Tertulliani Liber De Fuga in Persecutione

 

Codices:

N
F
X
ω
G
V

Editiones:

Gel.
Iun.
Marra
Oehler
Pam.
R
1
R2
R3
R1 mg R3 mg
R2 p. 525
R
Rig.
Thierry

Auctores
Librorum
Criticorum:

Hoppe
Hoppe, Beiträge 
Kr.
SB

Urs.

INDEX SIGLORUM

= Florentinus Magliabechianus, Conventi soppressi VI 9, saec. XV
= Florentinus Magliabechianus, Conventi soppressi VI 9, saec. XV
= Luxemburgensis 75, saec XV ex.
= consensus codicum NFX
= codex Gorziensis (Gorzia in Mediomatricis, hodie Gorze) in tertio editione a Rhenano adhibitus
= Vindobonensis 4194, nunc Neapolitanus, Mus. Naz. 55, saec XV

 

= Sigismundi Gelenii, Basiliae 1550
= Francisci Iunii 1597
= Iosephi Marra librorum De pallio et De fuga in persecutione, Torini 1932
= Francisci Oehler 1853/4
= Iacobi Pamelii 1579
= editio princeps Beati Rhenani, Basiliae 1521
= eiusdem editio secunda (inspexi editionem anni 1528)
= eiusdem editio tertia
= coniecturae Rhenani in margine harum editionum prolatae
= coniecturae Rhenani p. 525 editionis secundae prolata
= consensus harum editionum
= Nicolai Rigaltii 1634
= Iacobi Iohannis Thierry libri De fuga in persecutione, Hilversum 1941



= Heinrich Hoppe, Syntax und Stil des Tertullian, Leipzig 1903
(zur Sprache und Kritik Tertullians), Lund 1932
= Aemiliani Kroymanni coniecturae in manuscripto suo prolatae
= Bulhart, Tertullian-Studien, Sitzungsberichte der Österr. Akad. der 
Wissenschaften, phil.-hist. Klasse, Bd. 231/5, 1957
= Fulvius Ursinus (v. vol. III p. XXVII sq.)

Literae inclinae in textu significant aut lectionem codicum esse mutatam 
aut Tertullianum aliena verba (perumque sacra scripturae) afferre; in his mutationem
factam indicant litterae rectae.

|17 

CSEL  
Line
Nos:
5  




10  




15


 

(CCSL
Verse  
Nos:)





















DE FVGA IN PERSECUTIONE

I. [1] Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne
sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem
ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam
personarum importunitate semitractatam materiam abstuli 
mecum, plenius in eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote
quam ei tua consultatio commendarat et condicio temporum
suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores
imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est,
quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio 
penes [s]vos, <qui> si forte Paraclitum non recipiendo,
deductorem omnis veritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus 
obnixi estis. [2] Igitur consultationi tuae ordinem quoque 
indidimus, animadvertentes ante determinari oportere
de statu ipsius persecutionis, utrum a deo veniat an a diabolo, 
quo facilius de obitu eius constare possit; omnis enim rei inspectio 
auctore cognito planior.

Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate;


1. 11 cf. Ioh. 16, 13


1. 1 Incipit Tertulliani de fuga N (De fuga sive de persecutione in
indice
), Q. Septimii (-em- F) Florentis Tertulliani (-uli- X) incipit liber de
fuga in persecutione F X edd.          3 ibidem i. ilico ut virg. vel. 11, 6 pall. 3, 4
Thes. 155, 58 Hoppe 112        
4 oblocutus sc. sum, praef. III 94 a et] ex R2
         6 in N, om. FRX edd. in] praef. III 59b de] praef. III 57 renuntiaturus 
i. responsurus         
7 ei (sc. stilo) ω R, et Iun., ei et B Gel. Pam.          11 vos
R2 p. 544 Pam., suos ωR1 Gel. suppl. Urs. Paraclitum (i. Spiritum 
Montani) FX,
-et- NR          12 deductorem] cf. monog. 3, 10 deducendam merito
i. ut consentaneum est, Thes. 824, 68 adhuc i. usque ad hunc diem ('praeterea'
Hoppe et Thierry recepta Rhenani coniectura
obnoxii pro obnixi quam ipse
postea reiecit)
quaestionibus sc. examinandis          14 indidimus N, induimus
FXR          15 veniat N, obveniat FXR          16 de obitu eius i. de ea obeunda.
Oehler         
18 praescribere R2 p. 544, perscribere cett.


 |18 
20


  

25




30  




35  




40










(4.)






(5.)


sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus, 
ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit:
'Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo,
nihil etiam in nobis ipsis.' [3] De persecutione nunc quaeritur;
circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens 
eam inprimis deo dignam esse et, ut ita dixerim, necessariam, 
ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem.
Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius nisi
probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinavit? 
Hoc nomine iudicium est persecutio, per quam quis 
aut probatus aut reprobatus iudicatur; porro iudicium soli
deo competit. [4] Haec pala illa, quae et nunc dominicam
aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium
eventilans et discernens frumentum martyrum et paleas
negatorum, haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis
ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. 
[5]
 Si et agonem intelligi capit persecutionem, a quo 
certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur?
Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad
victoriam invitet vel maxime illos, qui proprie vicerint in persecutione 
vincendo, luctati revera non adversus carnem et
sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae; ita agnosces ad
eundexn agonithetam pertinere certaminis arbitrium, qui
invitat ad praemium. [6] Totum, quod agitur in persecutione,
gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis; 

30 cf. Matth. 3, 12         33 cf. Gen. 28,12         37 cf. Apoc. 2, 7. 10. 11. 17.
26-28. 3; 5; 12; 21         39 Eph. 6, 12


        19 retractatibus R2 p. 544 V2, retractavimus ω R1, -verimus R3 Gel. Pam.
        24 deo dignam N, dig. deo FXB 27 examinabit R2 p. 544         28 hoc
nomine (sc. examinationis) Thörnell I 58 (et h. n.), hoc nomen ωRGel., hoc
omne Urs., hoc domini Pam.         29 probans aut reprobans X
 
        32 martyrum R1mg edd. maturum co R1 (praef. III 13)         33 et haec F haec
FXPam. (praef. III 8), hae NR etiam] enim Pam.         35 si N, sic FXRedd.
capit] v. ad monog. 2, 1         40 spiritalia] praef. III 85b         41 agonithetam
ω (praef. III 12), -no- R edd.         43 imponentis i. praeficientis, Thes. 656, 34


|19
45




50





5




10




15



(6.)





















quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate 
illius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum 
magis timetur, nisi in tempore persecutionis? [7] Ecclesia in
attonito est: tunc et fides in expeditione, sollicitior et 
disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate,
in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate;
nihil enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso 
ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae meliores
efficit dei servos.

II. [1] Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio 
autem ex iniquitate consistit ---- quid enim iniquius
quam veri dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorum 
more tractari? ---- , ideo videtur persecutio a diabolo 
evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio, 
scire debemus, quatenus nec persecutio potest sine
iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione propter
probationem fidei necessariam, iniquitatem non patrocinium
praesentare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim
dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, 
sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum
persecutionis, quae ratio est probationis. [2] Nam et alias in
quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est
ad testimonium eius, cuius est aemula, ut sic iustitia iniquitate
perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam 


2. 3 cf. Ioh. 16, 13                 15 II Cor. 12, 9


47 in attonito i. attonita, Thes. s. v. in 789, 21       in expeditione i. in
statu expedito, Thes. 1625, 59 
                 48 [et] (in) orat. Marra, Thierry                  50 nihil
(i. 'non', praef. III 76) N, non cett.

2. 1 a alt. om. X                  3 omnis NXPam. (Ioh. 16, 13 th_n a)lh&qeian
pa~san
), -es FRGel.                  6 potest ω R (praef. III 117c), est G Gel.Pam.
                 8 patrocinium i. dominatum                  9 pntare (i. praesentare) N, praestare
FXRedd. persecutioni GR1mg edd., -em ωR                  11 ad] praef. III 54e
                 13 aemula i. inimica ut virg. vel. 3, 3. 7, 2 pall. 5, 1 testimonium N,
-a cett. 14 <in> iniq. Pam., sed v. praef. III 111b


|20



20




25




30




35




40




(2.)







(3.)





(4.)










infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et
stulta eius, ut confundantur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, 
ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur, quod
ministerium non est arbitrii, sed servitii ---- arbitrium enim
domini persecutio propter fidei probationem, ministerium
autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem ----,
ita eam per diabolum si forte, non a diabolo evenire credimus.
[3] Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit
dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione 
victricem aut homines eius fuisse traducat, qui defecerint 
ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam 
potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, 
nec in substantiam quidem eius, nisi dominus Ecce,
dixisset, omnia, quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem
ne extenderis manum. Denique nec extendit nisi posteaquam
et hoc postulanti dominus Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum 
animam eius custodi.
[4] Sic et in apostolos facultatem 
temptationis postulavit non habens eam scilicet nisi ex permissu, 
siquidem dominus in evangelio ad Petrum Ecce, inquit,
postulavit satanas, uti cerneret vos velut frumentum, verum ego
rogavi pro te, ne deficeret fides tua,
id est, ne tantum diabolo
permitteretur, ut fides periclitaretur. Per quod ostenditur
utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, 
cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo,
protectio a filio.


16 cf. I Cor. 1, 27            28 Iob 1, 12             31 Iob 2, 6 34             Luc. 22, 31. 32


            16 confundantur ω Gel., -atur R B Pam.             17 ita i. itaque, praef. III 73
            24 temptatione NGR3 edd., -em (cf. praef. III 59d) FXR1 (R1 mg
tentatione victrice)             30 denique i. ideo, Thes. 533, 10. 20      nec i. et profecto 
non, cf. Thes. s. v.
et 892, 77 posteaquam . . . dixisset] Hofmann § 298
            33 scilicet N, om. cett.      permisso             35 uti ωPam., ut RGel. cerneret 
(i. cribraret) FXR
1, discerneret NGR3Gel.      verum ego R3Gel.Pam.,
ego autem N cum Vulg., om. GFXR1             36 pro te R3Gel.Pam. (peri\ sou~),
om. wGR1             37 per quod N, quod FX, quo RGel.Pam.


|21



45




50




55




60




65



(5.)









(6.)







(7.)








[5] Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in
sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit
potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem
fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione,
cum dicimus ad patrem: Ne nos inducas in temptationem ---- 
quae autem maior temptatio quam persecutio? ----, ab eo illam
profitemur accidere, a quo veniam eius deprecamur; hoc est
enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno, id est, ne nos
induxeris in temptationem permittendo nos maligno; tunc
enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in 
temptationem.

[6] Nec in porcoram gregem diaboli legio habuit potestatem, 
nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest
ut in oves dei habeat. Possum quoque dicere porcorum quoque
setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum. 
[7]
 Habere videtur diabolus propriam iam potestatem
si forte in eos, qui ad deum non pertinent, semel 'in stillam
situlae et in pulverem areae et in salivam' nationibus deputatis
a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo
possessionem; [8] ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex 
propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis,
exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa
probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel
provocanti ut in superioribus aut ex causa reprobationis traditur 
ei peccator quasi carnifici in poenam ut Saul ---- Et 


42 cf. Matth. 28,18           45 Matth. 6, 13            48 Matth. 6, 13 52 cf.
Matth. 8, 31. 32            55 cf. Matth. 10, 30            57 cf. Is. 40, 15


           42 accipit] praef. III 39            48 sq. v. praef. III 111b            53 de hyperbato 
cf. praef. III 92
(potestatem om. RGel.Pam., del. al.) abest R3Gel.,
habet ωR1.2            54 habeat XR, -bat F, -atur N     quoque . . . quoque N
(praef. III 104), q. prius om. cett.            56 iam (i. ergo, praef, III 68) ωR1.2,
om. R3Gel.            57 semel i. 'ein für allemal', v. Oehlerum ad l.            60 ceterum
i. at, sed, Thes. 971, 9            63 vel om. F, et            64 ut in NR3 edd., uti FXR1,
uti in R2 p. 544      reprobationis NGR2 p. 544 R3, probationis FXR1


|22



70




75





5




10


























(2.)


abscessit, inquit, spiritus domini a Saule et concutiebat eum
spiritus nequam a domino et suffocabat eum ----
aut ex causa
cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum
satanae, ut colaphizaretur, ne <ignoremus> hanc speciem
permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem,
simul ut et virtus, tolerantiae scilicet, in infirmitate perfici 
possit. [9] Nam et ipse apostolus Phygelum et Hermogenem
tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Videtis
iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem;
tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.

III. [1] Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus
eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur et
magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel
imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte,
scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala,
id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem
paci quod est bellum quam persecutio? [2] Si persecutionis vel
maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam
aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et
sanabo, ego vivificabo et mortificabo. [3] Uram, inquit, illos,
sicut uritur aurum, et probabo,
inquit, illos, sicut probatur
argentum.
Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc
probamur de fidei tenore. Haec erunt 'ignea iacula' diaboli,


66 I reg. 16, 14           68 cf. II Cor. 12, 7           71 cf. II Cor. 12, 9           72 cf.
II Tim. 1, 15           73 cf. I Tim. 1, 20
           3. 5 Is. 45, 7           9 Deut. 32, 39           10 Zach. 13, 9 (cf. scorp. 7, 3
p. 159, 13 sq.)           13 cf. Eph. 6, 16


                   68 cohibitionis ωGR2 p.544, cohabitionis R1                    69 colafizaretur ω,
-zetur B        ne NF, nec XR edd.         <ignoremus> Kr., in eo Scal., sic Iun.,
    nec . . . nisi ad sanctos R1mg, nec . . . <nisi> [simul] Thierry                    72 ipse i. o(,
praef. III 28     Phygelum R ( Fu&geloj), Phig- ω, Philetum                    73 videtis
N, videns F X, vides R edd.
                   3. 5 malum N ex Vulg. ( kaka&)                    7 quod ωR, quid Lat. quam]
que (?) N       iunge persecutionis vel m. (praef. III 90b)                    8 afferunt Lat.,
auferunt ωR                    11 aurum . . . argentum eodem ordine etiam scorp. 7, 3


|23
15




20







5




10
























per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen
voluntate. [4] De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane 
frivola et frigida fides, deprehendens eos, qui timide conveniunt 
in ecclesiam. Dicitis enim [inquit]: 'Quoniam' <inquit>
'incondite convenimus et simul convenimus et complures
concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus,
ne turbentur nationes hae.' Non scitis, quod deus sit omnium 
dominus, et si velit deus, tunc persecutionem patieris, si vero
noluerit, silebunt nationes? Credas utique, si tamen in eum
deum credis, sine cuius voluntate nec unius passer assis cadit
in terram; nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

IV. [1] Igitur si constat, a quo persecutio eveniat, possumus
iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc
ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si
enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod
a deo evenit, sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat 
devitari neque possit evadi, quod a deo evenit. Non debet
devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne,
quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum
est: Et vidit deus, quia bonum est, non quod ignoraret bonum
esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse, 
quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniunt


         20 cf. Psalm. 2, 1         23 cf. Matth. 10, 29. 31
4. 9 Gen. 1, 10 adv. Marc. 2, 4, 2


         16 deprehendens i. comprehensos habens. Kr.          17 inquit transposui,
del. R
3; cf. Heraeus, GGA 1915, 484          20 ne turbentur i. ne tumultuentur sc.
contra nos 
         hae pro art. def. Thes. 2737, 32, postpos. 2739, 33          (h)ae non
NF(X), ae ae non R1.2, annon R3 edd.          sit o. N, o. s. cett.          22 credas
pro credes, praef. III 49          23 un. p. N, p. un. cett.          24 puto om. N

4. 1 constet R3Gel.          2 inducere] v. Oehler. ad l. (Thes. 1236, 4.
1239, 33) 
         5 defendit Ciaconnius, dependit ωR          6 devitari (quia add. N)
neque possit NGR3 (cf. § 4 nec posse vitari), om. FXR1.2          7 omne om. N
         8 numquid i. nonne, Thörnell II 41          11 eveniunt. . . eveniunt N,
-a(n)t. . . -a(n)t (F)XR edd.


|24


15




20




25




30




35

 












(2.)







(3.)


 

et alicuius malo eveniunt ---- immo bonum est ideo, quia a deo
venit ut divinum, rationale; quid enim divinum non rationale,
non bonum? quid bonum non divinum? ---- [2] si autem
sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui
rerum, sed status sensui; status enim unusquisque certum
quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicut est. Si
autem statu quidem bonum, quod a deo venit ---- nihil enim
a deo non bonum, quia divinum, quia rationale ----, sensui
vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu
optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum
sensu displicent; numquid ideo status sensui addicitur? 
[3] Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis 
dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet.
Sed qui <vi>de[s]t etiam illud malum rationale apud deum
haberi, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et
bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit 
in salute ---- nisi si inrationaliter quis aut perit apud dominum 
aut salvus est ----, is non poterit persecutionem malum
dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione 
administratur. [4] Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de 
statu constat, merito definimus, quod bonum est, vitari non
oportere, quia delictum sit, quod bonum est, recusare, eo
amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a
deo evenit, cuius voluntas non vitari poterit. <Ad>eo [ad]igitur


12 malo eveniunt, sed re vera malum non est (praef. III 97b)            13 ve-
nit N, evenit FXR edd.           15 videtur sc. malum            16 rerum om. Gel.Pam.


           17 et R3 edd., sed ωR1            sentiendi R2 p.544 V2, sentienti R1mgGel.
Pam.,
-is ωR1            sicut N, sicuti Rig., si FXR            18 enim NGR3 edd., om.
FXR
1.2            20 tuto NR3 edd., toto FXR1.2            21 a] praef. III 79 22 sensu
NR edd., sensus FX sensui NGR2 p. 544 edd., sensus sui FXR1            25 sed
qui videt Kr. (cf. is l. 29), s. quid est ωR, vides R3 edd., sequitur R1mg R2
p. 545           
rationale ... haberi (i. q. esse, Thes. 2459, 2) NR1 mg, r. ... habere
FXR2, rationem . . . habere R3Gel.Pam.            27 ex] et FX            30 in (praef.
III 60e)
mali parte N, in malis p. FX Pam., in malis par RGel.
           
35 vitari (om. FXR) poterit. eo adigitur ωR, poterit evadi. igitur R1mg. edd.,
adeo igitur scripsi (SB 130 praef. III 70. 103 a)


|25






5




10




15




20













(2.)







(3.)


qui putant fugiendum, aut malum exprobrant deo, si 
persecutionem uti malum fugiunt ---- bonum enim nemo devitat
----, aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere
posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.

V. [1] 'Sed quod meum est', inquit, 'fugio, ne peream,
si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere
in medium.' Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum,
si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia
praesumendo te negaturum id despopondisti, de quo 
praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es,
iam negasti; [2] si vero incertus es, cur non ex aequalitate
incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse
praesumis et salvum magis fieri, quominus fugias, sicut
negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est
utrumque aut totum in deo; si in nobis aut confiteri aut negare,
cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros
nos? ---- nisi si <non> vis confiteri, <ne> patiaris; nolle autem
confiteri negare est ----; [3] si vero in deo totum est, cur non
totum relinquimus arbitrio eius, agnoscentes virtutem et 
potestatem, quod possit nos sicut fugientes educere in medium,
ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes
obumbrare? [4] Quale est, ut ad fugiendum deo honorem
reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium,
ad constandum autem inhonores illum desperans potentiam
protectionis ab illo? Quanto magis ex hac parte, constantiae
et fiduciae in deum, dicis: 'Ego quod meum est facio: non discedo; 
deus si voluerit, ipse me proteget'! Hoc potius nostrum
est, stare sub dei arbitrium quam fugere sub nostro. [5] Rutilius 


          5. 3 te om. RGel. fort. recte, cf. Löfstedt 52sqq.           9 sicut GR3, si cum
FXR1, sicuti R3 p. 545]           10 iam nunc] praef. III 69           11 aut conf. N, est c.
FXR edd. 13 [si] Hoppe Beitr. 131           <non> et <ne> Kr.           patiaris ωR1,
pati non vis R3 edd.           15 delinquimus           16 educere u>R (cf. l. 19 producere), 
reducere Lat.           20 constandum FXR1.2, contestandum NGR3
edd. 
          21 quanto] quare non Pam. magis] praef. III 114           24 arbitrium
N (praef. III 111c), -o cett.


|26   25




30





5




10




15




















(2.)





sanctissimus martyr cum totiens fugisset persecutionem
de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis 
redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex
inopinato apprehensus et praesidi oblatus, tormentis dissipatus 
---- credo pro fugae castigatione ----, dehinc ignibus datus
passionem, quam vitarat, misericordiae dei rettulit. Quid aliud
voluit dominus nobis demonstrare hoc documento quam
fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?

VI. [1] 'Immo', inquit, 'quia praeceptum adimplevit
fugiens de civitate in civitatem.' Sic enim voluit quidam,
sed et ipse fugitivus, argumentari et qui proinde nolunt
intelligere sensum domini illius pronuntiationis, ut eam ad
velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas
habuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequi
vos
, fugite de civitate in civitatem. [2] Hoc in persona proprie
apostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus, 
sicut subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in
apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et in civitatem 
Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves perditas
domus Israelis.
[3] Nobis autem et via nationum patet, in qua
et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas
excepta est, quo per totum orbem praedicamus; sed nec cura
nobis Israelis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus
gentibus praedicare debemus; [4] etiam si apprehendamur, non


             6. 2 et 6 Matth. 10, 23             10 Matth. 10, 5. 6


             28 dissipatus i. laceratus, Thes. 1488, 24              30 misericordiae NGR3 edd.,
-a FXR1 (deus fugam Rutili misericorditer oblitus passionem eum adire permisit, 
ut martyrii coronam adipisceretur)

             6. 1 immo i. contra sc. res se habet; cf. Thes. 477, 21. SB 28              quia
del. Iunius              3 sed et ipse R2 edd., fiet i. FXR1, om. N, et i. R1 mg.
             4 ad] praef. III 54e              7 in civitate FX in persona(s) Iunius, sed
v. praef. III 111 c 
             8 in alt. om. X              9 <praecedentes et> subs. Pam.
             10 viam NR2, -a FXR1              14 quo FXR1 (i. quod, Thörnell III 28),
quia N, quoniam vel qua R1mg.


|27


20




25




30




35




40


(3.)








(4.)






(5.)



in concilia eorum perducemur nec in synagogis eorum flagellabimur, 
sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus
obiciemur. [5] Si<c> igitur et fugae praeceptum apostolorum
condicio desiderabat, quoniam primum praedicandum erat
ad oves perditas domus Israelis. Ut ergo perciperetur praedicatio, 
apud quos priores eam perfici oportebat, uti panem
ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad
tempus praecepit, non propter eludendum periculum proprio
nomine persecutionis ---- atquin persecutiones eos passuros
praedicabat et tolerandas docebat ----, sed propter profectum
annuntiationis, ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio 
perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem 
transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis
et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinam 
suam. [6] Denique Non consummabitis, inquit, civitates
Israelis;
adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur. 
Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competit
praedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto.
[7] Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominici
contestantur illud apud Israel, quem iam doctrina sua impleverant: 
Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi; sed quoniam 
repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis,
ecce convertimus nos ad nationes,
Atque exinde conversi, ut
ipsi antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt 
et in civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet


17 cf. Matth. 10,17.18                23 cf. Matth. 15,26                 25 cf. Matth. 10,
31 Matth. 10, 23                 34 Act. 2, 17                 35 sqq. cf. Act. 13, 46                 40 cf.
Act. 15, 7 ---- 18                 40 sq. cf. Matth. 10, 5


17 eorum ωR, illorum cett. eorum N, illorum FXR                 19 sic Pam.
20 primum N, -o cett.                 21 perciperetur ωR (i. acciperetur, audiretur,
cf. l. 23
sumerent. SB 74),  perficeretur Lat.                 24 proprio] pro Lat.
27 statim R1mg. edd., statu ωR1 R3 (v. Oehler. ad l.)                 31 doctrinam
suam NGR3 edd., -a -a FXR1.2                 35 non apostoli, sed Barnabas, Act. 13, 46
ipsi i. oi9, praef. III 28                 40 antec. inst. i. doctores (apostoli seniores) 
constituerant, cf. Act. 15, 22
e1doce toi=j a)posto&loij                 41 Samaritarum FXR


|28


45




50




55




60




65





(6.)
















(7.)






terram exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum.
[8] Si ergo cessavit exceptio viae natiorum et introitus in civitates 
Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum
pariter emissum? Denique ex quo saturato Israele apostoli
in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem
nec pati dubitaverunt. [9] Atquin Paulus, qui se per murum
concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat
praecepti, idem iam in clausula officii et in consummatione
praecepti discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolymam 
committeret passurus illic, quae Agabus prophetaverat, 
sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario:
Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum?
ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori

Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. [10] Atque
ita omnes aierunt: Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas
domini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum
poterant et priorem domini voluntatem proposuisse, qua
fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant.
[11] Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fuerit
fugae praeceptum sicut et reliquorum praescriptorum, non
potest apud nos perseverare, quod apud doctores nostros
concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum; aut, si
perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli, qui
non usque in finem fugere curaverunt.

VII. [1] Videamus nunc, an et cetera domini edita congruant


42 cf. Psalm. 18, 5             47 cf. Act. 9, 25              51 cf. Act. 21, 10-12
53 Act. 21, 13              56 Act. 21, 14


             44 Samaritanorum ωR, -tarum edd.              46 nec f. N, et f. FXB 
fugierunt FX (-ir-); fort. recte, praef. III 11              47 atquin ωR1.2, a. et Pam.,
quin et R3              48 ad hoc i. adhuc ut Marc. 4, 31, 8 MR, cult. fem. 1, 6, 2.
Thes. I 556,!. 2. 3. 7 
             50 Hierosolymam N (praf. III 7), -a FXR edd.
(Iero- ω, etiam l. 55)              57 ceterum i. alioquin ut monog. 4, 3
 
           63 concessaverit X

             7. 1 edita X (i. mandata, praecepta, Thes. 97, 64: Ov. met. 11, 647;
cf. monog. 2, 2. SB 46),
edicta cett.


|29


5




10




15



20




25




















(2.)















perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio
est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert?
Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem
suam alia voluntate praevaricare videretur; aut pati enim nos
voluit persecutionem aut fugere: si fugere, quomodo pati? si
pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum 
iubentis fugere et invitantis ad passionem (quae)
contraria[m] fugae! [quae]. [2] Qui confessus fuerit me, et ego
confitebor illum coram patre meo:
quomodo confitebitur fugiens? 
quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar 
eius coram patre meo:
devito passionem, confundo<r>
confessionem. Felices, qui persecutionem passi fuerint causa
nominis mei:
infelices ergo, qui fugiendo ex praecepto non
erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur: quid ergo 
me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas
sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his
quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam
ostendimus.

[3] 'Sed infirmitatem', inquit, 'quorundam prospiciens 
dominus per suam humanitatem nihilominus et portum fugae
demonstravit.' Non enim idoneus erat etiam sine fuga, tam
turpi et indigno et servili praesidio, salvos facere, in persecutione 
quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat
semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutores, 
sed potius non timendos: Nolite timere eos, inquit,
qui corpus occidunt, animae autem nihil valent facere, sed timete
eum, qui et corpus et animam perdere potest in gehennam.


7. 9 Matth. 10,32             11 Matth. 10,33              13 Matth. 5,10.11
15 Matth. 10, 22              26 Matth. 10, 28


5 praevaricare N, -ari cett.              9 quae ωR1, transposui et contraria
scripsi; SB 131; om. R3 edd.              10 meo ωR cum Graeco, om. cett.              12 meo
N cum Graeco, om. FXR suppl. Scal.              21 per suam humanitatem N
(i. propter, Georges II B, BB 2), pro -a -e cett.              24 atqui R2.3  
26 inquit N, om. cett.              27 occidunt N cum Graeco, occidere possunt cett.


|30
30







5




10




15




20

















(2.)





(3.)

[4] Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit
animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit
crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus.
Postremo in Apocalypsin non fugam timidis offert, sed inter
ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis,
quod est mors secunda.

VIII. [1] Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione,
qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam
suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed nec
auxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpito
etiam Petri gladio. [2] Professus quidem et ipse est animam
anxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderet 
primo in se utramque substantiam humanam fuisse ex
proprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, ne
aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam
Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis condicionibus
earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu;
[3] et ideo praeponit: Spiritus promptus, ut utramque 
condicionem substantiae utriusque respiciens intelligas in te esse
etiam fortitudinem spiritus quomodo et infirmitatem carnis
ac iam hinc scias, quid unde facias et quid cui subieias, 
infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem 
infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules.
[4] Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illo
calix passionis: postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans
tantum, sed subiungens et reliqua: Verum non quod ego volo,
sed quod tu.
Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi


29 Luc. 14, 26. 27 Matth. 10, 38. 39             33 Apoc. 21, 8
8. 4 cf. Matth. 26, 53             5 cf. Matth. 26, 52             6 cf. Matth. 26, 38
12 Matth. 26, 41             18 cf. Matth. 26, 39             20 Matth. 26, 39


31 meus esse N contra Graecum (ei[nai/ mou)             32 apocalypsin X, F
(-im), -i N (praef. III 7)             33 stagnum ωR1 (praef. III 59d), -o R2.3

8. 5 gladio] praef. III 89a             13 in te esse NR2 p.545 edd., interesse
X, F (-es), R1             18 ut transiret N


|31





5




10




15
















(2.)








calicis praestans translationem nec quod pater vult faciens,
sed quod tu?

IX. [1] Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt,
omnia + evangelizare voluerunt +. Ubi illos ostendis praeceptum 
fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia
nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis
suis, ut fugam mandarent, qui cum maxime de vinculis vel 
insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, 
ad ecclesias scribebant. [2] Infirmos sustineri iubet
Paulus, utique enim non fugientes; quomodo enim sustinebantur 
absentes? At patientia dicit sustinendos, si cum per
infirmitatem fidei suae offenderint; sic et pusillanimes consolari, 
non tamen in fugam mitti.

Sed <et> cum admonet, ne locum malo demus, non fugae
suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et
si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per
fugam, sed per sapientiam conversationis lucrari nos vult 
commeatum. Ceterum qui fulgere nos iubet velut filios lucis,
non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles
praecipit ---- utique nec fuga mobiles ---- et accinctos: in fugam


9. 7 cf. Rom. 15, 1             9 cf. I Thes. 5, 14              12 cf. Eph. 4, 27              14 cf.
Eph. 5, 16              16 cf. Eph. 5, 8              17 cf. Eph. 6, 14


22 cal. praest. N, pr. c. cett.

9. 1 deum] fort. dominum Kr.              2 evangelizare voluerunt NGR3
('omnia evangelium sapere . . . et evangelio respondere' p. 620) edd.
('ev. 
intransitive sicut
platwni/zein, filwni/zein.' Kr.), evangelii revolverunt FXR1,
evangelii recoluerunt Marra 2 sq. v. praef. III 97b              5 qui om. N
             7 scribant N sustineri ω, -ere R edd.              8 enim prius del. Borleffs,
sed cf. 13, 6
scilicet enim et Thes. 589, 15. 57. 61. praef. III 103a 
sustinebantur] v. praef. III 44              9 at patientia dicit Kr., an p.? d. ω, dicit R2,
dicis N, dicti FXR1 si cum ωR1 (praef. III 103a), sicubi R2 p. 545, V2
10 sic et] praef. III 74     consolari (passive, Hoppe 62) sc. dicit, iubet
(Thes. s. v. dico 987, 32)              12 suppl. Kr.              15 sed N Pam., om. cett., fort.
recte 
             16 fulgere NGR3, lugere FXR1, lucere R2 filios nos FX              18 nec
i. non, praef. III 75


|32
20



25




30




35




40








(3.)






(4.)













an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae
fugituris non essent necessaria; inter quae et clipeum, quo
possitis tela
diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes 
omnem vim illius.

[3] Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas 
ponendas docet, nedum pro domino; hoc a fugientibus non
potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua
timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse
timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione; sed
enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor 
supplicamentum habet,
utique ignem stagni; qui autem timet, non
est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet 
persecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amabit?
[4] Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus
probat? namque omnes paene ad martyrium exhortantur,
non ad fugam, ut et illius commemoremur: 'Publicaris?'
inquit, 'bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus,
publicatur in domino. Ne confundaris: iustitia te producit in
medium; quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum
conspiceris ab hominibus.' Sic et alibi: 'Nolite in lectulis nec
in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis,
uti glorificetur, qui est passus pro vobis.'

X. [1] Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum


19 cf. Eph. 6, 16             23 cf. I Ioh. 3, 16              25 cf. Apoc. 21, 8              27 I
Ioh. 4, 18              39 cf. anim. 55, 5 si pro deo occumbas, ut paracletus monet,
non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis


19 evangelii et ad fugam pertinet et ad occursum, quia et fuga et occursus
praeceptis evangelii defenduntur              28 supplicamentum] praef. III 122
31 amabit R2 p. 545 V2, -vit codd. edd.              32 Spiritum sc. Montani
sermone illo NR3 edd. (sc. loco Apocalypsis modo allato), -es -os FXR1
33 namque NR3edd., nam quod FXR1, quam quod R1mg paene]
praef. III 115      exhortantur (passive, Hoppe 62) wR1, -atur R3 edd.
34 commemoremur XR (i. mentionem faciamus, Thes. 1835, 56), -an-
tur F, em              38 sic et] praef. III 74              39 avorsibus ω              40 vobis
N R edd., nobis FX


|33


5




10




15




20











(2.)










(3.)






magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent:
'Qui fugiebat, rursus sibi proeliabitur'. Ut et rursus forsitan
fugiat? Et quando vincet, qui, cum fugerit, victus est? Bonum
militem Christo imperatori suo praestat, qui tam plene ab
apostolo armatus, ut tubam perseoutionis audit, a<d> diem
deserit persecutionis! [2] Respondebo et ego de saeculo 
aliquid: 'Usque adeone mori miserum est?' Moriatur quoquo
modo, aut victus aut victor; nam etsi negando ceciderit, cum
tormentis tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum; 
pulcrior est miles in pugna proelio amissus quam
in fuga salvus. [3] Times hominem, Christiane, quem timeri
oportet ab angelis, siquidem angelos iudicaturus es? quem
timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti
potestatem? quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem 
et in te mundus iudicatur? [4] Christum indutus es ----
siquidem in Christum tinctus es ----, qui fugis diabolum?
Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo te
reddidisti. Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivis
sui[s] vanitatem consilii: fugerat et quidam animosus prophetes 
dominum, traiecerat ab Ioppen Tarsum, quasi et a deo
transfretaret; sed illum, non dico in mari et in terra, verum
in uterum etiam bestiae invenit, in quo nec mori per triduum


10. 3 cf. Gellius 17, 21 (a)nh_r o( feugwn kai\ pa&lin maxh&setai).             5-6
cf. Eph. 6, 13 sqq.              8 Verg. Aen. 12, 646              13 cf. I Cor. 6, 3              15 cf.
Matth. 10, 8 Marc. 16, 17              16 cf. I Cor. 6, 2              16-17 cf. Gal. 3, 27
20 cf. Ion. 1, 3


10. 3 sibi] praef. III 20 proeliatur N 6 ut ωR1, om. R3 edd.
tubam (X, -a cett.) . . . audit, a<d> diem Kr. (Thes. I 556, 64)              7 deserit
intrans.              10 proeliatus est              11 in pugna proelio] praef. III 86a
amissus X R Gel. Pam., ammissus N, missus              in pugna pilo transmissus V              
             16 iunge et mundus, praef. III 92              16 sq. verene Christi arma
indutus es persecutionem diaboli fugiens? 
             20 sui R2 p. 545              21 Ioppen
ωR1 (praef. III 7), Ioppe cett.              22 non dico] et              23 in uterum FXR1
(praef. III 111 c. 59d), in utero NR3 invenit R3Gel., -o ωR1


|34
25




30





5




10


























(2.)






potuit nec vel sic deum evadere. [5] Quanto melius <dei>
servus, qui sive iniquitatis dominum timens non fugit eum,
sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini, sive
deum reformidat, quanto magis sub oculis eius astitit, dicens:
'Dominus est, potens est; omnia illius sunt; ubi fuero, in
manu illius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perire
me volet, ipse me perdat, dum me ego illi servo. Malo invidiam
ei facere per voluntatem ipsius pereundo quam bilem per meam
evadendo'.

XI. [1] Haec sentire et facere omnem servum dei oportet,
etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in
persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id
est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo
laicus intelligere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate 
in civitatem
? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario
numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadere?
[2] Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit, ut
Moyses non domino adhuc Christo revelato et iam in se figurato
ait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde. 
Ceteram Christo confirmante figuras suas malus pastor
est, qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit; proicietur 
de villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi mercedes
missionis suae in compensatione, immo et de priore peculio


11. 5 Matth. 10, 23              8 Ioh. 10, 11              10 Exod. 32, 32             11-12 cf.
Ioh. 10, 12


             24 <dei> Rig. Urs,, sed v. ad monog. 2,1 sarcinam              25 servus om. F V
iniquitatis dominum Kr., iniquus deum ωR, inimicum dei Oehler, inimicus
dei <imminet> Rig. Urs.              27 formidat              28 illius N, eius cett.              30 illi
servo N, s. i. cett.

             11. 1 haec ω, hoc R edd.              2 ut NR, et FX, ut et Kr. in ω.R
(praef. III 60c), ex Pam.              3 auctores (i. magistri, Thes. 1210, 70. 71)
NGR
3, actor FXR1.2              5 dictum sit N, sed v. praef. III 94a              
             7 figendum R3 edd., fugiendum ωR1.2              9 non . . . adhuc] praef. III 92 
             10 inquit om. X              13 merc. miss. suae N, miss. suae merc. cett. 
             14 compensatione ωRedd. (praef. III 60g), -em Lat.


|35  15




20




25




30





5
















(3.)

















eius exigetur detrimenti dominici restitutio: Etenim qui habet, 
dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod videtur
habere, auferetur.
[3] Sic Zacharias comminatur: Exurge,
rhomphaea, in pastores et evellite oves et superducam manum
meam in pastores.
In quos et Ezechiel et Hieremias isdem
minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe 
vescantur pascentes potius semetipsos, verum et dispersam
gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum
non est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in
persecutione ecclesia destituitur a clero. Si et Spiritum quis
agnoverit, audiet fugitivos denotantem. [4] Porro si eos, qui 
gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo nec
licet ---- qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique
damnavit; omne autem quod damnatur, illicitum factum est
sine dubio ----, ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere
non oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non debere<t> 
praepositos gregis stare, sine causa staturos ad tutelam gregis,
quam grex non desiderat, scilicet ex licentia fugae.

XII. [1] Quod pertineat, frater, ad tuum problema,
habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem.
Porro si quis quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem
quoque <quaestionem> iam prospiciat necesse est, an, si
fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc 


15 Luc. 8, 18              17 Zach. 13, 7              19 cf. Ezech. 34, 2 sqq. Ier. 23,1 sqq.


17 sic i. eodem modo, praef. III 74              18 manum meam Pam., agnum
meum ωR              19 isdem ω              21 dispersam X (Thes. s. v. grex 2329, 83;
disperdas N), -um FR edd.              22 faciant] Thes. 119, 59              24 eccl. dest. N,
d. e. cett. Spiritum (ut 9, 4)] episcopum              26 nec prius i. q. non, praef.
III 75 
             30 ceterum i. alioquin, monog. 4, 3       deberet R3
 
             31 praepositos NFR1.2, -us XR3edd.; staturos NR1.2, -us FXR3edd.; praef. III
118 
             32 sc. ex l. f. N, ex 1. f. sc. cett. (vox scilicet a Tert. fere toties 
anteponitur quoties postponitur
)

12. 3 si om. FXR qui Redd.              4 <qu.> Rig.              5 non est bis FXR1.2
fugienda necesse est red. N       redim- codd. ubique (praeter 12, 6 redem- FX,
12, 8 F), redem- R1


|36



10




15




20




25












(2.)











(3.)







tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non
esse fugiendam, proinde nec redimendam. [2] Pretium interest;
ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio
nummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium est.
Quod times, redimis, ergo fugis; pedibus stetisti, nummis
curristi; hoc ipsum, quod ex redemptione stetisti, fugisti.
[3] Ut autem redimas hominem tu nummis, quem ex sanguine 
suo redemit Christus, quam indignum deo et dispositionis
eius, qui filio suo non pepercit pro te, ut fieret pro nobis maledictum 
---- quia maledictus, qui pependerit in ligno ----, qui
tamquam ovis ad victimam ductus est, et tamquam agnus ante
tondentem sic non aperuit os, sed posuit dorsum suum in flagella,
maxillas autem in palmas et faciem non avertit a sputaminibus
et inter iniquos deputatus est
et traditus est in mortem, mortem
autem crucis: [4] totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur. Sol
cessit die[m] emptionis nostrae: apud inferos remancipatio
nostra est et stipulatio nostra in caelis; sublevatae sunt
portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus virtutum,
hominem de terris, immo ab inferis mercatus in caelos. [5] Quis 
est nunc, qui adversus illum reluetatur, immo depretiat
mercedem eius tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet
sanguine agni immaculati? Iam ergo melius fugere quam


12. 14 Rom. 8, 32 cf. Gal. 3,13              15 Is. 53, 7               16 Is. 50,6               19 Is.
53, 12 Phil. 2, 8               20-21 cf. Matth. 27, 45 Luc. 23, 45               23 Psalm.
23, 7. 10               26 I Petr. 1, 19


              10 nummis curr. N, c. n. c. R1X, c. n. R2.3 edd., om. F               11 ipsum
ωR (cf. Thes. s. v. in 796, 37), -o Oehler               ex red. st. N, st. ex red. cett.
              12 ex ωR1.2 (praef. III 111b. Thes. 1111, 76. 1112, 14. 40. 45. 82),
om. GR
3 edd.               13 dispositionis FXGROel.Pam. (praef. III 111d), -i N
              14 pro n. m. N cum Graeco (et Vulg.), m. pro n. FXR edd.
 
              15 pependit Cast. (krema&menoj)               18 maxillas autem FXRedd. ( ta_j de_ siago&naj), 
et m. N (secundum Vulg. et genas)               21 cessit] cf. Luc. 23, 45 e0klipo&ntoj
Kr. Thes. 722, 48
die[m] Kr.               22 nostra alt. om. N
 
              25 depretiat R2 p. 546, -et N, de pretio et FXR1 depretiat et R3 Gel.Pam.
 
              26 mercedem ωR1.3edd. (i. mercem, Thes. 797, 82), mercem R2 p.546          27 agni
immaculati N (a)mnou= a)mw&mon), sanguine commaculati X, s. commaculat cett.


|37

30




35




40




45
















(4.)









(5.)



fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constitit
domino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibus 
potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris 
huius aevi, a iudicio aeterno, a morte perpetua; tu autem pro
eo pacisceris cum delatore vel milite vel furunculo aliquo
praeside sub tunica et sinum, quod aiunt, ut furtivo, quem
coram toto mundo Christus emit, immo et manumisit. Hunc
ergo liberam pretio aestimabis et pretio possidebis nisi eodem, 
quanto, ut diximus, domino constitit, sanguine suo scilicet?
[6] Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo
Christus est? Non aliter et Simon facere temptavit, cum
pecuniam apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo
et iste, qui se redimens Christi spiritum redemit: Pecunia tua 
tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei pretio consequendam
putasti.
[7] Quis talem <non ut> abnegatorem spernat? Quid
enim dicit ille concussor? 'Da mihi pecuniam.' Certe ne eum
tradat, siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus
est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti; non 
traditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradi
non vis traduci, nolendo negasti te esse, <quod> traduci
noluisti. 'Immo', inquis, 'dum nolo traduci quod sum, confessus 
id esse, quod nolo traduci, id est Christianum'. Potes ita-


29 cf. Eph. 6, 12                38 cf. Act. 8, 18                 40 Act. 8, 20


                30 <a> potestatibus Thierry cf. adv. Marc. 5,18,12 potestates et 
munditenentes; sed cf. anim. 23, 2 mundipotentium principatuum                 33 sinum
FXR1 (praef. III111c), -u NR2.3 edd. ut del. Marra furtivo quem R1 mg.
R
2.3 edd., -um q. N, -um quoque FXR1, -o quo quem Iun.                 42 talem
N, tamen cett.   <non ut> Kr., <non> talem Marra, Thierry                 43 concussor
i. 'Erpresser, exacteur, extortioner', Thes. 117, 78. 118,10.16.121,37                 46 traduci 
i. convinci; v. Oehlerum in indice 
                habebas aut i. q. poteras (Thes. 2454,
12
) aut i. q. e1mellej (2455, 76)                 47 vis om. X, ut NFR1.2 <quod> 
traduci Marra, Thierry, <quod> te esse R3 edd.                 48 sq. confessus sc. sum, praef.
III 94a,
traduci, [quod] sum c. Marra, Thierry                 49 potes NR3 edd.,
potest FXR1.2 fort. recte, praef. III 117                 itaque i. q. 'atquin' ut mart. 4, 7.
Thörnell I 20


|38   50 




55




60




65




70












(6.)














que te martyrem vindicare, <si> constanter ostendis[se] Christum; 
redimens non ostendit. Apud unum si forte confessus es,
ergo et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabit
hominem excidisse, dum evadit; excidit ergo, qui maluit evasisse. 
Negatio est etiam martyrii recusatio. [8] Christianus
pecunia salvus est et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum
adversus deum erit dives? At enim Christus sanguine fuit
dives pro illo. Felices itaque pauperes, quia illorum, inquit,
est regnum caelorum, qui animam solam in confiscato habent.
Si non possumus deo servire et mammonae, possumus et a deo 
redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae,
quam quem mammonas redemit? [9] Postremo quo exemplo
uteris in redemptionem traditionis? Apostoli tractantes persecutionibus 
agitati quando se pecunia liberaverunt, quae illis
utique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis? 
Certe multis locupletibus credentibus, viris ac feminis,
qui his etiam refrigeria subministrabant, quando Onesiphorus
aut Aquila aut Stephanas hoc modo eis in persecutionem
succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias
accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in
secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli
pro eo numeraverunt, [10] illi utique discipuli, qui flentes, quod
[n]aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones


57 Matth. 5, 3              59 Matth. 6, 24               64 cf. Act. 4, 34. 35               66-67
cf. II Tim. 1, 16 Rom. 16, 3 I Cor. 16, 15               68 cf. Act. 24, 26               69-70
cf. Act. 21, 12-14


50 <si> et ostendis[se] scripsi, ostendisse? Christum Marra, Thierry,
ostende, sis, Christum Kr.               51 ostendit N (ex -es), -i FXR edd., -isti Rig.,
-is Kr.               54 verba negatio est e. m. recusatio transponenda esse in l. 22
post
negasti censent Marra, Kr.               57 inquit est N, est i. cett.               59 et posterius 
om. N 
              62 tractantes i. praedicantes, praef. III 120               67 Stephanas
Thierry ex I Cor. 16,15, Stephanus ωR      persecutionem ω (praef. III 59d),
-e R edd.               72 aeque Oehler (sc. quamvis eum dehortarentur; cf. idol. 21, 1
aeque quiescendo (i. tacendo) confirmas maiestatem eorum (deorum) et
nostrum 'gleichwohl'),
neque FXR1, om. cett.


|39

75




80




85




90




95









(7.)





(8.)











(9.)









praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat
voluntas dei.
Quae ista voluntas? utique ut pateretur pro
nomine domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo 
Christus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a
nobis nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propter
ipsum. Quod <et> Iohannes docens non [et] pro fratribus 
numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit. Nihil interest,
si quem Christianum redimere non debeas alium an te. [11] Et 
adeo voluntas dei sic est: aspice regnorum et imperiorum 
utique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis: tanta
cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, 
vectigalium, collationum, stipendiorum nec umquam tamen usque
adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliqua 
redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae 
multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset; sanguine
empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus, 
quia caput nostrum Christus est: non decet Christum
pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in 
gloriam domini, si tributo licentiam sectae compensaremus?
Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. 
[12]
 Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc
modum stipendiariae sectae, sed nec indictum umquam tale
quid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non in 
pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere 
potest scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari?


78 cf. I Ioh. 3, 16           82 cf. Proverb. 21, 1           89 cf. Eph. 5, 23           95 cf.
I Ioh. 2, 18           97 Matth. 22, 21


78 et transpos. Kr.                    80 alium an te Kr., a. mente FXR1.2, a. nec
te R1mg, aut emere NGR3 edd.                    81 aspice R1.2, apisce F, -i X, ab apice
NGR3Oel.Pam.                    82 dispositum statum FXR1.2, -o -u NGR3                    84 tamen N,
om. cett. 
                   85 sub c. abl. ωR1 (cf. praef. III 60h), c. acc. R2.3edd.                    87 meti
posset R3 edd., metipsos sed FR1.2,X (memet-), sed                    88 numerati i.
'bezahlt', 'sanguine Christi profuso et tamquam numerato pretio soluto' Oehler

94 indictum (sc. esse) umquam N, i. quam FXR1 (praef. III 40), 
indici R1mg R3 edd.                    96 Christianorum N edd., -um FXR fort. recte potest 
impers., praef. III 117b


|40

100




105




110





5




10







(10.)





















Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil Caesari
exigens, immo contra fas faciens, cum Christianum legibus
humanis reum mercede dimittit. Alius denarius, quem
Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur,
tributarius, tributariis scilicet, non a liberis debitus. [13] Aut 
quomodo reddam, quae sunt dei, deo, utique proinde imaginem 
et monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominem
Christianum? Quid autem deo debeo sicut denarium Caesari
nisi sanguinem, quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deo
quidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc vero in eo
sum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudem
deo facio id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi
praeceptum Caesari reddens, quae sunt Caesaris, deo vero,
quae sunt dei, abnegans!

XIII. [1] 'Sed et omni petenti me dabo': in causa elimosinae,
non in concussurae. Petenti inquit; porro qui incutit, non
petit; qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed
extorquet; non elimosinam expectat, qui non miserandus, sed
timendus venit. Dabo igitur misericordiae, non timiditatis
meae nomine, ubi, qui accepit, deum honorat et benedictionem
mihi reddit, non ubi amplius et benefactum praestitisse se
credit et praedam suam aspiciens dicit: 'De reatu'. [2] Tascam
et inimicum!' Sed <etsi> inimicitiae et alios habent titulos, non
tamen dixit traditorem aut persecutorem aut concussorem;


13. 1 cf. Luc. 6, 30             8 sqq. cf. Matth. 5, 44


98 nil              99 fas N, faciem FXR1, om. R1mg edd.              100 alius N,
a. est FXR edd. (praef. III 94b)              102 <a> trib. Pam., sed cf. Thes. s. v. in
804, 11              107 nunc tisque ad debeo om. N  nunc R3 edd., cum FXR1.3
             109 observavi NXR edd., -am F, -em VL

13. 1 et 4 elimosi- ω ut virg. vel. 13, 4              2 porro i. 'sed', praef. III 66
incutit ωR (cf. Thes. 1102, 45. 1103, 25), concutit R2 p. 547              3 accepit
             5 misericordiae GR3edd., -a(m) ωR1.2 (-am hoc est eleemosynam
R2mg)              7 amplius et ωR1 (et postpositum, praef. III 90 a), a. se R1 mg.
R3Gel.Pam. praestitisse se credit Oehler, p. (-isset FX) et reddit
             8 pascam Urs., alii alia, irascar ωR              9 (etsi) Kr. et om. N


|41



15




20




25




30




35








(2.)

















(3.)




nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si non
me redemero! 'Proinde', inquit, 'qui tibi tunicam sustulerit,
vel etiam pallium concede.'
Ad eum pertinet, qui rem, non qui
fidem meam eripere quasierit; concedam et pallium nil [o]minanti; 
traditionem si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam.
[3] Omnium iam nunc dominicarum (sententiarum) suae sunt
et causae et regulae; termini non in infinitum nec ad omnia
spectant; atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum
petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus
dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, 
sed etiam venenum aut gladium mortem desideranti daturus.
[4] Facite autem vobis amicos de mammona quomodo intelligendum 
sit, parabola praemissa te doceat ad populum Iudaicum 
dictum, qui, commissam sibi rationem domini cum
male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod 
nos eramus, amicos sibi potius prospicere quam inimicos et
relevare nos a debitis peccatorum, quibus deo detinebamur,
si nobis id dominica ratione conferrent, ut, cum coepisset ab
his deficere gratia, ad nostram fidem refugientes reciperentur
in tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem 
parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile
non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti per
mammonam recipiant tunc nos in aeterna tabernacula.
[5] Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum 
permittat et redimere praecipiat! Parum denique est, si
tinus aut alius ita eruitur: massaliter totae ecclesiae tributum


11 Rom. 12,20               12 Matth. 5,40              18-19 cf. Matth. 16,4
22 Luc. 16, 9


12 redimero FX               13 vel etiam] praef. III 103a               14 nilo N (praef.
III 76),
non cett.               16 <s.> R2mg 17 in om. FXBedd., sed cf.monog.
11, 17 Marc. 4, 35, 3 Thes. 1430, 81 
              25 mammo- ubique ωR, mamw- Graec.
et Vulg. 
              27 detinebamur] tenebamur               28 conferrent R, -ferent ω
29 hi(i)s ω (i. iis, cf. Thes. 2740, 50), his R edd.               33 aet. tab. N, t. ae.
cett.               34 <re>scriptum (sc. imperatoris) Kr., scriptura R1mg; v, Oehlerum
p.487g


|42


40







5




10



























(2.)



sibi irrogaverunt! Nescio, dolendum an erubescendum sit, cum
in matrioibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios
et ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani[s]
quoque vectigales continentur. [6] Hanc episcopatus formam
apostoli providentius condiderunt, ut regno suo securi frui
possent sub obtentu procurandae salutis? Scilicet enim talem
pacem Christus ad patrem regrediens mandavit a militibus
per Saturnalicia redimendam!

XIV. [1] 'Sed quomodo colligemus?' inquis, 'quomodo dominica 
sollemnia celebrabimus?' Utique quomodo et apostoli,
fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest,
multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus!
Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria
redemeris. Una ergo tibi fides et sapientia ad tutelam opus
est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potest perdere, 
adhibitis autem redemptionem <nec> desiderare. [2] Postremo 
si colligere interdiu non potest, habes noctem, luce
Christi luminosi adversus eam. Non potes discurrere per
singulos? si<t> tibi e[s]t in tribus ecclesia; melius, turbas tuas
aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem
sponsam; nemo quaestum de ea faciat.


43 cf. Ioh. 14, 27. 28
14. 3 cf. I Cor. 13, 2                  11 cf. Matth. 18, 20


39 ianeos FG,X (ialieos) (i. argentarios, Thörnell III 36), ianios R1 et
Hirsaugiensis,
laneos N, lanios R1mg R3edd.                   39 Christiani R1mg 
episcopatus N (praef. III 16), -ui FXRedd.                   42 procurandae ω, -o R1.2, -i
R3Gel.Pam. salutis N, om. cett. scilicet enim] praef. III 103a                   44 Saturnalia VL

14. 1 colligemus] praef. III 51b                   4 cautus i. tutus, cf. Vlp. dig. 46,
5, 1, 4
ut quis cautior sit et securior                   6 et fides FXRedd., et om. N
7 potest FX (praef. III 117b), potes N edd.                   8 autem N, aut FXR,
haud R1mgR3 edd. <nec> Kr.                   9 potest FX, potes NR                   10 luminosa
Scal., -am Urs. Rig., qui verba adversus eam spuria iudicant, -i ω                  11 sit
tibi et R2 p. 548, R3 edd., si t. est ω R1.2            melius N, m. est FXR edd. de
structura cf. praef. III 48b 
                  12 addicas i. poena gehennae afficias, cf. Thes.
575, 69; aliter Rig. et Iun. apud Oehl.


|43
15




20


















(3.)











[3] Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur,
sed recita deum dixisse: Qui capit, capiat, id est, qui non capit, 
discedat. Non potest, qui pati timet, ei esse, qui passus est; at
qui pati non timet, iste erit perfectus in dilectione, utique dei;
perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati,
pauci electi
; non quaeritur, qui latam viam sequi paratus sit,
sed qui angustam; et ideo paraclitus necessarius, deductor 
omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem
qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere
noverunt, habentes ipsum, qui pro nobis erit, sicut locuturus
in interrogatione ita iuvaturus in passione.


15 Matth. 19, 12               18 I loh. 4, 18 Matth. 22, 14                19-20 cf.
Matth. 7, 13                20-21 cf. Ioh. 16, 13                23 cf. Matth. 10, 19


15 recita i. lege, cf. anim. 17, 14 recita Iohannis testationem                16 ei
N (praef. III 21), eius cett.                17 erit p. N, p. erit cett.                18 et ideo
del. Iun. utpote ex l. 20 huc illata; pertinent tamen ad vocem perfecta l. 18;
perfectam enim dilectionem pauci habent 
               20 paraclitus ω                23 locuturus
R2 p.548, edd., locutus ωR1      Explicit liber Tertulliani de persecutione F

 

Text edited by V. BULHART, Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 76, Vienna: Hölder-Pichler-Tempsky (1957).  reproduced by permission of the publisher.
Scanned  by Roger PEARSE, Ipswich, 2003. Note: The verse numbers in Green() are those from the CCSL edition.  Those in [] are the CSEL verses. Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.

This page has been accessed by ****** people since 10th January 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages