'Tertulliani' Libellus Adversus Omnes Haereses

I. [1] Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca perstringam. 
Taceo enim Iudaismi haereticos, Dositheum, inquam Samaritanum, 
qui primus ausus est prophetas quasi non in spiritu 
sancto locutos repudiare, taceo Sadducaeos, qui ex huius erroris 
radice surgentes ausi sunt ad hanc haeresim etiam resurrectionem 
carnis negare, praetermitto Pharisaeos, qui additamenta quaedam 
legis adstruendo a Iudaeis diuisi sunt, unde etiam hoc accipere 
ipsum quod habent nomen digni fuerunt, cum his etiam Herodianos, 
qui Christum Herodem esse dixerunt: ad eos me converto 
qui ex evangelio haeretici esse voluerunt.  [2] Ex quibus est primus 
omnium Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam meruit 
ab apostolo Petro iustamque sententiam. Hic ausus est summam 
se dicere virtutem, id est summum deum, mundum autem ab angelis 
suis institutum, ad daemonem se errantem, quid esset sapientia, 
descendisse quaerendum, apud Iudaeos se in phantasmate 
dei non passum, sed esse quasi passum. [3] Post hunc Menander 
discipulus ipsius, similiter magus, eadem dicens quae Simon aeque 
quicquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, negans 
habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus 
fuisset. [4] Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens 
innascibilem Virtutem, id est deum, in summis et illis infinitis 
partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc 
angelos inferiorem mundum fecisse, et quia splendor quidam 
luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem 
illius luminis angelos hominem instituere curasse: hunc super 
terram iacuisse reptantem; cuius lumen illud et virtutem illam 
superiorem propter misericordiam scintillam salvam esse, cetera 
hominis perire: Christum in substantia corporis non fuisse, et 
phantasmate tantum quasi passum fuisse: resurrectionem carnis 
nullo modo futuram esse. [5] Postea Basilides haereticus erupit. Hic 
esse dicit summum deum nomine Abraxan, quo mentem creatam, 
quam Graece νοῦν appellat; inde verbum; ex illo providentiam, 
uirtutem et sapientiam, ex ipsis inde principatus et potestates 
et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et 
probolas, ab istis angelis trecentos sexaginta quinque caelos institutos, 
et mundum in honore Abraxae, cuius nomen hunc in 
se habebat numerum computatum. In ultimis quidem angelis, et 
qui nunc fecerunt mundum, novissimum ponit Iudaeorum deum, id 
est deum legis et prophetarum, quem deum negat, sed angelum 
dicit: huic sortito obtigisse semen Abrahae, atque ideo hunc de 
terra Aegypto filios IsraŽl in terram Chanaam transtulisse: hunc 
turbulentiorem prae ceteris angelis, atque ideo et seditiones frequenter 
et bella concutere, sed et humanum sanguinem fundere: 
Christum autem non ab hoc, qui fecerit mundum, sed ab illo 
Abraxa missum, venisse in phantasmate, sine substantia carnis 
fuisse; hunc passum apud Iudaeos non esse, sed vice ipsius 
Simonem crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui 
sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse. Martyria 
negat esse facienda. Carnis resurrectionem graviter impugnat, negans 
salutem corporibus repromissam. [6] Alter haereticus Nicolaus 
emersit. Hic de septem diaconis, qui in Actis Apostolorum allecti 
sunt, fuit. Hic dicit tenebras in concupiscentia luminis et quidem 
foeda et obscoena fuisse; ex hac permixtione pudor est dicere 
quae foetida et immunda sunt. Sunt et cetera obscoena. Aeones 
enim refert quosdam turpitudinis natos, et complexus et permixtiones 
execrabiles obscenasque coniunctas, et quaedam ex ipsis 
adhuc turpiora. Natos praeterea daemones et deos et spiritus 
septem, et alia satis sacrilega pariter et foeda, quae referre erubescimus, 
et iam praeterimus. Satis est nobis, quod totam 
istam haeresim Nicolaitarum Apocalypsis domini gravissima sententiae 
auctoritate damnavit dicendo Quia hoc tenes, odisti doctrinam 
Nicolaitarum, quam et ego odi.

II. [1] Accesserunt his haeretici etiam illi qui Ophitae nuncupantur. 
Nam serpentem magnificant in tantum, ut illum etiam ipsi Christo 
praeferant. Ipse enim, inquiunt, scientiae nobis boni et mali originem 
dedit. Huius animadvertens potentiam et maiestatem Moyses, 
inquiunt, aereum posuit serpentem, et quicunque ipsum aspexerunt, 
sanitatem consecuti sunt. Ipse, aiunt praeterea, Christus in 
evangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem dicendo, 
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet 
filium hominis. Ipsum introducunt ad benedicenda eucharistia sua. 
[2] Sed tota istius erroris et scena et doctrina inde fluxit. Dicunt 
enim de illo summo primario Aeone complures alios Aeones extitisse 
inferiores, omnibus tamen istis Aeonem antistare cuius sit 
nomen Ialdabaoth. Hunc autem conceptum esse ex altero Aeone 
Aeonibus inferioribus permixto, seque postea, cum in superiora 
voluisset eniti, gravitate materiae permixta sibi non potuisse ad 
superiora pervenire, in medietate relictum extendisse se totum, 
effecisse sic caelum. [3] Ialdabaoth tamen inferius descendisse et 
fecisse sibi filios septem: quem occlusisse superiora dilatatione, 
ut, quia angeli quae superiora essent scire non possent, ipsum 
solum deum putarent. Virtutes igitur illas et angelos inferiores 
hominem fecisse, et quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus 
institutus esset, quasi vermem iacuisse reptantem; illum vero 
Aeonem, ex quo Ialdabaoth processisset, invidia commotum scintillam 
quamdam iacenti homini immisisse, qua excitatus per prudentiam 
saperet et intelligere posset superiora. [4] Sic rursum Ialdabaoth 
istum in indignationem conuersum ex semetipso edidisse 
virtutem et similitudinem serpentis, et hanc fuisse virtutem in 
paradiso, id est istum fuisse serpentem cui Eva quasi filio deo 
crediderat. Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi 
humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Christum 
autem non in substantia carnis fuisse; salutem carnis sperandam 
omnino non esse. [5] Nec non etiam erupit alia quoque haeresis, quae 
dicitur Cainaeorum. Et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex 
quadam potenti virtute conceptum, quae operata sit in ipso. Nam 
Abel ex inferiore virtute conceptum procreatum, et ideo inferiorem 
repertum. Hi qui hoc adserunt, etiam Iudam proditorem defendunt, 
admirabilem illum et magnum esse memorantes, propter utilitates 
quas humano generi contulisse iactatur. [6] Quidam enim ipsorum 
gratiarum actionem Iudae propter hanc causam reddendam putant. 
Animadvertens enim, inquiunt, Iudas, quod Christus vellet veritatem 
subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset. Et alii 
sic contra disputant et dicunt. Quia potestates huius mundi nolebant 
pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus 
pararetur, saluti consulens generis humani tradidit Christum, ut 
salus, quae impediebatur per virtutes quae obsistebant ne pateretur 
Christus, impediri omnino non posset, et ideo per passionem Christi 
non posset salus humani generis retardari. [7] Sed et illa haeresis 
processit, quae dicitur Sethoitarum. Huius perversitatis 
doctrina haec est: Duos homines ab angelis constitutos, Cain et 
Abel, propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias 
extitisse; ob hanc causam illam virtutem quae super omnes virtutes 
esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, 
voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur 
angeli illi qui duos priores illos homines condidissent, dum 
hoc semen mundum oritur et nascitur. [8] Permixtiones enim dicunt 
angelorum et hominum iniquas fuisse, ob quam causam illam virtutem, 
quam, sicut diximus, pronuntiant matrem, ad vindictam 
etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur 
et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur. 
[9] Sed enim illos, qui seminis illos prioris instituissent, 
occulte et latenter et ignorante illa matre virtute cum illis octo 
animabus in arcam misisse, etiam semen Cham, quo semen 
malitiae non periret, sed cum ceteris conservatum et post cataclysmum 
terris redditum exemplo ceterorum excresceret et effunderetur 
et totum orbem et impleret et occuparet. De Christo autem 
sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth, et pro ipso 
Seth ipsum fuisse.

III. [1] Carpocrates praeterea hanc tulit sectam: Unam esse dicit 
virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos 
atque virtutes, quos distantes longe a superioribus virtutibus mundum 
istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex 
virgine Maria natum, sed ex semine Ioseph hominem tantummodo 
genitum, sane prae ceteris iustitiae cultu, vitae integritate meliorem; 
hunc apud Iudaeos passum, solam animam ipsius in caelo 
receptam, eo quod et firmior et robustior ceteris fuerit; ex quo 
colligeret, retentata animarum sola salute, nullas corporis 
resurrectiones. [2] Post hunc Cerinthus haereticus erupit, similia 
docens. Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit; Christum 
ex semine Ioseph natum proponit, hominem illum tantummodo 
sine diuinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis 
datam perhibens, Iudaeorum deum non dominum, sed angelum 
promens. [3] Huius successor Ebion fuit, Cerintho non in omni 
parte consentiens, quod a deo dicat mundum, non ab angelis 
factum, et quia scriptum sit, Nemo discipulus super magistrum, 
nec servus super dominum, legem etiam proponit, scilicet ad excludendum 
evangelium et vindicandum Iudaismum.

IV. [1] Valentinus autem haereticus multas introducit fabulas. Has 
ego circumducens breuiter expediam. Introducit enim Pleroma et 
Aeones triginta; exponit autem hos per syzygias, id est, coniugationes 
quasdam. Nam dicit in primis esse Bython et Silentium, ex 
his processisse Mentem et Veritatem, ex quibus erupisse Verbum 
et Vitam, de quibus rursum creatum Hominem et Ecclesiam. Sed 
enim ex his quoque processisse duodecim Aeonas; de Sermone 
autem et Vita Aeonas alios decem: hanc esse Aeonum triacontada, 
quae fit in Pleromate ex ogdoade et decade ac duodecade. [2] Tricesimum 
autem Aeonem Bython illum videre voluisse et ad videndum 
illum ausum esse in superiora conscendere, et quoniam ad 
magnitudinem ipsius videndam capax non fuit, in defectione 
fuisse et paene dissolutum esse, nisi qui missus ad constabiliendum 
illum, ille quem appellant Horon, confirmasset illum dicto Iao 
pronuntiato. [3] Istum autem Aeonem in defectionem factum Achamoth 
dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse et ex passionibus 
materias edidisse. Expavit enim, inquit, et extimuit et 
contristatus est, et ex his passionibus concepit et edidit. Hinc 
fecit caelum et terram et mare et omnia quaecunque sunt in eis, 
[4] ob quam causam omnia infirma esse et fragilia et caduca et mortalia, 
quaecunque sunt ab ipso facta, quoniam quidem ipse fuerit de 
defectione conceptus atque prolatus; hunc tamen instituisse istum 
mundum ex his materiis quas Achamoth vel pavendo vel timendo 
vel contristando vel sudando praestiterat. Nam ex pavore, inquit, 
tenebrae factae sunt, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae 
et malignitatis, ex tristitia et lacrimis humida fontium, fluminum 
materia marisque. [5] Christum autem missum ab illo propatore, qui 
est Bythos. Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, 
sed spiritale nescio quod corpus de caelo deferentem, quasi 
aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil 
inde vel accipientem vel mutuantem. Resurrectionem huius carnis 
negat, sed alterius [6] legis et prophetarum quaedam probat, quaedam 
improbat, id est, omnia improbat, dum quaedam reprobat. 
Evangelium habet etiam suum praeter haec nostra. [7] Post hunc 
extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici, qui cum Valentino 
per omnia consentiunt, in illo solo differunt. Nam cum Valentinus 
Aeonas tantum triginta finxisset, isti addiderunt alios complures; 
quatuor enim primum, deinde alios quatuor adgregaverunt. 
Et quod dicit Valentinus Aeonem tricesimum excessisse de 
Pleromate, ut in defectionem, negant isti. Non enim ex illa triacontade 
fuisse hunc qui fuerit in defectionem propter desiderium 
videndi propatoris. [8] Extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui 
cum Valentino paria sentit, sed novitate quadam pronuntiationis vult 
videri alia sentire. Introducit enim in primis illud fuisse quod 
pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde reliquos 
Aeonas. Deinde introducit totum Valentinum.

V. [1] Non defuerunt post hos Marcus quidam et Colarbasus, novam 
haeresin ex Graecorum alphabeto componentes. Negant enim veritatem 
sine istis posse litteris inueniri, immo totam plenitudinem et 
perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam. Propter hanc 
enim causam Christum dixisse, Ego sum Α et Ω. [2] Denique Iesum 
Christum descendisse, id est columbam in Iesum venisse; quae 
Graeco nomine cum περιστερὰ pronuntietur, habeat secundum numerum 
DCCCI. Percurrunt isti Ω, Ψ, Χ, Φ, Υ, Τ, totum 
usque ad Α, Β, et computant ogdoadas et decadas. Ita afferre 
illorum omnes vanitates et ineptum sit et otiosum. [3] Quod tamen 
non tantum iam vanum, sed etiam periculosum sit, alterum deum 
fingunt praeter creatorem, Christum in substantia negant carnis 
fuisse, negant carnis resurrectionem futuram.

VI. [1] Accedit his Cerdon quidam. Hic introducit initia duo, id est 
duos deos, unum bonum, et alterum saevum, bonum superiorem, 
saevum hunc mundi creatorem. Hic prophetias et legem repudiat, 
deo creatori renuntiat, superioris dei filium Christum venisse tractat, 
hunc in substantia carnis negat, in phantasmate solo fuisse 
pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum, nec ex virgine 
natum, sed omnino nec natum. Resurrectionem animae tantummodo 
probat, corporis negat. Solum evangelium Lucae, nec tamen 
totum recipit. Apostoli Pauli neque omnes neque totas epistolas 
sumit. Acta Apostolorum et Apocalypsim quasi falsa reicit. [2] Post 
hunc discipulus ipsius emersit Marcion quidam nomine, Ponticus 
genere, episcopi filius, propter stuprum cuiusdam virginis ab ecclesiae 
communicatione abiectus. Hic ex occasione qua dictum sit, 
Omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem malos, haeresim 
Cerdonis approbare conatus est, ut eadem diceret quae ille superior 
haereticus ante dixerat. [3] Extitit post hunc Lucanus quidam 
nomine, Marcionis sectator atque discipulus, et hic per eadem 
vadens blasphemiae genera eadem docet quae Marcion et Cerdon 
docuerant. [4] Post hos subsequitur Apelles, discipulus Marcionis, 
qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus 
est. Hic introducit unum deum infinitis superioribus partibus. 
Hunc potestates multas angelosque fecisse; propterea et aliam virtutem, 
quam dici dominum dicit, sed angelum ponit. Hoc vult 
videri mundum institutum ad imitationem mundi superioris; cui 
mundo permiscuisse paenitentiam, quia non illum tam perfecte 
fecisset quam ille superior mundus institutus fuisset. Legem et 
prophetas repudiat. [5] Christum neque in phantasmate dicit fuisse, 
sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut evangelium 
docet, sed ideo quod e superioribus partibus descenderet, ipso 
descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse: hunc in 
resurrectione singulis quibusque elementis quae in descensu suo 
mutuata fuissent in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque 
corporis sui partibus in caelo spiritum tantum reddidisse. [6] Hic 
carnis resurrectionem negat. Solo utitur et apostolo, sed Marcionis, 
id est non toto. Animarum solarum dicit salutem. Habet 
praeterea privatas, sed extraordinarias lectiones suas, quas appellat 
phaneroseis, Philumenes cuiusdam puellae, quam quasi 
prophetissam sequitur. Habet praeterea suos libros, quos inscripsit 
Syllogismorum, in quibus probare vult quod omnia quaecunque 
Moyses de deo scripserit vera non sint, sed falsa sint.

VII. [1] His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. 
Hic Iustini martyris discipulus fuit; post hunc diuersa sentire 
coepit. Totus enim secundum Valentinum sapit, adiciens illud, 
Adam nec salutem consequi posse, quasi non, si rami salvi fiant, 
et radix salva sit. [2] Accesserunt alii haeretici, qui dicuntur Secundum 
Phrygas, sed horum non una doctrina est. Sunt enim qui 
Kata Proclum dicuntur, sunt alii qui Secundum Aeschinem 
pronuntiantur. Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam 
blasphemiam non communem, sed peculiarem et suam: et communem 
quidem illam, qua in apostolis quidem dicant spiritum sanctum 
fuisse, paracletum non fuisse, et qua dicant paracletum plura 
in Montano dixisse quam Christum in evangelium protulisse, nec 
tantum plura, sed etiam meliora atque maiora. Privatam autem 
blasphemiam illi qui sunt Kata Aeschinem hanc habent qua adiciunt 
etiam hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem. 

VIII. [1] Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter 
Iudaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum 
esse, nisi secundum legem Moysi XIIII. mensis. Quis autem 
nesciat quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem 
Christum rediget? [2] Accedit his Theodotus haereticus Byzantius, 
qui posteaquam Christi pro nomine adprehensus negavit, in Christum 
blasphemare non destitit. Doctrinam enim introduxit qua 
Christum hominem tantummodo diceret, deum autem illum negaret, 
ex spiritu quidem sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium 
atque nudum, nulla alia prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate. 
[3] Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse 
introduxit alteram sectam et ipsum hominem Christum tantummodo 
dicit ex spiritu sancto ex virgine Maria conceptum pariter et natum, 
sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum 
sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem 
Melchisedech. Nam illum Melchisedech praecipuae gratiae caelestem 
esse virtutem, eo quod agat Christus pro hominibus, deprecator 
et advocatus ipsorum factus. Melchisedech facere pro caelestibus 
angelis atque virtutibus. Nam esse illum usque adeo Christo 
meliorem, ut ἀπάπωρ sit, ἀμήτωρ sit, ἀγενεαλογητὸς sit, cuius 
neque initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit. 
[4] Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, 
quam Victorinus corroborare curavit. Hic deum patrem omnipotentem 
Iesum Christum esse dicit, hunc crucifixum passumque contendit 
et mortuum, praeterea se ipsum sibi sedere ad dexteram 
suam, cum prophana et sacrilega temeritate proponit.


Text was edited by F. Oehler, 1851. Transcribed by Roger Pearse, 2001. Verse numbers by E. Kroymann, 1942. Greek text is rendered using unicode.

This page has been accessed by ****** people since 3rd September 2001.


Return to the Tertullian Project / About these pages