatis requirenda quae nos¦tis.
[8] Hoc ergo peruersius, si cogitis negare de quibus certissime
scitis, ¦immo, quo magis odio uestro competebat seposita for-
ma iudicandi ¦proprio studio non ad negationem certare, ne
quos odistis libera¦retis, sed ad confessionem singulorum scele-
rum, quo magis inimicitiae ¦satiarentur exaggeratione poe-
narum, dum recognoscitur quot ¦quisque iam conuiuia illa :
celebrasset, quotiens in tenebris incursas¦set incesta. [9] Quid,
quod eradicandi generis diffundenda erat requisi¦tio, porrigen-
da quaestio in socios consciosque? Perducerentur ¦infantariae
et coci, ipsi canes pronubi: emendata res esset. Etiam ¦spec-
taculis gratia adgregaretur : quanto enim studio in caueam ||f2v
conueniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes de- 
uoras¦set? [10] Si enim tam horrenda tamque monstruosa de
nobis defe¦runtur, utique erui debuerunt, ne incredibi<li>a
uiderentur et odi¦um in nos publicum refrigesceret. Nam et
plerique fidem talium ¦temperant, honorantes naturam,
<quae> quaerere pabulum ferinum ¦quam concubitu<m> ab
humano genere praeclusit.

III. [1] Vos igitur, alias ¦diligentissimi ac pertinacissimi dis-
cussores scelerum longe minorum, ¦cum <in> talibus tam hor-
rendis et omnem impietatem supergressis eam ¦diligentiam
deseratis |v62 neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper 
¦
laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus
semper ¦consulendam, iam apparet omne in nos crimen non
alicuius scele¦ris, sed nominis dirigi. [2] Adeo, si de criminum
ueritate constaret, ipsa ¦criminum nomina damnatis accom-
modarent<ur>, ut ita pronun¦tiaretur in nos : "illum homici-
dam" uel "incestum" uel quodcumque iac¦tamur, "duci, suffigi,
ad bestias dari placet". Porro sententiae uestrae ¦nihil nisi
Christianum confessum notant; nullum criminis nomen ex-
tat, ¦nisi nominis crimen est.

[3] Haec etenim est reuera ratio totius odii aduer¦sus nos :
nomen in causa est, quod quaedam occulta uis per uestram
igno¦rantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod uos
pro certo nes¦cire certi estis, et ideo nec creditis quae non pro-
bantur, et ne probentur ¦facile, non uultis inquirere, ut no-
men ¦inimicum sub praesumptione ¦criminum puniatur.
[4] Adeo, ut de nomine inimico recedatur, ||f3 ideo negare compel- 
limur, dehinc negantes liberamur, tota impuni¦tate prae-
teritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud
amisimus. ¦

[5] Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, uos quam inse-
qui¦mini ad expugnationem nominis, edite : quod nominis
crimen, quae ¦offensa, quae culpa? [6] Praescribitur enim uobis
non posse crimina obicere ¦quae neque institutum dirigit ne-
que probatio adsignat neque sententia e¦numerat : quod prae-
sidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod ¦respondetur uel
negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco.
¦[7] Itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua
accusatio uoca¦bulorum, ego arbitror nullam esse uocabulo
aut nomini querellam, ¦nisi cum quid aut barbarum sonat aut
infaustum sapit uel inpudicum ¦uel aliter quam enuntiantem
deceat aut audientem delectet. |v63 [8] Haec uoca¦bulorum aut no-
minum crimina, sicuti uerborum atque sermonum barba¦ris-
mus est uitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum
¦uero nomen, quantum significatio est, de unctione inter-
pretatur. ¦[9] Etiam cum corrupte a uobis Chrestiani pronun-
tiamur (nam ne no¦minis quidem ipsius liquido certi estis),
sic quoque de suauitate uel boni¦tate modulatum est. [10] Deti-
netis igitur in hominibus innoxiis etiam ¦nomen innoxium
nostrum, non incommodum linguae, non auribus ¦asperum,
non homini malum, non pari infestum, sed et Graecum ¦<cum>
aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique
non gla¦dio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina! ||f3v

IV. [1] Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. Primo 
quidem sectam ¦de auctoris appellatione<m> mut<u>ari
utique probum usitatumque ius est, ¦dum philosophi quoque de
auctoribus cognominentur Pythagorici ¦et Platonici, ut
medici Erasistrat<e>i et grammatici Aristarchii. ¦ [2] Itaque si
ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plec¦titur.
Atquin temeritate praesumeretur. Prius erat cognoscere
¦auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectio-
nem ¦auctoris retinere. [3] At nunc necessario ignorando
sectam, quia ig¦noratis auctorem, aut non recensendo aucto-
rem, quia nec sectam ¦recensetis, in solum nomen inpingitis,
quasi in illo detinentes sectam ¦et auctorem, quos omni<no>
non nostis. [4] Et tamen philosophis patet liber¦tas transgre-
diendi a uobis in sectam et auctorem et suum nomen, ¦nec
quisquam illis odium mouet, cum in mores ritus cultus
uictus¦que uestros palam ac publice omnem eloquii amaritu-
dinem elatrent, ¦cum legum contemptu, sine respectu persona-
rum, ut quidam etiam ¦in principes ipsos libertatem suam
inpune iaculentur.

[5] Sed ueritatem ¦saeculo perosissimam philo|v64sophi quidem 
affectant, possident autem ¦ Christiani, ideoque qui possident
magis displicent, quia qui affectat, ¦inludit, qui possidet,
defendit. [6] Denique Socrates ex ea parte dam¦natus est, qua
propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo :
¦quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen
ueritas ¦semper damnabatur. [7] Itaque et sapientem non
negabitis, cui etiam ||f4 Pythius uester testimonium dixerat : 
"uirorum," inquit, "omnium So¦crates sapientissimus." Vicit
Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronun¦tiaret; confessus 
est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum
¦affirmans qui deos abnuebat. Porro apud uos eo minus sa-
piens, qui¦a deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos ab-
nuens.

[8] Quo more ¦etiam nobis soletis: "bonus uir Lucius Titius,
tantum quod Christia¦nus." Item alius : "Ego miror Gaium
Seium, grauem uimm, factum ¦Christianum." [9] Pro stultitiae
caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, ¦quae nesciunt,
et id quod sciunt, eo quod nesciunt uitiant. [10] Nemini ¦sub-
uenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut
ideo ¦Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius
occulta ma¦nifestis adiudicare quam manifesta de occulto
praeiudicare. ¦[11] Ali<i>, quos retro ante hoc nomen uagos
uiles improbos norant, ¦emendatos repente mirantur, et tamen
mirari quam assequi norunt; ¦alii tanta obstinatione cer-
tant, ut cum suis utilitatibus depugnent, ¦quas de commercio
istius nominis capere possunt. [12] Scio maritum ¦unum atque 
alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mu¦res
quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis susti-
nebat, ¦comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae
captiuitatis ¦omnem uxori patientiam obtulisse, negasse
zelotypum, maluisse ¦lupae quam Christianae maritum; ipsi
suam licuit in peruersum de¦mutare naturam, mulieri non
permisit in melius reformari. ||f4v [13] Pater filium, de quo queri 
desierat, exheredauit; dominus seruum, quem ¦praeterea
necessarium sen|v65serat, in ergastulum dedit : simul quis in¦tel- 
lexerit Christianum, mauult nocentem. [14] Nam et ipsa per se
tradu¦citur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono
nostro. Si<c> et ma¦li de suo malo radiant? Aut nos soli contra
instituta naturae pessimi de ¦bono denotamur? [15] Quid enim
insigne praeferimus, nisi primam sapi¦entiam, qua friuola
humanae manus opera non adoramus; absti¦nentiam, qua ab
alieno temperamus; pudicitiam quam nec oculis ¦contamina-
mus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ¦ipsam
ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori
¦nouimus? Qui uult intellegere, qui sin<t> Christiani, istis
indicibus ¦utatur necesse est.

V. [1] Quod ergo dicitis : "pessimi et probrosissimi auaritia
¦luxuria improbitate", non negabimus quosdam; sufficit et
hoc ad ¦testimonium nominis nostri, si non omnes, si non
plures. [2] Necesse est in corpore et ¦quantum uelis integro
aut puro, aut naeuus aliqui effruticet aut ¦uerrucula exsurgat
aut lentigo sordescat. [3] Caelum ipsum nulla ¦ serenitas tam
colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo ¦resignetur;
modica macula in fronte, in parte quadam exemplari ¦† uisa
quo uniuersitas munda est. Maior boni portio modico malo ¦ad
testimonium sui utitur. [4] Cum tamen aliquos de nostris malos
probatis, ¦iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite
sectam cui malitiae ¦deputatur. [5] Ipsi in conloquio, si quando
aduersus nos, "cur ille¦, inquitis, ||f5 "fraudator, si abstinentes 
Christiani? cur immitis, si misericordes?" ¦Adeo testimonium
redditis non esse tales Christianos, dum cur tales ¦sint qui
dicuntur Christiani retorquetis.

[6] Multum distantiae ¦inter crimen et nomen, inter opinio-
nem et ueritatem. Nam et nomina ¦sic sunt instituta, ut fines
suos habeant inter dici et esse. [7] Quot denique ¦philosophi
dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? ¦[8] Omnes
nomen de professionibus gestant: si ducant |v66 nomen sine pro-
fessionis ¦praestantia, qui superficie uocabuli infamant ueri-
tatem, non statim ¦sunt quia dicuntur, sed quia non sunt,
frustra dicuntur et fallunt ¦eos qui rem nomini addicunt, cum
de re status nominis competat. ¦[9] Et tamen eiusmodi neque
congregant neque participant nobiscum, ¦facti per delicta
denuo uestri, quando ne illis quidem misceamur, ¦quos uestra
uis atque saeuitia ad negandum subegit. [10] Vtique enim fa-
cilius ¦inter nos inuiti desertores disciplinae quam uoluntarii
contine¦rentur. Ceterum sine causa uocatis Christianos, quos
ipsi negant ¦Christiani, qui se negare non norunt.

VI. [1] His propositionibus respon¦sionibusque nostris quas
ueritas de suo suggerit, quotiens comprimitur ¦et coartatur
conscientia uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugi¦tis
aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem,
¦quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis
apud condito¦res legum constitisset. [2] Quid ergo prohibuit
apud exsecutores quo¦que legum proinde constare, cum de
ceteris criminibus, quae similiter ||f5v legibus arcentur ac puniun- 
tur, nisi prius requiratur, poena cessat? ¦[3] Verbi gratia
homicidam, adulterum lege : discutitur tamen de ordine ¦ad-
missi, et tamen cognitum est omnibus genus facti.

[4] Christianum pu¦niunt leges. Si quod est factum Christiani,
erui debet. Nulla lex ¦prohibet inquirere, atquin pro legibus
facit inquisitio : quomodo ¦enim legem obseruabis cauendo
quod lege prohibetur, adempta ¦diligentia cauendi per de-
fectionem agnoscendi quid obserues? ¦[5] Nulla sibi lex debet
conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat ¦obse-
quium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non uult.
¦[6] Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et
ob¦seruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequun-
tur; ¦merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis
machaeris ¦et patibulis et leonibus despuuntur. [7] Legis in-
iustae honor nullus ¦est: ut opinor autem, dubitatur de iniqui-
tate |v67 legum quarundam, ¦cum quotidie nouis consultis con- 
stitutisque duritias nequitiasque ¦earum temperetis.

VII. [1] "Vnde ergo", inquitis, "tantum de uobis Famae ¦licuit,
cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum?"
¦Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide
Famae? ¦[2] Nonne haec est

Fama malum, quo non aliud uelocius ullum? ¦

Cur malum, si uera semper sit? Non mendacio plurimum?
Quae ne tum qui¦dem, cum uera defert, a libidine mendacii
cessat, ut non falsa ueris ¦intexat adiciens detrahens uarietate
confundens. [3] Quid, quod ea ||f6 condicio illi, ut nonnisi quod 
mentitur perseueret? Tamdiu enim uiuit ¦quamdiu non pro-
bat quicquam, siquidem approbata cadit et qua¦si officio
nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nomina¦tur,
nec quisquam dicit uerbi gratia: "hoc Romae aiunt factum,"
aut : ¦ "fama est illum prouinciam sortitum," sed : "ille prouin-
ciam sortitus est," ¦et : "hoc factum est Romae." [4] Nemo Fa-
mam nominat nisi incertus, quia ne<mo> ¦fit fama sed
conscientia certus; nemo Famae credit nisi stultus, ¦quia
sapiens non credit incerto.

[5] Fama quantacumque ambitione ¦diffusa est, ab uno ali-
quando ore exorta sit necesse est; exinde ¦in traduces quo-
dammodo linguarum et aurium serpit et modicum ¦originum
uitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum
¦illud os mendacia seminauerit, quod saepe fit <a>ut aemulatio-
nis ¦ingenio aut suspicionis arbitrio aut etiam noua mentiendi
uolup¦tate. [6] Sed bene quod omnia tempus reuelat, testibus
sententiis ¦et prouerbi<i>s uestris ipsaque natura, quae ita
ordinata est, ut nihil lateat, ¦etiam quod Fama non prodidit.
[7] Videte, qualem prodigam aduer¦sus nos subornastis, quia
quod semel de|v68tulit tantoque tempore ¦ ad fidem corroborauit, 
usque adhuc probare non potuit.

[8] Principe ¦Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina
eius inluxit, ¦Nerone damnatio inualuit, ut iam hinc de
persona persecuto¦ris ponderetis : si pius ille princeps, impii
Christiani; si iustus, ¦si castus, iniusti et incesti Christiani;
si non hostis publicus, ||f6v nos publici hostes : quales simus, 
damnator ipse demonstrauit, ¦utique aemula sibi puniens.

[9] "Et tamen permansit erasis omnibus ¦hoc solum institu-
tum Neronianum, iustum denique ut dissimile ¦sui auctoris."
[10] Igitur aetati nostrae nondum anni CC. Tot iniqui inter¦ea,
tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae,
tot ¦panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores
nuptiarum, ¦—et adhuc Christianis sola Fama decernit!
[11] Habet quidem grande ¦fundamentum de uitio ingenii
humani : felicius in acerbis atroci¦busque mentitur. Quanto
enim proni ad malitiam, tanto ad mali ¦fidem oportuni
estis; facilius denique falso malo quam uero bono ¦creditur.
[12] Si quem tamen apud uos prudentiae locum iniquitas ¦re-
liquisset, ad explorandam Famae fidem utique iustitia posce-
bat ¦dispicere, a quibus potuisset Fama in uulgus et ita in
totum orbem ¦dari. [13] Ab ipsis enim Christianis non opinor,
cum uel ex forma a<c> lege ¦ omnium mysteriorum silentii
fides debeatur, quanto magis talium, ¦quae prodita non uitarent
inter<im> humana <anim>aduersione praesentan¦<eum iu>di-
cium? [14] Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.
¦<P>orro extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita
mysteria ¦ <om>nem arbitrum extraneum caueant, nisi <si>
inlicita minus spernunt? ¦<A>tquin extraneis tam onerare
quam confingere magis competit. ¦[15] "<At> domesticorum
curiositas furata est per rimulas et cauernas." ¦Quid, cum
domestici eos |v69 uobis, prodentes omnes? A nullis magis ||f7 pro-
dimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia
indignatio¦nis omnem familiaritatis fidem rumpat? Non
potuerit continere, ¦quod horruit mens, quod expauit oculus.
[16] Hoc quoque mirum, si ¦et ille, qui tanto impatientiae
iure prosiluit deferre, non et proba¦re gestit, et ille, qui audiit,
et non uidere curauit, siquidem par ¦fructus est et delatoris,
si quod detulit probet, et auditoris, si quod ¦audit etiam sibi
credat. [17] "Tunc", inquitis, "primo delatum, et exhibitum est;
¦auditum, et inspectum est, atque exinde famae commenda-
tum." Hoc qui¦dem superscendit omnem admirationem, si
semel deprehensum est, ¦quod semper admittitur; nisi <si>
desiuimus iam talia factitare. [18] Atquin ¦et idem uocamur,
et in isdem deputamur et de die redundamus : ¦quod plures,
hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente ¦mate-
ria; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit
¦multitudo nuntiatorum?

[19] Quod sciam, et conuersatio notior facta ¦est : scitis et
dies conuentuum nostrorum; itaque et obsidemur et
opp<ri>¦mimur, et in ipsis arcanis congregationibus detine-
mur. [20] Quis u<m>¦quam tamen semeso cadaueri superuenit?
Quis in cruentato p<ane> ¦uestigia dentium deprehendit?
Quis tenebris repentino lumine ¦inruptis inmunda aliqua,
ne dixerim incesta, indicia recogno<uit>? ¦[21] Si praemio
impetramus, ne tales in publicum extrahamur, qu<a>l<es> ¦et
opprimimur, possumus et omnino non extrahi : quis enim
pro<di>¦tionem criminis alicuius sine crimine ipso aut uendit
aut redimit? ||f7v

[22] Sed quid extranei<s> speculatoribus et indicibus detrac-
tem, qui talia obi¦ciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima
uociferatione publicen¦tur aut statim audita, si prius demon-
strantur, aut postea reper¦ta, si interim celantur? [23] Sine
dubio enim initiari uolentibus mos est ¦prius |v70 ad magistrum 
sacrorum uel patrem adire. Tum ille dicet : ¦infans tibi, qui
adhuc uagetur, necessarius, qui immoletur, et panis ¦aliquan-
tum, qui in sanguine infringatur; [24] praeterea candela¦bra,
quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes;
¦sed et mater aut soror tibi necessaria est.¦ Quid, si nullae
erunt? Opi¦nor, legitimus Christianus esse non poteris.
[25] Haec, oro uos, denuntia¦ta ab aliis sustinent prodi?
"Verum opus non est scire illos. Prius ¦fallaciae negotium per-
petratur : <i>gnaris et dapes et nuptiae subi¦ciuntur : nihil
enim umquam retro de Christianis mysteriis audierant."
¦[26] Tamen postea cognoscant necesse est, uel aliis quo<s>
inducunt, prae¦ministranda. Ceterum quam uanum est
profanos scire quod nes¦<ci>at sacerdos!  [27] Tacent igitur
et accepto ferunt, et nihil <in> tragoedia¦m Thyestae uel Oe-
dipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum ¦fid<e>i
ministros et magistros, et de ipsis potiores morsus iam doctis
¦<. . . .>ibus rapiunt. [28] Si nihil tale probetur, grande nescio
quid aesti¦<mari o>portet, cuius compensatio tantarum atro-
citatum tole¦rantia constat.

[29] Miserae atque miserandae nationes, ecce proponi¦mus
uobis disciplinae nostrae sponsionem : uitam aeternam ||f8 sec-
tatoribus et conseruatoribus suis spondet, e contrario profa¦nis
et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur;
¦ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur.
[30] Vide¦rimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur;
interim credite ¦que<m>admodum nos. Volo enim scire, si per
talia scelera adire ¦parati estis, que<m>admodum nos. [31] Veni,
si quis es, demerge ferrum ¦in infantem, uel si alterius offi|v71cium 
est, tu modo specta morientem ¦animam antequam uixit;
certe excipe rudem sanguinem, in quo ¦panem tuum saties,
uescere libenter; [32] interea discumbe, dinume¦ra loca, ubi
mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ¦ut, cum
tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singu¦lo-
rum, non erres extraneam incursans : piaculum feceris, nisi
¦incestum!

[33] "Haec cum expunxeris, uiues in aeuum." Cupio respon-
de¦as, si tanti facis aeternitatem. Immo idcirco nec credis;
etiamsi ¦credideris, nego te uelle; etiamsi uelles, nego te posse.
Cur autem ¦alii possint, si uos non potestis? cur non possitis,
si alii possunt? ¦[34] Inpunitatem, aeternitatem quanto con-
stare uultis? A<n hae> ¦nobis omni modo redimendae uiden-
tur? An alii ordin<es den>¦tium Christianorum, et alii specus
faucium, et alii ad incestam ¦libidinem nerui? Non opinor :
satis enim est nobis sola uer<itate> ¦a uestra positione discerni!

VIII. [1] Plane, tertium genus dicimur. ¦Cynopennae aliqui
uel Sciapodes uel aliqui de subterra||f8vne<o> Antipodes? Si qua 
istic apud uos salte<m> ratio est, edatis uelim primum ¦et
secundum genus, ut ita de tertio constet. [2] Psammetic<h>us
quidem ¦putauit i<n>u<en>i<s>se ingenio exploratus fide<m>
prima<m> generis. Dicitur enim ¦infantes recenti e partu seor-
sum a commercio hominum alendos ¦tradidisse nutrici, quam
et ipsam propterea elinguauerat, ut in to¦tum exules uocis
humanae non auditu formarent loquellam, ¦sed <de> suo
promentes eam primam nationem designarent, cuius sonum
¦natura dictasset. [3] Prima uox "beccos" renuntiata est; inter-
preta¦tio eius panis apud Phrygas nomen est : Phryges primi
genus ex¦inde habentur.

[4] Sed unum hoc |v72 erit de uanitatibus uestrarum fabula¦rum, 
non otiose nobis retractandum, quo fidem uestram uanitati-
bus ¦quam ueritatibus deditam demonstrare gestimus. [5] An
omnino cre¦dibile sit, tali membro desecto, uastato ipsius
animae organo ¦<e>t utique radicitus caeso, castratis faucibus
quae etiam extrinsecus ¦<p>ericulose uulnerantur, exinde
tabo in praecordia refluente, ¦<po>stremo aliquamdiu cessan-
tibus alimentis uitam nutrici illi per¦<seuera>sse? [6] Age
nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis ¦< . . . . . . . . .>
quam et ipsam prudentiores non linguae caede, ¦sed <ra>p<ti
pu>doris rubore mutam interpretantur. [7] Si ergo uixit,
¦<potuit> effutire aliquid : obtusum et exarticulatum sonum
¦tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua
¦stupente de solis faucibus cogi licet. [8] Id fors tunc infantes,
quia ||f9 unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote 
linguatul<i> ¦<in> inuentum alicuius interpretationis impe-
geri<n>t.

[9] Sint nunc primi ¦Phryges : non tamen tertii Christiani.
Quantae enim aliae gentium series ¦post Phrygas? Verum
recogitate, ne quos tertium genus dicitis, prin¦cipem locum
optineant, siquidem non ulla gens non Christiana. [10] Ita¦que
quaecumque gens prima, nihilominus Christiana : ridicula
de¦mentia nouissimos dicitis et tertios nominatis.

[11] Sed de superstitio¦ne tertium genus deputamur, non de
natione ut sint Romani, Iudaei, ¦dehinc Christiani. Vbi autem
Graeci? [12] Vel si in Romanorum superstitionibus ¦censentur,
quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitauit, ubi
sal¦tem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, priuati curiosaeque re-
ligionis? [13] Porro ¦si tam monstruosi, qui tertii loci, quales
habendi, qui primo et secundo ¦antedecunt? |v73

IX. [1] Sed quid ego mirer uana uestra, cum ex forma natu-
rali ¦concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia
sub eod<em> ¦mancipe erroris? [2] Sane, quia non miror,
enumerem necesse est, ut u<os> ¦recognoscendo miremini, in
quantam stultitiam incidatis, qui om<nis> ¦cladis publicae uel
iniuriae nos causas esse uultis. [3] Si Tiberis redu<nda>¦uit,
si Nilus non redundauit, si caelum stetit, si terra mouit,
<si lues> ¦<aes>tiua uastauit, si fames afflixit, statim omnium
uox : "Christi<anorum meri>¦tum!" Quasi modicum habeant
aut aliud metuere qui deum <non metuunt>! ¦
[4] Opinor, ut contemptores deorum. uestrorum haec iacula
eorum p<rouo>¦camus. Vt supra edidimus, aetatis nostrae
nondum anni ducenti. ||f9v [5] Quantae clades ante id spatium 
supra uniuersum orbem [ad] singulas ¦urbes et prouincias
ceciderunt, quanta bella externa et intestina? ¦Quot pestes
fames ignes hiatus motusque terrarum saeculum diges¦sit?
[6] Vbi tunc Christiani, cum res Romana tot historias labo-
rum suorum ¦subministrauit? Vbi tunc Christiani, cum
Hiera Anap<h>e et Delos ¦et Rhodos et Cea insula multis cum
milibus hominum pessum ierunt, ¦uel quam Plato memorat
maiorem Asia aut Africa in Atlantico ¦mari mersam? [7] Cum
Vulsinios de caelo, Tarpeios de suo monte perfu¦dit ignis?
Cum terrae motu mare Corinthium ereptum est? Cum totum
¦orbem cataclysmus aboleuit? [8] Vbi tunc, non dicam con-
temptores ¦deorum Christiani, sed ipsi dei uestri, quos clade
illa posteriores loca, ¦oppida approbant, in quibus nati morati
sepulti sunt, etiam quae ¦<c>ondiderunt? Non alias enim super-
fuissent ad hodiernum, nisi po¦<st>uma cladis illius.
[9] Si relegere et reuoluere non curatis testimonia ¦<te>mpo-
rum aliter uobis renuntiata, inprimis ne<cesse est> deos
uestros |v74 iniustis¦<simo>s pronuntietis, qui propter contemptores 
etiam cultores suos ¦<laedu>nt; tunc et uosmetipsos errare
probatis, si eos traditis, qui uos ¦<a>meritis profanorum non
discernunt. [10] Quodsi, ut unus atque alius ¦stultissimus ait,
idcirco uobis quoque irascuntur, quoniam de nostra eradica-
¦<tione n>eglegitis, absolutum est de infirmitate et mediocri-
tate eorum : ¦qui non irascerentur uobis in animaduersione
cessantibus, si ipsi exse¦qui possent. [11] Quamquam et alias
confitemini istud, si quando illos supplicio ||f10 nostro uidemini 
ulcisci. <Si> ab <aliquo> aliud, a maiore defenditur. Pudeat
igitur ¦deos ab homine defendi!

X. [1] Effundite iam omnia uenena, omnia ¦calumniae tela infli-
gite huic nomini, non cessabo ultra repellere, ¦at postmodum
obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. ¦ [2] Nunc
uero eadem ipsa de nostro corpore <re>uulsa in uos retorquebo,
¦eadem uulnera criminum in uobis defossa monstrabo, quo
machae¦ris uestris admentationibusque cadatis.

[3] Iam primo quod in nos generali ¦accusatione dirigitis, di-
uortium ab institutis maiorum, considera¦te etiam atque etiam,
ne uobiscum communicemus crimen istud. [4] Ecce ¦enim per
omnia uitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in uo¦bis
antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dic-
tum est, ¦quod eas nouis de die consultis constitutisque obruis-
tis. [5] De reliqua ue¦ro conuersationis humanae dispositione
palam subiacet, quant<um> ¦a maioribus mutaueritis, cultu
habitu apparatu, ipsoque uictu ips<oque> ¦sermone; nam
pristinum ut rancidum relegatis. [6] Exclusa ubique <anti>¦qui-
tas, in negotiis, in officiis : totam auctoritatem maiorum uestra
au<cto>¦ritas deiecit. [7] Sane, quod uobis magis probro est,
laudatis semp<er>¦ uetustates et nihilominus recusatis. Qua
peruersitate tan< . . . . . . . >¦ maiorum apud uos † permanere
pro|v75bari debuerunt, cum ea, qu<ae pro>¦batis, recusetis? 
[8] Sed et ipsum quod uidemini a maioribus traditum <fide-
lis
>¦sime custodire et defendere, uel quo maxime reos nos
transgr<essio>¦nis postulatis, de quo totum odium Christiani
nominis animat<ur>, ||f10v deorum dico culturam, perinde a uobis 
destrui ac despici ostendam. [9] Nisi quod ¦ <non> perinde: nos
enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo
¦contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est,
id contemni ¦potest; quod nihil est, nihil patitur: igitur quibus
est, ab eis patiatur ¦necesse est. [10] Quo magis oneramini,
credentes esse et contemnentes, colen¦tes et despuentes,
honorantes et lacessentes.

[11] Licet iam hinc recognos¦cere : inprimis cum alii alios deos
colitis, eos quos non colitis, utique con¦temnitis : praelatio
alterius sine alterius contumelia non potest, ¦nec ulla electio
non reprobatione componitur; qui de pluribus suscipit ¦ali-
quem, eum quem non suscipit, despexit. [12] "Sed tot ac tanti
ab omnibus ¦coli non possunt." Iam ergo tunc primo contemp-
sistis, non ueriti scilicet ¦<i>ta instituere, ut omnes coli non
possent.

[13] At enim illi sapientissimi ac¦<p>rudentissimi maiores,
quorum institutis renuntiare non nostis ma¦<xi>me in persona
deorum uestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur.
¦[14] <M>entior, si numquam censuerant, ne qui imperator
fanum, quod in ¦<bell>o uouisset, prius dedicasset quam sena-
tus probasset, ut contigit ¦<M. Aem>ilio, qui uouerat Alburno
deo. [15] Vtique enim impiissimum, immo con¦tumelio>sissi-
mum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae
¦ < . . . . . . >re honorem diuinitatis, ut deus non sit, nisi cui
esse permiserit se¦natus. [16] Saepe censores inconsulto populo
<aedes> adsolauerunt; certe Liberum ¦<Patre>m cum |v76 sacro 
suo consules senatus auctoritate non urbe so¦l<u>mmodo,
uerum tota Italia eliminauerunt. [17] Ceterum Serapem et Isi-
dem ||f11 et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro 
commemora<t> ¦eorumque <aras> a senatu deiectas nonnisi
per uim popularium restructas. ¦[18] Sed tamen et Gabinius
consul Kalendis Ianuariis, cum uix hostias pro¦baret prae
popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset,
¦ potiorem habuit senatus censuram quam impetum uulgi et
aras institui ¦prohibuit.

[19] Habetis igitur in maioribus uestris, etsi non nomen,
attamen ¦sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si
uos saltem integrum † hono¦ribus uestris rei esse laesae reli-
gionis, sed inuenio conspirasse a uobis tam ¦superstitionis
quam impietatis profectum. [20] Quanto enim inreligiosiores
¦deprehendimini? Priuatos enim deos, quos Lares et Penates
domestica ¦consecratione perhibetis, domestica et licentia in-
culcatis uendi¦tanto, pignerando pro necessitate ac uoluntate.
[21] Essent quidem ¦tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacri-
legia, nisi quod eo iam contu¦meliosiora, quod modica. Sed
aliquo solacio priuatorum et domestico<rum> ¦deorum que-
rellae iuuantur, quo publice turpius contumeliosiusque
¦tractetis. [22] Iam primum, quos in <h>astarium regessistis,
publicanis subdid<is>¦tis, omni quinquennio inter uectigalia
uestra proscripto<s> addic<itis>. ¦Sic Serapeum, sic Capitolium
petitur; addicitur, conducitur d<iuinitas> ¦eadem uoce prae-
conis, eadem exactione quaestoris. [23] Sed enim <agri tri>¦buto
onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ign<obiliora>
¦(nam hae sunt captiuitati |v77 notae, poenae): dei uero, qui magis 
tr<ibutarii>, ¦magis sancti; immo, qui magis sancti, magis
tributarii. [24] Maiest<as> ||f11v prostituitur in quaestum, negotia-
tio<ne> religio proscribitur, sanc¦titas locationem mendicat;
exigitis mercedem pro solo templi, pro ¦aditu sacri, pro sti-
pibus, pro <h>ostiis; uenditis totam diuinitatem : ¦non licet
eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur quam sa¦cer-
dotibus!

[25] Non suffecerat uectigalium deorum contumelia, de con-
¦temptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem
non ha¦buisse, nisi etiam, que<m>cumque habetis, depretietis
aliqua indignita¦te. [26] Quid enim omnino ad honorandos eos
facitis, quod non etiam ¦mortuis uestris ex aequo praebeatis?
[27] Exstruitis deis templa: <aeque mortuis templa); exstrui¦tis
aras dei : aeque mortuis aras; easdem titulis superscribitis
lit¦teras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut
negotium ¦aut aetas fuit : senex de Saturno, imberbis de
Apolline, uirgo de Dia¦na figuratur, et miles in Marte et in
Vulcano faber ferri consecratur. [28] Nihil itaque mirum,
si hostias easdem mortuis, quas et deis, caeditis eosdemque
¦odores excrematis.

[29] Quis istam contumeliam excuset, quae utut mor¦tu<o>s
cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta
sunt ¦ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia
et lectister¦nia <et> feriae et ludi. [30] Plane, quoniam illis
caelum patet, hoc quoque non sine ¦contumelia deorum, primo
quidem, quod non decuerit alios eis ¦<adnume>rari, <quasi his>
datum sit post mortem deos fieri; [31] secundum, quod tam
¦<exser>te atque manifeste coram populo non peieraret con-
templa|v78tor ¦< . . . . .>gis in caelum recepti, nisi contemneret, 
quos deieraret, quam ipse, ||f12 quam ei, qui ei peierare permit-
tunt. [32] Consentiunt enim ipsi nihil esse quod ¦deierant, immo
insuper et praemio afficiunt, qui publice contemp¦serit periurii
uindices. [33] Quamquam periurii apud uos quotusquisque
¦purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum euanuit,
potiore ha¦bita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum
ad offuscationem ¦pertinet deorum uestrorum : facilius enim
per Caesarem peierantes punirentur ¦quam per ullum Iovem!

[34] Sed contemptus honestior est, habens quandam ¦super-
biae gloriam; uenit enim aliquando etiam de fiducia uel
conscientiae ¦securitate uel naturali sublimitate animi;
derisus uero quanto las¦ciuior, tanto denotatior ad contumeliae
morsum. [35] Recognoscite ¦igitur, quam derisores inueniamini
numinum uestrorum. Non dico qua¦les sitis in sacrificando,
quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opi¦mis autem
et integris superuacua esui capitula et ungulas et plumarum
se¦tarumque praeuulsa, et si quid domi quoque abi<ec>turi
fuissetis. [36] Omitto, ¦quae bulgae aut sacrilegae gulae uide-
buntur, maiorum prope r<eli>¦gionem conuenire : atquin
doctissimi, grauissimi, quatenus gra<ui>¦tas atque prudentia
de doctrina proficere credunt<ur>, et inreuerentiss<i>¦mi
erga deos uestros semper existunt, nec eis cessat litteratura,
quominus ¦aut turpius aut uana aut falsa de deis inferat.
[37] Ab ipso exordia<r uate> ¦uestro, † eius unde omnia et omne
aequore †, |v79 cui quantum honorem adiu<dica>s¦tis, tantum deis
uestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. ¦[38] Adhuc
meminimus Homeri: ille, opinor, est qui diuinam maiestatem
||f12v humana condicione tractauit, casibus et passionibus huma-
nis deos imbu¦ens, qui de illis fauore diuersis gladiatoria
quodammodo paria ¦composuit; [39] Venerem sauciat
sagitta humana, Martem tredecim men¦sibus in uinculis detinet
fortasse periturum; eadem Iouem paene per¦pessum a cae-
litum plebe traducit aut lacrimas eius super Sarpedo¦nem
excutit aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit,
com¦mendato libidinis desiderio per commemorationem et
enumeratio¦nem amicarum. [40] Exinde quis non poetarum
ex auctoritate principis ¦sui in deos insolens aut uera prodendo
aut falsa fingendo? <N>ec tragici ¦quidem aut comici peper-
cerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur. ¦
[41] Taceo de philosophis, quos superbia seueritatis et duritia
disciplinae ¦ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus
ueritatis aduer¦sus deos erigit. [42] Denique et Socrates in
contumeliam eorum quercum et ca¦nem et hir<c>um iurat.
Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit ¦<A>the-
nienses damnationis, criminatores quoque inpenderi<n>t,
resti¦tu<i>tur testimonium Socrati, et possum retorquere
probatum esse in illo ¦quod nunc reprobatur in nobis. [43] Sed
et Diogenes nescio quid in Hercu¦lem lusit, et Romani stili
Diogenes Varro trecentos Ioues, seu Iuppi¦<teros d>icendum
est, sine capitibus inducit.

[44] Cetera lasciuiae ingenia ¦<etiam u>oluptates uestras per
dedecus deorum administrant. Dispici¦<te ap>ud uos Lentu-
lorum et Hosti<li>orum sacrilega<m> uenustate<m>, utrum
¦<mi>mos an deos uestros in <s>trophis et iocis rideatis; sed
et. histrionicas ||f13 litteras magna cum uoluptate suscipitis,  
quae omnem foedita|v80tem ¦designant deorum. [45] Constupra<n>-
tur coram uobis maiestates in cor¦pore inpuro; famosum et
deminutum caput imago cuiuslibet dei ues¦tit. Luget Sol filium
fulmine extinctu<m> laetantibus uobis, Cybela ¦pastorem
suspirat fastidiosum non erubescentibus uobis, et sustine¦tis
Iouis elogia modulari.

[46] Plane religiosiores estis in gladiatorum ¦cauea, ubi
<super> sanguinem humanum, super inquinamenta poena-
rum proin¦de saltant dei uestri argumenta et historias nocen-
tibus erogandis, ¦aut in ipsis deis nocentes puniuntur. [47] Vi- 
dimus saepe castratum Attin ¦deum a Pessinunte, et qui uiuus
cremabatur, Herculem induerat; ¦ risimus et meridiani ludi
de deis lusum, quo Ditis pater, Iouis frater, ¦gladiatorum ex-
sequias cum malleo deducit, quo Mercurius in ca¦luitio pen-
<n>atulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam ¦mor-
temue simulantia e cauterio probat. [48] Singula ista, quaeque
ad¦huc inuestigare quis possit, si honorem inquietant diuini-
tatis, si ¦maiestatis fastigium adsolant, de contemptu utique
censentur, ¦quam eorum, qui eiusmodi fac<t>itant, quam eo-
rum, qui i<s>ta suscip<iu>nt. ¦[49] Qua<re> nescio, ne plus de uo-
bis dei uestri quam de nobis querantur. < . . . . . . > ¦ex alia parte
adulamini, redimitis si qua delinquitis, et p<ostre>¦mo licet uo-
bis in eos quos esse uoluistis. Nos uero in totum auersa<mur>.¦

XI. [1] Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis reli-
gionis, sed ¦superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut
quidam, somniasti<s> ||f13v caput asininum esse deum nostrum : 
hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. ¦[2] Is enim in quarta
Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine
¦gentis |v81 exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine reli-
gionis, ¦ut uoluit, argumentatus, Iudaeos refert in expeditione
uastis in lo¦cis <a>quae inopia laborantes onagris, qui de pastu
aquam petituri aes¦timabantur, indicibus fontis usos euasisse :
ita ob eam gratiam con¦similis bestiae superficiem a Iudaeis
coli. [3] Inde, opinor, praesumptum, ¦nos quoque, ut Iudaicae
religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim
idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum lo¦quacissimus,
oblitus affirmationis suae, in posterioribus refert ¦Pompeium
Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis tem¦-
¦plum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. [4] Vbi
er¦go is deus fuerit? Vtique nusquam magis quam in templo
tam memora¦bili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus
clauso, quo non ue¦<rer>entur extraneum.

[5] Sed quid ego defendam, professus interim con¦<fessi>-
onem temporalem omnium in uobis ex pari transferendorum?
¦<Creda>tur deus noster asinina aliqua persona : certe <non>
negabitis uos eadem ¦colere nobiscum. [6] Sane uos totos
asinos colitis et cum sua <E>pona, et ¦<omnia i>umenta et
pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus con-
¦<se>c<ra>tis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores
omnium ¦<tantu>m asinarii sumus.

XII. [1] Sed et qui <crucis> nos antist<it>es affirmat, consa-
¦<cerd>os erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno :
etiam de materia ||f14 colitis penes uos cum effigie. [2] Quamquam 
sicut uestrum humana figura est, ¦ita et nostrum sua propria.
Viderint nunc liniamenta, dum una sit ¦qualitas; uiderit
forma, dum ipsum sit dei corpus. [3] Quodsi de hoc ¦differentia
intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas A<t>¦ti-
ca et Ceres |v82 Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo 
ligni ¦informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem maior,
est omne robur ¦quod derecta statione defigitur. [4] Sed nobis
tota crux imputatur, ¦cum antemna scilicet sua et cum illo
sedilis excessu. Hoc quidem uos ¦incusabiliores, qui mutilum
et truncum dicastis lignum, quod alii ple¦num et structum
consecrauerunt!

[5] Enimuero de reliquo integra est religio ¦uobis integrae
crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem ¦ipsam
deis uestris de isto patibulo prouenisse. [6] Nam omne simu-
lacrum, ¦seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur,
seu quacumq<ue> ¦alia locupletiore materia producitur, plasti-
cae manus praece¦dant necesse est. [7] Plasta autem lignum
crucis in primo statuit, quoniam ips<i> ¦quoque corpori
nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod c<aput>
¦emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio;
< . . . . . . >; ¦si statueris hominem manibus expansis, imaginem
crucis fe<ceri>s. [8] Huic igitur exordio et uelut statumini argilla
desuper intexta <pau>¦lati<m> membra complet, et corpus
struit, et habitum, quem placui<t argil>¦lae, intus cruci in-
gerit; [9] inde circino et plumbeis modulis prae<para>¦tio
simulacri, in marmor, in lutum uel aes uel argentum, ||f14v uel 
quodcumque placuit deum fieri, transmigratur<a>. A cruce
argilla, ¦ab argilla deus : quodammodo transit crux in deum
per argillam. ¦

[10] Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus.
Exempli ¦gratia dictum erit : nempe de oliuae nucleo et nuce
persici et gra¦no piperis sub terra temperato arbor exsurgit
in ramos, in comam, ¦in speciem |v83 sui generis. [11] Eam si trans-
feras, uel de brachiis eius in aliam ¦subolem utaris, cui depu-
tabitur, quod de traduce prouenit? ¦Non illi grano aut nuci
aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo ¦adscribitur,
aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum ¦trans-
missus per secundum. [12] Nec diutius super isto argumentan-
dum est, ¦quando naturali praescriptione omne omnino genus
censum ad ori¦ginem refert, quantoque genus censetur
origine, tanto origo con¦uenitur in genere. [13] Si igitur in gene-
re deorum crucem originem co¦<li>tis, hic erit nucleus et gra-
num primordiale, ex quibus apud uos ¦<si>mulacrorum siluae
propagantur.

[14] Ad manifesta iam. Victoria<s> ut ¦<nu>mina, et quidem
augustiora, quanto laetiora, ueneramini. Con¦se<crati>o ne
quid melius extollat, cruces erunt intestina quodammo¦<do
et tro>pae<or>um; itaque in Victoriis et cruce<s> colit castren-
sis religio. [15] Sig¦<na ado>rat, signa deierat, signa ipsi <I>ovi
praefert : sed ille imagi¦<num su>ggestus et totus auri cultus
monilia crucum sunt. [16] Sic etiam ¦<in canta>bris atque
uexillis, quae non minore sanctitate militia cus¦<todit>, si-
phara illa uestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas
||f15 et nudas cruces colere! 

XIII. [1] Alii plane humanius solem Christianum deum ¦aesti-
mant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca-
¦tionem, uel die solis laetitiam curare. [2] Quid uos minus
facitis? ¦Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam
caelestia ¦ad solis initium labra uibratis? [3] Vos certe estis,
qui etiam in laterculum ¦septem dierum solem recepistis, et
† ex diebus ipso|v84rum praelegistis, quo ¦die lauacrum subtra- 
hatis aut in uesperam differatis, aut otium et ¦prandium .
curetis. [4] Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a uestris ¦ad
alienas religiones : Iudaei enim festi sabbata et cena pura et
Iuda¦ici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes
litora¦les, quae utique aliena sunt a diis uestris. [5] Quare, ut ab
excessu reuertar, qui ¦solem et diem eius nobis exprobratis, .
agnoscite uicinitatem : ¦non longe a Saturno et sabbatis
uestris sumus!

XIV. [1] Noua iam de deo nostro ¦fama suggessit, et adeo nuper
quidam perditissimus in ista ciuit<ate>, ¦etiam suae religionis
desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, uti<que> ¦magis
post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quot<idie> ¦toto
iam corpore decutit<ur> et <cir>cumcidit<ur>, pictura<m>
in nos pro<posuit> ¦sub ista proscriptione : "Onocoetes". Is erat
auribus cant<herinis>, ¦in toga, cum libro, altero pede ungu-
lato. [2] Et credidit uulg<us . . . . >¦Iudaeo. Quod enim aliud
genus seminariu<m> e<st> infamiae nostrae? <Inde> ¦in tota
ciuitate Onocoetes praedicatur. [3] Sed et hoc tam<etsi>
¦hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate
a<uctoris> ||f15v infirmum libenter excipiam studio retorquendi.
Videamus igitur, ¦an hic quoque nobiscum deprehendamini.
[4] Neque enim interest qua for¦ma, dum deformia simulacra
curemus. Sunt penes uos et canino ca¦pite, et leonino, et de
boue et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae ¦uel anguini,
et alites plan<t>a, fronte et |v85 tergo. Quid itaque nostrum uni-
cum de¦notatis? Plures Onocoetae penes uos deprehenduntur!

XV. [1] Si in deis ¦aequalitate concurrimus, sequitur ut sacri-
ficii uel sacri quoque inter nos ¦diuersitas nulla sit, ut ex alia
specie comparationi satisfiat. [2] Nos ¦infanticidio litamus siue
initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae ¦caede hominis
quaeque infanticidiis transegisse <reuincimini>, recognoscetis
suo ordi¦ne : nunc enim differimus pleraque, ne eadem uidea-
mur ubique retrac¦<t>are. [3] Interim, ut dixi, ex alia parte
non deest adaequatio. Nam ¦<et>si nos aliter, tamen non aliter
uos quoque infanticidae, qui infan¦<t>es editos enecantes
legibus quidem prohibemini, sed nullae magis ¦<lege>s tam
impune, tam secure sub omnium conscientia unius ae¦<ditui>
tabellis eluduntur. [4] Sed nec eo distat, si uos non ritu sacri
neque ¦<ferro nec>atis. Atquin hoc asperius, quod frigore
et fame aut bes¦<tiis, si exp>onitis aut longiore in aquis morte,
si mergitis. [5] At et si quo ¦ < . . . . . . >dissimilius penes uos fit,
eo adicite, quo<d> uestra pignora ex¦<tinguiti>s, et supple-
bitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid ¦< . . . . . >a
ratione defecerit.

[6] Sed de ea impietatis hostia dicimur ¦<uesci>. Dum ita
quoque in uobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, ||f16
non multo secernimur a uestra uoracitate. [7] Si illa impudica  
est, nostra uero ¦crudelis, coniungimur, si forte, natura,
qua semper saeuitia cum im¦pudicitia concordat. [8] Quamquam
quid minus, immo quid non am¦plius facitis? Parum scilicet
humanis uisceribus inhiatis, quia uiuos ¦et puberes deuoratis?
Parum humanum sanguinem lambitis, quo¦|v86niam futurum 
sanguinem elicitis? Parum infante uescimini, quia in¦fan-
tem totum praecocum perhauritis?

XVI. [1] Ventum est ad horam lucernarum ¦et caninum ministe-
rium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ¦ne cedam :
quid enim tale in uobis detinebo? [2] Verum iam laudate
cons<i>¦lium incesti uerecundi, quod adulteram noctem
commenti sumus, ¦ne aut lucem aut ueram noctem contami-
naremus; quod etiam lumi<ni>¦bus terrenis parcendum
existimauimus; quod nostram quoque con<sci>¦entiam ludi-
mus : quodcumque enim facimus, si uolumus, suspicam<ur>.
¦[3] Ceterum incesta uestra pro sua libertate et luce omni et
nocte <omni> ¦et tota caeli conscientia fruuntur, quodque
felicius prou<eniat>, ¦cum palam misceatis incesta toto conscio
caelo, soli ipsi igno<ratis>; ¦nos uero etiam in. tenebris scelera
nostra recognoscere possum<us>. ¦

[4] Plane Persae, <C>tesias edit, tam scientes quam non hor-
rentes cum <ma>¦tribus libere f<ac>iunt. Sed et Macedones id,
quo<d> probauerunt, <palam> est factitare, siquidem, cum
primum scaenam eorum Oedip<us> ¦intrauit trucidatus oculos,
risu ac derisu exceperunt. [5] Tra<goedus> ¦consternatus re-
tracta persona, "numquid", ait, "domini, disp<licui> ||f16v uobis?" 
Responderunt Macedones : "immo, tu quidem pulchre, at
scriptor ¦uanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus
si ita fecit": atque exin¦de alter ad alterum : "ἤλαυνε", dicebat,
"εἰς τὴν ματέρα". [6] Sed una uel alia gens ¦quantula macula
totius orbis? Nos enim omne infecimus solum, omnem ¦pol-
luimus oceanum. Date igitur ali|v87quam nationem uacantem ab 
eis, quae ¦omne hominum genus ad incestum trahunt. [7] Si
qua gens concubitu ipso et ¦aetatis ac sexus necessitate, ne
dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit ¦quae carebit incesto;
[8] si qua ab humana condicione priuata quadam ¦natura remo-
ta est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita
¦<si>t, ea erit quae sola Christianis respondere constantius
possit. ¦

[9] Respicite igitur luxuriam inter errores et uentos fluctuan-
tem, si desunt ¦populi, quos ad hoc sceleris incursent lata uada
et aspera erroris. ¦[10] <Inp>rimis cum infantes uestros alienae
misericordiae exponitis aut in adoptio¦<nem> melioribus pa-
rentibus, obliuiscimini, quanta materia incesti submi¦<nistra>-
tur, quanta occasio casibus aperitur? [11] Plane ex aliqua
disciplina ¦<seueri>ores aut certe respectu eiusmodi euen-
t<u>um a libidine temperatis, ¦<quo>cumque loco, domi aut
peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique ¦luxuriae
nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes
aut alii ¦<filii> incursent, quando etiam aetatum moderatio
libidine exclusa sit. ¦[12] Quotcumque adulteria, quotcumque
stupra, quotcumque publicatae libidinis ¦po< . . . >st< . . > stati-
uo uel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, ¦<tot>
compagines generis, tot inde traduces ad incestum. [13] Vnde
adeo mimis ||f17 et comoedis argumentorum uenae fluunt; 
unde ista quoque talis ante tragoe¦dia erupit, Fusciano prae-
fecto urbi iudicata.

[14] Pusio <ho>nes<t>e natus for¦tuita neglegentia comitum
ultra ianuam progressus iter |v88 praetereuntibus ¦tractus domo 
excidit : qui eum nutrierat Graeculus, uel a limine Graeculo
¦more captauerat † intrans. [15] Inde mutatus a se aetate
Romam in uenalicio ¦refertur. Emit inprudens pater et utitur
Graeco; dehinc, ut usu<m> era, ¦adulescentem dominus in
agrum et uincula legat. [16] Illic iamdudum paedagogus ¦et
nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, refe-
runt ¦inuicem exitus suos, illi, quod alumnus in pueritia peris-
set; ille, se quo¦que a pueritia perisse, ceterum eodem euentu :
Romae natum honesta ¦domo; forsitan et signa quaedam
retexuerit. [17] Igitur Dei uoluntate ¦<fit> ut tanta saeculo
macula exprobraretur; spiritus de die concutit<ur>, ¦tempora
cum aetate respondent; aliquid et oculi de liniamentis ¦recor-
dantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur.
¦[18] Dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisi-
tionis dil<igen>¦tia inpellit; inuestigatur uenaliciarius, infe-
liciter inuenitur. ¦[19] Reuelato scelere parentes sibi laqueo
medentur, bona filio ma<le> ¦superstiti praefectus adscribit,
non ad hereditatem, sed ad stipend<ium stu>¦p<r>i et incesti.
[20] Satis erat unum istud exemplum publicae eru<p>ti<oni¦s>
¦eiusmodi scelerum delitiscentium in uobis. Nihil semel
euenit <in rebus hu>¦manis : semel plane erui potest. De sacra-
mentis nostrae relig<ionis>, ¦opinor, intentatis, et sunt paria
uestris etiam non sacrament<is>! ||f17v

XVII. [1] De obstinationibus uero uel praesumptionibus si qua 
proponitis, ne istae ¦quidem ad communionem comparationis
absistunt. [2] Prima obstinatio est, ¦qua secunda a deis religio
constituitur Caesarianae maiestatis, quod inre¦ligiosi dicamur
in |v89 Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque ¦genios 
deierando. [3] Hostes populi nuncupamur. Ita uero sit, cum ex
uobis ¦nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et
Germanici fiant. ¦Hoc loco Romana gens uiderit, in quibus
indomitae et extraneae nationes. ¦[4] "Vos tamen de nostris
aduersus nostros conspiratis!" Agnoscimus sane Romanam ¦
in Caesares fidem: nulla umquam coniuratio erupit, nullus in
senatu ¦uel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla
in prouinciis ¦<a>ffectata maiestas! Adhuc Syriae cadauerum
odoribus spirant, ¦<adh>uc Galli Rhodano suo non lauant!
[5] Sed omitto uesaniae crimi¦<na>, quia nec ista Romanum
nomen admittunt : uanitatis sacrilegia ¦<conu>eniam et ipsius
uernaculae gentis inreuerentiam recognoscam ¦<et> festiuos
libellos, quos statuae sciunt, et illa oblique nonnumquam
¦<dicta> a concilio atque maledicta quae circi sonant : si
non armis, ¦<saltim> lingua semper rebelles estis. [6] Sed aliud,
opinor, est non iurare ¦<per gen>ium Caesaris : dubitatur enim
de periuris iure, cum ne per deos ¦<quidem> uestros ex fide
deieretis. [7] Sed non dicimus deum imperatorem : super ¦<eius-
modi e>nim, quod uulgo aiunt, sannam facimus. [8] Immo
qui de<u>m Cae¦<sarem> dicitis, et deridetis dicendo quod
non est, et maledicitis, quia ¦<non uul>t esse quod dicitis :
mauult enim uiuere quam deus fieri! ||f18

XVIII. [1] Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, 
quod neque ¦gladios neque cruces neque bestias uestras, non
ignem, non tormenta ob ¦duritatem ac contemptu<m>
mortis animo |v90 recusemus. [2] Atenim haec ¦omnia apud priores 
maioresque uestros non contemni modo, sed etiam ¦magna
laude pensari a uirtute didicerunt. Gladius quot et quan¦tos
uiros uoluntarios! Piget prosequi. [3] Crucis uero nouitatem
nume¦rosae, abstrusae, Regulus uester libenter dedicauit;
regina Aegypti ¦bestiis suis usa est; ignes post Carthaginen-
sem feminam Asdrubale ma¦rito in extremis patriae constan-
tiorem docuerat inuadere ipsa Dido. ¦[4] Sed et tormenta mulier
Attica fatigauit tyranno negans, postre<mo>, ¦ne cederet
corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum e<ra> ¦di-
catae confessionis ministerium. [5] Sed uestris ista ad gloriam,
nostris ad d<uri>¦tiam deputatis. Destruite nunc gloriam
maiorum, quo nos quoque de<stru>¦atis! Contenti estote
detrahere etiam laudi parentum ad prae<sens>, ¦ne nobis
locum detis! [6] De his forsitan et temporum qualitas robus-
<tio>¦ris antiquitatis exegerit ingenia duriora; at nunc tran-
quillitate ¦pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam
in extraneos piae.

[7] "Est<o>", ¦inquitis, "ueteribus uos comparate; nobis
necesse est in uobis odi<o pro> ¦sequi, quod a nobis non proba-
tur, quia nec inuenitur in nobi<s". [8] Res>¦pondete igitur ad
singulas species. Non eadem <in> uobis exempla <a>dgnos¦co?
Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas
fecit, ¦utique non uitae amore gladio uos ad lanistas auctora<tis
nec metu> ||f18v mortis nomen militiae datis. [9] Si feminae alicui 
de bestiis famosa mors est, ¦medio quotidie pacis sponte libera
ad bestias itis. [10] Si crucem, configendi ¦corporis machinam,
nullus adhuc ex uobis Regulus |v91 pepigit, attamen ¦iam ignis  
contemptus euasit, ex quo se quidam proxime uestiendum
incen¦diali tunica ad certum usquequaque locum auctorauit.
[11] Si flagris mulier ¦insultauit, hoc quoque, <qui> proxume
inter uenatorios ordine transcurso ¦remensus est, ut taceam
de Laconica gloria.

XIX. [1] Hucusque, opinor, horrenda ¦obstinationum Christia-
narum. Quae si uobiscum communicamus, superest ¦<de>ri-
denda persuasionum conferamus. [2] Quamquam de persuasio-
nibus omnis ¦<ob>stinatio nostra praestruitur : mortuorum
enim praesumimus resur¦<re>ctionem. Spes resurrectionis
fastidium est mortis. [3] Ridete igitur, ¦<q>uantum libet, stupi-
dissimas mentes, quae moriuntur ut uiuant; sed quo ¦<fac>ili-
us rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia uel
inter¦<sa l>ingua delete litteras interim uestras, quae similiter
asseuerant ¦animas in corpora redituras. [4] Attamen quanto
acceptabilior nostra ¦ praesumptio est, quae in eadem corpora
redituras defendit; uobis autem ¦quanto uanius traditum est,
hominis spiritum in cane uel mulo aut pauo ¦moraturum!
[5] Item iudicium annuntiamus a Deo pro cuiusque meritis
post ¦inter<i>tum destinatum; id uos Minoi et Radamantho
adscribitis, iustiore ¦om<nin>o Aristide recusato. [6] Eo iudicio
iniquos aeterno igni, pios et inson¦<tes amoeno> in loco dicimus
perpetuitatem transacturos : apud uos ¦quoque Pyriphlege-
thontis et Elysii non alias condicio disponitur. ||f19 [7] Nec mythici 
ac p<o>etici soli talia canunt, sed |v92 et philosophi de animarum 
¦
reciprocatione et iudicii distributione confirmant.

XX. [1] Quonam ¦igitur usque, iniquissimae nationes, non
agnoscitis, immo insuper execra¦mini uestros, si nihil inter
nos diuersitas habet, si unum et eidem sumus? [2] Quia ¦non
odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula,
mis¦cete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis,
coniurati ¦cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus.
[3] Pariter deorum nu¦mina laesimus, pariter indignationem
eorum prouocamus. [4] Habetis et ¦uos tertium genus, etsi non
de tertio ritu, attamen de tertio sexu : illu<d> ¦aptius de uiro
et femina uiris et feminis iunctum. [5] Aut numquid ipso uos
c<ol>¦legio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materi-
am subminis¦trare : sic figulus figulo, faber fabro inuidet!

[6] Immo, iam desine, sim<u>¦lata confessio! Redigit con-
scientia ueritatem et ad constantiam ueritat<is>. ¦[7] Nam om-
nia ista in uobis solis erunt et a nobis solis reuincuntur, <de>
quibus <de>¦lata sunt, agnitione scilicet diuersae partis, unde
scientia instruit<ur> ¦et consilium inspirat<ur> et iudicium
gubernatur. [8] Vestra denique sent<entia>, ¦ne causam quis
iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis negleg<itis>.
¦[9] Naturae uitio satisfacitis, ut quae in uobis non refutetis,
in aliis < . . . . . . >¦tis aut quorum reatum in uobis memineritis,
ea in alios iactetis. [10] Qui < . . . .>¦opere occupati eritis : in
extraneos casti, in uosmetipsos incesti, ¦exertiores foris, sub-
iecti domi.

[11] Haec est iniquitas, ut gnari ab ign<ari>s, ¦absoluti a
reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo |v93 uestro, [au-
f< . . . . . .>||f19vde oculo uestro,] ut stipulam de alieno extrahatis. 
[12] Emendate uosmetip¦sos prius, ut Christianos puniatis!
Nisi quod, <si> emendaueritis, non punie¦tis, immo eritis
Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati.
¦[13] Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis;
recognoscite quid in ¦uobis non accusetis, et accusabitis!
[14] Patet iam hinc uobis, quantum aperi¦re potuerimus e pau-
culis istis libellulis, erroris inspectio et ueritatis ¦recognitio.
[15] Damnate ueritatem, sed inspectam si potestis, et probate
¦errorem, sed repertum si putatis! [16] Quodsi praescribitur
vobis errorem ¦<a>mare et odisse ueritatem, cur, quod amatis
et odi<s>tis, non noueritis? ¦


SIGLA

† = unrecoverable corruption in the text
[] = words present in the MS, but wrongly added by a copyist
<in> = word 'in' was wrongly omitted by the copyist - added by an editor
<in> = word 'in' has faded from the MS or been cut-out, but is recorded by 
            an editor or can be restored with certainty
. . . = missing letters in MS, one dot per letter
italics = letters changed from those in the MS by one editor or another
¦ = end of a line in the MS
|| = start of a new page(folio) in the MS
|v9 = start of a new page in the Vienna edition (CSEL 20, 1890).

Greek text is rendered using unicode. Checked against CETEDOC 23/3/6.

-----------------------------

This page has been accessed by ****** people since 2nd January 2002.


Return to the Tertullian Project / About these pages