Tertulliani liber Adversus Iudaeos


ADVERSUS IUDAEOS

I. [1] Proxime accidit: disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis
vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus
quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit
ergo, [ut] quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, curiosius 
inspectis lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. [2] Nam occasio
quidem defendendi etiam gentibus [sibi] divinam gratiam hinc habuit praerogativam, 
quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec prosapia
Israelitum Iudaeus. [3] Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israel
adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium de urceo aut pulvis ex area deputentur. 
Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem
sponsorem qui Abrahae promiserit, quod in semine eius benedicerentur omnes
nationes terrae et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, 
utique Iudaeorum id est Israelis et gentium id est noster. [4] Uterque ergo et
populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae
sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex
unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratiam in nominis appellatione
sed in partus editione, ut qui prior esset de utero processurus minori subiceretur
id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est dicens: Duae gentes in
utero tuo sunt, et duo populi de utero tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior
serviet minori
. [5] Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior
per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur 
utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul
dubio secundum edictum divinae elocutionis prior maior populus id est Iudaicus
serviat necesse est minori et minor populus id est Christianus superet maiorem. [6] Nam
et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum id est antiquior
derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus dicente
populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus feminarum 
et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum
caput, huic figmento universus Israel abrelicto deo honorem dederunt dicentes:
Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. [7] Sic namque posterioribus temporibus
quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et
Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos 
ex instrumento divinarum scriptuarum. Noster vero populus id est posterior
relictis idolis quibus ante deserviebat ad eundem deum conversus est, a quo Israel,
ut supra memoravimus, abscesserat. [8] Sic namque populus minor id est posterior
populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a
qua Israel est repudiatus.

II. [1] Igitur gradum conseramus et summam quaestionis certis lineis terminemus.
Cur etenim deus universitatis conditor mundi totius gubernator hominis plasmator 
universarum gentium sator legem per Moysen uni populo dedisse credatur
et non omnibus gentibus adtribuisse dicatur? [2] Nisi enim omnibus eam dedisset,
nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret.
Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius utpote plasmatoris generis humani,
omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis statutis temporibus observari
praecepit, quando voluit et per quos voluit et sicut voluit. Namque in principio
mundi ipsius Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio
paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis sufficeret, 
si esset custodita. [3] In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus 
quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est: Diliges dominum deum
tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua,
et: Diliges proximum tibi tamquam te, et: Non
occides, non moechaberis, non fraudaberis, falsum testimonium non dices, honora patrem tuum
et matrem,
et: Alienum non concupisces. [4] Primordialis enim lex est data Adae et Evae
in paradiso quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum
suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent
id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent atque ita in semetipsos
homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate faciendo contra dei
praeceptum; [5] a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris non clam degustassent, 
nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec
falsum adseveranti diabolo participes efficerentur credendo ei quod similes dei
essent futuri, atque ita nec deum offendissent ut patrem qui eos de limo terrae quasi
ex utero matris figuraverat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non
degustassent. [6] Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris fructu
observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse
cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt. Eiusdem est enim postea
superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire
postea qui ante iustos formare instituerat. [7] Quid enim mirum, si is auget disciplinam 
qui instituit, si is perficit qui coepit? Denique ante legem Moysei scriptam in
tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intellegebatur
et a patribus custodiebatur. Nam unde Noe iustus inventus, si non illi naturalis
legis iustitia praecedebat ? Unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate
et iustitia legis naturalis ? Unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si
non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt qui sacrificia deo offerebant ?
[8] Sic etenim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore, posteaquam 
ab Aegypto excesserunt, post [intervallum] multorum temporum spatia.
Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. [9] Unde intellegimus 
dei legem iam ante Moysen nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo
primum, sed antiquiorem primum in paradiso, post deinde patriarchis atque ita
et Iudaeis certis temporibus datam quando voluit et certis temporibus reformatam,
ut non iam ad Moysi legem ita adtendamus quasi ad principalem legem, sed ad
subsequentem quam certo tempore deus et gentibus exhibuit [et] repromissam
per prophetas et in melius reformavit et praemonuit futurum, ut, sicuti certo tempore 
data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur.

[10] Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta
reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc observandum 
quasi salutis medellam et circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, 
doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse et sic
amicos dei effectos. [11] Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum 
cum faceret, cur eum non circumcidit vel posteaquam deliquit, si purgat
circumcisio ? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisi
praefecit. [12] Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam instituerit, 
consequenter quoque sobolem eius Abel offerentem sibi sacrificia incircumcisum 
nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis 
et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte dividebat. 
[13] Noe quoque incircumcisum deus sed et non sabbatizantem de diluvio
liberavit. Nam et Enoch iustissimum non circumcisum nec sabbatizantem de hoc
mundo transtulit qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobis
ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo placere posse. [14] Melchisedech
quoque summi dei sacerdos incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium dei
adlectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae suae sine
legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.

III. [1] "Sed Abraham, inquis, circumcisus est." Sed ante deo placuit quam circumcideretur 
nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae
esset in signum temporis illius non in salutis praerogativam. Denique sequentes
patriarchae incircumcisi fuerunt ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso
revertenti de proelio panem et vinum obtulit incircumcisus. "Sed et filius, inquit,
Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium 
infantis circumcidisset. Unde [inquit] occisionis maximum periculum est,
si praeputium carnis quis non circumciderit." [2] Atquin si salutem circumcisio omnimodo 
adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava
die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinete.
consideremus itaque, quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni
populo praescribere et quasi legem huius praecepti condere in salutem. [3] Nam providens 
deus, quod hanc circumcisionem in signum non in salutem esset daturus
populo Israeli, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset 
per eum populo dare praeceptum circumcisionis non aspernaretur populus
videns exemplum istud in ducis filio iam celebratum. [4] Dari enim habebat circumcisio, 
sed in signum unde Israel in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum 
sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur -- secundum verba prophetarum 
dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram
in conspectu vestro extranei comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur
filia Sion, sicut casa in vinea et sicut custodiarium in cucumerario et quasi civitas quae expugnatur

[5] Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios
genui et exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me,
et: Si extenderitis manus, avertam faciem
meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiant vos; manus enim vestrae sanguine
plenae sunt,
et: Vae gens peccatrix, populus plenus delictis, filii scelesti, dereliquistis dominum
et ad indignationem provocastis sanctum Israelis.

[6] Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem in signum unde dinosci
possent, cum adveniret tempus cum pro meritis suis supradictis in Hierusalem
admitti prohiberentur; quod et quia futurum erat nuntiabatur, et quia factum
videmus recognoscimus. [7] Sicut enim circumcisio carnalis quae temporalis erat
imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo
obaudienti dicente Hieremia: Innovate vobis novitatem et ne seminaveritis in spinis;
circumcidimini deo et circumcidite praeputium cordis vestri
. Et alio loco dicit: Ecce enim
dies veniunt, dicit dominus, et disponam domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, non
tale quale dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti
. [8] Unde intellegimus et
priorem circumcisionem tunc datam cessaturam et novam legem, non talem qualem
iam dederat patribus, processuram adnuntiari, sicut Esaias praedicabat dicens,
quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus dei
super vertices montium. Et exaltabitur, inquit, super colles et venient super illum omnes
gentes et ambulabunt multl et dicent: venite, ascendamus in montem domini et in domum dei
Iacob,
non in Esau prioris filii, sed Iacob sequentis id est populi nostri, cuius mons
Christus, sine manibus concidentium praecisus implens omnem terram apud Danielem 
ostensus. [9] Denique ex hac domo dei Iacob etiam legem novam processuram
sequentibus verbis adnuntiat Esaias dicens: Ex Sion enim exiet lex et verbum domini
ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes,
id est inter nos qui ex gentibus sumus vocati;
et concident, inquit, gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super
gentem gladium, et iam non discent pugnare
. [10] Qui igitur intelleguntur alii quam nos qui
in nova lege edocti ista observamus obliterata veteri lege cuius abolitionem futuram 
actus ipse demonstrat ? Nam et vetus lex ultione gladii se vindicabat et oculum
pro oculo eruebat et vindicta iniuriam retribuebat, nova autem lex clementiam
designabat et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem convertebat 
et belli pristinam in aemulos et hostes executionem in pacificos actus
arandae et colendae terrae reformabat. [11] Igitur sicuti supra ostendimus, quod vetus
lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis
circumcisionis observantia in pacis obsequio eluxit. Populus enim [inquit] quem
non noveram servivit mihi, in obauditu auris obauaivit mihi prophetae adnuntiaverunt.
[12] Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster qui retro deum nesciebamus,
et quis in auditu auris obaudivit ei, nisi nos qui relictis idolis ad deum conversi
sumus? [13] Nam Israel, qui deo fuerat cognitus quique ab eo in Aegypto exaltatus
fuerat et per Erythraeum pelagum transvectus quique in eremo manna cibatus XL
annis ad instar aeternitatis redactus nec humanis passionibus contaminatus aut
saeculi huius cibis pastus sed angelorum panibus [manna] cibatus satisque beneficiis 
deo obligatus, domini et dei sui oblitus est dicens ad Aaron: Fac nobis deos
qui nos antecedant; Moyses enim ille qui nos eiecit de terra Aegypti dereliquit nos, et quid
illi acciderit nescimus
. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus
eius accipiendo novam legem supra dictam et novam circumcisionem ante praedictam.

IV. [1] Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis veteris abolitio
expuncta suis temporibus demonstratur, ita[que] sabbati quoque observatio temporaria 
fuisse demonstretur. Dicunt enim Iudaei, quod a primordio sanctificaverit
deus diem septimum requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et
inde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum, sanctificare eum ;
omne opus servile non facietis in eo,
praeterquam quod ad animam pertinet. [2] Unde nos
intellegimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere et non
tantrum septimo quoque die sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum nobis,
quod sabbatum nos deus velit custodire. Nam sabbatum aeternum et sabbatum
temporale scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta: Sabbata vestra odit
anima mea
. Et alio loco dicit: Sabbata mea profanastis. [3] Unde dinoscimus sabbatum
temporale esse humanum et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo per
Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et dies de die et sabbatum de sabbato,
et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit dominus
. [4] Quod intellegimus adimpletum
temporibus Christi, quando omnis caro id est omnis gens adorare in Hierusalem
venit deum patrem per Iesum Christum filium eius, sicut per prophetas praedicatum 
est: Ecce proselyti per me ad te ibunt. [5] Sic igitur ante hoc sabbatum temporale
erat et sabbatum aeternum praeostensum et praeindictum, quomodo et ante
circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. [6] Denique doceant,
sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse aut Abel hostiam deo sanctam offerentem 
sabbati religione placuisse aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse aut
Noe arcae fabricatorem propter diluvium imminens sabbatum observasse aut
Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse aut Melchisedech in
suo sacerdotio legem sabbati accepisse. [7] Sed dicturi sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum 
datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaque
non aeternum sed temporale fuisse praeceptum quod quandoque cessaret. [8] Denique
adeo non in vacatione septimi diei haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Naue
eo tempore quo Hiericho civitatem debellabat praeceptum sibi a deo diceret, uti
populo mandaret, ut sacerdotes arcam testamend dei septem diebus circumferrent
in circuitu civitatis, atque ita septimi diei circuitu peracto sponte ruerent muri
civitatis. [9] Quod ita factum est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat,
ruerunt muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum
septem incurrisse diem sabbati -- septem enim dies, undecumque initium acceperint, 
sabbati diem secum concludant necesse est --, quo die non tantum sacerdotes
sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitatis ab omni populo Israele;
[10] nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei praecepto. 
Nam et temporibus Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt et
hostes allophylos expugnaverunt legemque paternam ad pristinum vitae statum
pugnando sabbatis revocaverunt; [11] nec putem aliam legem eos defendisse nisi in
qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus 
et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta convaluisse et non ad
perpetui temporis observationem huiusmodi legem eis deum ante dedisse.

V. [1] Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium [sacrificiorum] praedicata 
ostendimus, et quidem a primordio maioris filii id est Israelis terrena fuisse in
Cain praeostensa sacrificia, sed minotis filii [Abel] id est populi nostri sacrificia
diversa demonstrata. [2] Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo,
minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Et respexit deus in Abel et in munera
eius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain: quare concidit
vultus tuus ? Nonne, si recte quidem offeras non recte autem dividas, peccasti ? Quiesce; ad te
enim conversio eius et tu dominaberis eius. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: eamus
in campum. Et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain: ubi est Abel
frater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego? cui deus dixit: vox
sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra quae aperuit
os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Et gemens et tremens eris super terram, et omnis
qui te invenerit occidet te
. [3] Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia
praeostensa iam tunc a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in
Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israeli,
ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quam
dominus deus daturus esset patribus eorum, ut introducto Israele illic celebrarentur 
sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus et nusquam alibi
nisi in terra sancta. [4] Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum, ut
in omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo ? Sicuti per Malachiam unum
ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab
oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit
dominus omnipotens, et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo
. Item in psalmis
David: Adferte deo, patriae gentium, indubitate quod in omnem terram exire habebat
praedicatio apostolorum, adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificium nominis
eius; tollite hostiam et introite in atria eius
. [5] Namque quod non terrenis sacrificiis sed
spiritalibus deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum 
hostia deo est, et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua.
Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur et cor contribulatum acceptabile
sacrificium deo demonstratur. [6] Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelleguntur 
-- de quibus et Esaias loquitur dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum
vestrorum, dicit dominus,
quoniam et si adtuleritis mihi, inquit, similam, vanum
supplicamentum execramentum mihi est,
et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificia
vestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi; quis enim
exquisivit ista de manibus vestris? --,
ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut
prophetae adnuntiant. [7] Carnalia vero sacrificia, de quibus praedicatum est: Non
est mihi voluntas in vobis, dicit dominus, sacrificia non accipiam de manibus vestris, quoniam
ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit
dominus
. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens: Et in omni loco sacrificia munda
offerunt nomini meo, dicit dominus.

VI. [1] Igitur cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum et sabbatum
aeternum praedicatum, circumcisionem quoque carnalem praedictam et circumcisionem 
spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem 
denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa, sequitur
ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israeli
superveniret tempus, quo legis antiquae et caeremoniarum veterutn praecepta
cessarent et novae legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio et novi
testamenti pollicitatio superveniret fulgente nobis lumine ex alto qui sedebamus in
tenebris et inumbra mortis detinebamur. [2] Itaque necessitas nobis incumbit ut, quoniam
praedicatam novam legem a prophetis praediximus et non talem, qualis iam data
esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et
probare debeamus tam illam legem veterem cessasse quam legem novam promissam 
nunc operari: et quidem primum quaerendum, an expectetur novae legis
lator et novi testamenti heres et novorum sacrificiorum sacerdos et novae circumcisionis 
purgator et aeterni sabbati cultor, qui legem veterem compescat et novum
testamentum statuat et nova sacrificia offerat et caeremonias antiquas reprimat et
circumcisionem veterem cum suo sabbato compescat et novum regnum quod non
corrumpatur adnuntiet. [3] Nam etiam novae legislator sabbati spiritalis cultor sacrifiorum 
aeternorum antistes regni aeterni dominator quaerendum an venerit an
necne, ut si iam venit serviendum sit illi, si necdum venit sustinendus sit, dummodo
manifestum sit adventu eius comprimi legis veteris praecepta et oriri debere novae
legis exordia. [4] Et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam
et prophetas, nisi venisset is qui per eandem legem et per eosdem prophetas venturus 
adnuntiabatur.

VII. [1] Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus Christus adnuntiabatur
iam venerit an venturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiam
tempora sunt nobis requirenda quando venturum Christum prophetae nuntiaverint,
ut, si intra ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse
credamus quem prophetae venturum canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri 
adnuntiabamur, et cum constiterit venisse indubitate etiam legem novam ab
ipso datam esse credamus et testamentum novum in ipso et per ipsum nobis dispositum 
non diffiteamur. [2] Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus, 
utpote qui in adventum eius spem suam porrigant. Nec de isto pluribus
quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt, ut Esaias: Sic dicit
dominus deus Christo meo domino: cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes; fortitudines 

regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non cludentur illi. Quod
ipsum adimpletum iam videmus. [3] Cui etenim tenet dexteram pater deus nisi Christo
filio suo, quem et exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt,
cuius et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, inquit,
terram exivit sonus eorum et ad terminos terrae verba eorum ? [4] In quem enim alium universae 
gentes crediderunt nisi in Christum qui iam venit ? Cui etenim crediderunt
gentes, Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam Armeniam Phrygiam
Cappadociam, incolentes Pontum et Asiam Pamphyliam, immorantes Aegypto et regiones
Africae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae,
tunc et in Hierusalem
Iudaei et ceterae gentes, ut iam Gaetulorum varietates et Maurorum multi fines,
Hispaniarum omnes termini et Galliarum diversae nationes et Britannorum inaccessa 
Romanis loca Christo vero subdita et Sarmatarum et Dacorum et Germanorum 
et Scytharum et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularum
multarum nobis ignotarum et quae enumerare minus possumus ? [5] In quibus omnibus 
locis Christi nomen qui iam venit regnat, utpote ante quem omnium civitatium
portae sunt apertae et cui nullae sunt clausae, abante quem ferreae serae sunt
comminutae et valvae aereae sunt apertae. [6] Quamquam ista et spiritaliter sint intellegenda, 
quod praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa fide Christi
sint reserata, attamen etiam perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus
locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare
potuisset, nisi Christus dei filius qui omnibus regnaturus in aeternum nuntiabatur? 
[7] Nam si Solomon regnavit, sed in finibus Iudaeae tantum: a Bersabee usque
Dan termini regni eius signantur; si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius,
ulterius ultra fines regni sui non habuit potestatem in omnibus gentibus; si Aegyptiis 
Pharao vel quisque ei in hereditario regno successit, illic tantum potitus est
regni sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam 
habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiam
universam et ceteras regiones quas postea devicerat tenuit; [8] si Germani, adhuc
usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra oceani sui ambitum clausi
sunt, Maurorum gentes et Gaetulorum barbariae a Romanis obsidentur, ne regionum 
suarum fines excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui legionum suarum
praesidiis imperium suum muniunt nec trans istas gentes porrigere vires regni sui
possunt? [9] Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus
gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur; omnibus
ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius 
inferior laetitia; non dignitatum vel natalium cuiusquam discreta merita;
omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus iudex, omnibus deus et dominus est.
Nec dubites credere quod adseveramus, cum videas fieri.

VIII. [1] Itaque requirenda tempora praedicta et futurae nativitatis Christi et
passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem id est vastationis eius. Dicit enim
Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo et destrui
pinnaculum usque ad interitum. [2] Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, 
quae investigabimus in Danielo; quibus computatis probabimus venisse
eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex operationibus 
eius; quae proba<bi>mus et ex consequentibus quae post adventum eius
futura adnuntiabantur, uti iam adimpleta omnia praecepta credamus. [3] Sic igitur
de eo Daniel praedicavit, ut quando et quo in tempore gentes esset liberaturus
ostenderet et quoniam post passionem ipsa civitas exterminari haberet. [4] Dicit enim
sic: In primo anno sub Dario filio Assueri a semine Medorum qui regnavit super regnum
Chaldaeorum ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in
oratione ecce vir Gabriel quem vidi in visione in principio volans et tetigit me quasi hora
sacrificii vespertini et intellegere fecit me et locutus est mecum et dixit: Daniel, nunc exivi

imbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. [5] Et ego veni ut adnuntiem
tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in visione: septuaginta ebdomades 

breviatae sunt super plebem tuam et super civitatem sanctam, quoadusque inveteretur
delictum et signentur peccata et exorentur iniustitiae et inducatur iustitia aeterna et
[ut]
signetur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum. Et scies et percipies et intelleges:
a profectione sermonis in integrando et aedificando Hierusalem usque ad Christum ducem
ebdomades <septem et dimidia et ebdomades> sexaginta et duae et dimidia; et convertet et
aedificabitur in latitudinem et convallationem et innovabuntur tempora.
[6] Et post ebdomadas
has sexaginta et duas <et dimidiam> exterminabitur unctio et non erit, et civitatem et sanctum
exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belli
quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis; ebdomada una et
dimidia ebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto exsecratio vastationis,
et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hanc vastationem
. [7] Animadvertamus
igitur, terminum quomodo in vero praedicit LXX ebdomadas futuras; in quibus
si reciperent eum, aedificabitur in latitudinem et longitudinem et innovabuntur tempora.
[8] Providens autem deus quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eum
verum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulavit et dixit intra LX et II
et dimidiam ebdomadas nasci illum et ungui sanctum sanctorum, ebdomades autem
VII et dimidia cum implerentur, pati habere et civitatem exterminari post I et
dimidiam ebdomadam, quo scilicet VII et dimidia ebdomades completae sunt.
Dicit enim sic: et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo [et concidentur
sicut in cataclysmo
] et destrui pinnaculum usque ad interitum.

[9] Unde igitur ostendimus, quoniam venit Christus intra LX et II et dimidiam
ebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quoniam in ipso tempore
Danieli visio ostenditur. Dicit enim: et intellege et conice a profectione sermonis respondere 
me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc vidit
visionem Daniel. [10] Videamus igitur, anni quomodo implentur usque ad adventum
Christi: Darius enim regnavit annis XVIIII; Artaxerxes annis XL et I; deinde rex
Ochus qui et Cyrus annis XX et IIII; Argus anno I; alius Darius qui et Melas
nominatus est annis XX et I; Alexander Macedo annis XII; deinde post Alexandrum, 
qui et Medis et Persis regnaverat quos devicerat et in Alexandria regnum
suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit, -- post eum regnavit illic
in Alexandria Soter annis XXX et V; cui succedit Philadelphus regnans annis
XXX et VIII; huic succedit Euergetes annis XX et V; deinde Philopator annis
XVII; post hunc Epiphanes annis XX et IIII; item alius Euergetes annis XX et
VII; item alius Soter annis XXX et VIII; Ptolemaeus annis XXX et VII; Cleopatra
annis XX et II mensibus V; item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis
XIII; post Cleopatram Augustus aliis annis XL et III imperavit -- nam omnes anni
imperii Augusti fuerunt L et VI -- [11] videmus autem, quoniam in quadragesimo et
primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae vicesimo et octavo anno
imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus ex quo natus est Christus
annis XV et erunt reliqua tempora annorum [in diem nativitatis Christi, in annutn
Augusti quadragesimum et primum, qui post mortem Cleopatrae vicesimus et
octavus Augusto]: efficiuntur anni CCCCXXX et VII menses V in die nativitatis
Christi. [12] Et manifestata est iustitia aeterna et unctus est sanctus sanctorum id est
Christus et signata est visio et prophetes et dimissa sunt peccata, -- quae per fidem
nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit
signari visum et prophetiam ? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo, quod
esset venturus et pati haberet, igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum 
eius, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est
signaculum omnium prophetarum adimplens omnia quae retro de eo nuntiaverant.
[13] Post enim adventum eius et passionem ipsius iam non visio neque prophetes qui
Christum nuntiet venturum. Denique si non hoc ita est, exhibeant Iudaei prophetarum 
post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae
retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi qui iam venit. [14] Ex quo signata
est visio et prophetia id est statuta, et merito evangelista: Lex et prophetae usque ad
Iohannem baptizatorem
. Baptizato enim Christo id est sanctificante aquas in suo
baptismate omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt
signante visiones et prophetias omnes quas adventu suo adimplevit. [15] Unde firmissime
dicit adventum eius signare visum et prophetiam.

Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum 
adimpleta, quibus completis venisse Christum id est natum, videamus,
quid aliae VII et dimidia ebdomades quae sunt subdivisae in abscisione priorum
ebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. [16] Post enim Augustum, qui supervixit
post nativitatem Christi annis XV, efficiuntur: cui succedit Tiberius Caesar et
imperium habuit annis XX et II mensibus VII diebus XX et VIII -- huius quintodecimo 
anno imperii patitur Christus annos habens quasi XXX cum pateretur --;
item Caius Caesar qui et Caligula annis III mensibus VIII diebus XIII; Nero
annis XI mensibus IX diebus XIII; Galba mensibus VII diebus VI; Otho mensibus
III diebus V; Vitellius mensibus VIII diebus XX et VIII. Vespasianus anno primo
imperii sui debellat Iudaeos et fiunt anni L et II menses VI -- nam imperavit
annis XII --, atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt ebdomadas LXX
praedictas in Danielo.

[17] Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt
illic libamina et sacrificia quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctio
illic exterminata est post passionem Christi; erat enim praedictum exterminari
illic unctionem, sicut in psalmis erat prophetatum: Exterminaverunt manus meas et
pedes
. [18] Quae passio Christi [huius exterminium] intra tempora LXX ebdomadarum
perfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Rufio Gemino
mense Martio temporibus paschae, die octavo Kalendarum Aprilium, die primo
azymorum quo agnum occiderunt ad vesperam, sicut a Moyse fuerat praeceptum.
Itaque omnis synagoga filiorum Israelis eum interfecit dicentes ad Pilatum, cum
eum vellet dimittere: Sanguis huius super nos et super filios nostros, et: Si hunc dimiseris,
non es amicus Caesaris,
ut adimpleri omnia possent quae de eo fuerant scripta.

-------------

IX. [1] Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam,
sicut Esaias praedicat: Audite domus David! Non pusillum vobis certamen cum hominibus,
quoniam deus praestat agonem; propter hoc ipse deus dabit vobis signum: ecce virgo concipiet
et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum deus;
butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem
accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
"Itaque, dicunt
Iudaei, provocemus istam praedicationem Esaiae et faciamus comparationem, an
Christus qui iam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit et signa
eius quae de eo nuntiavit; et quidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari
oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem
Assyriorum. [2] Porro iste, dicunt, qui venit neque sub eiusmodi nomine est dictus
neque re bellica functus." At nos e contrario admonendos eos existimamus, cohaerentia 
quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim interpretatio
Emmanuel 'nobiscum deus', uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum.
Sonus enim Hebraicus quod est Emmanuel interpretationem habet quod est
nobiscum deus. [3] Quaere ergo, an ista vox 'nobiscum deus' quod est Emmanuel
exinde quod Christus inluxit agitetur in Christo, et, puto, non negabis. Nam qui ex
Iudaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel, cum volent
dicere nobiscum deum esse, significant, atque ita constat iam venisse illum qui
praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit id est nobiscum
deus. [4] Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et spolia Samariae
et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non
animadvertentes quia scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare
patrem aut matrem accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum

[5] Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum iam Christum
exhibere ista aetas posset nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus 
infans et signum belli non tuba sed crepitaculo daturus nec ex equo vel
de muro sed de nutricis aut gerulae suae dorso sive collo hostem designaturus atque
ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. [6] Aliud est, si penes vos infantes
in proelia erumpunt, credo, ad solem uncti prius dehinc pannis armati et butyro
stipendiati, qui ante norint lanciare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc
natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere
quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur.

[7] "Sed et virginem, dicunt, parere natura non patitur et tamen credendum est
prophetae." Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei dicendo quod signum
esset futurum: Propterea, inquit, dabitur vobis signum: ecce virgo concipiet in utero et
pariet filium
. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum
non videretur. [8] Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicatione
vel convertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem sed
iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque revincimini, 
quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus
et partus. In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero
bellator non aeque. [9] Neque enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatis
novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum 
manducaturum. Nec hoc utique in signum; est infantiae. "Sed accepturum
virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile
signum." [10] Servate modum aetatis et quaerite sensum praedicationis, immo reddite
veritati quae credere non vultis,et intellegitur prophetia quae renuntiatur expuncta.
credantur orientales illi magi infantiam Christi regem auro et ture munerantes, et
accepit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. [11] Nam praeter quod omnibus
notum est orientis virtutem id est enim vires auro et odoribus pollere solitam, certe
est divinis scripturis virtutem ceteram quoque gentium aurum constituere, sicut
per Zachariam dicit: Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam 
populorum per circuitum, aurum et argentum. [12] Nam de hoc auri munere etiam David
dicit: Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: Reges Arabum et Saba dona adferent
illi
. Et magos reges fere habuit oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur,
antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum. Cuius tunc
virtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia
autem Samariae ipsos magos, qui, cum illum cognovissent et muneribus honorassent 
et genu posito adorassent qua dominum et regem sub testimonio indicis et
ducis stellae, spolia sunt facti Samariae id est idololatriae, credentes videlicet in
Christum. [13] Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam 
quae desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum scripturis 
divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. [14] Nam
archontas Sodomorum appellat archontas vestros et populum vestrum populum
Gomorrae vocat, cum iam essent istae civitates olim extinctae. Et alibi per prophetam 
ad populum Israelem: Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorum
ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam
filios suos dixerat: Filios genui et exaltavi. [15] Sic et Aegyptus nonnumquam totus orbis
intellegitur apud illum superstitionis elogio; sic et Babylon apud Iohannem
nostrum Romae urbis figura est proinde et magnae et regno superbae et sanctorum
debellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit
dispoliatos quod habuerant cum Samaritanis, ut diximus, idololatria adversus
dominum. [16] Adversus regem autem Assyriorum adversus diabolum, qui adhuc se
regnare putat, si sanctos a religione dei deturbet.

Adiuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum scripturae 
designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, sed ex reliquorum 
sensuum comparatione convincentur Iudaei. Accingere, inquit David,
ense super femur. [17] Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum, 
effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est, si, quem ad bellum
ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. De quo
subiungens dicebat: Extende et prospera procede et regna, et adicit: Propter lenitatem
et iustitiam tuam
. Quis ense operabitur et non contraria lenitati et iustitiae exercet, id
est dolum et asperitatem et iniustitiam propriam scilicet negotii proeliorum ? [18] Videamus 
ergo, an alius sit ensis ille cuius est alius actus, id est dei sermo divinus bis
acutus, ut duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae
aequitate, reddens unicuique secundum actum suum. [19] Licuit ergo et Christo dei in
psalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta
tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur
apud David, quando venturus in terris ex dei patris decreto nuntiabatur: Deducet
te,
inquit, magnifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis de qua Christi
agnitio deducitur; sagittae tuae, inquit, acutae -- pervolantia ubique dei praecepta --
minantes traductionem uniuscuiusque cordis et compungentes et transfigentes
conscientiam quamque; populi sub te cadent, utique adorantes. [20] Sic bellipotens et
armiger Christus est, sic accipiet spolia non solius Samariae verum et omnium gentium. 
Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti, atque ita in
tantum Christus qui venit non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur.
"Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur non Iesus dicitur, quare is qui
venit Iesus Christus appellatur ?" [21] Constabit autem utrumque nomen in Christo dei,
in quo invenitur etiam Iesus appellatus. Disce et erroris tui morem: dum Moysi
successor destinaretur Auses filius Naue, transfertur certe de pristino nomine et
incipit vocari Iesus. "Certe", inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. [22] Nam
quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nationes in saeculi deserto
commorantes ante, introducturus esset in terram repromissionis melle et lacte
manantem, id est in vitae aeternae possessionem qua nihil dulcius, idque non per
Moysen id est non per legis disciplinam, sed per Iesum id est per novae legis gratiam
provenire habebat circumcisis nobis petrina acie id est Christi praeceptis -- petra
enim Christus multis modis et figuris praedicatus est --, ideo is vir qui in huius
sacramenti imagines parabatrur etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut
Iesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius qui et semper
videbatur; deum enim patrem nemo umquam vidit et vixit. [23] Et ideo constat ipsum
dei filium Moyseo esse locutum et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meum
ante faciem tuam,
id est populi, qui te custodiat in itinere et introducat te in terram quam
praeparavi tibi. Intendite illi et audite eum et ne inobaudiens fueris ei; non enim celabit te,
quoniam nomen meum super illum est,
populum enim introducturus erat Iesus in terram
repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem virtutum 
quas erat editurus -- quas virtutes fecisset Iesus Naue, et ipsi legistis -- et ob
officium prophetae nuntiantis scilicet divinam voluntatem, sicuti et praecursorem
Christi Iohannem futurum angelum appellat per prophetam spiritus dicens ex
persona patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui
praeparabit viam tuam ante te
. Nec novum est spiritui sancto angelos appellare eos
quos ministros suae virtutis deus praeficit. [24] Idem enim Iohannes non tantum angelus 
Christi vocatus est sed et lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernam
Christo meo
David praedicat. + quem + ipse Christus veniens adimplere prophetas
dicit ad Iudaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote qui non tantum vias
eius parabat in eremo sed et agnum dei demonstrando inluminabat mentes hominum 
praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passumm
nuntiabat. [25] Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum. Id enim nomen suum
confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen sed Iesum eum
iusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut et
Iesus appellaretur.

[26] Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit
Christus, ut supra memoravimus, evidenter propheta in sequentibus dicit: Et
nascetur,
inquit, virga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de radice ascendet et requiescet 
in illum spiritus dei: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus agnitionis et pietatis,
spiritus consilii et virtutis, spiritus timoris dei implebit illum
. [27] Neque enim ulli hominum
universitas spiritalium documentorum competebat nisi Christo, flori quidem ad
gloriam ob gratiam adaequato, ex stirpe autem Iesse deputato per Mariam, scilicet
inde censendam. Fuit enim de patria Bethleem et de domo David, sicuti apud
Romanos in censu descripta est Maria ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam,
[ut] qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et omnem humilitatem 
et patientiam et tranquillitatem [esset] exhibiturus an venerit, [28] atque ita is
homo qui talis ostenditur ipse erit Christus qui venit. De hoc enim propheta dicit:
Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam ovis ad victimam ductus
est et tamquam agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si neque contendit neque
clamavit neque audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, Israelis fidem,
non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non
restinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam qui
praedicabatur. [29] Oportet itaque actum Christi eius qui venit ad scripturarum regulam
recognosci; duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis 
et virtutis.

Sed de utroque titulo sic <sit> dispositum. Itaque specialiter dispungamus ordinem 
coeptum docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam:
[30] Exclama, inquit, in vigore et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam et adnuntia plebi
meae facinora ipsorum et domui Iacob delicta eorum. Me de die in diem quaerunt et cognoscere
vias meas cupiunt, quasi populus qui iustitiam fecerit et iudicium dei non reliquerit
et
reliqua -- virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet, ipse veniet
et salvos faciet nos;
tunc infirmi curabuntur et oculi caecorum videbunt et aures surdorum
audient et mutorum linguae solventur et claudus saliet velut cervus
et cetera. [31] Quae operatum
Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod non propter opera eum
lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat.

X. [1] De exitu plane passionis eius ambigitis negantes passionem crucis in Christum 
praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus
mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit
in ligno
. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. [2] Dicit enim in Deuteronomio: 
Si autem fuerit in aliquo delictum ad iudicium mortis et morietur et suspendetis
in ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam
maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam
dominus deus tuus dabit tibi in sortem
. [3] Igitur non in hanc passionem Christum maledixit,
sed distinctionem fecit, ut, qui in aliquo delicto iudicium mortis habuissetet moreretur 
suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset, qui propter merita delictorum
suorum suspenderetur in ligno. [4] Alioquin Christus qui dolum de ore suo locutus
non est quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et ut supra de eo praedictum 
memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut
ea quae praedicata sunt a prophetis per vos ei obventura implerentur, sicut in psalmis 
ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et:
Quae non rapueram tunc exsolvebam, et: Exterminaverunt manus meas et pedes, et: Miserunt
in potum meum fel et in siti mea potaverunt me aceto,
et: Super vestem meam miserunt sortem,
sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. [5] Quae quidem omnia
ipsa perpessus non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerentur
de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus 
oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futuram si
nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas 
intellectus gratiam a deo quaereret.

[6] Itaque imprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur lignum[que] ipse sibi
portans, Christi exitum iam tunc denotabat in victimam concessi a patre lignum
passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel hoc solo, ne cursum
demorer, quod persecutionem a fratribus passus est et venumdatus in Aegyptum
ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israele, carnaliter a fratribus venumdatus, a
Iuda cum traditur. [7] Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri decor
eius, cornua unicornis cornua eius; in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae
.
Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus
in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex aliis
mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extima -- nam et in antemna navis
quae crucis pars est hoc extremitates eius vocantur --, unicornis autem medio
stipite palus. [8] Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et
nunc ventilat per fidem auferens a terra in caelum et tunc ventilabit per iudicium
deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. Cum
Iacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; 
ex illis enim deducitur census illorum. [9] Interpretatur enim spiritaliter sic:
Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti; 
in concilium eorum ne veniat anima mea et in statiomm eorum ne incubuerint viscera
mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines,
id est prophetas, et in concupiscentia 
sua subnervaverunt taurum, id est Christum quem post necem prophetarum interfecerunt 
et nervos eius suffigendo clavis desaevierunt. [10] Ceterum vanum, si post
homicidia iam ab eis commissa + aliis et non ipsis + exprobrat carnificinam. Iam vero
Moyses quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amelech proeliabatur, expansis 
manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus
positis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare 
debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebat dimicaturi quandoque
adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Iesus
victoriam esset relaturus ? Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem 
cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum
Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur, 
nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus
designabatur et laesus quisque ab eiusmodi colubris id est angelis eius a delictorum
peccantia ad crucis istius sacramenta intentus salvus efficiebatur ? nam qui in illam
tunc respiciebat a morsu serpentium liberabatur.

[11] Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Dominus regnavit a ligno, expecto
quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis et non Christum
qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Proinde et Esaias: Quoniam
puer,
inquit, natus est vobis et datus est vobis filius; quid novum, si non de filio dei
dicit ? -- Et datus est vobis cuius imperium [initium] factum est super humerum ipsius.
[12] Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert et non aut capite diadema 
aut manu sceptrum aut + aliqua proprietate usus nova + ? Sed solus novus rex
aevorum Christus Iesus novam gloriam et potestatem et sublimitatem suam in
humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde
dominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus per Hieremiam insinuat
quod essetis dicturi: Venite, immittamus in pane eius lignum et conteramus eum a terra
vivorum et nomen illius non memorabitur amplius
. Utique in corpus eius lignum missum
est. Sic enim Christus revelavit panem corpus suum appellans, cuius retro corpus
in pane prophetes nuntiavit. [13] Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationes, satis
iam poterit tibi facere vicesimus primus psalmus totam Christi continens passionem 
canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae
propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat: Salvum me fac,
inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam, de
apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. [14] Quam crucem nec ipse David passus
est nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem
quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est.

Nunc si omnes istas interpretationes respuerit et inriserit duritia cordis vestri,
probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non
esset edicta qualis mors intellegatur per crucem evenisse nec alii deputandam fuisse
passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. [15] Nam mortem eius et passionem
et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei
perductus est ad mortem et dabo malos pro sepultura eius et divites pro morte eius, quia
scelus non fecit nec dolus in ore eius inventus est; et deus voluit eximere a morte animam eius
et cetera. [16] Dicit etiam adhuc: Sepultura eius sublata est e medio. Nec sepultus enim est
nisi mortuus nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius.
Denique subiungit: Propterea ipse multos in hereditatem habebit et multorum dividet
spolia -- quis alius nisi qui + natus + est, ut supra ostendimus ? -- pro eo quod tradita est
in mortem anima eius
. Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis
repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum post
mortem, utique post resurrectionem, consecuturum. [17] Nam quod in passione eius
accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat dicens: Et erit,
inquit, in die illa, dicit dominus: occidet sol media die et tenebrescet super terram dies
luminis et convertam dies festos vestros in luctum et omnia cantica vestra in lamentationem et
imponam super lumbos vestros saccum et super omne caput calvitium et ponam eum quasi
luctum dilecti et eos qui cum illo quasi diem maeroris
. [18] Hoc enim et Moyses initio primi
mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israelis ad
vesperam agnum esset immolaturum, et hanc sollemnitatem diei huius id est paschae 
azymorum cum amaritudine manducaturos praecanebat et adiecit pascha
esse domini id est passionem Christi, quod ita quoque adimpletum est, ut prima
die azymorum interficeretis Christum. [19] Et ut prophetiae implerentur, properavit
dies vesperam facere id est tenebras efficere, quae media die factae sunt, atque ita
dies festos vestros convertit deus in luctum et cantica vestra in lamentationem.
Post enim passionem Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit praedicata
ante per spiritum sanctum.

XI. [1] Nam et pro istis meritis vestris cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat,
et non solum in isto saeculo quae iam evenit, sed in die retributionis quae subsequetur. 
Qua clade nemo liberabitur, nisi qui passionem Christi quem respuitis
fuerit obsignatus. [2] Sic enim scriptum est: Et dixit ad me: fili hominis, vidisti quae
seniores Israelis faciunt, unusquisque eorum in tenebris, unusquisque in cubiculo absconso ?
Quoniam dixerunt: non videt nos dominus, dereliquit dominus terram. Et dixit ad me:

adhuc conversus videbis facinora maiora quae isti faciunt. [3] Et introduxit me ad limina ianuae
domus domini quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic mulieres sedentes et plangentes Thamuz.
Et dixit dominus ad me: fili hominis, vidisti? Numquid modica domus Iuda, ut faciant facinora 

quae fecerunt? Et adhuc visurus es adfectiones maiores eorum. [4] Et introduxit me in aedem
domus domini interiorem, et ecce in liminibus templi domini inter medium elam et inter
medium altaris quasi viginti et quinque viri: posteriora sua dederunt ad templum domini et
facies suas contra orientem; hi adorabant solem.
[5] Et dixit ad me: vides, fili hominis? Numquid 
pusilla domus Iuda, ut faciant facinora quae fecerunt hic? Quoniam impleverunt impietates 
suas, et ecce ipsi quasi subsannantes, et ego faciam cum indignatione mea; non parcet
oculus meus, sed neque miserebor; et clamabunt ad aures meas voce magna et non exaudiam
eos, sed neque miserebor.
[6] Et exclamavit in aures meas voce magna dicens: adproximavit
vindicta civitatis huius. Et unusquisque habuit vasa exterminii in manu sua, et ecce sex viri
veniebant a via portae altae quae aspiciebat ad aquilonem, et uniuscuiusque bipennis dispersionis 

erat in manu eius. [7] Et unus vir in medio eorum indutus podere et zona saphiri
circa lumbos eius, et introierunt et steterunt proximi altaris aerei, et claritas dei Israelis
ascendit a Cherubin quae fuit super ea in subdival domus.
[8] Et vocavit hominem qui indutus
erat podere, qui habuit super lumbos suos zonam, et dixit ad eum dominus: transi mediam
Hierusalem et scribe signum in frontibus virorum qui gemunt et dolent super omnia facinora
quae fiunt in medio eorum, et in his dixit ad <me> audientem: ite post eum in civitatem et
concidite et nolite parcere oculis vestris, et ne misereamini senioris aut iuvenis aut virginis,
et parvulos et mulieres interficite omnes ut perdeleantur, ad omnes autem super quos est
[Tau] signum ne accesseritis, et a sanctis meis incipite. [9] Huius autem signi sacramentum,
variis modis praedicatum, est in quo vita hominibus praestruebatur, in quod Iudaei
non essent credituri, sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Eiciemini de
terra in qua introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem, et erit instabilitas vestigii
pedis tui, et dabit tibi deus cor taedians et tabescentem animam et oculos deficientes ut
non videant, et erit vita tua pendens in ligno ante oculos tuos et non credes vitae tuae.

[10] Itaque quoniam impletae prophetiae per adventum eius id est per nativitatem
quam supra memoravimus et passionem quam evidenter ediximus, propterea et
Daniel signari visionem et propheten dicebat, quoniam Christus est signaculum
omnium prophetatum adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata; post enim
adventum eius et passionem ipsius iam non visio neque prophetes. Unde firmissime
dicit adventum eius signare visum et prophetiam. [11] Itaque ostendentes et numerum
annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpletarum probavimus
tunc venisse Christum id est natum, et septem et dimidiae ebdomadarum, quae
sunt subdivisae in abscisione priorum ebdomadarum, -- intra quae tempora passum
ostendimus Christum atque ita LXX ebdomadibus conclusis et civitate exterminata
et sacrificium et unctionem exinde cessare.

Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quod talis probatur
qualis adnuntiabatur [ut] iam ex ista consonantia scripturarum, qua ex praeiudicio
maioris partis adversus Iudaeos elocuti sumus; neque enim in dubium deducant
vel negent quae scripta proferimus, ut ex hoc quoque paria esse scripturis divinis
negare non possint, ut quae post Christum futura praecanebantur adimpleta cognoscantur. 
[12] Neque, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur,
quae completa sunt etiam probarentur. XII. [1] Aspice universas nationes de voragine
erroris humani exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius,
et, si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmis
dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem
tuam et possessionem tuam terminos terrae. [2] Nec poteris alium dei filium dicere quam
Christum aut terminos terrae David potius promissos qui intra unicam Iudaeam
regnavit quam Christo qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit, sicut per
Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei, in lucem gentium, aperire oculos
caecorum,
utique errantium, solvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de
domo carceris
, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum
eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.

-------------

XIII. [1] Igitur quoniam filii Israelis adfirmant nos errare recipiendo Christum
qui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam venisse Christum qui praedicabatur, 
quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus iam venisse
Christum qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethleem Iudae. [2] Sic enim
scriptum est in propheta: Et tu, Bethleem, non minima es in ducibus Iudae; ex te enim
exiet dux qui pascet populum meum Israelem
. Si autem adhuc natus non est, qui processurus 
dux de tribu Iuda ex Bethleem nuntiabatur ? [3] Oportebat enim eum de tribu
Iuda et a Bethleem procedere. Animadvertimus autem nunc neminem de genere
Israelis in civitate Bethleem remansisse exinde quo interdictum est, ne in confinio
ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum,
id est propheta: [4] Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae -- id est quod belli
tempore eis evenerit --, regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta
et subversa erit a populis alienis,
id est a Romanis. Et alio loco sic propheta dicit:
Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in gloriam dei patris,
et oculi vestri videbunt terram de longinquo, quod vobis pro meritis vestris post expugnationem 
Hierusalem prohibitis ingredi in terram vestram de longinquo eam oculis
tantum videre permissum est; anima, inquit, vestra meditabitur timorem, scilicet quod
tempore excidii sui passi sunt. [5] Quomodo igitur nascetur dux de Iuda et quatenus
procedet de Bethleem, sicuti divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus
omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israele, cuius ex stirpe possit nasci
Christus ? Si enim secundum Iudaeos adhuc non venit, cum venire coeperit unde
unguetur ? [6] Lex enim praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis 
confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit -- dicit enim
exterminabitur --, ergo iam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu de
quo reges unguebantur. [7] Si ergo non est unctio, unde unguetur dux qui nascetur
in Bethleem aut quomodo procedet de Bethleem, cum de semine Israelis nullus
omnino sit in Bethleem?

[8] Iterato denique ostendamus et venisse iam Christum secundum prophetas et
passum et in caelis iam receptum et inde venturum secundum praedicationes prophetarum. 
[9] Nam post adventum eius secundum Danielem quod ipsa civitas exterminari 
haberet, legimus et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic:
civitatem et sanctum simul exterminari cum duce. Quo duce? Indubitate qui de
Bethleem et de tribu Iuda esset processurus. [10] Unde et manifestum est, quod civitas
simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator eius in ea pati haberet secundum 
scripturas prophetarum dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum
contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant via non bona sed post peccata sua
. Item in
psalmis: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi
autem contemplati sunt et viderunt me,
et: In siti mea potaverunt me aceto. [11] Haec David passus
non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est: manus
et pedes non exterminantur nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse David
regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum
praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas, utique illa terra virgo nondum pluviis 
irrigata nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est,
ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est; et lignum, inquit,
tulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis,
sed lignum passionis Christi unde vita pendens a vobis credita non est. [12] Hoc enim
lignum tunc in sacramento, cum Moyses aquam amaram indulcavit unde populus
qui siti periebat in eremo bibendo revixit, sicuti nos qui de saeculi calamitatibus
extracti in quo commorabamur siti pereuntes, id est verbo divino probati, ligno
passionis Christi per aquam baptismatis potantes fidem quae est in eum reviximus.
[13] A qua fide Israel excidit secundum Hieremiam prophetam dicentem: Mittite, interrogate 
nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos et isti non sunt dii; populus
autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis; expavit caelum super isto
.
Et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus. [14] Et horruit, inquit, plurimum 
nimis. Et quando horruit nimis nisi in passione Christi, cum terra quoque
contremuit et sol media die tenebricavit et velum templi scissum est et monumenta
dirapta sunt? Quoniam, inquit, duo haec nequam fecit populus meus: me dereliquerunt
fontem aquae vitae et foderunt sibi lacus contritos qui non poterunt aquam continere
. [15] Indubitate 
non recipiendo Christum fontem aquae vitae lacus contritos coeperunt habere,
id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spititus sanctus non immoratur, 
ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi qui est
verum dei templum. [16] Nam et istam sitim divini spiritus eos passuros praedicat propheta 
dicens: Ecce qui serviunt mihi manducabunt, vos autem esurietis; servientes mihi
potabuntur, vos autem sitietis et a contribulatione spiritus ululabitis; remittetis enim nomen
vestrum in satietatem electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem qui serviunt mihi
nomen nominabitur novum quod benedicetur in terris.

[17] Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam
cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliit
ferrum et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superveniente petunt
ab eo filii prophetarum, uti ferrum flumini quod immersum fuerat erueret. [18] Atque
ita [Helisaeus] accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat, ferrum
statim supernatavit, quod receperunt filii prophetarum, et lignum mersum est.
Ex quo intellexerunt, quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. [19] Quid manifestius 
huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris
et a ligno Christi id est passionis eius in baptismo liberatur, ut quod perierat olim
per lignum in Adam id restitueretur per lignum Christi, nobis scilicet qui successimus 
in loco prophetarum ea sustinentes hodie in saeculo quae semper passi prophetae 
propter divinam religionem; [20] alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures
vero ad necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac
filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. 
[21] Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficienda
servabantur, et Isaac cum ligno servatus est ariete oblato in vepre cornibus haerente 
et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit inhaerens cornibus
crucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus 
fieri sacrificium qui tamquam ovis ad victimam ductus est et velut agnus coram tondente 
se sine voce sic non aperuit os suum. [22] Hic enim Pilato interroganti nihil locutus est;
in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius quis enarrabit?
Quare ? Quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu,
cum virgo Maria a verbo dei praegnans inveniretur, et quia tolleretur a terra vita
eius. [23] Cur ita? Quia post resurrectionem eius a mortuis quae die tertia effecta est
caeli eum receperunt secundum prophetiam emissam huiusmodi: Ante lucem surgent 
ad me dicentes: eamus et revertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripiet
et liberabit nos post biduum die tertia,
quae est resurrectio eius gloriosa, cuius neque
nativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt: de terra in caelos eum recepit,
unde et venerat ipse spiritus ad virginem.

----------

[24] Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum quem tot
modis adprobavimus venisse, recognoscant [Iudaei] exitum suum quem post adventum 
Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et
interfecerunt. Primo enim ex qua die secundum dictum Esaiae proiecit homo abominamenta 
sua aurea et argentea quae fecerunt adorare vanis et nocivis, id est ex
quo gentes nos dilucidati pectora per Christi veritatem proiecimus idola, vident
Iudaei et quod sequitur expunctum. [25] Tulit enim dominus Sabaoth a Iudaeis et ab
Hierusalem inter cetera et sapientem architectum qui aedificat ecclesiam, dei templum 
et civitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos dei
gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est
caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. [26] Fecerat enim spinas ex quibus
Christum coronaverat et non iustitiam sed clamorem quo in crucem eum extorserat. 
Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Iohannem
fuerunt et piscina Bethsaida usque ad adventum Christi: [valetudines ab Israele
curare] desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen domini
per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen domini blasphematur
in gentibus
. Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. 
Qui cum ista commisissent nec intellexissent Christum in tempore suae
visitationis venientem, facta est terra eorum deserta et civitates eorum igni exustae;
regionem ipsorum sub eorum conspectu extraneis devorantibus derelicta est filia
Sion tamquam specula in vinea, velut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel
dominum non cognovit et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad
indignationem provocavit sanctum Israelis. [27] Sic et machaerae condicionalis comminatio: 
Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos comedet. Ex quo probamus machaeram
Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eis
postulat a patre dicens: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem 
eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis; in anxietate dormietis.
[28] Haec igitur cum pati praedicarentur Iudaei propter Christum et passos eos inveniamus 
et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum
Iudaeis ista accidisse conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine
temporum. [29] Aut si nondum venit Christus propter quem haec passuri praedicabantur,
cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda quae in Iudaea hodie
<non> est ? Ubi civitates exurendae quae iam in tumulis ? Ubi dispersio gentis quae
iam extorris est? Redde statum Iudaeae quem Christus inveniat et alium contende
venire.

XIV. [1] Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi
habitus a prophetis demonstratos, totidem adventus eius praenotatos: unum in
humilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam deduci habebat et
tamquam agnus ante tondentem sine voce sic non aperiens os, ne aspectu quidem
honestus. [2] Adnuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra
sitienti, et non erat ei species neque gloria, et vidimus eum et non habebat speciem neque
decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga positus et
sciens ferre infirmitatem,
scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis et minoratus
ab eo modicum citra angelos,vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam
hominis et abiectionem populi. [3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt 
sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra
scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus
in consummationem et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa quae
imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. [4] De quo secundo adventu
eius prophetes: Et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis veniens venit usque ad
veterem dierum et aderat in conspectu eius et qui adsistebant adduxerunt illum; et data est
ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria serviens illi et potestas 

illius aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. [5] Tunc scilicet
speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum
-- tempestivus enim decore ultra filios hominum; effusa est gratia [inquit] in labiis tuis,
propterea benedixit te deus in saecula; accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissime
tempestivitate et pulchritudine tua --,
cum et pater, posteaquam diminuit illum modicum
quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum et subiecit omnia sub pedibus
eius. [6] Et tunc cognoscent eum quem pupugerunt et caedent pectora sua tribus ad
tribum, utique quod retro non agnoverint eum in humilitate condicionis humanae
constitutum. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum, quia et nativitatem
eius,
inquit Esaias, quis enarrabit?

[7] Sic et apud Zachariam [ait] in persona Iesu, immo et in ipsius nominis sacramento 
verissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus deliniatur: 
primo sordibus indutus id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum
et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris qui eum etiam post
baptismum temptaverat, dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et
mitra et cidari munda id est secundi adventus, quoniam gloriam et honorem adeptus 
demonstratur. [8] Nec poteritis eum Iosedech filium dicere qui nulla omnino veste
sordida sed semper sacerdotali fuit exornatus nec umquam sacerdotali munere
privatus, sed Iesus iste Christus dei patris summi sacerdos qui primo adventu suo
humanae formae et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse effectus
etiam hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus
podere sacerdos in aeternum dei patris nuncupatur. [9] Sic enim et duorum hircorum
qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem
Christi qui iam venit ostendunt, pares quidem atque consimiles propter eundem
domini conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a
quibus et laesus est; unus autem eorum circumdatus coccino maledictus et consputatus 
et convulsus et compunctus a populo extra civitatem abiciebatur in perditionem, 
manifestis notatus insignibus Christi passionis qui coccinea circumdatus
veste et consputatus et omnibus contumeliis adflictus extra civitatem crucifixus
est; alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus
secundae repraesentationis argumenta signabat, quia delictis omnibus expiatis
sacerdotes templi spiritalis id est ecclesiae dominicae gratiae quasi visceratione
quadam fruerentur ieiunantibus ceteris a salute. [10] Igitur quoniam primus adventus
et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus
vero et manifestus et deo dignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt 
eum solum intuentes id est secundum qui est in honore et gloria non inmerito
decepti sunt circa obscuriorem certe indigniorem id est primum. Atque ita in
hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum
ignorant in humilitate primum fuisse venturum.

[11] Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur
qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum [intellegamus] 
et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina credantur 
expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo
evenissent quae in adventu eius futura praedicabantur. [12] Igitur si universas nationes
de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum
eius cernitis, -- quod prophetatum non audetis negare, quia et si negaretis statim
vobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret dicentis:
Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem 
tuam terminos terrae. Nec poteritis in istam praedicationem magis David filium
Solomonem vindicare quam Christum dei filium nec terminos terrae David filio
promissos qui intra unicam Iudaeam regnavit quam Christo filio dei qui totum
iam orbem evangelii sui radiis inluminavit. [13] Denique et thronus in aevum magis
Christo dei filio competit quam Solomoni, temporali scilicet regi qui solo Israeli
regnavit. Christum enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant et populi
hodie ad Christum confugiunt quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere 
quod vides fieri. [14] Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, 
cum leguntur; aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt
prophetata. 

[Explicit...]      


Text edited by Herman Tränkle, 1964. Transcribed by Roger Pearse, 2002.
Verses added from CCSL, 1954.

[]=in all MSS, but should be omitted.
<>=inserted by editor.
++=dubious.


Selected Apparatus (from Kroymann)

I.  INCIP ADVERSVS IVDEOS EIVSDE  P.   INCIP TERTVLLIANI LIB ADVERSVS IVDEOS   NF.  Non comparet titulus in cod. T, sed in fine libelli legitur FINIT ADVSVS IVDEOS.  'Contra Iudaeos' inscriptus fuisse hic liber videtur in deperdito cod. Fuldensi (F), si fidem habere velis veteri bibliothecae Fuldensis catalogo saeculo decimo sexto conscripto(cf. C. Schrader apud F.Falk: Beiträge zur Rekonstruktion der alten bibliotheca Fuldensis, Leipzig 1902, p. 106), cum quo consentit indiculus cod. miscellanei Parisini 13047 (f).
VI. ITEM DE SABBATO ET CIRCVMCISIONE ET LEGIS E NOVAE OBSERVATIONE SIC DIC PN, deest TF
adnuntiet] DE NATIVITATE XPI ADVENTVS PRIMVS  PN, DE NATIVITATE XPI ET ADVENTV EIVS PRIMO  F, non comparet in Tf
nam f, DE REGNO XPI AETERNO nam TPNF
DE PASSIONE XRI ET  VASTATIONE IERVSALEM NFmg, in codd. TP eadem paulo infra post verba 'vastationis eius' leguntur.
IX. ITEM PROBATIO NATIVITATIS XPI  P (margini a manu librarii haec inveniuntur adscripta): sensum capituli huius in libro III contra Marcionem plenius invenies, ITEM PROBATIO NATIVITATIS N,  PROBATIO NATIVITATIS XRI SALVATORIS F, titulus deest in Tf
X. ITE NECANTES IVDEI PASSIONE XPI IN CRVCE  TP, QVOD IVDEI NECANT PASSIONE XPI  NF
quaereret] ITEM PATRIARCHE OSTENDVNT FIGVRA CRVCIS  TP, QVOD PATRIARCHE OSTENDANT FIGVRAM SANCTAE CRVCIS  NF
XI.  ITE (ITE om. P) DE VASTATIONE ISRL POST PASSIONE XRI  TPN, DE VASTATIONE ISRAHEL  F
XII.  DE CLARITATE GENTIV IN XRO IHV  P
ante
Quae in P leguntur : DE SECVNDO ADVENTV xri.  haec eadem in T comparent paulo infra post verba : dum fiet.
[Explicit...]finit Aduersus iudeos.  Incipit de carne xri ; nicasi uiuas in xro dno nro AMEN   T.   TERTVLLIANI ADVERVS IVDEOS EXPLICIT   P.  Explicit liber C. Septimii Florentis Tertuliani aduersus Iudeos  F.  deest subscriptio in N

This page has been accessed by ****** people since 4th July 2002.


Return to the Tertullian Project / About these pages