Tertulliani Ad Nationes Libri Duo : Liber II

-----------------------------

 

I. [1] Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uo-
¦<bi>scum defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscien-
tiam uestram ¦ <ad re>censendum, an uere dei, ut uultis, an
falso, ut scire non uultis. [2] Haec enim ¦ <mate>ria est erroris
humani per artificem eius, ne ignorantia erroris ¦<tollatur>,
quo magis rei sitis. [3] Patent oculi nec uident; hiant aures nec
au¦<diunt>, cor stupet saliens; nescit animus quod agnoscit!
[4] Denique si tan¦<tam pe>ruersitatem una praescriptione
discuti liceret, in expedito ¦<esset n>untiatio, cum omnes istos
deos ab hominibus institutos non ¦<negetis, i>am hinc excidere
fidem |v94 uerae diuinitatis, quod nihil utique ¦<aliquand>o coep-
tum diuinum uideri iure possit. [5] Sedenim multa sunt, ¦<qui-
bus t
>eneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii
||f20 erroris. Ingenti manu ueritas obsidetur, — et ipsa de sua uir-
tute secu¦ra est! [6] Quidni? Que<m>cumque uult, de ipsis
aduersariis socios protecto¦resque sibimet assumit et omnem
illam expugnatorum multitudi¦nem prosternit.

[7] Aduersus haec igitur nobis negotium est, aduersus ¦institu-
tiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium,
¦argumentationes prudentium; aduersus uetustatem, consuetu-
dinem, ¦ necessitatem; aduersus exempla, prodigia, miracula,
quae omnia ¦adulterinam istam diuinitatem [istam] corrobo-
rauerunt. [8] Quare secun¦dum uestros commentarios, quos ex
omni theologiae genere <re>cepistis, ¦gradum conferens, quo-
niam maior in huiusmodi penes uos auctoritas l<i>¦terarum
quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, ¦
qui, Rerum Diuinarum ex omnibus retro digestis commenta-
tus, ¦idoneum se nobis scopum et posuit.

[9] Hunc si interrogem, qui insinua<to>¦res deorum, aut
philosophos designat aut populos aut poetas. ¦[10] Triplici
enim genere deorum censum distinxit: unum esse physi<cum>,
quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter
po<etas> ¦uolutatur, tertium gentile, quod populi sibi quique
adoptaue<runt>. ¦[11] Igitur cum philosophi physicum con-
iecturis concinnarint, <poetae> mythicum de fabulis traxerint,
populi gentile ultro prae<sumpse>¦rint, ubinam ueritas collo-
canda? [12] In coniecturis? sed inc<erta con>¦ceptio est.
In fabulis? sed foeda relatio est. In adoptionibus? sed
< . . . . . . . >¦ et municipalis adoptatio est. [13] Denique apud
philosophos <incerta>, ||f20v quia uaria; apud poetas omnia 
indigna, quia turpia; apud populos pas¦siua |v95 omnia, quia 
uoluntaria. [14] Porro diuinitas, si ueram retractes, ea defini¦tio-
ne est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur,
neque fabu¦lis indignis contaminetur, neque adoptionibus
passiuis iudicetur; haberi ¦enim debet, sicut est, certa, integra,
communis, quia scilicet omnium. ¦[15] Ceterum quem deum
credam? Quem suspicio aestimauit; quem historia ¦iactauit
quem ciuitas uoluit? Dignius multo neminem credam quam
dubi¦tandum aut pudendum aut adoptiuum!

II. [1] Sed physico auctoritas philo¦<so>phorum ut mancipium
sapientiae patrocinatur. Sane mira sapientia ¦<phi>losopho-
rum, cuius infirmitatem prima haec contestatur uarietas
¦<o>pinionum, ueniens de ignorantia ueritatis. [2] Quis autem
sapiens, expers ¦<ueri>tatis, qui ipsius sapientiae ac ueritatis
patrem et dominum Deum ignoret? ¦[3] <Nam et> diuina alias
enuntiatio Solomonis : "Initium", inquit, "sapientiae ¦<metus>
in Deum". [4] Porro timoris origo notitia est : quis enim time-
bit, quod igno¦<rat? It>aque † Deum timuerit, ignotio omni-
um, Deum omnium notitiam et uerita¦<tem as>secutus ple-
nam atque perfectam sapientiam optinebit. [5] Hoc autem
¦<phi>losophiae non liquido successit. Licet enim per curiosi-
tatem omnimo¦<dae lite>raturae inspiciendae diuinis quoque
scripturis, ut antiquioribus, ¦<possint ui>deri incursasse et
inde nonnulla dempsisse, cum tamen ¦<alia ex>pe<l>lant,
probant sese aut <non> omnia dispexisse aut non omnibus
¦<credidisse>—nam et alias ueritatis simplicitas per |v96 scrupu-
lositatem ¦<humanam de> fide nutat —, et ita accedente
libidine gloriae ad proprii ingenii ||f21 opera mutasse; [6] per 
quod <in> incertum abiit etiam quod inuenerant, et fac¦ta
est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio
ueritatis. ¦

[7] Inuento enim solummodo <d>eo, non ut inuenerunt, ex-
posuerunt, ut de quali¦tate eius et de natura, etiam de sede
disceptent : [8] Platonici quidem curantem ¦rerum et arbitrum
et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum, et, ut ita ¦dixe-
rim, neminem; positum uero extra mundum Stoici, intra
mundum ¦Platonici. [9] Quem non penitus admiserant, neque
nosse potuerunt neque timere ¦nec inde sapere, exorbitantes
scilicet ab initio sapientiae, id est metu ¦ in Deum.
[10] Exstant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter
phil<o>¦sophos diuinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis
agatur, "numqu<am>", ¦inquit, "ascendi". Item, an dei essent,
"nescio", inquit, "nisi, ut sint, expedire." ¦[11] Thales Milesius
Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, pos<t ali>¦quot
deliberandi commeatus, "nihil" renuntiauit. [12] Socrates
ips<e> ¦deos istos quasi certus negabat; idem Aesculapio
gallinacium ¦resecari quasi certus iubebat. [13] Et ideo cum
tam incerta et in< . . . . . > ¦definiendi de deo philosophia depre-
henditur, quem potu<it metum habe>¦re eius, quem non liquido
tenebat determinare?

[14] De mun<do deos di> ¦dicimus. Hinc enim physicum theo-
logiae genus cogunt, <qui elemen>¦ta deos tradiderunt, ut |v97
Dionysius Stoicus trifariam deos d¦<iuidens> ¦unam uult spe-
ciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, < . . . . . . . . >;
¦aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam,
qu<ae de ho>¦minibus ad diui<ni>tatem transisse dicitur, ut
Herculem Amphiaraum. ||f21v [15] Aeque Arcesilaus trinam formam 
diuinitatis <in>ducit, Olympios, Astra, Tita¦nios, de Caelo
et Terra; ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Iouem et
Orcum, ¦et ceteram successionem. [16] Xenocrates Academicus
bifariam facit Olym¦pios et Titanios, qui de Caelo et Terra.
[17] Aegyptiorum plerique quattuor ¦deos credunt, Solem et
Lunam, Caelum ac Terram. [18] Cum reliquo igni ¦superno
deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar uult esse ¦natu-
ram Zenon. [19] Vnde et Varro ignem mundi animum facit,
ut perinde ¦<i>n mundo ignis omnia gubernet sicut animus
in nobis. [20] Atqui uanissime. ¦ "Qui cum est," inquit, "in nobis,
ipsi sumus; cum exiuit, emorimur." Ergo et ig¦<ni>s cum de
mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

III. [1] His ita ¦<expe>ditis uidemus <p>hysicum istud ad hoc
subornatum, ut deos elementa ¦<cont>endat, cum ex his etiam
alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nasceren-
tur. [2] Quos quoniam in mythico apud poetas plenius ¦suo
loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractan-
dum est, ¦quod ad praesentem speciem facit, simul et de prae-
senti specie ad ipsos ¦< . . . . . . . . .>, ostensuri sumus deos nullo
modo uideri posse, qui de ele¦<menti>s nati dicuntur, <ut>
iam hinc |v98 praeiudicatum sit deos elementa non esse, ¦quia qui 
de elementis nati dicuntur, dei non sunt; [3] aeque, demonstran-
¦tes elementa deos non esse, ad illam agnatorum speciem
praestrue¦<mus iure> deos non esse defendi, quorum parentes,
id est elementa, dei non sint. ¦

[4] S<cimu>s deum de deo nasci, quemadmodum de non deo
non deum. Igitur, quod ¦elementa contineat mundus iste (ut
summaliter tractem de uniuer||f22sitate, partibus eius praemi-
nistrans, — nam quae condicio eius, eadem uti¦que erit et
elementorum ut membrorum —), aut ab aliquo institutus sit
necesse est, ¦qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epi-
curi duritia; et si institu¦tus est, habendo initium habebit
et finem. [5] Ita quod aliquando non fuit ¦ante initium et
quandoque non erit post finem, non capit utique uideri deus,
¦carens substantia diuinitatis, id est aeternitate, quae sine
initio et fine ¦censetur. [6] Si uero institutus omnino non est
ac propterea deus habendus, ¦quod ut deus neque initium ne-
que finem sui patitur, quomodo quidam assignant ¦elementis,
quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam
d<e deo> ¦nasci? Item quomodo uolunt, quos de elementis
natos ferunt, deos <ha>¦beri, cum deum negent nasci?
[7] Itaque quod mundi erit, hoc elementis ad<scri>¦betur, caelo
dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum p<a>-
¦rentes aduersus negatam generationem dei et natiuitatem
frustra u<obis> ¦credi proposuit Varro et qui Varro<ni> indi-
cauerunt animalia esse cae<lum> ¦et astra.

[8] Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum
anim<alium> ¦formam; nam etsi immortalem constat ani-
mam, ipsi hoc soli lic<ebit>, ¦non etiam |v99 illi cui adnectatur, id 
est corpori. [9] Nemo autem negabit <elementis> ¦corpus esse,
cum et contingamus ea et contingamur ab eis, cer<taque cor>-
¦pora ex illis decidere uideamus. [10] Ergo si animalia deposi-
<ta ratio>¦ne animae, qua corporum condicio, mortalia, non
utique <dei sunt>. ¦

[11] Et tamen unde animalia Varroni uidentur elementa?
"Quoniam," <inquit, "mo>¦uentur." Ac ne ex diuerso propona-
tur multa alia mouer<i, ut rotas>, ||f22v ut plaustra, ut machinas 
ceteras, ultro praeuenit dicens eo animalia cre¦dita, quod per
semetipsa mouerentur, nullo extrinsecus apparente mota¦tore
eorum <a>ut in<it>iatore, sicuti apparet qui rotam compellit
et plaustra ¦uoluit et machinam temperat. Igitur nisi anima-
lia, non mobilia per se. ¦

[12] Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quae-
sisse debuerat, ¦id est artificem et arbitrum motus; neque
enim statim non est quod, quia non uide¦mus, non credimus
esse. [13] Immo, eo altius inuestigandum est quod non uidea-
¦<tu>r, ut quod uideatur, quale sit, scire possimus. [14] Alioquin
si tantum ea qua<e> ¦<co>mparent, ideo esse credantur quia
comparent, quomodo deos etiam eos ¦<rec>ipitis qui non com-
parent? [15] Si autem uidentur esse qui non sunt, cur non
sint ¦<et qui> non uidentur? Motatorem dico caelestium rerum.
[16] Sint ergo et anima¦<lia>, quia mobilia per se; etiam mobilia
per se, quia non per alium, tamen, ¦<ut eo> non statim dei,
quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia : aut ¦<quid>
uetat uniuersa animalia, ut mobilia per se, deos haberi?
¦<Quod a>lia sane uanitate Aegyptiis licet. ¦ |v100

IV. [1] Aiunt quidam propterea deos ¦<appella>tos, quod θέειν
id est ἵεσθαι pro currere ac motari interpretatio est. ¦<Ergo
iam> uocabulum istud non est alicuius maiestatis : a cursu
enim et motu, ¦ <non a potes>tatis eis dominatione formatum
est. [2] Sed cum etiam ille unus Deus, ¦<quem colimu>s, θεὸς
cognominetur nec tamen aut motus ullus aut cursus ¦<eius
apparea
>t, quia nec uisibilis cuiquam sit, palam est ut uocabu-
lum istud ¦<sit aliunde s>umptum propriumque, quia <a> se
natiuum, diuinitatis inuentum. ¦[3] <Itaque semota i>nterpreta-
tionis eius astutia ueri similius est, non a cursu et motu ||f23
θεοὺς dictos, sed de appellatione ueri dei mutuatum, uti
quos ae<que deos excudis> ¦setis, θεοὺς cognominaretis. [4] Deni-
que quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam ¦uniuersos
deos uestros, in quibus null<i>us cursus aut motus officium
denotatur, ¦θεοὺς communiter appelletis. [5] Itaque si [aeque]
θεοὺς aeque immobiles, discedi¦tur uocabuli interpretatione
pariter et diuinitatis opinione, qua <de> cursu et mo¦tu
modulata rescinditur. [6] Quodsi nomen istud proprium diuini-
tatis et ¦simplex nec interpretatorium in illo deo reprehensum,
in cetera quae deos ¦uultis <translatum>, docete etiam quali-
tatis inter illos esse consortium, ut iure consistat ¦collegium
nominis communione substantiae. [7] Porro θεὸς ille iam h<oc>
¦solo quod non sit in promptu, uacat a comparatione |v101 eorum 
qui in p<romp>¦tu sunt et uisui et sensui. [8] Sed sensui satis
quod est testimonii ad diuer<sita>¦tem occulti et manifesti
renuntiatio : si elementa palam propo<sita> ¦omnibus, si
contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam <non
ui>
¦disti, quae uides congredi? [9] Cum ergo non habes con-
iungere sensu <neque> ¦ratione, quid uocabulo coniungis,
ut coniungas etiam potesta<te>? ¦[10] Ecce enim Zeno quoque
materiam mundialem a deo separat, uel sic <eu>m ¦per illam
tamquam mel per fauos transisse dicit. [11] Itaque materia et
deus du<o> ¦uocabula, duae res : pro discrimine uocabulorum
etiam res separ<antur>, ¦etiam materiae condicio uocabulum
sequitur. [12] Quodsi materia non deus, ¦quia sic et appellatio
praescribit, quomodo quae sunt in materia ¦id est elementa,
dei habebuntur, cum membra a corpore aliena esse ¦non
possint?

[13] Sed quid ego cum argumentationibus physiologic<i>s? ||f23v
S<ursum mens as>cendere debuit de statu mundi, non in in-
certa descen¦<dere. [14] Rotunda mundo> Platonica forma :
quadratum eum angulatumque com¦<mentum ab aliis, cre>do,
circino rotundo ita collegit, quod sine capite solum cre¦<di
laborat>. [15] Sed Epicurus, qui dixerat : "quae super nos, nihil
ad nos," cum et ¦ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem
pedalem deprehendit. ¦Adhuc scilicet frugalitas et in caelis
agebatur. [16] Denique ut ambitio pro¦fecit, |v102 etiam sol aciem su-
am extendit; ita illum orbe maiorem Peri¦patetici denotaue-
runt. [17] Oro uos, quid sapit coniecturarum libido? ¦<Qui>d
probat tanta praesumptione asseuerationis otium affectatae
¦<mor>ositatis eloquii artificio adornatum? [18] Merito ergo
Milesius Thales, ¦<dum t>otum caelum examinat et ambulat
oculis, in puteum cecidit ¦<turpite>r, multum inrisus Aegyptio
illi : "in terra", inquit, "nihil perspici¦<ens cae>lum tibi specu-
landum existimas?" [19] Itaque casus eius per figuram ¦<philo-
soph
>os notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiosita-
tem, ¦<in res> naturae quam prius in artificem eius et prae-
sidem, in uacuum ¦< . . . . . . . >dum habituros.

V. [1] Quin ergo ad humaniorem aliquanto con¦<uertim>ur
opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici¦
¦
con<ie>ctura deducta uideatur? [2] Nam et Varro meminit
eius, credi¦tam propterea dicens elementorum diuinitatem,
quod nihil omnino ¦sine suffragio illorum gigni ali prouehi
possit ad uitae humana<e> ¦[et] conseruationem, [3] quando ne
ipsa quidem corpora aut anima<s> suffi¦cere licuisset sine ele-
mentorum temperamento, quo habitatio ista mundi ||f24 circulo-
rum condicionibus foederata praestatur, nis<i quod hominum>
¦incolatui denegauit enormitas frigoris aut calor<i>s, [4] <prop-
tereaque>
¦deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges
calorib<us expediat et> ¦annum |v103 stationibus seruet, lunam, 
solacium noctium, patrocinium <men>¦s<i>um; † guberna-
culis; [5] item sidera, signacula quaedam temporum ad ru¦ra-
tionem notandorum; ipsum denique caelum, sub quo omnia,
[in] terra<m>, super ¦ quam omnia, et quicquid illorum
inter se ad commoda humana ¦conspirat; [6] nec tantum <de>
beneficiis fidem diuinitatis elementis con<ue>¦nire, sed etiam
de diuersis quae tamquam de ira et offensa eorum inc<idere>
¦soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pesti-
lentes, ¦item diluuia, item hiatus motusque terrarum; [7] et
iure credi deos, q<uo>¦rum natura honoranda sit in secundis,
metuenda sit in aduersis, ¦domina scilicet iuuandi et nocendi.
[8] Porro si i<s>ta sentiuntur in co<mmuni> ¦conuersatione,
non perinde rebus ipsis quibus iuuantur siue laedu<ntur> ¦aut
gratias referunt aut querellas intendunt, sed his, sub quorum
<iure> ¦et potestate operatio rerum decurrit. [9] Nam in uolup-
tatibus q<uoque> ¦non tibiae aut citharae coronam ad prae-
mium adiudicatis, se<d arti>¦fici qui tibiam et citharam suaui-
tatis temperet ui. [10] Aeque cum <quis uale>¦tudine male est,
non lanis nec antidotis aut malagmatibus ips<is gra>¦tiam
meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia
r<eme>¦dia proueniunt. [11] Item in aduersis : qui ferro saucian-
tur, non dolo<nem> ¦ipsum aut lanciam accusant, sed hostem
uel latronem, et quos ruin<a> ||f24v <opprimit>, non tegulas aut 
imbrices arguunt, sed uetustatem, sicut et nau¦<fragi non> |v104
petris et fluctibus imputant, sed procellae. [12] Merito : 
certum enim est, ¦quodcumque fit, ei adscribendum, non per
quod fit, sed a quo fit, quia is est ¦ caput facti, qui et ut fiat
et per quod fiat, instituit (et sunt in omnibus rebus ¦tres tituli
isti : quod est, per quod est, et a quo est), quia prius esse qui
quid ¦ uelit fieri, † et quod possit inueniri. [13] Et ita recte in
ceteris agitis aucto¦rem considerantes; at in physicis contra
naturam regula uestra, qua<m> in cete¦<r>is sapientiam iudi-
catis, <disceditis>, auferendo summum gradum auctoris,
et quae fi¦<u>nt, non a quo fieri * *. [14] Ita credere contingit
elementorum potestates et ar¦<bi>tria esse quae sunt seruitutes
et officia. Nos in ista inuestigatione ali¦<cui>us artificis intus et
domini * *, seruitutes autem contendimus elementorum
¦<ex> operis eorum, quas facis potestates. [15] Sed dei non ser-
uiunt; ea igitur ¦ <quae> seruiunt, dei non sunt. Aut doceant
uulgo fieri, ut de licentia passiuita¦<tis libe>rtas approbetur,
de libertate dominatio, de dominatione diuini¦<tas inte>lle-
gatur. [16] Nam si omnia haec super nos certis curriculis,
legitimis ¦<decurs>ibus, propriis spatiis, aequis uicibus sub
legis instar constituta uol¦<uendi>s temporibus et exercendis
temporum ducatibus occurrere meminerunt, ¦[17] < . . . . . >e< . >
ipsa |v105 obseruatione condicionum suarum et fide operum et in-
stantia ¦ < . . . . . >uum et cura demutationum, memoria reci-
procat<i>onum aliquam do¦<minat>ionem sibi praeesse per-
suadeant uobis, cui apparere uideatur ¦<uni>uersa negotiatio
mundialis perueniens ad humani generis utilitatem ¦< . . >e-
< . . . . . . . >nem? [18] Non enim potes dicere ea sibi agere ista
ac sibi curare ||f25 nec quicquam hominum causa disponere, 
cum propterea defendas ele¦mentis diuinitatem quod ab illis
aut iuuari te aut laedi sentias; nam <si> sibi ¦praestant, nihil
eis debes.

VI. [1] Age iam, conceditisne diuinitatem non modo ¦non serui-
liter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque
intercipi ¦ neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis
felicitas eius, si quid pati¦tur umquam. [2] Ecce autem et astra
intercidunt et intercidisse se attestantur; ¦confitetur et luna,
quantum amiserit, cum resumit. [3] Iam maiora eius det<ri>-
¦menta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius
ullam p<artem> ¦credam, quod magi norunt. Ipse etiam sol
saepe defectione tempta¦tus est. [4] Fingite qua<s>libet rationes
caelestium casuum, non <uo>¦let deus aut minor fieri aut esse
desinere. Videri<nt> igitur hu<ma>¦nae doctrinae patrocinia
quae coniectandi artificio sapientiam men¦<tiuntur> ¦et uerita-
tem. [5] Num alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic
uer<ius di>¦xisse uideatur? non, qui uerius, is melius?
[6] Ceterum cui res examina<bitur>, ¦uerisimilius utique dicet
elementa ista ab aliquo regi quam ultro <carpi> : ¦igitur non
deos, quae sub aliquo. [7] At si |v106 in isto erratur, melius est 
< . . . . . . > ¦ simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim
si ad mythic<um spec>¦tes, melius iam in physico mortalitas
errat, eis diuinitatem adiu<dican>¦do quae super <h>om<i>-
nem putat situ et ui et magnitudine et diuturni<tate> ¦sentiri:
quod enim super hominem, credas deo proximum.

VII. [1] Ceterum <ut ad my>¦thicum transeamus, quod poetis
deputatur, nescio an tantum < . . . . . . . > mediocritati nostrae,
an tanti de documentis diuinitatis confi<rmentur>, ||f25v ut 
Mop<sus> Africanus et Boe<o>tus Amph<i>araus. Delibanda
enim nunc est speci¦es ista, cuius suo loco ratio reddetur.
[2] Interim hos certe homines fuisse ¦ uel eo palam est quod non
constanter deos illos, sed heroas appellatis. ¦[3] Quid ergo
contendimus? Si addicenda mortuis diuinitas erat, non ¦uti-
que talibus. [4] Ecce uos, cum eadem licentia praesumptionis
sepulchris ¦regum uestrorum caelum infamatis, nonne proba-
tos quosque iustitia, ¦<u>irtute, pietate et omni bono eiusmodi
consecrationis solacio <h>ono¦<rat>is, contenti protalibus etiam
inrideri peierantes, [5] at e contrario impios, ¦<tur>pes etiam
pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum,
¦<titu>los lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercu-
¦<titi>s? [6] Ille autem conspector omnium, comprobator,
immo ¦< . . . >ctor bonorum, tantae indulgentiae suae ordina-
tionem uulgo pro¦<stitu>et, et plus diligentiae atque iustitiae
hominibus licebit in distribuen¦<dis di>gnitatibus |v107 habere? 
Mundiores erunt regum et principum comi¦<tes q>uam summi
dei? [7] Atquin horretis et auersamini uagos, exules, ¦ <infir-
mo>
s, debiles, sordide natos, inhoneste institutos; contra in-
ces¦<tos, a>dulteros, raptores, parricidas etiam legibus †
exarendis. Riden¦<dum an i¦>rascendum sit, tales deos credi
quales homines esse non debeant? ¦

[8] <Seden>im <in> isto mythico genere, quod poetae ferunt,
quam incerti agitis ¦<circa> conscientiae pudorem et pudoris
defensionem! [9] Nam quotiens mise¦<ra> uel turpia uel atro-
cia deorum exprobramus, allegatione poeti¦cae licentiae ut
fabulosa defenditis; [10] quotiens ultro siletur de eiusmodi,
||f26 poetica<m> <non> modo n<on> oneratis, sed insuper honora-
tis, ut<i>que in necessariis ar¦tibus habetis : denique per hanc
initiatricem litteraturae ingenuitatis ¦ studia producitis.
[11] Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit,
¦ipsum Homerum sane coronatum ciuitate pellendum. [12] At
cum <r>ecipia¦tis illos et retineatis, cur non credatis talia
retexentibus de deis uestris? [13] Igitur ¦si creditis poetis,
cur tales deos colitis? Si ideo colitis, quia non creditis poe-
¦tis, cur laudem mendacibus fertis nec cauetis ne offendatis
eos quorum ¦detractatores honoratis? Sane fides a poetis non
exigenda. [14] Nonne, ¦qui dicitis deos post mortem factos,
homines confitemini ante mortem? ¦Quid ergo noui, si, qui
homines fuerunt, humanis aut casibus aut crimin<ibus> ¦aut
fabulis polluuntur? [15] Non creditis poetis, cum de relatio-
nibus eorum ¦etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur
sacerdos Cereris, si <nihil> ¦tale Ceres passa est? Cur Saturno
alieni liberi immolantur, si ille <suis pe>¦percit? [16] Cur Idaeae
masculus amputatur, si nullus illi fastidiosus <adu|v108les>¦cens 
libidinis frustratae dolore castratus est? [17] Cur Hercu-
le<um pol>¦luctum mulieres Lanuui<n>ae non gusta<n>t, si
non mulierum causa p<eriit>? ¦[18] Mentiuntur sane poetae,
sed non ideo, quod talia gesserint, ue< . . . . . > ¦homines †
quas defuerint, nec quod <non> diuinas adscripserint foed<ita-
tes> ¦diuinitatis, cum interim uobis credibilius uisum est deos
fuisse, <sed> ¦non tales, quam tales, sed non deos.

VIII. [1] Superest gentile illud <genus> ¦inter populos deorum
quos libidine sumptos, non pro n<ec>ess<itate> ¦ueritatis,
docet priuata notitia. [2] Deum ego existimo ubique notum,
||f26v ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, 
omnibus demeren¦dum. [3] Atenim cum illi quoque, quos totus
orbis communiter colit, excidant pro¦bationi uerae diuinita-
tis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui
¦norunt? [4] Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi
theologiae, ¦quam etiam fama destituit? [5] Quanti sunt qui
norint uisu uel auditu Atarga¦tim Syrorum, Caelestem Afro-
rum, Varsutinam Maurorum, Obodan e<t> Dus¦arem Arabum,
Belenum Noricum, [6] uel quos Varro ponit : Casiniensium
Del¦uenti<nu>m, Narn<i>ensium Visidianum, Atinensium
Numiternum, Asculanorum ¦ <A>nchariam, et quam † prae-
uerint, Vulsiniensium Nortiam, quorum ne no¦<mi>num
quidem dignitas humanis cognominibus distat? [7] Satis |v109 rideo 
etiam ¦<de>os decuriones cuiusque municipii, quibus honor
intra muros suos deter¦<min>atur.

[8] Haec libertas adoptandorum deorum quousque profece-
rit, ¦<Aegy>ptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias
priuatas colunt, ¦<ibes, c>orcodrillos et anguem suum. [9] Pa-
rum est, si etiam hominem consacra¦<uerunt>, illum dico quem
non iam Aegyptus aut Graecia, uerum totus orbis |<colit et A>fri
iurant, de cuius statu quod conici potest, apud nostras litte-
ras, ¦<ut u>erisimile uidetur, positum est. [10] Nam Serapis iste
quidem olim Io¦seph <dictus> fuit, de genere sanctorum;
iunior inter ceteros fratres, sed excelsior ¦ <dignitate> ab isdem
fratribus per liuorem uenum in Aegyptum datur serui¦<turus
in fami>lia regis Aegyptiorum Pharao. [11] A regina minus
pudica deside¦<ratur, sed> quia non obsequebatur, e contrario
ab eadem delatus a rege ¦ <in carcerem> datur. [12] Illic somnia
quibusdam non perperam interpretatus ||f27 uim spiritus sui 
ostendit. [13] Interea rex quoque somnia<t> terribilia quae-
dam: illi detract<antibu>s quos conuocauerat, ualuit exponere
Ioseph, expedimenta de ¦carcere edocuit, somnium regi
aperit : [14] illos boues septem opimissimos di<f>¦fluentem
totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque
sep¦tem enectos subsequentium septem annorum inopiam
praedicare; sape<re> itaque ¦de recondendis praesidiis in
futuram famem de copia |v110 priore. [15] Credidit rex: ¦exitus rerum 
et prudentem et sanctum semper et necessarium probau<it>;
¦itaque Pharao uniuersae Aegypto et frumentandae et exinde
curand<ae> ¦ eum praefecit.

[16] Hunc Serapidem ex suggestu quo caput eius orn<atum>, ¦
uocauerunt; cuius suggestus modialis figura frumentationi<s
eius> ¦memoriam obsignat, <et c>ura<m> frugum super caput
eius fuisse ipsis spi<cis>, ¦quibus per ambitum notatur, appa-
ret. [17] Propterea et canem, que<m apud> ¦inferos deputant,
sub dextera eius dicauerunt, quod sub manu eiu<s> ¦compressa
tur<ba> Aegyptiorum. [18] (— Et Phariam adiungunt, quam
filia<m> ¦Pharao deriuatio nominis esse demonstrat. Nam et
tunc Phara<o inter> ¦cetera honorum et remunerationum
filiam quoque in matrimo<nium ei> ¦dederat. —) [19] Sed
quia et feras et homines colere susceperant, utr<amque fa>¦ciem
in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisq<ue
suae> ¦potius argumenta uideri posse<t> consecrasse gens
rixosa, suis reg<ibus> ¦recontrans, in extraneis deiecta, sane
et gula et spurcitia cani<bus par, par> ¦etiam serui<tute> ipsa.

IX. [1] Haec secundum tripertitam dispositionem <totius
diui>
¦nitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit
uideri ||f27v satis responsum de physico genere, de poetico, de 
gentili. [2] Sed quoniam omnis ¦ superstitio non iam philosopho-
rum nec poetarum nec populorum, a quibus ¦tradita est, sed
dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus
auc¦toritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani |v111
erroris latitu¦do, immo silua caedenda, quae undique conceptis 
superstitionum seminibus ¦ uitiisque ueritatem obumbrauit.
[3] Sed et Romanorum deos Varro trifariam ¦<d>isposuit
<in certos>, incertos et electos. Tantam uanitatem! Quid
enim erat illis cum in¦<cer>tis, si certos habebant? [4] Nisi si
Attico stupore recipere uoluerunt : nam et A¦<the>nis
ara est inscripta : "ignotis deis." Colit ergo quis quod igno-
rat? [5] Tum si certo<s> ¦<ha>b<eb>ant, contenti esse debue-
runt nec electos desiderare, in quo etiam inreli¦<giosi> de-
prehenduntur : si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seli-
guntur, ¦<repr>obi pronuntiantur.

[6] Nos uero bifariam Romanorum deos recognosci¦<mus>
communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et
quos ¦<sibi ipsi> sunt commenti. [7] Et numquid hi sunt publici
et aduenticii dicti? ¦ <Id eor>um arae docent, aduenticiorum
ad fanum Carnae, publicorum in Pa¦<latio>. [8] Quare <cum>
communes dei quam <in> physico quam in mythico compre-
¦<henda>ntur, actum est iam de <his sub> istis speciebus.
[9] De propriis dicere ¦ <si plac>et, de Romanis, stupeamus
tertium illud genus hostilium deorum ¦<necesse> est, eo quod
nulla gens alia tantum sibi superstitionis inuenerit. ¦[10] <Ipsos
in> duas species dirigimus; alios de hominibus assumptos,
alios men¦<te> conceptos. [11] Igitur quoniam idem illis color
suppetit consecrationis mor¦<tu>orum, tamquam ob merita
uitae, eandem et nos responsionem opponamus ||f28 necesse est, 
neminem ex his quoque tanti |v112 fuisse.

[12] Patrem Indigentem Aenean credi¦derunt, militem num-
quam gloriosum, lapide debilitatum. Quod telum ¦quantum
uolgare atque caninum, tanto ignobile uolnus. Sed et proditor
¦patriae Aeneas inuenitur, tam Aeneas quam Antenor.
[13] Ac si hoc uerum nolunt, ¦ Aenea<s> certe patria flagrante
dereliquit socios, feminae Punicae subici¦endus, quae maritum
Hasdrubalem, Aeneae timiditate in his supplicantem ¦hosti,
non comitata, raptis secum filiis formam et patrem sibi habere
non ¦in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in
amplexus patria<e> ¦pereuntis incubuit. [14] Pius Aeneas ob
unicum puerum et decrepitum senem ¦Priamo et Astyanacte
destitutis? Atquin Romanis magis detestan<dus>, ¦qui pro
salute principum et domus eorum aduersus liberos et coniuges
et <omne> ¦pignus suum deierant. [15] Consecra<n>t filium Ve-
neris, et hoc Volcanus scien<s pa>¦titur et Iuno concedit.
[16] Si baiuli parentum in caelo sedent, cur non potiu<s>
¦Argiui iuuenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris pi<a>cu-
lum commi<t>tere<t>, ¦plus quam humano more iugales
prouexerunt? [17] Cur non magis dea, qua<e> ¦magis pia, illa
filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educ<atrix>?
¦[18] Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurenti-
no nusq<uam> ¦comparuit? Rursus forsitan solito more quasi
desertor e pro<elio> ¦fugerit.

[19] Romulus aeque post mortem deus. Si quia Vrbem condi-
dit, <cur non> ¦alii usque in feminas urbium auctores? Sane
Romulus et fratrem <inter>¦fecit et alienas uirgines dolo
rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus, <quia> ¦tunc parentibus
quiritatum est per illum!

[20] Quid Stercu<lus> ||f28v meruit ad diuinitatem? Si agros 
stercoribus iuuando diligens fuit, plus fimi ¦Augeas conferebat.
[21] Si Faunus |v113 Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari 
eum ¦magis quam consecrari decebat. [22] Si Fauni filia pudi-
citia praecellebat, ut ¦ne conuersaretur quidem inter uiros aut
barbaria aut conscientia defor¦mitatis aut rubore insaniae
paternae, quanto dignior Bona Dea Pene¦lopa, quae inter tot
uilissimos amatores deuersata obsessam castitatem ¦tenere
protexit? [23] Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege
Plotio fanum ¦consecutus : potuit et Vlixes de humanissimo
Alcinoo unum amplius deum ¦uobis contulisse.

X. [1] Ad foediora festino. Non puduit auctores uestros de La-
ren¦<tin>a palam facere. Scortum haec meritor<i>um fuit,
siue dum Romuli nutrix ¦<et id>eo lupa quia scortum, siue
dum Herculis amica est, et iam mortui Her¦<cul>is, id est
iam dei. [2] Nam ferunt aedituum eius solum forte in ae<de>
calculis lu¦<den>tem ut sibi conlusorem, quem non habebat,
repraesentaret, una manu ¦<H>erculis nomine, alia ex sua
persona lusum inisse: [3] si ipse uicisset, cenulam ¦<et sc>ortu-
lum ex stipibus Herculis sumeret; si uero Hercules, id est
manus al¦<tera>, eadem Herculi exhiberet. [4] Vicit manus
Herculis : id quoque potuit ¦<duo>decim titulis eius adscribi.
[5] Aedituus cenam Herculi dependit, ¦<scortu>m Larentinam
conducit; cenat ignis, qui sol<uit> et ipsius Herculis
co¦<. . . . . . o>mnia ara consumpsit. [6] Larentina in aede sola
dormit; ¦<mulier> de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi
functam, et po¦<tuit, dum> animo contemplatur, somnio pati.
[7] Eam de aede progredi¦entem mane primo quidam adulescens,
tertius quod aiunt ||f29 Hercules, concupiscit, [8] ad se < . . . . . . . . . . 
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦id dictum |v114 sibi ab Hercule, 
utique < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦† centaur:
non enim impune licui< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . here>-
¦dem quoque scribit. [9] Mox illa prop< . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . > ¦per Herculem fuerat insecuta agrum < . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦diuinitatem et filiabus suis, quas
et ipsas h<eredes . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦[10] diuina Larentina
Romanorum numina digni< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . so> ¦la
de tot uxoribus Herculi cara, sola enim diues < . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . > ¦or Cerere, quae mortuo placuit!

[11] Tot exemplis et u< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >¦ quis non deus
affirmari potuit? Quis denique Antinoo contro¦<uersiam diui-
ni
>¦tatis agitauit, quod decorior Ganymedes aut carior suo
amator<i? [12] Patet>¦ apud uos mortuis caelum, uiam ab in-
feris ad astra subigitis; passi<m scor>¦ta ascendunt, — ne
multum putetis uos praestare regibus uestris!

XI. [1] No<n tamen> ¦contenti eos deos asseuerare, qui uisi
retro, auditi contrectatique sun<t, quorum> ¦effigies descriptae,
negotia digesta, memoria propagata est, [2] umbras <ali>¦quas
incorporales, inanimales et nomina de rebus efflagitant<es
deos> ¦sanciunt, diuidentes omnem statum hominis singulis
potestatib<us ab |v115 ip>¦so quidem uteri conceptu, [3] ut sit deus 
Conseuius quidam, qui con< . . . . . . >¦nibus concubitalibus
praesit, et Fluuionia, quae infantem in utero <nutriat>; ¦
[4] hinc Vitumnus et Sentinus, per quem uiuiscat infans et
sentia<t primum>; ¦dehinc Diespiter qui puerum perducat
ad partum [5] cum primig<. . . . . . > ¦et Candelifera, quoniam
ad candelae lumina pariebant, et quae < . . . . . . . . > ||f29v < . . . . . . 
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >us dictae. [6] Peruerse na-
tos ¦< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .recte ue>ro Prosae Car-
mentis esse prouin¦<ciam [7]  . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >
et ab effatu Farinus, et alius a lo¦<quendo . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . >uem ad cauendum subministrat ¦< . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . >rix et Albana et una Runcinia. Mirum ¦< . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > non esse prouisos! [8] Exinde et
primi cibi sumen¦<di potionisque capiendae> Potina et Edula,
et statuendi infantis Sta¦<tina. [9] Ab adeundo Adeona, abeun>do
Abeona est. Domiducam et habent et deam < . . . . . . . . . . . .
. . . . . . >e et malam, item uoluntatis Volumnium Voletam¦-
<que. [10] Habent et Paue>ntinam pauoris, spei Veniliam,
uoluptatis Volupiam, ¦<praestan>tiae Praestitiam; aeque ab
actu Peragenorem, a con|v116siliis Consum. ¦[11] <Est et Iu>uenta  
nouorum togatorum, uirorum iam Fortuna barbata.¦ [12] <Si
de nu>ptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus
ordinata; ¦<sunt, pro pu>dor! et Mutunus et Tutunus et
de<a> Pertunda et Subigus et Pre<ma> mater. ¦[13] < . . . . . . >
parcite, dei impudentes : luctantibus sponsis nemo interuenit;
¦<ipsi>, quorum uotum est, foris gaudentes erubescunt.

XII. [1] Et quonam usque deos ¦< . . . . . . . . >, quia disseren-
dum, quales deos receperitis? Quantum uobis erubes¦<cen-
dum>? Rideam uanitatem an exprobrem caecitatem? Est
admodum ¦< . . . . . . >ponam. [2] Quot deos et quos utique pro-
ducam? Maiores an et mi¦<nores? uet>eres an et nouicios?
mares an et feminas? caelibes an et le<gitime nupto>s? artifi-
ces an et inertes? rusticos an et urbanos? ciues an et pe¦<re-
gri>nos? [3] Tot enim familiae, tot nationes census bona fide
quaerunt, ||f30 ut dispici et distingui describique non possint. 
[4] At quanto diffusa res est, tanto ¦substri<n>genda nobis erit,
et ideo, qui in ista specie unum tuemur propositum ¦demon-
strandi illos omnes homines fuisse (—non quidem ut cognosca-
tis, ¦nam quasi obliti agitis), conpendio † ab ipsa dispiciendi
rationem summam ¦originem generis illorum retractando.
Origo enim totius posteritatis. ¦[5] Ea origo deorum uestrorum
Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Var<ro> ¦anti-
quissimos deos Iouem, Iunonem et Mineruam refert, nobis
excidi<sse> ¦debet omnem patrem filiis |v117 antiquiorem, tam 
Saturnum Ioue qua<m Cae>¦lum Saturno; de Caelo enim et
Terra Saturnus.

[6] Et tamen Caeli et Terra<e> ¦originem omitto; erant
unde<unde>, caelibes diu et orbi, antequam mariti et
<pa>¦rentes : longo scilicet aeuo crescendum illis fuit ad tan-
tam procer<itatem>! ¦[7] Denique simul coepit et Caelo uox
insolescere et ubera Terrae lapillis<cere>, ¦faciunt nuptias
inter se : credo, aut Caelum descendit ad sponsam a<ut Terra>
¦ascendit ad sponsum. [8] Concepit tamen Terra de Caelo et
peper<it il>¦la θεὸς ἄδεος Saturnum, mira ratione : utri paren-
tum similis? [9] Sed et<si pepe>¦rit, certe ante Saturnum nemi-
nem procreauerunt nisi unam post <Saturnum> ¦Opem;
exinde de subole cessatum est. [10] Nam Saturnus quidem
Caelu<m castra>¦uit dormientem (—legimus Caelum genere
masculino : ceterum <quomodo> ¦pater nisi masculinus?
[11] Sed et unde <ad> castrandum fa<l>x illi, hoc sa<ne aevo>?
¦Nondum enim Vulcanus artifex ferri. —), Terra uero orbata
a<spernata est>, ¦etsi adhuc <iu>u<en>ili aetate, alii nubere.
[12] "Sed nec habebat Caelo po<tiorem." Quam> ¦tamen nisi
illam Mare amplectitur? Sed olet salsuginem : <dulcibus est> ||f30v
aquis assueta.

[13] Ita Saturnus unicus masculus Caeli atque Terrae. Sed
ipse pu¦bescens sorori suae iungitur : nondum leges quae
incesta prohiberent, ¦nec quae parricidium plecterent.
[14] Itaque filios uirili sexu deuorabat : ¦melius ipse quam lupi,
si exponeret! Timebat scilicet, ne quis illorum de ¦paterna
falce didicisset. [15] Nato mox et abalienato Ioue saxum infan-
tis ementiti ¦<de>glutiuit. Hoc ingenio diu |v118 securus tandem 
filio quem non digesserat, ¦<in te>nebris adulto oppressus
regnoque priuatus est. [16] Hunc uobis patriar¦<cham> deorum
Caelum et Terra poetis obs<t>etricantibus procreauerunt. ¦
[17] <Sed> eleganter quidam sibi uidentur physiologice per
allegoricam ¦<argu>mentationem de Saturno interpretari tem-
pus esse, et ideo Caelum ¦<et Terr>am parentes, ut et ipsos
origini nullos, et ideo falcatum quia tempore ¦<omnia> diri-
mantur, et ideo uoratorem suorum quod omnia ex se edita
¦<in semet>ipsum consumat. Nominis quoque testimonium
compellunt : Κρό¦<νον dict>um Graece ut Χρόνον. [18] Aeque
Latini uocabuli a sationibus rationem ¦<deducu>nt, qui eum
procreatorem coniectant, per eum seminalia caeli ¦<in
terra
>m deferri. [19] Opem adiungunt, quod opem uiuendi
semina confe¦<rant, tum et> quod opere semina euadant.
[20] Quae, oro, huius translatio<nis ratio>? Nem¦<pe uelim
ex>ponas. Aut Saturnus fuit aut tempus. Quomodo Saturnus,
¦<si tempus? Si Saturn>us, quomodo tempus? Vtrumque
enim non potes corporale <et incorporale> in eo ¦<existim>are.
[21] Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate,
¦<non in> f<abuli>s hominis, aut fabulam hominis in sua spe-
cie, non in tempo¦<ribus prodi>? [22] Quid sibi uult intellectio
ista, nisi foedas materias mentitis ||f31 argumentationibus 
colorare? [23] Saturnum neque ideo, q<uia dicis hominem, |v119
uis tempus>, ¦aut dum eum tempus facis, iam nec hominem 
uis fu<isse. [24]  . . . . . . . . . . . . . . > om¦nino Saturnus in terris
humanae qualitatis apud ueteres memorias ¦recensetur.
Potest incorporaliter fingi quoduis quo<d n>on fuerit omnino;
¦uacat fingendi locus, ubi ueritas est. [25] Cum autem Satur-
num constat uixisse, ¦frustra demutatis : non conceditur uobis
quem non negabitis <uixisse, negare> fuisse ¦hominem, qui
neque deus neque tempus defendi potest.

[26] Exstat apud lit<te>¦ras uestras usquequaque Saturni
census. Legimus apud Cassium Seueru<m>, ¦apud Cornelios
Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodoru<m>,
¦quiue alii antiquitatum canos collegerunt. [27] Nec fideliora
uestigia e<ius> ¦quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post
plurimas terras et <Attica> ¦hospitia Italiae uel, ut tunc uoca-
batur, Oenotriae consedit, e<xceptu>¦s ab Iano siue Iane,
ut Salii uocant. [28] Mo<n>s quem coluerat, Satu<rnius>
¦dictus, urbs quam depalauerat, Saturnia usque nunc est;
tota d<enique> Italia de Saturno uocabatur. [29] Tali teste terra,
quae nunc d<ominatur> ¦orbi, etiamsi de origine Saturni
dubitatur, de actu tamen <constat> ¦hominem illum fuisse.
[30] Ita si homo Saturnus, procul dubio <de homine>, ¦immo
quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes
ig<noti> ¦quidam, facile fuit illum eorum filium dici, quorum
possu<mus omnes> ¦uideri. [31] Quis enim non caelum ac terram
patrem ac matrem uenerati<onis gra>¦tia appellet? An de
consuetudine humana, qua ignoti quique <ex |v120 inopi> ¦nato 
apparentes de caelo aduenisse dicuntur? [32] Proinde <Satur-
num, cum es>||f31v <set peregrinus, repent>ino ubique inoleuit 
caelitem dici; nam et uolgo || ge<neris incertos terr>ae filios
iactitamus. [33] Nihil allego de statu antiqui¦tatis, qu<o adeo>
rudes tunc agebant et oculi et mentes hominum, ut cuius ¦libet
nou<i uiri> aspectu quasi diuino commouerentur, nedum et
regis, ¦et quidem primi.

[34] Adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris conpen¦dium
praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec prae-
termit¦<ta>m potiora testimonia diuinarum litterarum, quibus
fides pro antiquita¦<te> superiore debetur. [35] Ante enim
Sibylla quam omnis litteratura ¦<uestr>a, <i>lla scilicet Sibylla
ueri <Dei> uera uates, de cuius uocabula daemo¦<nio>rum
uatibus induistis. [36] Ea senario uersu in hunc sensum de
Satur¦<ni> prosapia et rebus eius exponit : "Decima," inquit,
"genitura homi¦<num>, ex quo cataclysmus prioribus accidit,
regnauit Saturnus et Ti¦<tan> et Iapetus, Terrae et Caeli
fortissimi filii." [37] Si qua ergo uel uestris ¦<auct>oribus litte-
ris<ue> uestris superioribus, sed idcirco magis proximis,
¦<quonia>m illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et
prosapia eius ¦<probat>um est homines fuisse. [38] Tenemus
conpendium in ceteros origi¦<nis praescri>ptionem, ne per
singulos euagemur. Qualitas posteri|v121ta¦<tis a prin>cipibus 
generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terre¦<na de
terr>enis; [39] gradus ad gradus comparantur; nuptiae, con-
ceptus, ¦<natiuitat>es concurrunt; patriae sedes regna monu-
menta ¦< . . . . . . . . . . . >. Qui natos non possunt negare, mor-
tuos credant; ¦<qui> mortuo<s> confitentur, deos non putent!

XIII. [1] Sedenim manifestis uis ||f32 sua adsistit. Quos a primor-
dio possunt non < . . . . >rere< . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦diuinita-
tem, affirmando illos post mortem d<e>os f<actos, ut Varro>, ¦
et qui cum eo somniauerunt. [2] Hic igitur consisto : <si sunt
allecti dei uestri
> ¦in hoc nomen et numen, ut in ordinem sena-
torium, < . . . . . . >str< . . . .conce>¦datis iam necesse <est>,
esse aliquem summum dominatorem <habentem allegendi
po
>¦testatem et quasi Caesarem : neque quisquam aliis
praes<tare potest in quo> non i<pse> ¦dominetur; [3] (Ceterum
si potuerunt deos sese facere post mortem, <cur ergo> ¦dete-
rioris condicionis ab initio esse uoluerunt?) [4] Aut si nemo est
qui deos <faceret>, ¦quomodo facti dicentur qui non nisi ab
alio fieri potuissent? It<a nullus> ¦datur uobis renuendi locus
esse mancipem quendam diuinitatis. ¦

[5] Perspiciamus itaque causas allegendae mortalitatis ¦ |v122 in 
caelu<m>. ¦Harum duplicem rationem, credo, proferetis.
[6] Aut enim ille, <quis>¦quis id praestans, facit ut habeat
uel am<mi>nicula uel muni<menta> ¦uel etiam ornamenta
fastigii sui, aut meritorum necessita<te confe>¦<re>ns dignis
quibusque. [7] Aliud quid suspicare non datur : nemo <quid
lar>
¦giendo alicui aut non sua aut illius causa facit. [8] Sed
non p<otest com>¦petere numini, ut sit tanta ei potestas, ut
scilicet de m<ortuis deos> ¦faciat, et si tanta humanitas inro-
getur, qui<a> egeat opera <uel etiam muni>¦mento quorundam
et quidem mortuorum, † quo mirum, <cum alios ab ini>¦tio
sibi immortales instituere potuisset? [9] Nec diutius d<e
. . . . . . . . . . >¦tus conquiret, qui humana diuinis comparauit.
San<e> qu<ae poste>¦rior opinio est, discuti debet, si deus
remini<scentia> mer<itoru>m ||f32v < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 
. . . . . . . . . . > contributa, [10] si pristinis uiris ¦<caelum ob
merita
> p<atuit>, recogitandum, quod exinde nemo dig¦<nus eo
honore fuit. Nis>i si capere iam locus non potest : tantis uide-
licet ¦< . . . . . . . . . . . . . . . . . . >a meruerit antiquitas. [11] Ergo
an meruerit |v123 re<tractemus. Qui ait m>eruisse, proponat ipsius 
merita. [12] Si quid incuna¦< . . . . . . . . . . . . . . .>litatis ualent
ad suffragium diuinitatis, incesto ¦<commaculatos Opem>
et Saturnum fratres recepistis. [13] Furtiuus infans ¦<Iuppiter
uester>, indignus et tecto et ubere humano, merito quem
Cre¦<tae nutrix> tam mala manebat. [14] Adultus denique
qualemcumque genitorem ¦ <pellit,> felicissimum regem, aurei
scilicet saeculi, sub quo laboris inopiae ¦< . . . . . . . . >ae pax
quiescebat, sub quo

"nulli subigebant arua coloni;¦
<ipsaque omnia te>llus nullo poscente ferebat."

[15] "Sed oderat patrem incestum, eius ¦< . . . . . . . . c>astrato-
rem." Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic pri-
¦<mum illud dic>tum putem : τοῦ πατρὸς τὸ παιιδίον. Tam pius
pater quam pius filius! ¦[16] <Quodsi ia>m tunc legibus agere-
tur, in duos culleos diuidi Iouem decuit! ¦<Post haec quid>
dubitaret libidine ab incesto corroborata in leuiora, id est
¦<adulteria se> et stupra diffundere? [17] De quo |v124 poetica sic 
lusitauit, quomodo ¦<cum in libel>lo de fugitiuo palam factum,
solemus et operam eius percon¦<tandi alioru>m abusui nun-
dinare, [18] modo in pretia luxuriae eum figurando, ¦ <quippe>
qui bouem aut pretium bouis pensauerit, et imbrem <aureum>
pergulis ¦<immiserit, id est> aditum pecunia ruperit, modo
in similitudines actuum ip¦<sorum, in aqui>lam qui rapuit,
cycnum qui cantauerat.

[19] Adeo non fabulae ||f33 istae sunt de fa< . . . . . . . . . . . . . . . . . . 
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦sit an non lasci-
u< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >
¦na hominum quos < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 
. . . . . . . . . . . . . . > ¦emissa iam pridem a fide per incr< . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >, ¦non est nobis extensius
agendum. [20] Si enim et re< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦pibus
et pro seminatoribus suis morata plebs eadem q< . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . > ¦natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem
morum. < . . . . . . . . . . . . . . > ¦Quanto deterior, qui non melior?
Priuato enim titulo Iouem Optim<um dici>¦tis, et est Vergilii
"aequus Iuppiter." [21] Omnes proinde |v125 incesti in suos, impudici 
<in ex>¦traneos, impii, iniusti : cui nullam insignem infamiam
fabula reliquit, <is> ¦deus fieri non fuit dignus!

XIV. [1] Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem <ab
ho>¦minibus receptos, et distingui inter natiuos et factos se-
cundum Dion<y>siu<m Stoi>¦cum, de ista quoque specie
adiciam. [2] De ipso quidem Hercule ea <est sum>¦ma respon-
sionis, an dignus caelo et diuinitate; sic enim pro uo< . . . . . . . >
¦meritis addicunt diuinitatem. [3] Si ob uirtutem, quod feras
constan<ter confece>¦rit, quid tam memorabile? Nonne ludo
puniti, uel etiam ad< . . . . . . . . . > ¦arenariae uilitatis plurimas
in unum, et quidem studiosior<es bestias confi>¦ciunt?
[4] Si o<b> peragratum orbem, quantis et locupletibus dulc<is
peregrini>¦tas aut philosophis famulatoria mendicitas idem
praestit<it? Non me>¦minerunt Asclepiaden Cynicum unica
uaccula, cuius et do<rso uehebatur>, ¦et, si quando, ubere ale-
batur, orbem totum oculis subegisse? [5] S<i Hercules> ¦etiam
ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omn<ibus
patere
>? ||f33v [6] < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 
. . . . . >as plurimas ¦< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . > ille Pompeius ¦< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . > qui nec Ostia sal¦<ua . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . |v126 i>n unum angulum Byrsae Cartha¦< . . . . . . . . . 
. . . . . . . . . . . . . . . >rre. Quo magis Scipio quam Hercules ob
¦<tot caedes diuinit>ati deputatur.
[7] Adicite potius titulis Hercula¦<nis stupra uirgin>um, uxo-
rum et fa<s>cias Omphales et ob decori pueri amissio¦<nem
foede d
>esertam militiam Argonautarum. [8] Adicite ad gloriam
post turpi¦<tudinem ill>am etiam furias eius; adorate sagittas
quae filios et uxorem ¦ <interfec>erunt! [9] Qui tunc dignius
rogo sese inrogasset prae dolore parri¦<cidioru>m, qui uxoris
ob lasciuiam uenenis circumuentus magis meru¦<it id quam ut>
honesta morte moreretur, hunc uos de pyra in caelum suble-
¦<uastis, ipsa> facilitate qua et alium igni sed diuino confectum,
qui pauca e¦<xperientiae> ingenia commentus dicebatur mor-
tuos ad uitam recurasse. ¦ [10] <Is, etsi Apoll>inis filius, tam
homo quam Iouis nepos, Saturni pronepos, ¦(— <nisi haben-
dus
> spurius ut incerto patre, ut Argiuus Socrates detulit —)
¦<quem expositum> repertum, turpius Ioue educatum, canino
scilicet ubere, ¦<hominem fuisse> nemo negare potest, fulmine
haustus est. [11] Malus Iuppiter ¦<Optimus hic rur>sus est,
impius in nepotem, inuidus in arti|v127ficem! [12] Sedenim Pin¦<da-
rus meri>tum eius non occultauit : cupiditatem et auaritiam
lucri ¦<in eo canit iudi>catam, qua quidem ille uiuos ad mor-
tem, non mortu¦<os rursus ad uitam>, praeuaricatione uenalis
medicinae agebat. [13] Dicitur ||f34 etiam mater eius eodem casu 
obisse, merit< . . . . . . . . . . . . . >m< . . . . . . . . > ¦bestiam ediderat,
isdem quasi scalis ad caelu<m eru>pisse. [14] "Et tamen Athe-
ni¦enses sciunt eiusmodi deis sacrificare; nam Aesculapio et
matri inter ¦mortuos parentant." Quasi non et ipsi Thesea
suum adorarent, merito ¦deum. Qui<d>ni, si conseruatricem
suam in litore peregrino dereliquit, ead<em> ¦obliuione,
immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

XV. [1] Longum <est> ¦recensere etiam de illis quos in sidera
sepelistis et audaciter dei<s minis>¦tratis. Sic, opinor, digni
de caelo Castores et Perseus et Erigona, que<mad>¦modum et
Iouis exoletus. Sed quid mirandum? Etiam canes et scorp<ios
et> ¦cancros in caelum transtulistis!

[2] Differo de his quos in oraculis co< . . . . . > ¦et testimonium
hic diuini. Qui et tristitiae deos arbitros esse uoltis, <ut sit
Vi>¦duus, qui animam corpore uiduet, quem intra muros
cludi n<on permit>¦tendo damnastis, item Caeculus, qui oculos
sensu exanim<et, item Or>¦bana, quae in orbitatem semina
extinguat; et ipsius mortis |v128 d<ea est>. ¦[3] Vt cetera transuolem, 
etiam locorum urbis ue<l> loca deos <arbitramini>, arc<uum
Ianum> ¦patrem (et diua Arquis est Iana), et montium
septe<m> Monti<n>um. [4] < . . . . . . . . . . > ¦illi faciunt, qui in
isdem locis aras uel aedes habent, prae<. ..........> ¦in
alieno loco aut mercedibus habitant. [5] Taceo Ascensum <ab
ascensibus>, ¦et <C>liuicolam a cliuis; taceo deos Forculum a
foribus et Car<deam a cardi>¦nibus et liminum Limentinum,
siue qui alii inter uicinos apu<d uos numi>¦num ianitorum ado-
rantur. [6] Quid enim magnum, cum et <numina sua> ¦habeant
in lupanaribus, in culinis, et <in imo ca>rcere in< . . . . . . . >? ||f34v
[7] <Cum haec> itaque prop<ria his ali>isque Romanorum 
deis, quibus totius uitae ¦ officia distribuuntur, taliter ut cete-
ris deis opus non sit, immo cum ¦priuatim apud Romanos
deputentur, quos supra signauimus, nec facile ¦foris cogniti,
quomodo ea omnia, quibus illos praeesse uoluerunt, in omni
ge¦<ner>e humano et in omni gente proueniunt, ubi prae<si>-
des eorum non mo¦<do h>onore, sed ipsa quoque notitia carent?

XVI. [1] "Sedenim quidam fructus et ne¦<cessar>ia uictui
demonstrauerunt." Quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos,
non¦<ne con>|v129fitemini prius fuisse quae inuenirentur? [2] Cur 
ergo non auctorem po¦<tius ho>noratis, cuius haec dona sunt,
sed auctorem transfertis in repertores? ¦[3] < . . . . . . . >que inue-
nisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit,
¦< . . . . . . . . . . > ministerium institutoris, a quo et ipse institu-
tus est qui inue¦<niret et ips>um quod inueniretur. [4] Ficum
uiridem Romae nemo nouerat ¦<Africanam, cu>m Cato senatui
intulit, ut quam <prope> prouincia hostilis esset, cui sub¦<igen-
dae
> semper instabat, exprimeret. [5] Cerasium Cn. Pompeius
de Ponto ¦<primus Ita>liae prouolgauit. Potuerunt et hi nouo-
rum apud Romanos pomorum ¦<repertores> meruisse praeco-
nium diuinitatis!

[6] Tam uanum hoc quam etiam ¦<propter artium> commenta
deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis ¦<artifices,
quan
>to dignius posteris quam prioribus consecratio compe-
tisset? ¦[7] <Mentior si n>on in omnibus iam artificiis antiquitas
exoleuit, usu quoti¦<diano ubique> instruente nouitatem. At-
que adeo quos ob artes sanctifi¦<catis laeditis i>n ipsis arti-
bus et prouocatis in aemulis insuperatis. |v130

XVII. [1] Denique ¦< . . . . . . . . . . . . . . . >toribus suis non n<e>-
gatis omnibus his quos deos antiquitas ||f35 uoluit, posteritas 
<credidit, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ¦[2] su-
perstitionum pr¦<aegrandis> praesumptio, cui < . . . . . . >rel< . . .
. . . . . . . . . . . .> ¦bemus, propterea scilicet Romanos totius
orbis domin< . . . . . . . . . . . . . >¦se, quod officiis relig<i>onum
meruerint diuturn< . . . . . . . . . . . . . . . . . .> ¦eis praeualeant.

[3] Nimirum Sterculus et Mutun<us et Larentina> pro<uexit>
¦hoc imperium, in ius Romanum destina<tum! [4] Na>m pere-
grinos deos n<on> p<u>¦tem extraneo potius p<opul>o
q<uam> s<u>o fauisse, <si>cut <fierent> quasi d<eser>¦tores et
destitutores, im<mo proditores patrii> soli quo <nati, adulti,
mora
>¦ti sepultique sunt. [5] Ita ne Iupp<iter quidem Cretam
Ro
>manis fascibus p<remi sineret>, ¦oblitus antrum illud
Idaeum |v131 Cor<y>b<antiaque aera et nutricis suae iucun>¦dissi-
mum odorem! Nonne omni Capitolio sepulchrum suum
prae<posuisset>, ¦ut illa potius terra regnaret, quae <cineres>
Iouis <t>egi<t>? [6] Vellet <Iuno urbem suam> ¦"posthabita
Samo" dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri?
<Quod sciam> : ¦

                                                    hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si q<ua fata> ¦sinant, iam tunc tenditque fouetque.

[7] Misera aduersus fata n<on ualuit>! ¦Nec tamen tantum ho-
noris Romani fatis decreuerunt, ut dedent<ibus Cartha>¦gi-
nem sibi, quantum Larentinae!

[8] Si dei isti conferendi in<perii> potest< . . . . . . regna>¦uit
enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto
< . . . . . . . . . . . . . > ¦regnauerunt, quibus etiam operati plerique
traduntur? [9] Ita quib< . . . . . . . . . . do>¦minos facit, et dediti-
cius Admeti ciues Romanos imperio <auget, dum libera>¦lem
cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo |v132 c<ircum- 
uenit. Num> ¦timebat deus uerum constanter praenuntiare
regno exc< . . . . . . . . . . . . >? ||f35v

[10] < . . . . . . . . . . . . . . . . > potestate regnandi qu< . . . > uelut 
in urbes suas tueri ¦< . . . . . . > potuissent! Si Romanis praesti-
tisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe¦ M<iner>ua non defendit
uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? ¦

[11] Seruent urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc
religiositas Romana meru¦<it>. Atqui non post summum im-
perium, auctis iam rebus superstitio quaesita est? ¦[12] <Et>si
a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris
aut tem¦<plis> res uestras diuina frustrabant. [13] Frugi religio
et paupertina supersti¦<tio; altaria tem>eraria et uasa sordida,
et nidor <exilis> ex illis, et deus ipse nusquam. ¦<Ergo no>n
ante religiosi quam maiores, <neque ideo maiores>, quia
religiosi.

[14] Atquin quomo¦<do ob re>ligionem et deorum profundissi-
mam curam imperium Romanis ¦< . . . . . . . . > uideri possit,
quod laesis potius deis auctum est? [15] Nisi fallor enim,
¦<omne regn>um uel imperium bellis quaeritur et bellis am-
pliatur. Porro ¦< . . . . . . . >bus et dei urbis. Nam eadem strages
et moenium et templorum, ¦<eadem ca>edes et ciuium et
sacerdotum, eadem rapina e<t> profa|v133norum et ¦<sacro>rum. 
[16] Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde
dei ¦<quot de gen>tibus triumphi manent. At simulacra
captiua et utique senti¦< . . . . . . . . . .>os non amant. Sed quia
nihil sentiunt, inpune laeduntur, ¦<et quia inpune> laeduntur,
frustra adorantur. [17] Itaque, quorum fastigium ¦<sacrilegi>o
adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse,
¦< . . . . . . . . . . . >nis siue laedendo creuerunt.

[18] Regnum uniuersae nationes¦ <suis quae>q<ue te>mporibus
habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyp¦<tii;
est adh>uc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine
religionibus ||f36 et cultu et † depropitiorum deorum moraban<tur
donec Romanis> ¦cessit uniuersa paene dominatio. [19] Sors
temporum ita uolut< . . . . . . . . . . . . >.¦ Quaerite quis temporum
uices ordinauit : idem regna dispensat, et nunc ¦penes Roma-
nos eam summam, tamquam pecuniam de multis nominibus
exac¦tam in unam arcam congregauit. Quid de ea statuerit,
sciunt proximi e<i>!


SIGLA

† = unrecoverable corruption in the text
[] = words present in the MS, but wrongly added by a copyist
<in> = word 'in' was wrongly omitted by the copyist - added by an editor
<in> = word 'in' has faded from the MS or been cut-out, but is recorded by 
            an editor or can be restored with certainty
. . . = missing letters in MS, one dot per letter
italics = letters changed from those in the MS by one editor or another
¦ = end of a line in the MS
|| = start of a new page(folio) in the MS
|v9 = start of a new page in the Vienna edition (CSEL 20, 1890).

Greek text is rendered using unicode. Checked against CETEDOC 23/3/6. 

-----------------------------

This page has been accessed by ****** people since 2nd January 2002.


Return to the Tertullian Project / About these pages