Tertulliani Liber Ad Scapulam

I. [1] Nos quidem neque expauescimus, neque pertimescimus ea quae ab ignorantibus patimur, cum ad hanc sectam, utique suscepta condicione eius pacti, uenerimus, ut etiam animas nostras exauctorati in has pugnas accedamus, ea quae Deus repromittit consequi optantes, et ea quae diuersae uitae comminatur pati timentes. [2] Denique cum omni saeuitia uestra concertamus, etiam ultro erumpentes, magisque damnati  quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed uobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis. [3] Ita enim disciplina iubemur diligere inimicos quoque et orare pro iis qui nos persequuntur, ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum.  [4] Qui ergo dolemus de ignorantia uestra, et miseremur erroris humani, et futura prospicimus, et signa eorum cottidie intentari uidemus, necesse est uel hoc modo erumpere ad proponenda uobis ea quae palam non uultis audire.

II. [1] Nos unum Deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cuius fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cuius beneficia gaudetis. Ceteros et ipsi putatis deos esse, quos nos daemonas scimus. [2] Tamen humani iuris et naturalis potestatis  est unicuique quod putauerit colere; nec alii obest aut prodest alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem,  quae sponte suscipi debeat, non ui, cum et hostiae ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis uestris: ab inuitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt; contensiosus  autem Deus non est. [3] Denique qui est uerus, omnia  sua ex aequo et profanis et suis praestat. Ideoque et iudicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. [4] Omnes autem qui templa despoliant, et per deos iurant, et eosdem colunt, et Christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii ab ipsis cultoribus suis. [5] Sic et circa maiestatem imperatoris  infamamur; tamen nunquam Albiniani, nec Nigriani, uel Cassiani inueniri potuerunt Christiani, sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque iurauerant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et uouerant, qui Christianos saepe damnauerant, hostes eorum sunt reperti. [6] Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui,  necesse est ut et ipsum diligat et reuereatur et honoret et saluum uelit, cum toto Romano imperio, quousque saeculum stabit: tamdiu enim stabit. [7] Colimus ergo et imperatorem sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum; et quicquid est a Deo consecutum est, solo tamen Deo minorem. Hoc et ipse uolet. Sic enim omnibus maior est, dum solo Deo minor est. Sic et ipsis diis maior est, dum et ipsi in potestate eius sunt. [8] Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed Deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit Deus, pura prece. Non enim eget Deus, conditor uniuersitatis, odoris aut sanguinis alicuius. Haec enim daemoniorum pabula sunt. [9] Daemonas autem non tantum respuimus, uerum et reuincimus, et cottidie traducimus, et de hominibus expellimus,  sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute imperatoris, ab eo eam postulantes qui praestare potest. [10] Et utique ex disciplina patientiae diuinae agere nos, satis manifestum esse uobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars paene maior ciuitatis cuiusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes, nec aliunde noscibiles quam de emendatione uitiorum pristinorum. Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.

III. [1] Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est, quod nulla ciuitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem; sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: 'Areae non sint!' Areae ipsorum non fuerunt: messes enim suas non egerunt. [2] Ceterum et imbres anni praeteriti quid commemorauerint genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates  et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui uiderunt; et pristina tonitrua quid sonuerint, sciunt qui obduruerunt. [3] Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et nuntiemus et praedicemus, et deprecemur interim localem esse. Vniuersalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla eius aliter interpretantur. Nam et sol ille in conuentu Vticensi extincto paene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos. [4] Possumus  aeque et exitus quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine uitae suae recordati sunt deliquisse, quod uexassent Christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in Cappodocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio  suo uastatus peste, conuiuis uermibus ebulisset: 'Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christiani aut sperent Christianae.' Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito  suo excidere fecisset, paene Christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu Byzantino: 'Christiani gaudete!' exclamauit. [5] Sed qui sibi uidentur impune tulisse, uenient in diem diuini iudicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod, cum Adrumeticum Mauilum idem Caecilius  ad bestias damnasset, statim haec uexatio subsecuta est, nunc ex eadem causa interpellatio sanguinis. Sed memento de cetero. 

IV. [1] Non te terremus, qui nec timemus; sed uelim, ut omnes saluos facere possimus, monendo mh_ qeomaxei=n. Potes et officio iurisdictionis tuae fungi et humanitatis meminisse, uel quia et uos sub gladio estis. [2] Quid enim amplius tibi mandatur quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta reuocare? Videtis ergo quomodo ipsi uos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini  innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non uultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, iam ergo innocentiam expugnatis. [3] Quanti autem praesides, et  constantiores et crudeliores, dissimulauerunt ab huiusmodi causis! ut Cincius Seuerus, qui Thysdri ipse dedit remedium, quomodo responderent Christiani ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum ciuibus suis satisfacere dimisit; ut Asper, qui modice uexatum hominem et statim deiectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter aduocatos et adsessores, dolere se incidisse  primum in hanc causam. Pudens etiam missum ad se Christianum, in elogio concussione eius intellecta, dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum  hominem secundum mandatum. [4] Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem aduocatis, qui et ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quae uolunt. [5] Nam et cuiusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus  est; et quorumdam propinquus et puerulus; et quanti honesti uiri (de uulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut ualetudinibus remediati sunt! Ipse etiam Seuerus, pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem,  qui eum per oleum aliquando curauerat, requisiuit et in palatio suo habuit usque ad mortem eius; quem et Antoninus optime nouerat, lacte Christiano educatus. [6] Sed et clarissimas feminas et clarissimos uiros Seuerus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit, uerum et testimonio exornauit, et populo furenti in nos palam restitit. Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione Christianorum militum orationibus ad Deum factis imbres in siti illa impetrauit.  Quando non geniculationibus et ieiunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus acclamans Deo deorum, qui solus potens. In Iouis nomine Deo nostro testimonium reddidit. [7] Praeter haec depositum non abnegamus,  matrimonium nullius adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur? Quod aliud negotium patitur Christianus, nisi suae sectae, quam incestam, quam crudelem tanto tempore nemo probauit?  [8] Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro iustitia, pro pudicitia, pro fide, pro ueritate, pro Deo uiuo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, uerum nec tot maiestatis rei pati solent. Nam et nunc a praeside Legionis,  et a praeside Mauritaniae uexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animaduerti in huiusmodi. Sed maiora certamina maiora sequuntur praemia.

V. [1] Crudelitas uestra gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum uideamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos haec non timere, sed ultro uocare. Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omnes illius ciuitatis Christiani ante tribunalia eius se manu facta obtulerunt. Tum ille, paucis duci iussis, reliquis ait:  δεῖλοι, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε. [2] Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis milibus hominum, tot uiris ac feminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit! Quid ipse Carthago passura est, decimata a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognouerit, cum uiderit illic fortasse et tui ordinis uiros et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum uel propinquos uel amicos? [3] Parce ergo tibi, si non nobis. Parce Carthagini, si non tibi. Parce prouinciae, quae uisa intentione tua obnoxia facta est  concussionibus et militum et inimicorum suorum cuiusque. [4] Magistrum neminem habemus, nisi solum Deum. Hic ante te est, nec abscondi potest, sed cui nihil facere possis. Ceterum quos putas tibi magistros, homines sunt et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis aedificari scias, cum caedi uidetur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus et inquirere  accenditur, quid sit in causa, et ubi cognouerit ueritatem et ipse statim sequitur.

Text edited by Dom Eligius Dekkers, 1954. Scanned  by Roger Pearse, Ipswich, 2000. Revised 2004. Word-by-word check 25/6/4. Rechecked against CETEDOC text 22/03/6. Greek text is now rendered using Unicode.

This page has been accessed by ****** people since 19th June 2004.


Return to the Tertullian Project / About these pages