'Tertulliani' Carmen de Iudicio Domini














10 




15 




20




25




30




35




40




45



49
51



55




64
65
66
61
62
63
67


70



74
60
75




80




85




90




95




100 




105




110




115




120




125




130




135




140




145 




150




155




160




165 




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340




345




350




355

357
359
360




365
366
368

370




375




380




385




390




395




400




405





CARMEN AD FLAVIUM FELICEM
DE RESURRECTIONE MORTUORUM ET DE
IUDICIO DOMINI.


Qui mihi ruricolas optavi carmine musas
et vernis roseas titulavi floribus auras
aestivasque graves maturavi messis aristas,
succidi tumidas autumni vilibus uvas
et hiemis placidas laudavi semper olivas
atque modulatas exclusi fontibus undas
frondentisque vago cecini de gramine silvas,
protinus aetherias modulabor luminis oras:
iam mihi luciferas liceat contingere musas,
pandere secretas fluviali vertice nymphas
et laetas alio positas sub sidere silvas;
aeternasque simul memorabor carmine flammas,
unde mare tumidas inmensum fluctuet undas,
quae virtus moveat solidas tremescere terras,
et lux unde novo praefulserit aurea mundo,
quis hominem laeto potuissel fingere limo,
unde genus vacuo potuisset crescere saeclo,
et varia populo quae sit vivendi cupido,
quae creata malo primum moriendi propago,
unde bonus roseis odorque ruborque coronis,
quid faciat laetis ut vitis aestuet uvis,
utque nova teneris lactescant hordea culmis,
arbor ut in glacie nigris pubescat olivis,
germinibus variis quis det crementa viroris
mollibus et matrem filiorum protegat umbris.
omnia nosse bonum quae sint incepta ramorum,
ut per cuncta Deum liceat agnoscere verum,
qui lucem maria caelum terramque paravit
ornavitque novum variato sidere mundum
et pecudes primum volucres procedere iussit
et dedit aequoreas conpleri piscibus undas
atque fecundatas animalibus egit harenas.
        talia conpositis deducam carmina musis
salubremque nobis exponam fontibus undam
et laetum placidis venientem nubibus imbrem,
in animas hominum penitus ultroque fluentem
excipiam plenis in nostra novalia rivis.
        nunc age securam vivamque adtingite nympham
et celeres vitae facilem haurite liquorem,
si qui vellit poenas aeternae evadere flammae
ignarusque die venturique inscius aevi,
et iustae potius adipisci praemia vitae:
hunc unum meminisse Deum solumque precandum
qui tolum in libra posuit sub limine mundum,
aeternumque manens semperque futurus in aevum,
saecula cuncta tenens et ante saecula solus,
ingenitus sine fine Deus, thronumque divinum
solus habens caelos semper supereminet altos,
omnipotens solus cui parent omnia rerum,
qui sibi conplacitum hominem formavit in aevum,
pastorem pecudum, dominum dedit esse ferarum,
iusque dedit volucrum, pontumque solum dominandum,
qui sermone tenus potuit extendere caelum
et solidam verbo iussit suspendere terram
ac dicto citius separavit aequoris undam,
hanc manibus caram dilexit fingere formam
decoramque suam voluit inesse figuram,
spiritu vivificam adflavit vultibus auram.
quanta Deus homini permisit munera mundi
et praedulce sui signavit pignus amoris,
utilia et cara tribuit mandata salutis,
nec ultra monitum quicquam contingeret: unum,
unde malum sciret el unde dinosceret aequum
protinus, inlicitum vetuit contingere pomum.
sub dicione dedit terras animamque viventem,
pinnatumque genus, pecudes, genus omne ferarum
et genus aequoreum, animalia cuncta natantum.
        sed quoniam primo transgressus crimine legem
iamiam primus homo Domini mandata mutabat,
coniuge cuncta mala suadente morte peribat.
nam peccati malum conmisit femina primum
proditaque suum decepit lege maritum.
inmemor ille Dei temere conmittere tanta.
Eva persuasa male patefecit limina leto
et sibi cum genere creavit funera loto.
hinc (nefas!) incautum mors emanavit in aevum.
inde magis facinus facile percrebruit altum
acriorque labor agitavit saevius annum.
callidus hoc zelo serpens iniecit iniquo.
inde magis populi multa conmissa malorum
et nefanda malis pepererunt semina factis.
        idcircoque Deus solus cui summa potestas
et super alta tenens summa fastigia caeli,
altus inaccessam habitans in saecula lucem
praeteritique memor et praescius ante futuri,
progeniem meriti decretum servat in aevum,
et cunctas animas quae corpora tarda gubernant
et ratione movent hominem vagante per artus,
ut primum posito membrorum pondere cedunt
terrenisque leves resolutae nexibus ibunt
ac proprias repetent diversis partibus oras,
illicet occultis alias includi tenebris,
ast alias laetis revocari protinus auris,
servari penitus decreta ad praemia legis,
donec iterum mortis resurgant corpora membris:
nunc homines primae pensare fenora vitae
iudicesque Dei memores adstare priorum,
expectare suam suo quemque ex crimine poenam.
funditus aut pecorum sine nomine pendere statu
incassumve Dei finiendo fundere fletum.
        an Deus omnipotens cuius sub nutu reguntur
omnia, non valeat post mortem reddere vitam,
aut aliquid rerum Dominum non posse videtur?
si potuit tenebris claram excludere lucem
atque omnem verbo potuit conponere molem,
omnia de nihilo potente voce parare,
cur non ex aliquo possit conpingere notam,
quae fuerat quondam, quae vixerat ante, figuram,
similemque suae iubeat resurgere formam?
cum sint cuncta Dei, reddit magis omnia tellus,
iussa revocabit quidquid contexerat olim.
si quem forte rogis abolevit flamma sopitum,
aut aliquem caecis deiecerat aequor in undis,
si cuiusque famem satiarunt viscera piscis,
aut fixere ferae crudelia funera membris,
alitibus iacuit raptato corpore sanguis,
ultima nec Domino negabunt funera quemquam,
adparere Deo vivos de morte necesse est
resumptisque suis homines adstare figuris.
        semina sic versis creduntur arida terris
et penitus fixis putrescunt mortua sulcis,
inde reparatis animatur culmus aristis
el iterum vivis flavescunt fortia granis
consurguntque novae vario cum fenore messes.
sidera cuncta cadunt, iterum renata lucescunt,
et dies in densa moritur cum lumine nocte,
occidit inque diem nox rebus luce retectis
ac dies alta suis iterum resurgit in astris;
solque cadit supero referturque lumine claro,
lux perit umbrato venienti vespere mundo
et remeat toto renovatque gaudia saeclo.
sic cremata suo vivit de funere foenix
extemploque suo volucris resurgit e busto,
et nudata foliis suo tempore fructicat arbor
atque iterum pomi curvat ex germine ramos.
        ergo ut ad vocem mundo tremente divinam
et penitus motis virtutibus aeris alti,
tunc fragor insolitus et maxima murmura caeli
promovente Deo, veniente iudice mundi.
protinus innumeri concurrunt ire ministri,
convallantque Deum cum maiestate caelesti.
angelica late descendunt agmina terris,
omnes nuntii Dei, quibus est divina facultas
praecipua et forma, virtutis spiritus omnes.
igneus his vigor est, rutilantia corpora caeli,
vis divina micat: hinc totus murmurat orbis,
hinc trepidans terra penitus universa remugit
parturiens homines quos reddere iussa debebit.
mirantur comites, turbantur denique nimbi,
astra mirata pavent subito virtutis ab alto.
        hinc iubente Deo facile cum voce potenti
continuo ruptis per omnia regna sepulcris
omnis humus latis effundit hiatibus ossa
viventisque patens populos eructat harena.
haerent membra comis, nectuntur ossa medullis,
consertique regunt spirantia corpora nervi
et simul infusae moventur sanguine venae
dimissaeque cavis animae redduntur apertis
organaque sua repetunt surgentia cunclae.
pro miranda fides! hinc omnis pullulat aetas,
pullulat antiqua mortuorum pulvere turba.
matres atque viri repetita luce resurgunt,
magnanimi iuvenes, pueri innuptaeque puellae
defunctique senes animis viventibus adstant
infantumque gemens resonal vagitibus orbis,
con variae gentes veniunt de sedibus imis,
Eoumque manus et quas videt ultima tellus,
quae colunt medias devexo in climate zonas
Rifeasque tenent pruinosi sideris arces.
omnis adest pavidus finis cuiusque colonus,
rusticus et miles, posito diademate reges,
pauperi permixtus aequali in agmine dives.
altus ubique tremor, precibus nunc ingemit orbis,
tendentesque manus populi clamore mirantur.
        ipse sedens Dominus eminenti lumine clarus
et praepotens cunctis micat in virtutibus ignis,
excelsoque throno caelesti sede coruscat
martyribus septus, numero candente virorum,
beatisque suis comitatus vatibus extat,
clara quibus niveis effulgent tempora taenis.
iamque sacerdotes nitidis in vestibus adsunt
gestantes rutilas praemia vitae coronas
submissique omnes genibusque reflexis adorant.
'solus agius sanctusque Deus' vox omnibus una est.
hinc Dominus geminam iubebit sistere plebem,
imperat et iustos numero discerni malorum,
indutosque iubet devicta morte vigorem
semper inextinctam habere luminis auram,
ire per antiqua semper florentia regna,
ditia per nemora, semper amoena virecta,
degere perpetuam praeclaro in corpore vitam.
        est locus Eois Domino dilectus in oris
lux ubi clara nitet spiratque salubrior aura,
aeternaque dies atque inmulabile tempus
et secreta Deo regio ditissima campis
beataque nimis sereno in cardine sedes.
semper aer laetus semperque in luce futurus
lenis et adspirans vitalia flamina ventus.
omnia fert aequa solo prodivite tellus.
florea libratis conflagrat purpura pratis,
omnia praerutilam miscent non invida lucem,
flos alium laetus suo lumine vestit amictum.
hinc rosea niveo variantur semine rura
et roseis nivea crispantur floribus arva.
nescias illa quibus suavescant pulchrius arva
aut quibus aetheria spiret felicius aura,
quis melior specie vel plus praecellat honore.
nunquam florigeris similes nascuntur in hortis,
lilia nec nostris floruerunt talia campis,
nec sic nostra rubent, mox ut rosa panditur, arva,
purpura nec Tyrio sic est incocta rubore.
gemma coloratis fulget speciosa lapillis,
prasinus inde nitet, illinc carbunculus ardet,
zmaragdusque lapis micantia lumina fundit.
hic et odoriferis nascuntur cinnama virgis
et viridi laetum folio conflagrat amomum.
hic iacet ingenitum radiati luminis aurum
et nemora alta lenens florenti vertice caelum
virentisque gravant uberrima germina ramos.
nulla suos similes porrexit India lucos,
non ita densa levat viridis cacumina pinus,
nec sic alta comas crispat vibrala cupressus,
nec vernus melius floret cum tempore ramus.
hic aliter celsae florent in vertice nigrae
aeternumque virent solae sine grandine silvae.
nulla cadunt folia, nullus flos tempore defit,
robore conpacto viret et purpurat arbor.
sed puto, flos ille rosa est, rubor aequus in illo,
sic species, talem foliis adspirat odorem.
stat cum flore novis arbor pulcherrima pomis
vitalemque frugem felicia robora densant.
mella viridatis conflagrant pinguia ramis,
lac etiam plenis manat potabile rivis.
vitam spirat ibi quidquid pia terra virescit
beatoque simul quidquid de germine floret,
atque solum pulchrae redolet medicabile Cretae.
fons illic placidus perfundit agmine campos,
quattuor inde rigant partita flumina terras.
ver, puto, semper agit vestitus floribus aether.
non frigus variat hiberni sideris auras,
nec radiata micat pressis caloribus aestas.
caelum luce sua serena temperat auras
et reficit fetam meliore flamine terram.
nox ibi nulla, sua defendunt astra tenebras.
iraeque insidiaeque absunt et dira cupido,
exclususque metus, pulsaeque a limite curae.
hinc malus extremis relegatur exul in oris,
beatosque labor vetitus contingere fines.
illic prisca fides electa in sede quiescit.
iustitia gaudens aeterno in foedere vivit
et secura salus placidis laetatur in auris
semper victura semperque in luce futura.
hic quicumque pius aequi bonique colonus,
quique Deum metuit innoxia mente tonantem
atque suos coluit sacra pietate parentes
et coluit sanctam semper sine crimine vitam
aut inopem quotiens opibus solatus amicis
atque laborantes nimium subvenit egenos,
pauperis adiutor, solitus salvare pupillos,
eruit et nocitos, subvenit crimine pressis,
hospitibus carae tribuit sua pignera mensae,
omnia divinis gessit sua munera iussis,
non aliquem nocuit, non aliena cupivit,
illi exultantes divinis laudibus omnes
orantesque simul referunt ad sidera voces;
psallentes Domino celebrant per gaudia grates
bealamque viam nuntiis comitantibus ibunt.
        postquam haec Dominus felicia dona peregit
et iustos pariter aeterna in regna remisit,
et miseranda venit lugens sua crimina turba.
fit gemitus, maerent lacrimis angentibus omnes
testanturque sua crebris ululatibus acta.
flammae pro meritis instantia tela tremescunt.
angeli conripiunt iamiam prohibentque precari
et prohibent seras paenitentiae fundere voces,
iamque precum venia flamma veniente negatur.
o miseri, quotiens vobis divina potestas
innotuit, quotiens maiestas cognita veri!
audistis sonitus, vidistis fulgora caeli,
adsidue pluvias, ventorum et grandinis iras
experti, quotiens noctesque diesque serenos!
tempora fecundabant Dei munera donis:
ver abundabat rosas, frugibus nec defuit aestas,
autumnus varia praebebat mitia poma,
semper hiems laetas glacialis fregit olivas.
cuncta Deus tribuit, bonitas nec defuit ulla,
nec per tanta Deum genus omne scivit humanum.
terra Deum tremuit, pontus Dei nutu pependit
et fluvius siccis trepidus refluxit harenis,
et genitura Deum per omnia laeta fatetur.
        vos tamen hunc Dominum caeli terraeque negastis
et iustos potius crudeli caede necastis
praeconesque Dei plerique saepe fugastis.
veritas in vobis pro crimine semper inhaesit.
et ideo fructum capietis sementis, iniqui!
noscitis ecce diem quem vos ridere soletis.
ibitis in tenebras ignis et sulphuris altas
ardendo saevas passuri doloribus iras.
hos aeternae iubet Dominus discedere poenae,
ire sub ardore semper sine fine gehennae,
urgueri molem per stagna torrentia flammae.
in flammas converti iubet elementa minantis
atque omnem caeli descendere nubibus ignem.
        tunc avidus rapidos excludit tartarus ignis
atque procellosas ructuabunt aequora flammas,
totaque viventis confundit terra favillis,
flammeus et sulcos aer vibrabit iratos
atque omnibus facibus torrens armabitur orbis
impetu tartareo frendent incendia mundo.
illi praecipitem pulsi tolluntur in aestum,
hinc fugiunt, illinc cursu referuntur acuto.
obvia fit saeva flammae fugientibus ira,
agnoscuntque suam iamiam de crimine poenam.
iamque vaga nullo tellus possessa colono
et maris extremis pressa sub fine profundo,
qua sol emenso radios definit Olympo
ortaque transacto conduntur sidera mundo.
gliscit aer densis abstrusa luce tenebris,
ultima secretis stagna flammantia rivis.
est natura loci signatis ignea poenis,
et palus infernis candens ardoribus ima
intonat; horrificis fertur poenale caminis,
aestuat et rapido turbatus vertice flammas
in tormenta ruens fluctuanti gurgite flumen.
torrida se cuncta caeno miscetur harena.
huc captiva gemens mittetur turba malorum
arsurumque (nefas!) scelerati corporis agmen.
magnus plangor ibi fletu sociante clamorem
et stridor rabidus; ululatus inde dolentum
exsurget de flamma procul altusque sonoras
ignis et ardentis gemilus consurgit in auras.
        tunc humana mali pendet conmissa propago,
incipientque preces ad caelum tendere seras
atque Deum nunc nosse volunt quem nosse nolebant.
illic quisque suae fatebitur effera vitae
nocentesque manus et saevas crimine mentes
atque infanda sui testabitur effera vitae.
iam primum quicumque Deum male senserat ante
et vaga mentito coluisset numine saxa
atque cruentatas signis sacraverat aras
et picturatas timuit sine voce figuras
ac falsi tenuis adoravit numinis umbras,
et quemcumque malus seduxit protinus error,
si quis adulter erat, natos quicumque necarat.
si quocumque malo quis conscia mente vivebat
aut rapto grassatus erat aut fraude clientis,
si quis humano suas maculabat sanguine palmas
atque latebrosa miscebat morte venena,
tunc si quis vacuo scelerabat pectora furlo
aut alieni mali lucro gaudebat iniquo,
admisit quicumque nefas quodcumque malorum,
altus ardor eos igni torquebit amaro,
suppliciumque dabunt vivente funere cuncti
sic hominum tolam maerentes servare turbam.
haec adeo sancti quotiens cecinere prophetae,
spiritu saepe Dei moniti dixere futura?
sic Deus omnipotens voluit sua praemia nosci
atque minas positae per talia legis
miltendo plures caelestia verba clamantes.
denique iussu Dei conpegit ossa prophetes
et stupuit mota subito non sponte sepulcra,
cineribus creta iacuisse corpora passis,
surgere tunc vivos anima veniente miratus
et cum voce sua ad caelum lendere palmas.
illi quidem tumulos repetiere silentes
servandique Dei diei cessere futuro:
paulisper iussit retineri cubilibus imis,
donec ille dies conpleto tempore magnus
adveniat. cuncti Dominum cognoscite verum
qui solus animam faciat conscendere lucem
eandemque potest in Tartara trudere poenae
et cui cuncta patet vitae mortisque potestas.
posse Deo nam velle sat est, factumque dicendo
ille meus solus metuendus sensibus imis.
et quoniam leto cursus concluditur omnis,
quicumque est hodie, secum sua vita feretur.
et ideo, dum vita manet, dum carpere lucem,
dum paeniteri licet, prius quam terminus aevi
occupet incautos et nescia lumina solvat
ultimus ille dies mortis qui lege tenetur,
quod primum superest, carae vigilate saluti
et faciles certique bonum deflectite cursum.
post errata suis et pressa piacula sacris
postque vagas nimium quae vos vexere procellas
rectas adite vias et flumina laeta tenete.
hinc laetis prius animis repellite crimen,
et concreta diu proluatur pectore culpa;
tunc conmissa mali mites abolete nefanda
aeternisque Deum precibus placate tremendum,
pessima cuncta bonis cedant, morialia vivis.
quod servate novam iamiam sine crimine vitam
et servate pias veroque in nomine mentes,
ac veniam primis supplices rogate delictis.
iamiam pura piis maturescant corda colonis,
innocuasque manus precibus adtollite iustis
laudibus et faciles divinis reddite voces,
incipiantque bonis verisque adsuescere mentes
divinaeque magis celebrentur munera legis,
et memorate bona simulque invadite facta.
sordida nitescant olim conmissa malorum,
et meliora piis flagrabunt omnia vobis,
horrendisque simul liberatur vita periclis
atque aeterna suis veniet ad praemia votis.


These lines seem to have been inserted by the first editor,
Fabricius:

50.   pater filius spiritus sanctus qui sunt semper in unum.
358. nemo suas (miserum) nemo eheu praebuit aures.
367. gratanturque Deo et victori talia Christo.

Text edited by J. H. Waszink, Bonn, 1937.
Transcribed by Roger Pearse, 2002.

This page has been accessed by ****** people since 26th January 2002.


Return to the Tertullian Project / About these pages