'Tertulliani' Carmen Genesis

 

 










10 




15 




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100 




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165








































GENESIS*.


Principio Dominus caelum terramque locauit:
Namque erat informis fluctuque abscondita tellus,
Immensusque Deus super aequora uasta meabat,
Dum chaos et nigrae fuscabant cuncta tenebrae.
Has dum disiungi iussit de cardine, fatur:
Lux fiat, claro et micuerunt omnia mundo.
Cum Dominus primi complesset facta diei,
Condidit albentem nebulis nascentibus axem:
Accipit inmensus errantia littora pontus,
Multiplices rapiens ualidis cum tractibus amnes.
Tertia lux faciem terrarum fulua retexit,
Arida mox posito narratur nomine terra,
Florea uentosis consurgunt germina campis
Pomiferique simul procuruant brachia rami.
Quarta die generat solis cum lampade lunam
Et stellas tremulo radiantes lumine fingit:
Haec elementa dedit subiecto insignia mundo,
Tempora quae doceant uarios mutanda per ortus.
Quinta die accipiuut liquentia flumina pisces
Et uolucres uarias suspendunt aere pennas.
Sexta pater gelidos in spiras lubricat angues
Quadrupedumque greges totos diffundit in agros
Cunctaque multiplici mandauit crescere passim
Germine et immensis errare et pascere terris.
Haec ubi constituit diuina potentia iussu,
Rectorem inspiciens mundanis defore rebus
Haec memorat: hominem nostris faciamus in unguem
Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe.
Et licet hunc uno posset conponere uerbo,
Ipse tamen sancta dignatus ducere dextra,
Inspirat brutum diuino a pectore pectus.
Quem postquam effigie formatum ceu sua uidit,
Metitur solum mordaces uoluere curas.
Ilicet irriguo perfundit lumina somno,
Mollius ut uulsa formetur femina costa
Atque artus mixtu gemino substantia firmet.
Inditur et nomen uitae quod dicitur Eua.
Quapropter nati linquunt de more parentes
Coniugibusque suis positis cum sedibus haerent.
Septima luce Deus factorum fino quieuit,
Sacratam statuens uenturi ad gaudia saecli:
Ilicet exhibitis animantum ex ordine turbis
Viritim cunctis nomen quod permanet indit
Adamus donata sibi prudentia sollers.
Quem Deus alloquio iunctam dignatur et Euam:
Crescite multimodo uentura in tempora partu,
Vt polus et plenae uestro sint germine terrae,
Heredesque mei, uarios decerpite fructus,
Quos nemora et pingui reddunt de cespite campi.
Haec ubi disseruit, laeta paradisus in aula
Instruitur primique aspectat lumina solis.
Gignitur haec inter pomis letalibus arbos,
Coniunctum generans uitae mortisque saporem.
Aedibus in mediis puro fluit agmine flumen,
Quod rigat insignes liquidis de fluctibus ortus
Quadrifidosque secat undante ex fonte meatus.
Fison auriferis praediues fluctuat undis
Conspicuasque terit rauco de gurgite gemmas:
Prasinus huic nomen, illi est carbunculus ardens,
Perspicuusque uadis terram praelambit Euilat.
Post hunc Aethiopas Gaeon adlapsus opimat.
Tertius est Tigris, Eufrati adiunctus amoeno,
Assyriam celeri discretim flumine sulcans.
Hic positus custos Adamus cum coniuge fida
Atque opifex tali formatur uoce tonantis:
Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,
Quos nemus intonsum ramo frondente creauit,
Solliciti ne forte malum noxale legatis,
Quod uiret ex gemino discreta ad munia suco.
Nec minus interea caecos nox alta tenebat
Ac modo formatos uestis nec texerat artus.
Has inter sedes et baccis mitibus ortus,
Spumeus astuto uincens animalia sensu,
Serpebat tacite spiris frigentibus anguis,
Liuida mordaci uoluens mendacia sensu,
Femineo temptat sub pectore mollia corda:
Dic mihi cur metuas felidia germina mali?
Numquid poma Deus non omnia nota sacrauit?
E quis si studeas mellitos carpere uictus,
Aureus astrigero redibit cardine mundus.
Illa negat uetitosque timet contingere ramos:
Sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu.
Ilicet ut niueo iam mitia dente momordit,
Adfulsit nulla maculatum nube serenum.
Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
Compulit insueto munus deferre marito.
Quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes
Emicuere oculi mundo splendente sereni.
Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque
Cumque pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.
Forte sub occiduo Domini iam lumine solis
Agnoscunt sonitum trepidique ad deuia tendunt.
Tum Dominus caeli maestum compellat Adamum:
Dic ubi nunc degas ? respondit talia supplex :
O Domine, adfatus pauido sub corde tremisco,
Magne, tuos nudusquo metu frigente fatigor.
Tum Dominus: quis poma dedit noxalia uobis?
Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promptim
Candenti perfusa die liquidumque sorenum
Adfulsisse sibi solemque et sidera caeli.
Protinus ira Dei turbatam territat Euam,
Auctorem uetiti dum quaerit maximus acti.
Illa sub haec pandit: serpentis suasa loquentis
Accepi fallente dolo blandoque rogatu:
Nam sua uipereis intexens uerba uenenis
Haec mihi prae cunctis narrauit dulcia pomis.
Ilicet omnipotens condemnat gesta draconis,
Praecipiens cunctis inuisum uisere monstrum:
Pectore mox fuso prorepere, tum sola morsu
Mandere, mansuro quaecumque in tempora bello
Humanos inter sensus ipsumque labantem,
Vertice ut abiecto pronus post crura uirorum
Serperet, ut calcet dum labens comminus instat.
Femina fraudigeris misere decepta suadelis,
Praecipitur duro discrimine ponere partum
Seruitiumque sui studio perferre mariti.
Tu uero cui uisa fuit sententia uerax
Coniugis, immiti cessit quae uicta draconi,
Deflebis miserum per tempora longa laborem:
Nam tibi triticeae surget pro germine messis
Carduus et spinis multum paliurus acutis,
Vt cum uisceribus lassis et pectore maesto
Plurima sollicitos praestent suspiria uictus,
Donec in occiduo uenientis tempore mortis,
Vnde geris corpus, terrae reddare iacenti.
His actis Dominus trepidis dat taedia uitae,
Deiectosque procul sacratis dimouet hortis
Obuersosque locat medioque eliminat igni,
In quo perceleri Cherubim euoluitur aestu,
Dum calidus deferuet apex flammasque uolutat.
Quis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,
Consuit euulsas pecudum de uiscere pelles
Operiens nudos calidis de uestibus artus.
Ergo ubi coniugio sese iam fidus Adamus
Esse uirum sensit, nomen genitricis amatae
Exhibet uxori. binos qui germine factus
Continuo genitor diuersis nuncupat orsis.
Atque Cain hic nomen habet, cui iunctus Abelus:
Innocuas multa seruabat cura bidentes,
At alius curuo terram uertebat aratro.
Hi cum perpetuo ferrent sua dona torianti,
Dissimiles fructus sensu suadente dedere.
Nam prior uberibus fuerant quae prosata glebis
Optulit: ast alius miti se deuouet agno,
Exta gerens sincera manu adipemque niualem.
Confestimque placet Domino pia uota tuenti.
Quod propter gelida Cain incanduit ira.
Quem Deus adloquio dignatus talibus infit:
Dic mihi, si rectum uiuas et noxia cernas,
Degere non possis contracto a crimine purus?
Desine mordaci fratrem disperdere sensu,
Qui tibi ceu Domino subiectus colla praebebit.
Nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua
Atque ubi deprensum deserto in gramine uidit,
Elidit geminis fraudans pia guttura palmis.
Quod factum Dominus caelo speculatus ab alto
Disquirit quonam terrarum degat Abelus ?
Ille negat positum custodem se fore fratris.
Cui Deus effatur: nonne uox sanguinis eius
Ad me missa sonat celsumque ascendit ad axem?
Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto:
Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
Inuiso maledicta tibi commissa negabit
Semina et absumtis fructum non proferet herbis,
Torpidus ut multo collidens membra tremore

* * * * * * * * * * * * * * * 


TABVLA MANVSCRIPTORVM

R = codex Victorinus 380, nunc Parisinus, saec. XIII
Morelius = Editio Cypriani Parisiis apud Guil. Desbois a. 1564
Pamelius = Editio Cypriani Antwerpiae a. 1568. 
Oxon. = Editio Oxoniensis a.1682, ed. Io. Fellus Episcopus 
             Oxoniensis et Io. Pearsonius.
v = editiones vel omnes vel aliquot


Incipit liber geneos metricus Cipriani R.  
1 locauit R, creauit v
5 de] a
6 claro et Pamelius, et clare R, et claro Fabricius (Poet. uet. eccles. opera p. 295) 
   
micuerunt R, nituerunt v
8 uersum 8 post u. 9 exh. R 
9 errantia R, uerrentia
15 die R, dies v, cf. u. 19, 21, 32, 40, 44, 139, 145 
19 quinta die R, at quinta
20 aere coni. Cauchius, corpore Rv            
   
uariae s. a. pennae coni. Gronouius
21 pater gelidos R, praegelidos v        spira
22 quadrupedum greges
27 nostris hominem f. ad. unguem Fabricius et v
28 regnat
29 hunc uno Fabricius, hoc uno solo R sed hoc s. l. m. 2 
32 postquam artificis formatum in imagine uidit Oxon.
33 metitur] non patitur coni. Bal. 
36 mixta geminos R
37 uitae] uiuae Fabricius 
40 luce R, quando
41 sacrata st. u. gaudia Morelius et v 
42 exibitis R  
43 uiritim] distinctim Oxon. 
44 adami a domino donata prudentia Morelius et Pamelius,
adami a domino data quae prudentia Fabricius, adami a domino donata
scientia Oxon. 
46 uenturam R
49 reddt R (reddent eius scripturam falso perhibet Sal.) 
55 hortos fort. 
57 fyson
59 prasinus R  
60 euilam R, heuilath
61 ethiopas geon R, aeth. gihon
62 euphrati v
76 pectora R
80 redibit R, remeabit Morelius et v carmine
86 copulit R insuetum coni. Cauchius 
90 cumque] que R
96 tuus R  
97 tunc
98 promptim] promptum est R
99 cadenti
109 proreppere
110 mandere Cauchius, pandere R
111 labentem R  
113 calcent Oehler (Tertull. II p. 775)
114 suadelis R, loquelis Morelius et v 
118 cessitque R
127 ortis
130 calidos
131 menbra frigerent R
133 opperiens Fabricius 
136 bino Morelius et v 
138 cuius R
139 multa R, huius Morelius et v 
140 at R, ast v
142 fructu R  
145 manu sincera gerens
152 praebebit R, daturus Morelius et v 
154 ibi
155 fraudans R, frangens coni. Pamelius 
156 caelo] celso Fabricius 
159 nonne R, numnam Fabricius et v 
164 assumtis v.

Text edited by G. Hartel, S. Thasci Caecili Cypriani Opera Omnia, CSEL 3.3 (1868), pp.283-8.  Transcribed by Roger Pearse, 2002.

This page has been accessed by ****** people since 19th July 2002.


Return to the Tertullian Project / About these pages