Tertulliani liber De Corona Militis


DE CORONA

1. [1] Proxime factum est. Liberalitas praestantissimoram imperatorum 
expungebatur
in castris, milites laureati adibant.
Adhibetur quidam illic magis Dei miles, ceteris constantior
fratribus qui se duobus dominis seruire posse praesumpserant.
Solus libero capite, coronamento in manu otioso, uulgato iam et
ista disciplina christiano, relucebat. [2] Denique singuli designare
et ludere eminus, infrendere comminus. Continuo murmur;
tribuno defertur et persona : iam ex ordine decesserat. Statim
tribunus : « Cur, inquit, tam diuersus habitus ? » Negauit ille
sibi cum ceteris licere. Causas expostulatus, « christianus sum »
respondit. O militem gloriosum in Deo ! Suffragia exinde, et
res ampliata et reus ad praefectos. [3] Ibidem grauissimas paenulas
posuit, releuari auspicatus, speculatoriam morosissimam de
pedibus
absoluit, terrae sanctae insistere incipiens, gladium
nec dominicae defensioni necessarium reddidit, laurea et de
manu claruit. Et nunc, rufatus sanguinis sui spe, calciatus de
euangelii paratura, succinctus acutiore uerbo dei, totus de apostolo 
armatus et de martyrii candida melius coronatus, donatiuum
Christi in carcere expectat. [4] Exinde sententiae super illo, -- nescio
an christianorum : non enim aliae ethnicorum --, ut de abrupto
et praecipiti et mori cupido, qui de habitu interrogatus nomini
negotium fecerit, solus scilicet fortis inter tot fratres commilitones, 
solus christianus. Plane superest ut etiam martyria
recusare meditentur, qui prophetias eiusdem spiritus sancti
respuerunt. [5] Mussitant denique tam bonam et longam pacem
periclitari sibi. Nec dubito quosdam scripturas emigrare, sarcinas 
expedire, fugae accingi de ciuitate in ciuitatem. Nullam
enim aliam euangelii memoriam curant. Noui et pastores eorum:
in pace leones et in proelio ceruos. Sed de quaestionibus confessionum 
alibi docebimus. [6]  At nunc, quatinus et illud opponunt :
« Vbi autem prohibemur coronari ? », hanc magis localem
substantiam causae praesentis aggrediar, ut et qui ex sollicitudine
ignorantiae quaerunt instruantur, et qui in defensionem delicti
contendunt, reuincantur, ipsi uel maxime christiani laureati,
quibus id solum quaestio est, quasi aut nullum aut incertum
saltem habere possit delictum quod patiatur quaestionem. Nec
nullum autem nec incertum hinc interim ostendam.

2. [1] Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias, extra
tempus temptationis eiusmodi. Omnes ita obseruant a catechumenis 
usque ad confessores et martyras uel negatores.
Videris unde auctoritas moris, de qua nunc maxime quaeritur. 
Porro cum quaeritur cur quid obseruetur, obseruari

interim constat. Ergo nec nullum nec incertum uideri potest
delictum quod committitur in obseruationem suo iam nomine
uindicandam, et satis auctoratam consensus patrocinio. [2]  Plane, ut
ratio
quaerenda sit, sed salua obseruatione, nec in destructionem
eius, sed in aedificationem potius, quo magis obserues, cum
fueris etiam de ratione securus. Quale est autem ut tunc quis
in quaestionem prouocet obseruationem, cum ab ea excidit ?
et tunc requirat unde habuerit obseruationem, cum ab ea desiit ?
quando, etsi ideo uelit uideri ad quaestionem uocare uti
ostendat se non deliquisse in obseruationis destitutione,
nihilominus deliquisse eum constet retro in obseruationis
praesumptione. [3] Si enim non deliquit hodie suscepta corona,
deliquit aliquando recusata. Et ideo non ad eos erit iste tractatus,
quibus non competit quaestio, sed ad illos qui studio discendi
non quaestionem deferunt, sed consultationem. Nam nec semper
quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit obseruandum
esse quam didicit. [4]  Et facile est statim exigere ubi scriptum sit
ne coronemur. At enim ubi scriptum est ut coronemur ? Expostulantes 
enim scripturae patrocinium in parte diuersa, praeiudicant 
suae quoque parti scripturae patrocinium adesse debere.
Nam si ideo dicetur coronari licere quia non prohibeat scriptura,
aeque retorquebitur ideo coronari non licere quia scriptura non
iubeat. Quid faciet disciplina ? Vtrumque recipiet, quasi neutrum 
prohibitum sit, an utrumque reiciet, quasi neutrum
praeceptum sit ? -- « Sed quod non prohibetur ultro permissum
est. » -- Immo prohibetur quod non ultro est permissum.

3. [1] Et quamdiu per hanc lineam serram reciprocabimus, habentes
obseruationem inueteratam, quae praeueniendo statum fecit ?
Hanc si nulla scriptura determinauit, certe consuetudo corroborauit, 
quae sine dubio de traditione manauit. Quomodo
enim usurpari quid potest, si traditum prius non est ? Etiam
in traditionis obtentu exigenda est, inquis, auctoritas scripta.
[2] Ergo quaeramus an et traditio nisi scripta non debeat recipi.
Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla praeiudicent
aliarum obseruationum, quas sine ullius scripturae instrumento,
solius traditionis titulo et exinde consuetudinis patrocinio
uindicamus. Denique, ut a baptismate ingrediar, aquam adituri
ibidem, sed et aliquanto prius in ecclesia, sub antistitis manu,
contestamur nos renuntiare diabolo et pompae et angelis
eius. [3] Dehinc ter mergitamur amplius aliquid respondentes
quam Dominus in euangelio determinauit. Inde suscepti, lactis
et mellis concordiam praegustamus, exque ea die lauacro quotidiano 
per totam ebdomadem abstinemus. Eucharistiae sacramentum, 
et in tempore uictus et omnibus mandatum a Domino,
etiam antelucanis coetibus nec de aliorum manu quam praesidentium 
sumimus. Oblationes pro defunctis, pro nataliciis, annua
die facimus. [4] Die dominico ieiunium nefas ducimus, uel de
geniculis adorare. Eadem immunitate a die Paschae in Pentecosten 
usque gaudemus. Calicis aut panis etiam nostri aliquid
decuti in terram anxie patimur. Ad omnem progressum atque
promotum, ad omnem aditum et exitum, ad uestitum, ad calciatum
ad lauacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia,
quacumque nos conuersatio exercet, frontem signaculo
terimus.

4. [1] Harum et aliarum eiusmodi disciplinarum si legem expostules, 
scripturarum nullam leges. Traditio tibi praetendetur
auctrix et consuetudo confirmatrix et fides obseruatrix. Rationem 
traditioni et consuetudini et fidei patrocinaturam aut ipse
perspicies aut ab aliquo qui perspexerit disces. Interim non
nullam esse credes cui debeatur obsequium. [2] Adicio unum adhuc
exemplum, quatinus et de ueteribus docere conueniet. Apud
Iudaeos tam sollemne est feminis eorum uelamen capitis ut
inde noscantur. Quaero legem, apostolum differo. Si Rebecca
conspecto procul sponso uelamen inuasit, priuatus pudor
legem facere non potuit, aut, causae suae fecerit, tegantur
uirgines solae, et hoc nuptum uenientes, nec antequam cognouerint 
sponsos. [3] Si et Susanna in iudicio reuelata argumentum
uelandi praestat, possum dicere : « Et hic uelamen arbitrii
fuit.» Rea uenerat, erubescens de infamia sua, merito abscondens
decorem, uel quia timens iam placere. Ceterum in stadio
mariti non putem uelatam deambulasse quae placuit. Fuerit
nunc uelata semper, in ipsa quoque legem habitus requiro
uel in quacumque alia. [4] Si legem nusquam reperio, sequitur
ut traditio consuetudini morem hunc dederit, habiturum quandoque 
apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. His
igitur exemplis renuntiatum erit posse etiam non scriptam
traditionem in obseruatione defendi, confirmatam consuetudine,
idonea teste probatae tunc traditionis ex perseuerantia obseruationis. 
[5]
 Consuetudo autem etiam in ciuilibus rebus pro lege
suscipitur, cum deficit lex, nec differt scriptura an ratione consistat, 
quando et legem ratio commendet. Porro si ratione lex
constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit a quocumque
productum. An non putas omni fideli licere concipere et constituere, 
dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinae conducat,
quod saluti proficiat, dicente Domino : « Cur autem non et a
uobis ipsis quod iustum iudicatis ? » [6] Et non de iudicio tantum,
sed de omni sententia rerum examinandarum dicit et apostolus :
« Si quid ignoratis, Deus uobis reuelabit», solitus et ipse consilium 
subministrare, cum praeceptum Domini non habebat,
et edicere a semetipso, spiritum Dei habens deductorem
omnis ueritatis. Itaque consilium eius diuini iam praecepti
instar obtinuit de rationis diuinae patrocinio. [7]  Hanc nunc
expostula saluo traditionis respectu, quocumque traditore censetur, 
nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et in primis
consuetudinis ipsius quae propterea colenda est ne non sit
rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas non
an obseruanda sit tibi consuetudo, sed cur.

5. [1] Maior efficitur ratio christianarum obseruationum, cum
illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est.
Ideoque haec prima praescribit coronam capiti non conuenire.
Puto autem, naturae Deus, Deus noster, qui figurauit hominem 
et fructibus rerum appetendis, iudicandis, consequendis
certos in eo sensus ordinauit propria membrorum quodam
modo organa: auditum in auribus fodit, uisum in oculis accendit,
gustum in ore conclusit, odoratum in naribus uentilauit, contactum 
in manibus extimauit. [2] Per haec exterioris hominis ministeria
interiori homini ministrantia fructus munerum diuinorum ad
animam deducuntur a sensibus. Quis igitur fructus ex floribus ?
Substantia enim propria, certe praecipua, coronarum flores agri.
Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque. Qui erunt
sensus coloris et odoris ? Visus, opinor, et odoratus. Istos sensus
quae membra sortita sunt ? Oculi, nisi fallor, et nares. Vtere
itaque floribus uisu et odoratu, quorum sensuum fructus est,
utere per oculos et nares, quae eorum sensuum membra sunt.
Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo. [3] Quamquam
nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit : hoc sint
tibi flores et inserti et innexi, et in filo et in scirpo, quod liberi,
quod soluti : spectaculi scilicet et spiraculi res. Coronam, si
forte, fascem existima florum per seriem comprehensorum,
ut plures semel portes, ut omnibus pariter utaris. Iam uero et
in sinum conde, si tanta munditia est, et in lectulum sparge,
si tanta mollitia est, et in poculum crede, si tanta innocentia
est : tot modis fruere quot et sentis. [4] Ceterum in capite quis
sapor floris, quis coronae sensus, nisi uinculi tantum, quo neque
color cernitur neque odor ducitur nec teneritas commendatur ?
Tam contra naturam est florem capite sectari quam cibum
aure, quam sonum nare. Omne autem, quod contra naturam
est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos uero etiam
elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.

6. [1] Quaeres igitur Dei legem ? Habes communem istam
in publico mundi, in naturalibus tabulis ad quas et apostolus solet
prouocare, ut cum in uelamine feminae : « Nec natura, inquit,
uos docet ? », ut cum ad Romanos, natura facere dicens nationes
ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem. 
Sed et in priore epistula naturalem usum conditionis in
non naturalem masculos et feminas inter se demutasse affirmans
ex retributione erroris in uicem poenae, utique naturalibus patrocinatur. 
[2]
 Ipsum Deum secundum naturam prius nouimus, scilicet
deum appellantes deorum, et bonum praesumentes et iudicem
inuocantes. Quaeris an conditioni eius fruendae natura nobis
debeat praeire ? Ne illa ui rapiamur qua Dei aemulus uniuersam 
conditionem, certis usibus homini mancipatam, cum
ipso homine corrupit : unde eam et apostolus inuitam ait uanitati 
succidisse, uanis primum usibus, tum turpibus et iniustis
et impiis subuersam. [3] Sic itaque et circa uoluptates spectaculorum 
infamata conditio est ab eis qui natura quidem omnia
Dei sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem
deficiunt illud quoque intellegere, omnia esse a diabolo mutata.
Sed et huic materiae propter suauiludios nostros Graeco quoque
stilo satis fecimus.

7. [1] Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem 
communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae
religionis pignore, qua Deum naturae de proximo colentes,
atque ita uelut ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant,
quae nostro priuatim capiti coronamentis, et quidem omnibus
interdicunt. [2] Nam et urguemur a communione naturalis disciplinae 
conuerti ad proprietatem christianam totam iam defendendam 
per ceteras quoque species coronarum, quae aliis
usibus prospectae uidentur ut aliis substantiis structae, ne, quia
non ex floribus constant, quorum usum natura signauit, ut
ipsa haec laurea militaris, non credantur admittere sectae interdictionem 
quia euaserint naturae praescriptionem. Video igitur
et curiosius et plenius agendum ab originibus usque ad profectus 
et excessus rei. [3] Litterae ad hoc saeculares necessariae. De
suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas
attigi, credo, sufficient. Si fuit aliqua Pandora, quam primam 
feminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum 
est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur, unde
Pandora. Nobis uero Moyses, propheticus, non poeticus pastor,
principem feminam Euam facilius pudenda foliis quam tempora
floribus incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed ut de
mendacio erubescenda est coronae origo, iam nunc et de ueritatibus 
suis. [4] Certe enim ceteros fuisse constat auctores rei uel
illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, 
Iouem Diodorus post deuictos Titanas hoc munere a
ceteris honoratum. Dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae
sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani opus, ac post Liberi
munus, postea sidus. Iunoni uitem Callimachus induxit. Ita et Argi
signum eius palmite redimitum, subiecto pedibus corio leonino,
insultantem ostentat nouercam de exuuiis utriusque priuigni.
Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nunc
apium. [5] Habes tragoediam Cerberi, habes Pindarum atque Calli-
machum, qui et Apollinem memorat interfecto Delphico dracone 
lauream induisse, qua supplicem. Erant enim supplices
coronati apud ueteres. Liberum, eundem apud Aegyptios
Osirim, Harpocration industria ederatum argumentatur, quod
ederae naturae sit cerebrum ab heluco defensare. Sed et alias
Liberum principem coronae, plane laureae in qua ex Indis
triumphauit, etiam uulgus agnoscit, cum dies in illum sollemnes
Magnam appellat Coronam. [6] Si et Leonis Aegyptii scripta euoluas
prima Isis repertas spicas capite circumtulit, rem magis
uentris. Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac
quoque materia commentator Claudius Saturninus. [7] Nam est illic
de coronis liber, et origines et causas et species et sollemnitates
earum ita edisserens ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam 
frondis, nullum caespitem aut palmitem non alicuius
capiti inuenias consecratum: quo satis instruamur quam alienum
iudicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam 
et in eorum deinceps honorem dispensatam, quos saeculum
deos credidit. [8]  Si enim mendacium diuinitatis diabolus operatur,
in hac etiam specie a primordio mendax, sine dubio et eos ipse
prospexerat, in quibus id mendacium diuinitatis ageretur. Quale
igitur habendum est apud homines Dei ueri quod agentibus
candidatis
diaboli introductum et ipsis a primordio dicatum
est, quoque iam tunc idolis latriae initiabantur ab idolis et in idolis
adhuc uiuis ? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam, quae
idolis ab aliis fiunt ad daemonas pertinent. [9]  Porro si quae alii
idolis faciunt ad daemonas pertinent, quanto magis quod ipsa sibi
idola fecerunt, cum aduiuerent ? Ipsi scilicet sibi procurauerunt
daemones, per eos in quibus esurierant ante quod procurauerunt.

8. [1] Tene interim hunc finem, dum incursum quaestionis excutio.
Iam enim audio dici et alia multa, ab eis prolata quos saeculum
deos credidit, tamen et in nostris hodie usibus et in pristinorum
sanctorum et in Dei rebus et in ipso Christo deprehendi, non alias
scilicet homine functo quam per communia ista instrumenta
exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc in
origines disceptabo. [2] Primus litteras Mercurius enarrauerit :
necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga
Deum studiis. Sed et si neruos idem in sonum strinxit, non negabo
et hoc ingenium eius sanctis fecisse et Deo ministrasse, audiens
Dauid. Primus medellas Aesculapius explorauerit : meminit
et Esaias Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse,
scit et Paulus stomacho uinum modicum prodesse. Sed et
Minerua prima molita sit nauem : uidebo nauigantem Ionan
et apostolos. [3] Plus est quod et Christus uestitur; habebit etiam,
paenulam Paulus. Si et uniuscuiusque suppellectilis et singulorum 
uasorum
aliquem ex diis saeculi auctorem nominaris,
agnoscam necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et
cum peluem discipulorum pedibus offert, et cum aquam ex
urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur, propria Osiridis
ueste. [4] Huiusmodi quaestioni sic ubique respondeo, admittens
quidem utensilium communionem, sed prouocans eam ad
rationalium et inrationalium distinctionem, quia passiuitas fallit
obumbrans corruptelam conditionis qua subiecta est uanitati.
[5] Dicimus enim ea demum et nostris et superioribus usibus et Dei
rebus et ipsi Christo competisse, quae meras utilitates et certa
subsidia et honesta solacia necessariis uitae humanae procurant,
ut et ipso Deo inspirante dantur, priore prospectore et instructore 
et oblectatore, si forte, hominis sui ; quae uero
hunc ordinem excesserunt, ea non conuenire usibus nostris,
praesertim quae propterea scilicet nec apud sanctum ullum nec
in Dei rebus nec in conuersationibus Christi recognosci est.

9. [1] Quis denique patriarches, quis prophetes, quis leuites aut
sacerdos aut archon, quis uel postea apostolus aut euangelizator
aut episcopus inuenitur coronatus ? Puto, nec ipsum Dei templum 
nec arca testamenti, nec tabernaculum martyrii, nec altare,
nec candelabrum, quibus utique et in prima dedicationis sollemnitate 
et in secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, 
si dignum Deo esset. [2] Atquin si figurae nostrae fuerunt,
-- nos enim sumus et templa Dei et altaria et luminaria et
uasa
, -- hoc quoque figurate portendebant, homines Dei
coronari non oportere. Imagini ueritas respondere debebit.
Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breuiter
interim
audies : « Sic et tu coronare; licitum est. » [3] Tamen nec
illam impietatis contumeliosae coronam populus consciuit.
Romanorum militum fuit commentum, ex usu rei saecularis,
quem populus Dei nec publicae umquam laetitiae nec ingenitae
luxuriae nomine admisit, facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis 
reuertens de captiuitate Babyloniae quam cum coronis, et
post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis.
[4] Nam neque laetitiae descriptio neque luxuriae denotatio de
coronae decore aut dedecore tacuisset. Adeo et Esaias : « Quoniam, 
inquit, cum tympanis et psalteriis et tibiis uinum bibunt»,
dicturus etiam « cum coronis », si umquam hic usus fuisset et
in Dei rebus.

10. [1] Ita cum idcirco proponis deorum saecularium commenta
etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque
capitis communi usui uindices, ipse tibi iam praescribis non
habendum in communione usus apud nos quod non inueniatur
in Dei rebus. Quid enim tam indignum Deo quam quod dignum
idolo? Quid autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? [2] Nam
et mortuorum est ita coronari, quoniam et ipsi idola statim fiunt et
habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria
est. Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti ea re,
cuius careant sensu, atque si abuti eo uellent, si sensu non
carerent. Nulla uero distantia est abutendi, cum ueritas cessat
utendi: cessante natura sentiendi qua uult, quis abutatur, cum
non habeat qua utatur ? [3] Nobis autem abuti apud apostolum
non licet, facilius non uti docentem. Nisi quod nec abutuntur
qui nihil sentiunt, sed uacant totum, et est ipsum quoque
opus mortuum, quantum in idolis, uiuum plane, quantum in
daemoniis ad quae pertinet superstitio. « Idola nationum, inquit
Dauid, argentum et aurum : oculos habent, nec uident, nares,
nec odorantur, manus, nec contrectabunt. » [4] Per haec enim
floribus frui est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, 
tales iam sunt qui secundum idolorum ornatum quid
utuntur. Omnia munda mundis; ita et immunda omnia immundis.
Nihil autem immundius idolis. -- Ceterum substantiae mundae,
ut Dei res, et hac sua condicione communes usui. -- Sed et ipsius
usus administratio interest. [5] Nam et ego mihi gallinaceum
macto, non minus quam Aesculapio Socrates, et si me odor
alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid incendo, sed non
eodem ritu, nec eodem habitu, nec eodem apparatu, quo agitur
apud idola. Si enim uerbo nudo conditio polluitur, -- ut
apostolus docet : « Si quis autem dixerit : hoc idolothytum 
est, ne contigeris », -- multo magis, cum saltitaueris
habitu
et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur. Ita et
corona idolothytum efficitur. [6] Hoc enim ritu et habitu et apparatu
idolis immolatur auctoribus suis, quorum eo uel maxime proprius
est usus, ne in communionem possit admitti, quod in Dei rebus
non inuenitur. Propterea apostolus clamat : « Fugite idololatriam ! » 
Omnem utique et totam. [7] Recogita siluam et quantae
latitant spinae. Nihil dandum idolo; sic nec sumendum ab
idolo. Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli
habitu uideri ? Quae communio Christo et Beliae ? Et ideo
fugite. Longum enim diuortium mandat ab idololatria.
In nullo proxime agendum : draco etiam terrenus de
longinquo homines spiritu absorbet. [8]  Altius Iohannes :
« Filioli, inquit, custodite uos ab idolis! »; non iam ab idololatria
quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa effigie eorum. Indignum
enim ut imago Dei uiui imago idoli et mortui fias. Vsque adhuc
proprietatem istius habitus et ex originis censu et ex superstitionis
usu idolis uindicamus, ex eo praeterea quod, dum in rebus Dei non
refertur, magis magisque illorum deputatur in quorum et antiquitatibus 
et sollemnitatibus et officiis conuenitur. [9]  Ipsae denique
fores et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes
eorum coronantur. Habes omnium collegiorum sacerdotalium
coronas apud Claudium. Sed et illam interstruximus distinctionem 
differentium
rationalium et inrationalium eis occurrentem, 
qui communionem in omnibus de quorundam exemplorum 
occasione defendunt. [10]  Ad hanc itaque partem causas iam
ipsas coronarias inspici superest, ut, dum ostendimus extraneas, 
immo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis
patrocinio fultam probemus, quo posset habitus huiusmodi
quoque communioni uindicari, sicut et quidam quorum exempla
nobis obiectantur.

11. [1] Etenim, ut ipsam causam coronae militaris aggrediar, puto
prius conquirendum an in totum christianis militia conueniat.
Quale est alioquin de accidentibus retractare, cum a praecedentibus 
culpa sit ? Credimusne humanum sacramentum
diuino superduci licere, et in alium dominum respondere
post Christum, et eierare patrem ac matrem et omnem proximum, 
quos et lex honorari et post Deum diligi praecepit, quos
et euangelium, solum Christum pluris faciens, sic quoque hono-
rauit ? [2]  Licebit in gladio conuersari, Domino pronuntiante gladio
periturum qui gladio fuerit usus ? Et proelio operabitur filius
pacis, cui nec litigare conueniet ? Et uincula et carcerem et
tormenta et supplicia administrabit, nec suarum ultor iniuriarum ? 
[3]
 Iam et stationes aut aliis magis faciet quam Christo, aut
et dominico die, quando nec Christo ? Et excubabit pro templis
quibus renuntiauit ? Et cenabit illic, ubi apostolo non placet ?
Et quos interdiu exorcismis fugauit, noctibus defensabit, incum-
bens et requiescens super pilum quo perfossum est latus Christi ?
Vexillum quoque portabit aemulum Christi ? Et signum postulabit
a principe, qui iam a Deo accepit ? Mortuus etiam tuba
inquietabitur aeneatoris, qui excitari a tuba angeli expectat ?
Et cremabitur ex disciplina castrensi christianus, cui cremari 
non licuit, cui Christus merita ignis indulsit ? [4]  Quanta
alibi inlicita circumspici possunt castrensium munium, transgressioni 
interpretanda! Ipsum de castris lucis in castra tenebrarum
nomen deferre transgressionis est. Plane, si quos militia praeuentos 
fides posterior inuenit, alia condicio est, ut illorum quos
Iohannes admittebat ad lauacrum, ut centurionum fidelissimorum 
quem Christus probat et quem Petrus catechizat, dum
tamen, suscepta fide atque signata, aut deserendum statim sit,
ut a multis actum, aut omnibus modis cauillandum, ne quid
aduersus Deum committatur quae nec extra militiam permittuntur, 
aut nouissime perpetiendum pro Deo, quod aeque
fides pagana condixit. [5]  Nec enim delictorum impunitatem
aut martyriorum immunitatem militia promittit. Nusquam
christianus aliud est, unum euangelium et idem : Iesus negaturus
omnem negatorem et confessurus omnem confessorem, et saluam
facturus animam pro nomine eius amissam, perditurus autem
de contrario aduersus nomen eius lucri habitam. Apud hunc tam
miles est paganus fidelis quam paganus est miles fidelis. [6]  Non
admittit status fidei necessitates. Nulla est necessitas delinquendi,
quibus una est necessitas non delinquendi. Nam et ad sacrifican-
dum et directo negandum necessitate quis premitur tormentorum
siue poenarum. Tamen nec illi necessitati disciplina coniuet, quia
potior est necessitas timendae negationis et obeundi martyrii
quam euadendae passionis et implendi officii. [7]  Ceterum
subuertit totam substantiam sacramenti causatio eiusmodi, ut
etiam uoluntariis delictis fibulam laxet. Nam et uoluntas
poterit necessitas contendi, habens scilicet unde cogatur
uel ipsa. Haec praestruxerim et ad ceteras officialium
coronarum causas, quibus familiarissima est aduocatio
necessitatis, cum idcirco aut officia fugienda sunt ne
delictis incidamus, aut martyria toleranda sunt ut officia
rumpamus. De prima specie quaestionis, etiam militiae
ipsius inlicitae, plura non faciam, ut secunda reddatur, ne,
si omni ope expulero militiam, frustra iam de corona militari
prouocarim. Puta denique licere militiam usque ad causam
coronae.

12. [1] Sed et de corona prius dicamus. Laurea ista Apollini uel Libero
sacra est, illi ut deo telorum, huic ut deo triumphorum. Sic docet
Claudius, [2] cum et myrto ait milites redimiri solere: Veneris enim
myrtus, matris Aeneadarum, etiam amiculae Martis, per
Iliam et Romulos Romanae. Sed ego Venerem non credo
ex hac parte cum Marte Romanam, qua pelicis dolor est.
Cum et olea militia coronatur, ad Mineruam est idololatria,
armorum aeque deam, sed et pace cum Neptuno inita ex hac
arbore coronatam. In his erit serti militaris superstitio, ubique
polluta et polluens omnia. Quae iam polluantur et causis. [3] Ecce
annua uotorum nuncupatio : quid uidetur ? Prima in principiis,
secunda in capitoliis. Accipe, post loca, et uerba : « Tunc tibi,
Iuppiter, bouem cornibus auro decoratis uouemus esse futurum. » 
Cuius sententiae uox est ? Vtique negationis. Etiam
si tacet illic christianus ore, coronatus capite respondit.
Eadem laurea in donatiui dispensationem denuntiatur. Plane
non gratuita [4] idololatria, aliquibus aureis uenditans Christum,
ut argenteis Iudas. Hoc erit « Non potestis Deo seruire et
mammonae », mammonae manum tradere et Deo absistere ?
Hoc erit « Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae Dei
Deo », nec hominem Deo reddere et denarium Caesari auferre ?
Triumphi laurea foliis struitur an cadaueribus ? lemniscis ornatur
an bustis ? unguentis delibuitur an lacrimis coniugum et matrum?
Fortasse quorundam et christianorum : et apud barbaros
enim Christus. [5]  Qui hanc portauerit in capite causam, nonne et
ipse pugnauit ? Est et alia militia, regiarum familiarum. Nam et
castrenses appellantur, munificae et ipsae sollemnium Caesarianorum. 
Sed et tu proinde miles ac seruus alterius, et si duorum,
Dei et Caesaris, certe tunc non Caesaris, cum te Deo debes,
etiam in communibus, credo, potiori.

13. [1] Coronant et publicos ordines laureis publicae causae, magistratus 
uero insuper aureis, ut Athenis, ut Romae. Superferuntur
etiam illis Etruscae. Hoc uocabulum est coronarum quas
gemmis et foliis ex auro quercinis ab Ioue insignes ad deducendas 
tensas cum palmatis togis sumunt. Sunt et prouinciales 
aureae, imaginum pro numero capita maiora quaerentes.
Sed tui ordines et tui magistratus et ipsum curiae nomen ecclesia
est Christi. Illius es concriptus in libris uitae. [2] Illic purpurae tuae
sanguis Domini, et clauus latus in cruce ipsius; illic secures,
ad caudicem iam arboris positae; illic uirgae ex radice Iesse.
Viderint et publici equi cum coronis suis. Dominus tuus, ubi
secundum scripturam Hierusalem ingredi uoluit, nec asinum
habuit priuatum. « Isti in curribus et isti in equis, nos autem in
nomine Domini nostri inuocabimus. » [3] Ab ipso incolatu Babylonis 
illius in Apocalypsi Iohannis submouemur, nedum a
suggestu. Coronatur et uulgus, nunc ex principalium prosperitatum 
exultatione, nunc ex municipalium sollemnitatum proprietate. 
Est enim omnis publicae laetitiae luxuria captatrix. [4] Sed tu,
peregrinus mundi huius et ciuis ciuitatis supernae Hierusalem,
-- « Noster, inquit, municipatus in caelis », -- habes tuos census,
tuos fastos, nihil tibi cum gaudiis saeculi, immo contrarium debes.
« Saeculum enim gaudebit, uos uero lugebitis. » Et, puto, felices
ait lugentes, non coronatos. Coronant et nuptiae sponsos. Et
ideo non nubemus ethnicis, ne nos ad idololatriam usque
deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt. [5] Habes legem
a patriarchis quidem, habes apostolum in Domino nubere
iubentem. Coronat et libertas saecularis. Sed tu iam
redemptus es a Christo, et quidem magno. Seruum alienum quomodo 
saeculum manumittet? Etsi libertas uidetur, sed et seruitus
uidebitur: omnia imaginaria in saeculo et nihil ueri. Nam et tunc
liber hominis eras, redemptus a Christo, et nunc seruus es Christi,
licet manumissus sis ab homine. [6]  Si ueram putes saeculi libertatem, 
ut et corona eam consignes, redisti in seruitutem hominis,
quam putas libertatem, amisisti libertatem Christi, quam putasti
seruitutem. Numquid et agonisticae causae disputabuntur, quas
statim tituli sui damnant, sacras et funebres scilicet ? Hoc enim
superest, ut Olympius Iuppiter et Nemaeus Hercules et misellus
Archemorus et Antinous infelix in christiano coronentur, ut
ipse spectaculum fiat quod spectare non debet. [7]  Vniuersas, ut
arbitror, causas enumerauimus, nec ulla nobiscum est : omnes
alienae, profanae, inlicitae, semel iam in sacramenti testatione
eieratae. Haec enim erant pompae diaboli et angelorum eius :
officia saeculi, honores, sollemnitates, popularitates, falsa uota,
humana seruitia, laudes uanae, gloriae turpes; et in omnibus
istis idololatriae, in solo quoque censu coronarum, quibus
omnia ista redimita sunt. [8]  Praefabitur quidem Claudius etiam cae-
lum sideribus apud Homeri carmina coronatum, certe a Deo, certe
homini : igitur et homo ipse a deo coronandus est. Ceterum
a saeculo coronantur et lupanaria et latrinae et pistrinae et
carcer et ludus et ipsa amphitheatra et ipsa spoliaria ipsaeque
libitinae. Quam sacer sanctusque, quam honestus ac mundus
sit habitus iste, noli de uno poetico caelo, sed de totius mundi
commerciis aestimare. [9]  At enim christianus nec ianuam
suam laureis infamabit, si norit quantos deos etiam ostiis
diabolus adfinxerit : Ianum a ianua, Limentinum a limine,
Forculum et Carnam a foribus atque cardinibus, etiam
apud Graecos Thyraeum Apollinem et Antelios daemonas.

14. [1] Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, immo
iam dixerim Christo, siquidem caput uiri Christus est : tam
liberum quam et Christus, ne uelamento quidem obnoxium,
nedum obligamento. Porro et quod obnoxium est uelamento,
caput feminae, hoc ipso iam occupatum non uacat etiam obligamento. 
Habet humilitatis suae sarcinam. [2] Si nudo capite uideri
non debet propter angelos, multo magis coronato. Fortasse tunc
illos coronato scandalizauerit. Quid enim est in capite feminae
corona quam formae lena, quam summae lasciuiae nota, extrema
negatio uerecundiae, conflatio inlecebrae ? Propterea nec ornabitur 
operosius mulier ex apostoli prospectu, ut nec crinium
artificio coronetur. [3]  Qui tamen et uiri caput est et feminae
facies, uir ecclesiae Christus Iesus, quale, oro te, sertum pro
utroque sexu subiit ? Ex spinis, opinor, et tribulis, in figuram
delictorum quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem
uirtus crucis, omnem aculeum mortis in dominici capitis
tolerantia obtundens, certe praeter figuram : contumelia in
promptu est, et dedecoratio et turpitudo et his implexa saeuitia.
[4]  Quae tunc Domini tempora et foedauerunt et lancinauerunt,
uti tu nunc laurea et myrto et olea et inlustriore quaque fronde
et, quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae
lectis
et utrisque liliis et omnibus uiolis coroneris, etiam gemmis
forsitan et auro ? ut et illam Christi coronam aemuleris, quae
postea ei obuenit ? Atquin et fauos post fella gustauit, nec
ante rex gloriae a caelestibus salutatus est quam rex Iudaeorum
proscriptus in cruce, minoratus primo a patre modico quid
citra angelos, et ita gloria et honore coronatus. Si ob haec
caput ei tuum debes, tale, si forte, ei repende, quale suum pro
tuo obtulit, aut nec floribus coroneris si spinis non potes, quia
floribus non potes.

15. [1] Serua Deo rem suam intaminatam. Ille eam, si uolet, coronabit. 
Immo et uult, denique inuitat : « Qui uicerit, inquit,
dabo ei coronam uitae. » Esto et tu fidelis ad mortem, decerta
et
tu bonum agonem, cuius coronam et apostolus repositam
sibi merito confidit. Accipit et angelus uictoriae coronam,
procedens in candido equo ut uinceret; at alius iridis
ambitu ornatur caelesti prasio. Sedent et presbyteri coronati,
eodemque auto et ipse filius hominis super nubem micat. [2]  Si tales
imagines in uisione, quales ueritates in repraesentatione ? Illas
aspice, illas adora. Quid caput strophiolo aut dracontario damnas,
diademati destinatum ? Nam reges nos Deo et patri suo fecit
Christus Iesus. Quid tibi cum flore morituro ? Habes florem
ex uirga Iesse, super quem tota diuini Spiritus gratia requieuit,
florem incorruptum, immarcescibilem, sempiternum. [3]  Quem et
bonus miles eligendo in caelesti ordinatione profecit. Erubescite,
commilitones eius, iam non ab ipso iudicandi, sed ab aliquo
Mithrae milite. Qui cum initiatur in spelaeo, in castris uere
tenebrarum, coronam interposito gladio sibi oblatam quasi
mimum martyrii, dehinc capiti suo accommodatam, monetur
obuia manu a capite pellere et in humerum, si forte, transferre,
dicens Mithran esse coronam suam. [4]  Atque exinde numquam
coronatur, idque in signum habet ad probationem sui, sicubi
temptatus fuerit de sacramento, statimque creditur Mithrae
miles, si deiecerit coronam, si eam in deo suo esse dixerit.
Agnoscamus ingenia diaboli, idcirco quaedam de diuinis affectantis 
ut nos de suorum fide confundat et iudicet.

 


[Text is as Fontaine, except that words split have been rejoined on the starting line. Apparatus follows]

CONSPECTVS SIGLORVM : CODICES ET EDITIONES ANTIQVIORES

A.... codex Parisinus Latinus 1622, saec. ix (Agobardinus).
F .... codex Florentinus Magliabechianus, conventi soppressi I, VI, 10, saec. xv.
N.... codex Florentinus Magliabechianus, conventi soppressi I, VI, 9, saec. xv.
X.... codex Luxemburgensis 75, saec. xv.
R1 ... Beati Rhenani editio princeps, Basileae, 1521.
R2 ... Beati Rhenani editio secunda, Basileae, 1528.
R3 ... Beati Rhenani editio tertia, Basileae, 1539.
B .... Martini Mesnartii editio (quae et Iohannis Gangnaei perperam dicta est), Parisiis, 1545.

EMENDATORES

Cas. .......... Castiglioni. 
Fin. .......... Fine. 
Gom. ......... Gomperz. 
Hil. .......... Hildebrand. 
Iun. .......... Iunius. 
Kro. .......... Kroymann. 
Lac. .......... La Cerda. 
Lat. ............ Latinus.
Mar. ........... Marra.
Oeh. ............ Oehler.
Pri. ............ Prinz.
Rig. ............ Rigault.
Thö. ........... Thörnell.
Vrs. ........... F. Orsini.

VARIA

codd..... consensus codicum AFNX et editionum RB.
coni. .... in apparatu uel in margine editionis coniecit.
R ...... consensus trium editionum Beati Rhenani.


title. de corona : incipit liber de corona feliciter A. incipit (i. liber FX) de c. militis FNX de c. militis RB (et sub fine libri FN2).

1, 1. factum AFXR12: -ta NR3B // liberalitas ANR3B : -tate FXR12.
expungebatur A : -bantur FNXRB.
posse NXRB : po... A non p. F // praesumpserant N : ...serant A -rat FXRB // uulgato edd. : ...gato A -ta FNXRB // christiano A : -norum FNXRB.
2. et ludere A : eludere FNXRB.
tribuno codd. : tr. nomen Kro. // decesserat A : acce- FNXRB // habitus A : -tu FNXRB // sibi cum ceteris A : cum c. s. tr. FNXRB.
gloriosum in deo A. : in deo (deum R12) gl. FNXRB // ampliata A : apud acta FNXRB // ad praefectos edd. : ad praef..... A apud pr. FNXRB.
de pedibus edd. : de ..dibus A ped. FXRB deesi N.
claruit FXR12 : ...ruit A caruit R3 B, Kro, corruit Rig. deruit Oeh. deest N //
rufatus A : -tu FXR12 russatus R3 B deest N // calciatus N : ..lciatus A calcea- FXRB.
candida AFXR12 : c. laurea NR3 B // coronatus codd. : coro..... A -andus Lac.
5. mussitant FXRB : musi- AN.
euangelii A1 RB : -lio (de -lio N) A2FNX.
et in proelio AFN : in pr. XRB.
6. quatinus A : quate- FXR12 quia maxime NR3 B.
defensionem A : -one FNXR.13 B -oue R2 // id solum A : in solatium FNXRB id solum in solatium Kro. // habere A : -ri FNRB deest X.

2, 1. capite codd. : -ti Vrs. // martyras A. : -res FNXRB.
uideris A : -rint FXRB -rit quis N // nunc maxime A : cum m. FXRB quam m. N // porro... obseruari FNXRB : quid obseruari A.
2. ut ratio AFXR.12 : sic tamen ut r. NR3B.
desiit codd, : desciit edd. nonnulli.
uti A : ut FNXRB.
3. nec semper Kro. : et semper codd. // credidit A : credit NR3B cedit FXR12.
4. at... coronemur FNXRB: at enim scriptum est A. // expostulantes FNXRB: -lant A.
parti R3 B : -tis FNXR12 deest A.

3, 2. traditio nisi A : traditionis FXR12 traditio non NR3B.
et exinde A : exinde FNXRB.
ebdomadem AFN : hebdomadam RB ebdomodam X.
4. ad calciatum A2 : aut c. A1 et calcia- N et calcea- FXRB.
signaculo AFXR12 : crucis s. NR3B.

4, 1. scripturarum FNXRB : -ram A // nullam leges A : nulla legis FXR12 nullam inuenies NR3 B // et consuetudo A : cons. FNXRB.
2. quatinus A : quatenus FXRB quantus N // conueniet AN : -niat FXRB.
3. infamia sua ARB : -mio suo FNX.
legem habitus ANR3B : lege habitum FXR12.
4. in obseruatione AFXRB : in -nem N obseruatione Kro.
5. ratione lex AN : lex ratione tr. FXRB.
iustum A : i. est FNXRB et edd. plures.
6. iudicio codd. : iusti iud. Kro.
et edicere Mar.: et dicere A et quaedam ed. FNRB et quod edicere X // semetipso A : sem. sed et ipse FNXR3B sem. sed et ipsum R12 sem. scilicet et ipse Kro. // consilium A : c. et dictum FN 2 XR12 c. et edictum R3B c. et delictum N1.
7. expostula FNXRB : -lo A // et hanc codd. : et hunc Kro.

5, 1. praescribit AX : -bet FNRB.
naturae deus deus scripsi : ...ae deus A naturae deus FNXRB naturae dominus deus Rig.
2. ministrantia NR3 B : -ntis R12 -nti FX administrantia A.
quae eorum s. m. Hil. : quorum s. m. codd. // sensuum FNXRB : -sus A.
existima Kro. : -mas codd. deest A.
4. quo A : quia FNXRB.

6, 1. quaeres AR23 B : -rens FNR1 querens X // habes A : habens FNXRB.
priore epistula N : pr. epistola RB pr. epistolae (-le F) AFX pr. epistulae parte Kro.
naturalibus A. : -li usui RB -lium sui FNX.
2. scilicet Oeh. : sed AFNR12 et coni. R2 et scripsit Rig. secundum X Om. R3B // et bonum AN : bonum FXRB.
illa ui scripsi : illa corruptela coni. Kro. illa codd. et edd.
3. intellegere A : intelligere FN intellege XRB // esse a diabolo mutata Rig. : esse ........o mutata A a d. esse m. tr. FNXRB.

7, 1. sed A : et FNXRB sed et Kro. // pignore Iun. : -ra AFXRB pignera N // de proximo Rig. : de proxime A proximo FNXRB proximum coni. R2 // dispiciant R3 B : desp- AFNXR2.
2. urguemur AX : urge- FNRB // christianam A : -anae NRB -ane FX // totam codd. : solam Kro. // quoque codd. : quasque Kro. // ut aliis A. : ut ex aliis FNXRB.
3. sed ut Iun. : sed et codd. // iam nunc codd. : ita nunc Iun.
4. ceteros AFX : caeteros NRB certos Vrs, incertos Kro. alii alia.
ac post A : Veneris ac post coni. Kro. om. FNXRB // argi A2 : argis A1 FNXRB.
5. delphico R3B et coni. R2 : -inico A -ino R2 -ine FNXR1.
coronati Vrs. : -narii FNXRB in A non liquet // osirim A : -rin FXRB osyrin N // naturae A : -ra FNXRB.
6. scripta euoluas RB : -te eu. ut uidetur F s. uoluas A2 scripte uoluas A1N
scripte uuluas X.
7. illic FNXR12 : illi A et coni. R2 illius R3 B.
instruamur FNXRB : -atur A // alienum RB : aligenum FX alienam N in A non liquet // honorem NXRB : -ram F -re A,
8. operatur AFXRB : -tus N -tus est Kro. // agentibus candidatis Kro. : a gentibus c. A2 agen....datis A1 a c. FNXRB.
idolis latriae A : idololatriae RB idolatrie FX ydolatriae N.
ab aliis Kro. : aliis A2 alii A1 FNXRB omittendum coni. R.12 // pertinent FNXRS : -ere A.
9. procurauerunt FXRB : -rant AN // per eos FNXRB : deest A et per ea Kro. // esurierant AFXRB : exu- N et haesuri (uel laesuri) erant coni. R2 et usuri erant Kro. // ante secl. Kro. // quod A : quam FNXRB // procurauerunt Rig. : -rant codd.

8, 1. hunc finem A. : hc fidem N hanc fidem FXRB.
homine A : -nem FNXRB // origines A : -nem FNXRB.
2. enarrauerit FNXRB : -uit A exarauit Gom. exarauerit coni. editor Corporis Christianorum.
eius Kro. : eum A2 cum A1 RB tum F tum uel cum NX // medellas AN : medelas FXRB // explorauerit FNXRB : -uit A // meminit A : -ni FNXRB // esaias A : -am XRB ysaiam F ysayam N.
3. uestitur A : -ietur FNXRB // uasorum A : uasculorum FNXRB.
agnoscam FNXRB : -cant A.
5. superioribus A : -orum FNXRB // procurant A : -rent FNXRB.
inspirante dantur Kro. : ....irante dantur A inspirata credantur FNXRB // excesserunt A : -rint FNXRB.
sanctum ullum Thö. : saeculum codd. in A non liquet.

9, 2. luminaria et uasa FNXRB : lumina sua A.
si forsitan AF : sed f. NXRB // opponis A : -nes FNXRB // breuiter interim ANXRB : in. br. tr. F.
3. saecularis A3FNXRB : -res A2 -re A1.
4. uinum bibunt Kro. et ut uidetur A : bibunt uinum FNXRB.

10, 1. commenta FNXRB : ornamenta A.
communione FNXRB : -nem A // indignum... dignum Vrs. : dignum... indignum codd.
2. quoniam A : uel quoniam FNXRB.
cuius careant sensu A. : c. carent s. N c. s. careant F c. s. carent XR12 c. s. carerent R3B // abuti eo A : abuti FNXRB.
abutendi codd. : utendi et ab. Kro.
3. uacant Kro. : uacat codd.
nares A : n. habent FNXRB.
sed et ipsius A. : sed ipsius FNXRB.
5. conditio codd.: dei c. Kro. // cum saltitaueris habitu A : cum habitu FNXRB // idolothytorum ARB : -thutorum F -thitorum X ydolotitorum N idolothytarum Kro. ex codd. det.
6. auctoribus AFXN : auto- RB a culto- Kro.
sic codd. : sicut Kro. deest A.
longum codd. : longe longum Kro. // etiam AFXRB : enim N // spiritu AB: -tus FNXR.
fias A : fiat FNXRB.
ex eo ARB : et eo FNX // magisque secl. Kro. // et antiquitatibus FNXRB : antiq. A.
et ipsae hostiae A : ipsae ho. FNXRB // ac A : et FNXRB // differentium A : -tiae FNXRB.
10. quo posset Iun. : quod p. codd. // huiusmodi A : eiusmodi FNXRB.
et quidam : post et lac. signauit Kro.

11, 1 credimusne FNXRB : credimus nec A.
ac matrem FNXRB : aut m. A et m. Oeh. // et lex FNXRB : lex A // solum Kro. : solo codd. // christum A. : -to FNXRB // faciens Kro. : non faciens codd. (et in A ut uidetur ex spatio litt. deletarum).
2. conueniet codd. : -niat Cas.
3. iam et FNXRB : iam A.
est latus FNXRB : latus est tr. A.
cremari AN : cremare FXRB.
alibi inlicita A : alia in delicta FX alia in delictis RB alia delicta N alia inde delicta Oeh. alia iain delicta Kro. // transgressionis est A ; -io est FNXRB.
a multis A : multis FNXRB.
extra militiam A : ex militia FNXRB.
christianus ANRB : -nos FX -no Kro.
necessitates A : allegationem necessitatis FNXRB.
ipsa scripsi : ipsam A ipse FNXRB // est aduocatio Lat. : ista ducatio RB ista ducatione FNX deest A..
aut martyria edd. : aut mar..... A aut et m. FNXRB // faciam Vrs. : faciunt codd.

12, 1. dicamus A2 : dicam A1 FNXRB // sacra AN: sacrata FXRB.
romulos R3B : -lus FNXR12 -lus et A // romanae Kro. : -ni ANR3B romam FR12 rhomam X // qua FNXRB : quae A.
pace Iun. : paci AFNXR12 pacem R3B // inita Iun. : initae Kro. initiae A incite F ineite XR12 inisse R3B mente N // polluantur codd. : -atur Lac.
respondit FNXRB : -dens A. -det Mar. // dispensationem A : -ne FNRB om. X.
4. absistere codd. : ads- Kro.
an cadaueribus Rig. : a cadeueribus A hanc aduerbis FNXRB // ornatur Rig. : -tus A in ornatura FNXR12 inoratur R3B.
5. et tu FNXRB : tu Kro. om. A // alterius A : alterius es FNXRB.

13, 1 etiam R3B : enim AFNXR12 // imaginum pro numero Pri : imagi (octo litt. delet.) umero A imaginum iam numerum FNXR12 im. iam munerum coni. R2 imaginum iam non uirorum R3B imaginum iam numerant Kro. imaginum iam numero fortasse legendum.
2. domini FNXRB : -no A // in cruce FNXRB : inicum A.
domini nostri Mar. : d. dei n. FNXRB dni non A.
4. et ciuis A : ciuis FNXRB.
4. nubemus A : nubimus FNXRB nubamus Rig. // idololatriam RB : idola- FNX idolatrian A.
uidetur FNXRB : -ebitur A // uidebitur Rig. : -ebatur codd. -etur Mar.
hominis A : -ni FNXRB.
6. corona eam A. : -nam FNXRB // quam putasti Mar. : quam non putasti A. quam putas RB quam non putas FNX.
sacras A : et s. FXRB et ut s. N ut s. Mar.
quod codd. : qui Kro. // non debet N : debet A. non debeat FXRB.
7. testatione A : tempta- FNX tenta- RB // erant RB : erunt AFNX.
officia saeculi codd. : sae. off. tr. Rro. // popularitates A. : postula- FNXR postulatrices R3B popularitatis Kro. qui uerbum cum falsa uota iunxit.
pistrinae (-ne FX) FXR12 : pristinae A pistrina NR3B.
9. adfinxerit (aff- R3B) AR3B : finx- FNXR12 adfix- fortasse legendum conicio.
daemonas AN : -nes FXRB.

14, 1. munus A : manus FNXRB // caput uiri A : uiri c. tr. FNXRB.
hoc ipso iam A. : iam h. i. tr. FNXRB.
2. fortasse codd. : f. et Kro.
illos A : illo FNXRB // coronato AFR3X : -ta N -tos RB // in capite A : capite FNXRB // summae A : -ma FNXRB.
3. uir ecclesiae A : ut e. FNRB ut ecclesia X ut uir e. Kro.
omnem aculeum A : omnes aculeos FNXRB // et dedecoratio et turpitudo AN : et t. et d. tr. FXRB.
4. inlustriore quaque edd. : ill- quaque FNXRB inlustri (-ia A1) aliqua A.
de horto midae lectis Rig.: de h. 1. A ex h. m. 1. R3B et coni. R2 et hortomi delictis F et ortomi delectis R1 et ortomi dilectis X et hormi delectis N // atquin et fauos post Kro. : aliq (undecim litt. delet. spatium) post A quia et f. p. FNXRB aliquos et f. p. fortasse legendum conicio.
in cruce Iun. : in crucem FNXRB cruci A. // modico quid A : -ce quid FNXR1 -cum quid R23B.
floribus non potes A : non fr. p. tr. FNXRB.

15, 1. rem suam intaminatam Rig. : re (undecim litt. delet. spatium) minatam A r. s. inattaminatam FNXRB r. s. incontaminatam fortasse legendum.
decerta et FNXRB : et d. et A. // accipit codd. : accepit fortasse legendum // ut uinceret codd. : ut qui u. Mar. // at A : et FNXRB // prasio sedent Fin. : prato s. A proto s. FNX protosedent RB porro s. Lac. supra tronos s. fortasse legendum conicio.
super A : supra FNXRB.
2. adora F : odora A. odorare NXRB.
reges Kro. : re... A et reges FNXRB.
3. miles FNXRB : om. A // ordinatione A : dignatione ord. FNXRB ord. dign. Rig.
commilitones A.: romani (rho- X) comm. FNXRB // mimum codd.: mimus Iun.
a capite pellere A. : cap. depellere FNXRB // transferre codd. : tr. dei Kro. deest A. // mithran edd. : mitran A mithram FR3B mitram NXR12.
4. idque AN : id quod FXRB // ad FNXRB : ac Cas. deest A.

Explicit.  de corona explic... A tertulliani de c. explicit N1 t. de c. militis e. N2 q. septimi florentis t. explicit de c. militis F q. septimi fl. t. libri de c. m. finis R12 om. XR3B.

Text edited by Jacques Fontaine, 1966. Transcribed by Roger Pearse, 2002.

This page has been accessed by ****** people since 7th June 2002.


Return to the Tertullian Project / About these pages