Tertulliani Liber Adversus Hermogenem

ADVERSVS HERMOGENEM

I. [1] Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. In quantum enim ueritatis regula prior, quae etiam haereses futuras renuntiauit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praeiudicabuntur, quia sunt quae futurae ueritatis antiquiore regula praenuntiabantur. [2] Hermogenis autem doctrina tam nouella est; denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet et inpudentiam constantiam deputet et maledicere singulis officium bonae conscientiae iudicet. Praeterea pingit <in>licite, nubit assidue, legem dei in libidinem defendit, in artem contemnit, bis falsarius, et cauterio et stilo, totus adulter, et praedicationis et carnis, siquidem et nubentium contagio foetet nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseuerauit. [3] Sed uiderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. [Christum] Dominum non alium uidetur agnoscere, alium tamen facit quem aliter agnoscit, immo totum quod est deus aufert nolens illum ex nihilo uniuersa fecisse. [4] A Christianis enim ad philosophos conuersus, de ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit [a Stoicis] materiam cum domino ponere, quae et ipsa semper fuerit neque nata neque facta nec initium habens omnino nec finem, ex qua dominus omnia postea fecerit.

II. [1] Hanc primam umbram plane sine lurnine pessimus pictor illis argumentationibus colorauit praestruens aut[em] dominum de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut, cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse atque ita aliquid illud materiam fuisse. [2] Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecumque ex semetipso fecisset dominus; porro in partes non deuenire ut indiuisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua dominus. Ceterum si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid; omne autem, et quod fieret et quod faceret, inperfectum habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. [3] <A>ut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et totum esse et non totum, quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum, et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro difficillimum: si enim esset, non fieret, esset enim; si uero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem qui semper sit non fieri sed esse illum in aeuum aeuorum. Igitur non de semetipso fecisse illum qui non eius fuerit condicionis, ut de semetipso facere potuisset. [4] Proinde ex nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum definiens dominum, qui bona atque optima tam uelit facere quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et uelle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse fieri secundum condicionem ipsius. Inueniri autem et mala ab eo facta, utique non ex arbitrio nec ex uoluntate, quia si ex arbitrio et uoluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere ex uitio alicuius rei factum ex materia esse sine dubio.

III. [1] Adicit et aliud: deum semper deum <semper> etiam dominum fuisse, nunquam non dominum. Nullo porro modo potuisse illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non fuisset aliquid retro semper cuius semper dominus haberetur; fuisse itaque materiam semper deo domino. [2] Hanc coniecturam eius iam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intellegentes adiecisse duxi, ut sciant cetera quoque argumenta <tam> intellegi quam reuinci. [3] Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum et in semetipso, dominum uero non semper. Diuersa enim utriusque condicio: [sed] deus substantiae ipsius nomen, id est diuinitatis, dominus uero non substantiae sed potestatis. Substantiam semper fuisse cum suo nomine quod est deus; postea dominus, accedentis scilicet rei mentio. [4] Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus est et iudex deus est, non tamen ideo pater et iudex semper, quia deus semper, nam nec pater potuit esse ante filium nec iudex ante delictum. Fuit autem tempus cum ei delictum et filius non fuit quod iudicem et qui patrem dominum faceret. Sic et dominus non ant<e> ea quorum dominus existeret sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per filium, sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea quae sibi seruitura fecisset. [5] Argumentari tibi uideor, Hermogenes? Nauiter scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit et suo tempore ostendit. Nam 'deus' quidem, quod erat semper, statim nominat: In principio fecit deus caelum et terram, ac deinceps, quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, 'deus' solummodo ponit: Et dixit deus et fecit deus et uidit deus, et nusquam adhuc 'dominus'. At ubi uniuersa perfecit ipsumque uel maxime hominem qui, proprie dominus, et intellecturus erat dominum? et iam cognominaturus, tunc etiam 'dominus' nomen adiunxit: Et accepit deus dominus hominem quem finxit; et praecepit deus dominus Adae. Exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius esset. Nam deus sibi erat, rebus autem tunc deus cum et dominus. [6] Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. [7] Adiciam et ego propter non intellegentes quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem ex penit<a sci>entia ipsius retorquebo aduersus illum. Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque inuenio domini nomen deo non competisse in materiam, qua libera fuerit necesse est quae originem non habendo non habuit <aucto >rem, quod erat nemini debens ideoque nemini seruiens. Itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse quamdiu fuit hoc.

IV. [1] Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio sine fine proposita<m>. Quis enim alius dei census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis status quam semper fuisse et futurum esse ex praerogatiua nullius initii et nullius finis? [2] Hoc si dei est proprium, solius dei erit, cuius est proprium, scilicet quia et si alii adscribatur, iam non erit dei proprium sed commune cum eo cui et adscribitur. [3] Nam etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra nomine, ceterum nobis unus deus pater ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei esse debeat quod dei proprium est et, ut dixi, iam non proprium esset, quia alterius esset. Quod si deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit. [4] Aut quid erit unicum et singulare nisi cui nihil adaequabitur? quid principale nisi quod super omnia, nisi quod ante omnia et ex quo omnia? Haec deus solus habendo est et solus habendo unus est. Si et alius habuerit, tot iam erunt dii quot habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert: materiam parem deo infert. [5] Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit deus est; summum autem non erit nisi quod unicum fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem deo materia cum aeterna censetur.

V. [1] 'Sed deus deus est et materia materia est.' Quasi diuersitas nominum comparationi resistat, si status idem uindicetur! Sit et natura diuersa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio. Innatus deus; an non et innata et materia? Semper deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores uniuersitatis, tam qui fecit quam de qua fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua uniuersitas consistit. [2] Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid <d>eo reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse uideatur? 'Vel qua', inquit, 'et sic habente materia salua sit deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est et dominus omnium censeatur.' [3] Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius, et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de deo aliquid. [4] 'Ergo', inquis, 'nec nos habemus dei aliquid.' Immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dii erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicauit Ego dixi, uos dii estis et Stetit deus in ecclesia deorum, sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat. [5] Materia<e> autem proprium facit quod cum deo habet; aut si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse. Quale est autem cum confitetur illam aliquid cum deo habere et uult solius dei esse quod materiam non negat habere?

VI. [1] Dicit saluum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus et iurauit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis ipse, sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. Dicet deus: Ego primus. Et quomodo primus cuius materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est. Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin non solus, cum ea enim extendit de qua et extendit. [2] Cum proponit saluo dei statu fuisse materiam, uide ne irrideatur a nobis proinde saluo statu materiae fuisse deum? communi tamen statu amborum. Saluum ergo erit et materiae, ut et ipsa fuerit, sed cum deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo, quia et deus primus cum illa, sed et ipsa incomparabilis cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina cum deo; sic aliquid et non totum materiae habere. [3] Ita illi nihil reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non materia deo sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo cum ea <quae> propria dei uindicamus, semper fuisse sine initio, sine fine et primum fuisse et solum et omnium auctorem, materiae quoque competa<n>t, quaero quid diuersum et alienum a deo ac per hoc priuatum materia possederit per quod deo non compararetur. In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant de reliqua comparatione.

VII. [1] Si minorem et inferiorem materiam deo et idcirco diuersam ab eo et idcirco incomparabilem illi contendit, ut maiori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, immo omnibus maiorem et sublimiorem. Sicut enim cetera quae nascuntur aut finiunt et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini quae et initio, admittunt ea quae deus non capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino nec factus est. Et materiae autem status talis est. [2] Igitur ex duobus aeternis ut innatis, ut infectis, deo atque materia, ob eandem rationem communis status ex aequo habentibus id quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem, neutrum dicimus altero esse minorem siue maiorem, neutrum altero humiliorem siue superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae felicitatis quae censetur aeternitas. [3] Neque enim proximi erimus opinionibus nationum quae, si quando coguntur deum confiteri, tamen et alios infra illum uolunt. Diuinitas autem gradum non habet, utpote unica; quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderi[n]t utrobique, quia minor se nusquam poterit esse. [4] Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori, dicere audentem: 'et ego prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio sine fine, ambo sine auctore sine deo. Quis me deo subicit contemporali coaetaneo? Si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. Aut ego sum deus et ille materia, quia ambo sumus quod alter est nostrum'? Putas itaque materiam deo non comparasse quam scilicet subiciat illi?

VIII. [1] Atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae, cum uult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et materia superior inuenitur, quae illi copiam operandi subministrauit, et deus subiectus materiae uidetur, cuius substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cuius utitur; nemo non subicitur ei de cuius eget ut possit uti: sic et nemo de alieno utendo non minor est eo de cuius utitur, et nemo qui praestat de suo uti non in hoc superior est eo cui praestat uti. Itaque materia ipsa quidem deo non eguit sed egenti se deo praestitit diuitem et locupletem et liberalem minori, opinor, et inualido et minus idoneo de nihilo facere quae uelit. [2] Grande re uera beneficium deo contulit, ut haberet hodie per quae deus cognosceretur et omnipotens uocaretur, nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens: ex nihilo omnia proferre. [3] Sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci, coaequalis deo, immo et adiutrix, nisi quod solus eam Hermogenes cognouit et haereticorum patriarchae philosophi; prophetis enim et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.

IX. [1] Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. [2] Sed precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum ea mala[non] esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae qua non ualebat ex nihilo uti, non ex potestate, quam si[bi] habuisset omnino ut deus in materiam quam malam norat, ante eam in bono conuertisset ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali[a] usus necessitatem suam ostendit cedentem condicioni materiae quam, si dominus fuisset, emendasset. [3] Sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex dominio defendit deum materia usum et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. [4] Si uero materia non et ipsius, qua malum dei non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius, aut et iniuria, qua praeualens eius. His enim tribus modis aliena sumuntur, iure beneficio impetu, id est dominio precario ui. Dominio non suppetente eligat Hermogenes qui<d> deo congruat, precario an ui de materia cuncta fecisse. [5] Non ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam precario aut ui faciendum et quidem de malo? Nonne etiam si materia optima fuisset, <ae>que indecorum sibi existimasset de alieno, licet bono, facere? Satis itaque gloriae suae causa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet <et> quidem non bonae!

X. [1] 'Ergo', inquis, 'ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio eius imputarentur?' Magna, bona fide, caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut alium deum bonum et optimum uolunt credi quia mali auctorem existiment creatorem aut materiam cum creatore proponunt, ut <m>al[i]um a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, utnonauctor mali uideri proinde possit quisquis ille est qui malum, etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et undeunde passus est fieri. [2] Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua iniectione. Ecce enim, etsi non auctor, sed assentator mali inuenitur deus qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat. [3] Aut enim potuit emendare sed noluit aut uoluit quidem uero non potuit infirmus deus. Si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo fauit, et sic iam habetur eius quod, licet non instituerit, qui<a> tamen, si noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse quod noluit non esse. Quo quid est turpius? Si id uoluit esse quod ipse noluit fecisse, aduersum semetipsum egit, cum et uoluit esse quod noluit fecisse et noluit fecisse quod uoluit esse. Quasi bonum uoluit esse et quasi malum noluit fecisse; quod non faciendo malum iudicauit, id sustinendo bonum pronuntiauit. Malum pro bono sustinendo et non potius eradicando assertor eius inuentus est, male, si per uoluntatem, turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali deus aut amicus, cum materiae malo conuersatus, nedum etiam de malo eius operatus.

XI. [1] Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subiectionem capere non posse quod si<t> aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec ex hoc subici possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut deus, per quod solus est deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum deus, quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse est? [2] Aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in deum credi et sine causa gestiuit malum a deo transferre, si competit et aeterno competendo materiae. [3] Iam uero si quod aeternum est malum potest credi, inuincibile et insuperabile erit malum ut aeternum, et tum nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et deus hoc frustra mandat et praecipit, immo et iudicium frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus. Quodsi contra <erit> mali finis, cum praeses eius diabolus abierit in ignem quem praeparauit illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum reuelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo utique uanitati subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint bestiis et paruuli de serpentibus luserint, cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali ---- itaque si finis malo competit, necesse est competierit initium <et> erit materia habens initium habendo et finem mali; quae enim malo deputantur, secundum mali statum <materiae> computantur.

XII. [1] Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus, proinde natura. Porro naturam certam et fixam haberi oportebit, tam in malo perseuerantem apud materiam quam et in bono apud deum, inconuertibilem et indemutabilem scilicet, qu<i>a, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in deo de bono [non] in malum. [2] Hoc loco dicet aliquis: 'Ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur et genimina uiperarum non facie<n>t paenitentiae fructum et filii irae non fient filii pacis, si natura mutabilis non erit?' Temere ad ista exempla respicies, o homo. Non enim competunt ad causam materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides et uiperae et homines; horum enim natura habendo institutionem habere poterit et cessationem. [3] Materiam uero tene semel aeternam determinatam ut infectam, ut innatam et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis quam opponit, cum deum negat ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum; dominum uero aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. [4] Hac et ego definitione merito illum repercutiam. Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona atque optima a deo fiunt: Et uidit deus quia bona, et benedixit ea deus, utique quasi optima, non certe quasi mala ac pessima. Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma. Sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, aeternitas non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse, quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest.

XIII. [1] Et quaeretur, quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt. Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est <nisi> pessima. [2] Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam tum duplex, id est malae et bonae naturae, et quaeretur iterum an in <eadem> bono et malo potuerit conuenire, luci et tenebris, dulci et amaro. [3] Aut si potuit utriusque diuersitas, boni et mali, concurrisse et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi inputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus nec inuidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio; per quod probabitur manifeste materiae deseruisse.

XIV. [1] Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse quasi nactus bonum materiae -- quamquam et hoc turpe sit ----, certe cum ex eadem etiam mala profert, uel haec utique non de suo arbitrio proferendo seruit materiae aliud non habens facere quam ex malo proferre, inuitus utique, qua bonus, ex necessitate, ut inuitus, et ex seruitute, ut ex necessitate. [2] Quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala an ex uoluntate? Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex uoluntate, si ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de nihilo fecisset nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum magis decuit; magis autem eum decuit ex uoluntate fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam seruum; quaecumque potestas ei quam pusillitas competit. [3] Sic et, si[c] concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, dominum uero, si quid boni edidit, sua uirtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones. Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum, quod materia scilicet non habuit; dehinc, si non ex materia, iam ergo ex deo factum; si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum, hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem.

XV. [1] Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut definit Hermogenes, inuenitur bonum iam ex nihilo factum ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? Immo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit diuina uirtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. [2] Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo, sequetur ut ex conuersione processerit materiae contra denegatam aeterni conuersionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse; necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negauit procedere potuisse. [3] Ceterum si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat de cuius arbitrio uidebitur factum sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus qui, cum eadem uirtute et uoluntate debuisset omnla bona ex materia protulisse aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit sed etiam mala, utique aut uolens esse mala, si poterat efficere ne esse<n>t, aut non ualens efficere omnia bona, si uoluit et non fecit, dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per uoluntatem. Aut quae fuit ratio ut, cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. [4] Nam et Hermogenes expugnat quorundam argumentationes dicentium mala necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum. [5] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor existimaretur, quae nunc, <cum> de materia operatur [cum], mala excusat? Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt qui ipsam mali rationem non examinando nec dinoscendo, quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum obiciunt.

XVI. [1] Igitur in praestructione huius articuli et alibi forsitan retractandi equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut utrumque utrique, qui<a> ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum non est. [2] Porro si dei erit utramque, uidebitur deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit. Si materiae utrumque, uidebitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix. Si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur deo materia et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos efficiat. Si alterum alterius, utique dei bonum et materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. [3] Haec si ita sunt, nescio qua possit euadere sententia Hermogenes qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, siue uoluntate siue necessitate siue ratione, non putet mali auctorem. Porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excusas iam causam materiae introducendae. Nihilominus enim et per materiam deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne deus mali auctor uideretur. Exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius, superest uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. [4] Videbimus an et mala, cum apparuerit, quae mala, et an mala interim ea quae putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset. Libertas, non necessitas, deo competit. Malo uoluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse.

XVII. [1] Vnici dei status hanc regulam uindicat, non aliter unici nisi quia solius, non aliter solius nisi quia nihil cum illo. Sic et primus erit, quia omnia post illum; sic omnia post illum, quia omnia ab illo; sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio constet: Quis cognouit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut uiam intellegentiae et scientiae quis demonstrauit illi? quis tradidit et retribuetur ei? Nemo utique, quia nulla uis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. [2] Porro si de aliqua operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut uiam intellegentiae et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo ut et mala pro natura non sua sed substantiae fecerit.

XVIII. [1] Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimauit, habuit deus materiam longe digniorem et idoniorem, non apud philosophos aestimandam sed apud prophetas intellegendam, sophiam suam scilicet. Haec denique sola cognouit sensum domini. Quis enim scit quae sunt dei et quae in ipso nisi spiritus qui in ipso? Sophia autem spiritus: haec illi consiliarius fuit, uia intellegentiae et scientiae ipsa est; ex hac fecit faciendo per illam et faciendo cum illa. Cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et cum fortia faciebat super uentos quae sursum nubila, et quomodo firmos ponebat fontes eius quae sub caelo est, ego eram compingens cum ipso. Ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam uere materiarum, non fini subditam, non statu diuersam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali deus potuit eguisse sui magis quam alieni <e>gen[i]s? Denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit me initium uiarum suarum in opera sua: ante saecula fundauit me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generauit me, prior autem abysso genita sum. [2] Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus. Si enim intra dominum quod ex ipso et in ipso fuit sine initio non fuit, sophia scilicet ipsius, exinde nata et condita ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra dominum fuerit. [3] Si uero sophia eadem dei sermo est [sensu sophia et], sine quo factum est nihil, sicut et dispositum sine sophia, quale est ut filio dei, sermone unigenito et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius et hoc modo utique generosius, nedum quod innatum <nato> fortius et quod infectum facto ualidius, quia quod, ut esset, nullius eguit auctoris, multo sublimius erit eo quod, ut esset, aliquem habuit auctorem? Proinde si malum quidem innatum est, natus autem sermo dei -- eructauit enim inquit sermonem optimum -- non scio an a bono malum possit adduci, ualidius ab infirmo, ut innatum a nato. 4. Ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam filio ---- filius enim sermo et deus sermo et Ego et pater unum sumus ----, nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi quae patri adaequatur.

XIX. [1] Sed et ad originale instrumentum Moys<e>i prouocabo unde et diuersa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui uideretur unde oportet. Itaque occasiones sibi sumpsit quorundam uerborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium in quo deus fecit et caelum et terram aliquid uolunt fuisse quasi substantiuum et corpulentum quod in materiam interpretari possit. [2] Nos autem unicuique uocabulo proprietatem su<a>m uindicamus, principium initium esse et competisse ita poni rebus incipientibus fieri; nihil enim quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri; ita principium siue initium inceptionis esse uerbum, non alicuius substantiae nomen. [3] Iam nunc si principalia dei opera caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito[que] sic praefatur scriptura[m]: In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum dixisset: 'In fine[m] fecit deus caelum et terram', si post uniuersa fecisset. Aut si principium a<li>qua substantia est, erit et finis aliqua materia. [4] Plane licebit etiam substantiuum aliquid principium esse alii rei quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae, sed cum ita utimur uocabulo principii, quasi originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei specialiter quam uolumus principium alterius rei. De cetero si sic ponamus uerbi gratia: 'In principio fecit figulus peluim uel urnam', iam non materiam significabit principium, non enim argillam nominaui principium, sed ordinem operis, quia figulus ante cetera primum peluim et urnam fecit exinde facturus et cetera; ad ordinationem operum principii uocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum. [5] Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in Graeco principii uocabulum, quod est arch[i]e, non tantum ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum, unde et archontes dicunt principes et magistratus. Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu et potestate sumetur; in principatu enim et in potestate deus fecit caelum et terram.

XX. [1] Sed ut nihil aliud significet Graeca uox quam principium et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere quae dicit: Dominus condidit me in opera sua. Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. [2] Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset: In principio deus fecit sed 'Ex principio'; non enim in materia sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici: In principio. In sophia enim primo fecit in qua cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam, et si ex materia facturus fuisset, ante in sophia cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam [et si] erat initium uiarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae sit operatio de cogitatu uiam operibus instituens. [3] Hanc et inde auctoritatem scripturae mihi uindico, quod et deum qui fecit et ea quae fecit ostendens unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in omni operatione tria sint principalia, qui facit et quod fit et ex quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum; proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. [4] Denique euangelium ut supplementum instrumenti ueteris adhibebo, in quo uel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia uniuersa fecisse, quo illic etiam per quem omnia fecerit reuelatur. In principio erat sermo ---- in quo principio scilicet deus fecit caelum et terram ---- et sermo erat apud deum et deus erat sermo. Omnia per illum facta sunt et sine illo factum est nihil. Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit scriptura profiteri et non profitendo satis probauit non fuisse, quia profiteretur, si fuisset.

XXI. [1] 'Ergo', inquis, 'si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, uide ne diuersa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum.' [2] Plane retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti, ubi diuersitas causae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura pronuntiauit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantem fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum. [3] Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo uideri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum, dehinc, etsi ea sit condicione ut non possit <non factum> uideri ex aliquo, proinde periclitabitur ex alio longe factum uideri quam ex quo factum est, dum non proponitur unde sit factum. [4] Ita si ex nihilo deus cuncta fecisse potuit, <potuit> scriptura non adiecisse illum ex nihilo fecisse; ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, <si sci>licet ex materia fecisset, quia illud in totu<m> habebat intellegi, et si non significaretur, at istud in dubio, nisi significaretur.

XXII. [1] Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem constituit ut, cum quid ex aliquo[quo] fit, et quod fit et unde fit referat. Fructificet, inquit, terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et rursus: Et dixit deus: Producant aquae repentia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram per firmamentum caeli. Et factum est sic. Et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus: Producat terra animam uiuam secundum genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus ipsorum. [2] Si ergo ex iam factis rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam et dicit, quid unde protulerit ---- quamquam possimus <unde>unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam ex quibus prolatae uideri possent ----, si tantam curam instructionis nostrae insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne proinde nos et de caelo et de terra compotes reddidisset significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum, ne tanto magis ex nihilo ea uideretur operatus quanto nihil adhuc erat factum ex quo operatus uideretur? Itaque sicut ea quae de aliquo prolata sunt ostendit unde prolata sint, ita qu<a>e non ostendit unde prolata sint ex nihilo prolata confirmat. [3] Igitur in principio deus fecit caelum et terram. Adoro scripturae plenitudinem qua mihi et factorem manifestat et facta. In euangelio uero amplius et ministrum atque arbitrum factoris inuenio sermonem. An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi: scriptum esse doceat Hermogenis officina; si non est scriptum, timeat uae illud adicientibus aut detrahentibus destinatum.

XXIII. [1] Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit <in> materiam, quia terra sit quae facta est ex illa, et erat in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit, innata et infecta, inuisibilis autem et 'rudis', quia informem et confusam et inconditam uult fuisse materiam. [2] Has quidem opiniones eius singillatim reuincam sed interim uolo sic ei respondere: Putemus his articulis materiam demonstrari; numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid esse ex ea factum scriptura significat? Atquin nihil tale significat. Fuerit licet materia quantum sibi licet uel potius Hermogeni: potuit et fuisse et tamen nihil deus ex illa fecisse, uel quia non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse. 'Sine causa ergo esset', inquis. Non plane adeo sine causa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis sed materiam ipsam potius haeresis fecit.

XXIV. [1] Reuertor nunc ad singulos articulos per quos putauit significatam esse materiam et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non inuenimus, quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrena appellatio adcommodetur in alio iam genere substantiae nota, quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae uindicarem cuius et proprium, in qua magis notum est, uel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materia<e>, communicare possem, si uellem. Cum enim non extat proprium uocabulum eius rei cui commune uocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi. Ita Hermogenes, et si materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi uocabulum uindicaret.

XXV. [1] Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam quam in principio deus fecit, aliam materiam ex qua fecit, de qua dictum sit: Terra autem erat inuisibilis et rudis. Utique si quaeram ex duabus quae cui nomen terrae adcommodare debeat, dicetur hanc quae facta sit ex illa ex qua facta est uocabulum deriuasse, quia ueri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a sobole uocitari. Hoc si ita est, alia nobis obuoluitur quaestio, an competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum deriuasse. [2] Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos terram quidem illam informem et inuisibilem et rudem fuisse, hanc uero nostram proinde et formam et conspectum et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine sociari a cuius condicione desciuerat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum. [3] 'Sed materia facta, id est haec terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis.' Non adeo. Nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non argillam uocabo sed testam, et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo sed electmm. A cuius habitu quid diuertit, pariter et a uocatu eius recedit appellationis sicut et condicionis proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra uel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium boni accipit: Et uidit deus quia bonum, illa autem apud Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. [4] Postremo si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae uocari debuerunt. [5] Satis ista de terrae nomine in quo[d] materiam intellegi uoluit; quod nomen unius elementi omnes sciunt natura primum, dehinc scriptura docente, nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseueranti de alio orbe credendum est auctore Theopompo; sed et deos multos idem refert.

XXVI. [1] Nobis autem unus deus et una est terra quam in principio deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et caelum primo factum professa: In principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superducit: Et separauit inter aquam quae erat infra firmamentum et quae erat super firmamentum, et uocauit deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat. Proinde et de homine: Et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem de limo terrae et adflauit in faciem eius flatum uitae et factus est homo in animam uiuam. Et utique sic decet narrationem inire: primo praefari, postea prosequi, <ante> nominare, deinde describere. Alioquin uanum, si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgauit, ante enarrat qualis esset antequam an esset ostendit, figuram deformat[i], nomen abscondit. [2] At quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem simulque nominationem praemisit! Quam denique integer sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat inuisibilis et rudis, quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime edixerat! Nam et autem ipsum uelut fibula coniunctiuae particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra autem; hoc enim uerbo reuertitur ad eam de qua supra dixerat et alligat sensum. Adeo aufer hinc autem et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum uideri: Terra erat inuisibilis et rudis.

XXVII. [1] Sed tu supercilia capitis nutu digiti adcommodato altius tollens et quasi retro iactans 'erat' inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta et idcirco materia credenda. [2] At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici 'erat', etiam de ea quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit et quae materia non sit. Omne enim quod habet esse, <unde>unde habet, siue per initium siue sine initio, hoc ipso quod est etiam 'erat' dicetur. Cui competit prima uerbi positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio uerbi decurret in relationem; 'est' definitionis caput, 'erat' relationis facit. [3] Haec sunt argutiae et subtilitates haereticorum simplicitatem communium uerborum torquentes in quaestionem: magna[m] scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est! Sane discutiendum an ei competat inuisibilem et rudem fuisse quae facta est an ei ex qua facta est, ut eiusdem sit 'erat' cuius et quod erat.

XXVIII. [1] Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et alii non competisse. Nam si nuda sic materia deo subiacebat nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique inuisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras uolet in substantia fuisse materiae ---- cui articulo respondere debebimus suo ordine ----, etiam homini tenebrae uisibiles sunt ---- hoc enim ipsum quod sunt tenebrae uide[n]tur ----, nedum deo. Et utique si inuisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse quae ut inuisibilis latebat? Aut si hoc a deo reuelatum est, probare debet. [2] Sic et an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod inperfectum est. Certe inperfectum non potest esse nisi quod factum est; quod enim minus factum est, inperfectum est. 'Certe', inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, inperfecta esse non potuit; quae inperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento; initii enim accidens est rudimentum. Terra uero, quae facta est, meruit et rudis dici; statim enim ut facta est, habuit inperfectae locum ante perfectionem.

XXIX. [1] Siquidem omnia opera sua deus ordine consummauit incultis primo elementis depalans quodam modo mundum, dehinc exornatis uelut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis impleuit et tenebras non statim solacio lunae temperauit et caelum non statim sideribus stellisque signauit et ma[te]ria non statim beluis frequentauit et ipsam terram non statim uaria fecunditate dotauit sed primo esse ei contulit, dehinc non in uacuum esse suppleuit. Sic enim et Esaias non in uacuum, ait, fecit illam sed inhabitari. [2] Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat inuisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso quod inuisibilis, ut nec uisui perfecta, simul[et] et ut de reliquo nondum instructa, inuisibilis uero, ut adhuc aquis tamquam munimento genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius caro nostra producitur. Nam et Dauid ita canit: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria fundauit eam et super flumina praeparauit eam. Segregatis enim aquis in cauationem sinu<u>m emicantior facta est arida quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et uisibilis efficitur dicente deo: Congregetur aqua in congregatione una et uideatur arida. 'Videatur', inquit, non 'fi<a>t', iam enim facta erat sed inuisibilis usque tunc uideri sustinebat; 'arida' autem, quod erat futura ex diuortio humoris, tamen terra: et uocauit deus aridam terram, non materiam. [3] Sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: Fructificet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem, item: Producat terra animam uiuam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. [4] Impleuit igitur ordinem suum scriptura diuina, quam enim praedixerat inuisibilem et rudem, ei et uisionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat inuisibilis et rudis; ergo materia erit postea uisibilis et perfecta. Volo itaque uidere materiam, uisibilis enim facta est; uolo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructu<osu>m et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam, terra uero haec, id est coram. Hanc uideo, hanc perfruor ex quo inuisibilis et rudis esse desiit. [5] De qua manifestissime Esaias: Haec dicit dominus qui fecit caelum, iste deus qui demonstrauit terram et fecit illam. Certe eandem demonstrauit quam et fecit. Quomodo demonstrauit? Utique dicendo: Videatur arida. Quare uideri iubet nisi quia retro non uidebatur, ut sic quoque eam non in uacuum fecisset faciendo uisibilem et ita habilem? [6] Et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et inuisibilem quam quae et facta et ostensa est. Atque ita Terra autem erat inuisibilis et rudis ad eam pertinet quam deus cum caelo separauit.

XXX. [1] Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur, Et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras abyssum spiritum dei aquas nihil confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negauit confusionem substantiarum quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam distinctionem. [2] Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum uocabulis informis adseueretur non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. [3] Uniforme etenim quod informe est, informe autem quod ex uarietate confusum est: unam habeat necesse est speciem quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia de quarum uocabulis intellegenda[s] esse<t>, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat; si autem habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, <unde> agnoscitur?

XXXI. [1] Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod ea[m] in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus huic quoque scrupulo. [2] Scriptura diuina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios qui in ipsis summis intellegi possent. [3] Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerunt tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae; si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. Caelo uero spiritus et aquae subiacebant; nam si aquae super terram, qua[l]e eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram; quae uero super terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris, ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. [4] Et ita nouum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale. Ecce, si dicam: 'ciuitas extruxit theatrum et circum, scena autem erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super omnia ferebatur', quia non et has species edixerim factas a ciuitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? An ideo non adieci factas has quoque species, qu<i>a inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed uacet hoc exemplum ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, deus hominem de terra et adflauit in faciem eius flatum uitae et factus est homo in animam uiuam. Faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem uero et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea loquitur, quae nec tunc facta a deo significauit. Quid respondebit Hermogenes? Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione cense<n>tur? [5] Proinde membra erunt caeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus e<t > aquae. In corporibus enim membra sunt facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est eius elementi quo continetur; omnia autem elementa caelo aut terra continentur.

XXXII. [1] Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare uidetur caeli et terrae. Sciit esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent et ideo compendio usa est, prouidit tamen et hebetes et insidiosos qui dissimulato tacito intellectu ipsi[u]s quoque membris uerbum factitationis significator<i>um exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. [2] Habes Sophiam prior autem abysso genita sum dicentem, ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur, si materiae subiecta esset. De tenebris uero ipse dominus per Esaiam: Ego qui struxi lucem et feci tenebras. De spiritu aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum, eum spiritum conditum ostendens qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator et animator uniuersitatis, non ut quidam putant ipsum deum significari spiritum, quia deus spiritus - neque enim aquae dominum sustinere sufficerent ----, sed eum spiritum dicit de quo etiam uenti constiterunt, ut ait per Esaiam: Quia spiritus a me exiuit et flatum omne<m> ego feci. Item de aquis eadem Sophia: Et quomodo firmos ponebat fontes quae sub caelo, ego eram modulans cum ipso. [3] Cum ergo et eas species probamus a deo factas, etsi in Genesi tantummodo nomina<n>tur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diuerso plane factas eas sed ex materia, ut stilus quidem Moysei, Et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, materiam sonet, ceterae uero scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent. [4] Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso et tenebrae ex tenebris et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt. Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, <si> species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae sed ipsae ex semetipsis, siquidem non capit diuers[it]as fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quo[d] iam et operatio diuina otiosa uideri possit, si quae erant fecit, cum generosiora esse<n>t quae non erant facta quam si fierent. [5] Igitur ut concludam, aut materiam tunc significauit Moyses scribens: Et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur --at cum hae species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia quam Moyses praemiserat factae ---- aut si species istas et non materiam significauit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.

XXXIII. [1] Sed dum illam Hermogenes inter colores suos inuenit ---- inter scripturas enim dei inuenire non potuerit ---- satis est quod omnia et facta a deo constat et ex materia facta non constat; quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas prouocata deficiat exhibitio materiae. Expedita summa est: nihil inuenio factum nisi ex nihilo, quia quod factum inuenio non fuisse cognosco. Etiam si quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et uolatiles animae. Huiusmodi origines rerum ex his prolatarum potero materias appellare sed factas a deo et ipsas.

XXXIV. [1] Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo diuina dispositio suadebit quae omnia in nihilum redactura est. [2] Siquidem et caelum conuoluetur ut liber, immo nusquam fiet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est. Caelum et terra praeteribunt, inquit, caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est inuentus illis, quia scilicet quod et finit locum amittit. Sic et Dauid: Opera manuum tuarum caeli et ipsi peribunt. Nam et si mutabit illos uelut opertorium et mutabuntur, sed et mutari perire est pristino statui que<m>, dum mutantur, amittunt. Et stellae quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum ualido commota uento acerba sua amittit, montes uero tamquam cera liquescent a conspectu domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. Sed et paludes, inquit, arefaciam et quaerent aquam nec inuenient; etiam mare hactenus. [3] Quae omnia et si aliter putauerit [spiritaliter] interpretanda, non tamen poterit auferre ueritatem ita futurorum quomodo scripta sunt. Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex uacantibus, quia nihil potest ad similitudinem de suo praestare nisi sit ipsum quod tali similitudim praestet. [4] Reuertor igitur ad causam definientem omnia ex nihilo edita in nihilum peruentura. Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil deus interibile fecisset nec ex maioribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur. [5] Cuius uirtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem uoluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum uniuersitatem ex nihilo uelut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse.

XXXV. [1] De cetero uero statu[m] materiae etsi non est retractandum ---- prius enim erat ut eam esse constaret ----, tamen ac si constiterit persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec reliquus statu<s> consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. [2] 'Prima', inquit, 'facie uidetur nobis incorporalis esse materia, exquisita autem ratione recta inuenitur neque corporalis neque incorporalis.' Quae est ista ratio recta quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis <aut incorporalis> sit necesse est ---- ut concedam interim esse aliquid incorporale, de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque ----; certe post corporale et incorporale nihil tertium. [3] Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est? quale est? quid uocatur? quid describitur? quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiauit, nec corporalem materiam nec incorporalem.

XXXVI. [1] Sed ecce contrarium subicit ---- aut alia fortasse ratio ei occurrit ---- ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. Iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? Erit enim corporalis et incorporalis aduersus renuntiationem rectae rationis illius plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. [2] Corporale[m] enim materiae uult esse de quo corpor<a> edantur, incorporale uero inconditum motum eius. 'Si enim', ait, 'corpus tantummodo esse<t>, nihil ei incorporale appareret, id est motus; si uero in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret.' [3] Quanto haec rectior ratio! Nis[s] i quod, si t<am > rectas lineas duci<s >, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. Qui<s> enim tibi concedit motum in secundam partem substantiae deputare[t], cum substantiua res non sit, quia nec corporalis, sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus et pulsus, ut lapsus et casus, ita et motus? [4] Nam si ue<l> a semetipso quid mouetur, [f]actus eius est motus, certe pars substantiae non est, sicut tu motum substantiam facis <faciendo partem> materiae incorporalem. Omnia denique mouentur aut [ut] a semetipsis, ut animalia, aut ab aliis, ut inanimalia; tamen nec hominem nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est. Si qua incorpora<lia> eis adsunt, aut actus aut passiones aut officia aut libidines eorum, non portiones deputamus. [5] Quo ergo facit portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet sed ad substantiae habitum? Quid enim, si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae uideretur? Sic itaque nec motus. Sed <d>e motu et alibi licebit.

XXXVII. [1] Nunc enim uideo te ad illam rursus rationem reuerti quae tibi nihil certi renuntiare consueuit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas [s]et proinde superargumenta<n>s 'Si enim', inquis, 'esset bona, quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei; si esset natura mala, non accepisset translationem in melius nec quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in uacuum enim laborasset.' [2] Verba haec tua sunt quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractauimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bona<m> aut mala<m> aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. [3] Rescindis enim quod pronuntiasti nec bonam nec malam, quia, cum dicis: 'Si esset bona, non desideraret componi a deo,' mala<m> portendis et cum adponis: 'Si esse[n]t mala natura, non admitteret in melius translationem,' bonam subostendis. Atque ita et boni et mali adfinem constituisti [ei] quam nec bonam nec malam pronuntiasti. [4] Vt autem et argumentationem qua putasti te propositionem tuam confirmaturum retundam, oppono etiam illud: 'Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? Quod bonum, non desiderat aut non optat aut non capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo conuerti ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam conuertere ualeat in filios Abrahae?' [5] Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et subicis, a quo natura[m] materiae deuinci et edomari <in> melius <non> potuisset. Sed et quam hic non uis natura[m] malam, <malam> alibi te confessum negabis.

XXXVIII. [1] De situ materiae id tracto quod et de modo, ut peruersitatem tuam traducam. Subiacentem facis deo materiam et utique locum <adsignas> illi qui sit infra deum. In loco ergo materia; si in loco, ergo intra locum; si intra locum, ergo determinatur a loco intra quem est; si determinatur, habet lineam extremam quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema est. Non ergo erit infinita materia quae, dum in loco [quo] est, a loco determinatur et, dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. [2] At tu infinitam facis dicens: 'Infinita est autem eo quod semper est'. [3] Et si qui discipulorum tuorum uoluerit argumentari, quasi infinitam? aeuo, non modo corporis intellegi uelis, atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. 'Vnde,' inquis, 'nec tota fabricatur sed partes eius.' Adeo corpore infinita, non tempore est et obduceris corpore <e>am infinitam faciens, cum locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam includis. [4] Sed tamen cur non totam eam formauerit deus non scio, nisi qua <a>ut inualidus aut inuidus. Itaque [ut] dimidium eius quae non tota formata sit quaero, <ut> qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.

XXXIX. [1] Sit nunc definitiua, sicut rectius tibi uidetur, per demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis, 'ut quae fabricatur,' inquis, 'a deo,' quia et conuertibilis et demutabilis et dispartibilis ---- 'Demutationes enim eius,' inquis, 'dispartibilem eam ostendunt' ----: et hic a lineis tuis excidisti quibus circa personam dei usus es praescribe<n>s deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes uenire non posset qui sit[a] aeternus et manens in aeuum ac per hoc immutabilis et indiuisibilis. Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus; in aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et uires et leges et condiciones aeternitatis. [2] Aeque cum dicis: 'Partes autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur,' utique eas partes intellegi uis quae ex illa prolatae sunt, quae hodie uidentur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando qu<a>e hodie uidentur aliter habeant quam pristina fuerunt?

XL. [1] Dicis in melius reformatam materiam, utique <de> deterioribus, et uis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat, nunc uero composita est, et uis ex compositis incomposita praeberi? [2] Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui putat in hac extructione mundi disposita<e> iam et compta<e> informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, [a]ut speculum sit mundus materiae? Cum ornamenti[s] nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornata<e> materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius ex partibus cognosci? [3] Certe ex illo toto erit etiam hoc quod non uenit in deformationem (et supra edidisti non totam eam fabricatam). Igitur uel hoc rude et confusum et incompositum non [in] potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari conuenit, cum a forma eius ex mutatione diuisa recesserunt.

XLI. [1] Reuertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. 'Inconditus et [in]confusus et turbulentus fuit materiae motus'; sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? Cum enim uis materiam nec bonam nec malam inducere, 'Igitur,' inquis, 'subiacens materia aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum uergit.' Si aequalis momenti, iam non turbulentus nec caccabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediam, quod aiunt, <a>gina<m> ten<ens> exin<de> librato impetu ferebatur. Haec inquies non est, haec turbulent<i>a et passiuitas non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis neutram <in> partem inclinantis. Plane si huc et illuc aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis et turbulentiae denotari mereretur. [2] Porro si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur, ut ex hoc quoque materia<m > determinabilem appare<a >t cuius motus [nec mala] nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum uergebat, inter utrumque ab utroque pendebat et hoc nomine ab utroque determinabatur. [3] Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. Materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc deuergens in loca non deuergebat in quibus erat bonum et malum. Dans autem locum bono et malo corporalia ea facis faciendo localia, quia quae locum habent prius est ut corporalia sint ---- denique incorporalia proprium locum non haberent nisi in corpore, cum corpori accedunt ----, <ad> bonum autem et malum non deuergens materia ut ad corporalia aut localia non deuergebat. Bonum ergo et malum erras si substantias esse uis; substantias enim facis quibus loca adsignas, loca autem adsignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis.

XLII. [1] Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent, at ego colligam singula et conferam. Inconditum adseueras motum materiae eamque adicis sectari informitatem, dehinc alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? [2] Non uis uideri deum aequari materiae et subicis habere illa<m> cum deo commun<ion>em. 'Impossibile enim,' inquis, 'non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso.' Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet dei per communionem, aut et deus poterat ornari a materia habendo cum illa aliquid et ipse commune; etiam in hoc necessitati subici<s> deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formare<t>. [3] Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis moue<a>ntur et semper moueantur. Quid minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium diuinitatis hoc erit, libertas et aeternitas motus. 'Sed deus composite, materia incomposite mouentur.' Tamen diuinum proinde, motu proinde libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moueri quomodo deo non licuit.

XLIII. [1] De motu et illud notauerim. Nam secundum ollae similitudinem 'Sic erat', inquis, 'materiae motus antequam disponeretur, concretus inquietus inadprehensibilis prae nimietate certaminis,' dehinc subicis: 'Stetit autem in dei compositionem et [in]adprehensibilem habuit inconditum motum prae tarditate inconditi motus'. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. [2] Nam de natura materiae quotiens cadas, accipe. Supra dicis: 'Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius nec deus aliquid compositionis adcommodasset illi; in uacuum enim laborasset.' Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam nec naturam eius a deo potuisse conuerti, horum immemor postea inferens: 'At ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessauit a natura'. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessauit a natura mali, <a> natura cessauit. Ergo et mala fuit natura ante compositionem et desinere potuit a natura post reformationem.

XLIV. [1] Sed et qualiter operatum facias deum sequitur ut ostendam. Plane a philosophis recedis (se<d> tamen et a prophetis). Stoici enim uolunt deum sic per materiam decucurrisse quomodo mel per fauos, at tu 'Non', inquis, 'pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid decor solummodo apparens et magnes lapis solummodo adpropinquans'. [2] Quid simile deus fabricans mundum et decor uulnerans animum aut magnes adtrahens ferrum? Nam et si apparuit deus materiae, sed non uulnerauit illam, quod decor animum; et si adpropinquauit, sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. [3] Puta nunc exempla tua competere: certe si apparendo et adpropinquando materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit et ex quo adpropinquauit. Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi nec adpropinquauerat. Et cui credibile est deum non apparuisse materiae uel qua consubstantiali suae per aeternitatem? Ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere, cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem? Quantus hic locus in quo deus a materia tantum distabat ut neque apparere<t> neque adpropinquare<t> ante mundi molitionem? Credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei uoluit apparere et adpropinquare.

XLV. [1] At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo factum apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec materiam ullam nominauerunt, sed primo sophiam conditam, initi[ar]um uiarum in opera[m] ipsius, dehinc et sermonem prolatum per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil; denique sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius uniuersae uirtutes eorum. Hic est dei dextra et manus ambae per quas operatus est atque molitus est ---- opera enim manuum tuarum, inquit, caeli ----, per quas et mensus est caelum et palmo terram. [2] Noli ita deo adulari, ut uelis illum solo uisu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse et non propriis uiribus instit<u>isse. Sic enim et Hieremias commendat: Deus faciens terram in ualentia sua, parans orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. Haec sunt uires eius quibus enixus totum hoc condidit. Maior est gloria eius, si laborauit; denique septima die requieuit ab operibus, utrumque suo more. Aut si app<a>re<n>s solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid, cum facere[t] desiit, rursus apparere et adpropinquare cessauit? Atquin magis apparere coepit et ubique conueniri deus ex quo factus est mundus. [3] Vides ergo quemadmodum operatione dei uniuersa consistunt ualentia facientis terram, intellegentia parantis orbem et sensu extendentis caelum, non apparentis solummodo nec adpropinquantis sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam ualentiam sensum sermonem spiritum uirtutem,quae illi non erant necessaria, si apparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset. Haec autem sunt inuisibilia eius quae secundum apostolum ab institutione mundi factis eius conspiciuntur, non materiae nescio quae sed sensualia ipsius; quis enim cognouit sensum domini, de quo exclamat: <O> profundum diuitiarum et sophiae, ut <in>inuentibilia iudicia eius et <in>inuestigabiles uiae eius! Quid haec magis sapiunt quam: ut ex nihilo omnia facta sunt! Quae nec inueniri nec inuestigari nisi soli deo possent, alioquin inuestigabilia <et inuentibilia>, si ex materia sunt inuestigata et [non] inuenta. [4] Igitur in quantum constit[u]it materiam nullam fuisse, ex hoc etiam, quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum proba[re]tur omnia a deo ex nihilo facta; nisi quod Hermogenes eundem statum describendo materiae quo[d] est ipse, inconditum confusum turbulentum, ancipitis et praecipitis et feruidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse <se> pinxit.

Text edited by J.H.WASZINK, 1956. Scanned  by Roger PEARSE, Ipswich, 2003. 

This page has been accessed by ****** people since 17th January 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages