Tertulliani Liber De Monogamia

 

Codices:

N
F
X
ω
G
V

Editiones:

Gel.
Iun.
Marra
Oehler
Pam.
R
1
R2
R3
R1 mg R3 mg
R2 p. 525
R
Rig.
Thierry

Auctores
Librorum
Criticorum:

Hoppe
Hoppe, Beiträge 
Kr.
SB

Urs.

 

INDEX SIGLORUM

= Florentinus Magliabechianus, Conventi soppressi VI 9, saec. XV
= Florentinus Magliabechianus, Conventi soppressi VI 9, saec. XV
= Luxemburgensis 75, saec XV ex.
= consensus codicum NFX
= codex Gorziensis (Gorzia in Mediomatricis, hodie Gorze) in tertio editione a Rhenano adhibitus
= Vindobonensis 4194, nunc Neapolitanus, Mus. Naz. 55, saec XV

 

= Sigismundi Gelenii, Basiliae 1550
= Francisci Iunii 1597
= Iosephi Marra librorum De pallio et De fuga in persecutione, Torini 1932
= Francisci Oehler 1853/4
= Iacobi Pamelii 1579
= editio princeps Beati Rhenani, Basiliae 1521
= eiusdem editio secunda (inspexi editionem anni 1528)
= eiusdem editio tertia
= coniecturae Rhenani in margine harum editionum prolatae
= coniecturae Rhenani p. 525 editionis secundae prolata
= consensus harum editionum
= Nicolai Rigaltii 1634
= Iacobi Iohannis Thierry libri De fuga in persecutione, Hilversum 1941



= Heinrich Hoppe, Syntax und Stil des Tertullian, Leipzig 1903
(zur Sprache und Kritik Tertullians), Lund 1932
= Aemiliani Kroymanni coniecturae in manuscripto suo prolatae
= Bulhart, Tertullian-Studien, Sitzungsberichte der Österr. Akad. der 
Wissenschaften, phil.-hist. Klasse, Bd. 231/5, 1957
= Fulvius Ursinus (v. vol. III p. XXVII sq.)

Literae inclinae in textu significant aut lectionem codicum esse mutatam 
aut Tertullianum aliena verba (perumque sacra scripturae) afferre; in his mutationem
factam indicant litterae rectae.

|44

CSEL  
Line
Nos:
5  




10  




15


 

(CCSL
Verse  
Nos:)





(2.)





(3.)









DE MONOGAMIA

I. [1] Haeretici nuptias auferunt, psychici ingerunt;
illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris?
Inter alienos spadones et aurigas tuos tantundem quereris
de domestico obsequio quantum de fastidio extraneo; proinde
te laedunt qui abutuntur quemadmodum qui non utuntur.
[2] Verum neque continentia eiusmodi laudanda, quia haeretica
est, neque licentia defendenda, quia psychica est; illa blasphemat, 
ista luxuriat; illa destruit nuptiarum deum, ista
confundit. [3] Penes nos autem, quos Spiritales merito dici 
facit agnitio spiritalium charismatum, continentia religiosa
est cum licentia verecunda; ambae cum creatore sunt: continentia 
legem nuptiarum honorat, licentia temperat; illa non
cogitur, ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum.
[4] Unum matrimonium novimus sicut unum deum. Magis
honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. [5] Sed 
psychicis non recipientibus Spiritum ea quae sunt Spiritus
non placent. Ita, dum quae sunt Spiritus non placent, ea


1. 15 cf. cast. 7, 6 1. 35                   17-18 cf. I Cor. 2, 14


         1. 1 Incipit de monogamia N, Incipit liber Tertuliani de monogamia
F, Q. Septimii Florentis incipit liber de monogamia X         2 haeretici sc.
Marcionitae
(cf. adv. Marc. 5, 7, 6 Marcion totum concubitum auferens),
psychici cum despectu dictum de catholicis ex I Cor. 2,14, cf. ieiun. 1,1 adv.
Prax. 1, 6
psych- hic X, psyth- F hic (phith- § 5), phys- et phis- cett.
         4 aurigas i. admissarios, Thes. 1499, 79. SB 54          6 te] et te C Pam.
10 Spiritales de Montanistis ex I Cor. 2, 13 pneumatika&. Spiritalium
sc. Spiritus Montani          11 facit ωR1, -unt R3 (et spiritalia charismata, om.
agnitio) agnitio CPam., om. cett. religiosa est (i. adest, versatur) cum wR,
tam r. est quam CPam.          12 verecunda quandoquidem ambae R3Gel.,
verecunda verecunda continentia ambae ωR          15 magis] praef. III 114
         18 ita dum Gel.Pam., ita FXR1.2, ea N, ita quibus R3


|45
20







5




10




15





















quae sunt carnis placebunt ut contraria Spiritus. Caro, inquit,
adversus spiritum concupiscit et spiritus adversus carnem. 
[6] Quid autem concupiscet caro quam quae magis carnis sunt?
Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est; non,
inquit, permanebit spiritus meus in istis hominibus in aevum,
eo quod caro sint.

II. [1] Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant 
nec ulla magis ex causa Paraclitum negare coguntur,
quam dum existimant novae disciplinae institutorem et quidem 
dirissimae illis, ut iam de hoc primum consistendum sit
in generali retractatu, an capiat Paraclitum aliquid tale 
docuisse, quod aut novum deputari possit adversus catholicam
traditionem aut onerosum adversus levem sarcinam. [2] De
utroque autem ipse dominus pronuntiavit; dicens enim: Adhuc
multa habeo quae, loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea;
cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem, 

satis utique praetendit edocturum illum, quae et nova existimari 
possint ut numquam retro edita et aliquanto onerosa ut
idcirco non edita. [3] 'Ergo', inquis, 'hac argumentatione quidvis 
novum et onerosum paraclito adscribi poterit, etsi ab adversario 
spiritu fuerit.' Non utique; adversarius enim spiritus 
ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans 


19 Gal. 5, 17          22 Gen. 6, 3
2. 7 cf. Matth. 11, 30         8 Ioh. 16, 12 sq.


         19 ut C, om. cett. Spiritus NXR, -ui FCPam.          21 concupiscit N
quam: praef. III 71
         2. 1 disciplinam XR3, -a F, -ae N in: praef. III 59c exprobrant
NGel., exprobant FXR (Thes. 1798, 54)          2 paraclitum ω ubique          
         4 dirissimae NXR1 (SB 60), durissimae FR2.3          consistendum i. morandum,
quaerendum, Thes. 471, 77 
         5 in Gel.Pam. (Thes. 785, 35), ut ωR capiat
i. possibile sit, Thes. 333, 27          7 sarcinam domini CPam., sed cf. praef. III
89b 
         11 praetendit] cf. intentari Scap. 1, 3          edocturum Kr. cf. l. 21. 29,
et docturum C, ea acturum ωR          12 aliquanto ωR (cf. apol. 21, 1 a. novellam)
          13 edita i. mandata ut fug. 7, 1 14 ab R3 VL, om. cett.          16 appareret FX, -et NR


|46


20




25




30





5




10





















 fidei et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius
gradus prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae
prior est disciplina: ante quis [4]  deo haereticus sit necesse
<e>st et tunc de instituto; 4. paraclitus autem multa habens
edocere, quae in illum distulit dominus, secundum praefinitionem 
ipsum primo Christum contestabitur qualem credimus
cum toto ordine dei creatoris et ipsum glorificabit et de ipso
commemorabit et sic de principali regula illa multa, quae sunt
disciplinarum, revelabit fidem dicente pro eis integritate
praedicationis, <licet> novis, quia nunc revelantur, licet
onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen
Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paraclito 
edocerentur, non minus istis onerosa quam illis, a quibus
nondum tunc sustinebantur.

III. [1] Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens 
infirmitas carnis; an autem nova, de hoc interim constet.
Illud enim amplius dicimus: etiamsi totam et solidam virginitatem 
sive continentiam paraclitus hodie determinasset,
ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, 
sic quoque nihil novi inducere videretur, ipso domino
spadonibus aperiente regna caelorum ut et ipso spadone,
quem spectans et apostolus, propterea et ipse castratus,
continentiam mavult. [2] 'Sed salvo', inquis, 'iure nubendi'.
Plane salvo et videbimus quousque, nihilominus tamen ex
ea parte destructo, qua continentiam praefert. Bonum,
inquit, homini mulierem non contingere — <ergo malum est


23 cf. Ioh. 16, 13 sq.
3. 7 cf. Matth. 19, 12         9 cf. I Cor. 7, 7. 8          11 I Cor. 7, 1


         17 ita i. deinde ut sic l. 24; v. praef. III 73. 74          20 est et Pam., stet
ωR1, est R2 p. 584          24 de] u. praef. III 57. 88 SB 114          illa regula
multa          26 <licet> Gel.Pam.
         3. 1 an NGel.Pam., om. cett. onerosa monogamia VGel.Pam., -am
-am ωR          5 despumare XR2, de spu manare N F R1          8 que(m) ωRGel.,
ad quem Pam.          spectans et R2 p.584, spectasset ωR1          10 tamen ωR,
iam Gel.Pam.          12 suppl. Gel. ('ex Hier. adv. Iovin. 1, 7 p.229A?' Dekkers)


|47

15




20




25




30




35













(4.)





(5.)




(5.)

contingere;> nihil enim bono contrarium nisi malum ---- ideoque
superesse, ut et qui habeant uxores sic sint quasi non habentes,
quo magis qui non habent habere non debeant. [3] Reddit 
etiam causas, cur ita suadeat, quod innupti de deo cogitent,
nupti vero, quomodo in matrimonio quis suo placeat. Et 
possum contendere non mere bonum esse quod permittitur;
quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet;
permissio habet causam aliquando et necessitatis. Denique 
in hac specie non est voluntas permittentis nubere; aliud
enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego.
[4] Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat,
quam quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod
voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, 
non mere bonum ostendit, quod invitus indulsit. Denique
cum dicit: Melius est nubere quam uri, quale id bonum intelligendum, 
quod melius est [et] poena, quod non potest videri
melius nisi pessimo comparatum? [5] Bonum illud est, quod per
se hoc nomen tenet sine comparatione non dico mali, sed 
etiam boni alterius, ut, et si alio bono comparatum adumbretur,
remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali
collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam
genus mali inferioris, quod ab altiore malo obscuratum ad
nomen boni impellitur. [6] Aufer denique condicionem, ut 
dicas: Melius est nubere quam uri, et quaero, an dicere audeas:
'Melius est nubere', non adiciens, quo melius sit. Ergo iam


14 I Cor. 7, 29         17 cf. I Cor. 7, 32-34; cast. 9, 1 1. 3         22 I Cor.
7, 7         27 et 36 I Cor. 7, 9         28 sqq. cf. cast. 3, 7 1. 48-3, 10 1. 66


        14 habentes ωR cum Graeco, habeant Gel.Pam.         18 mere R, merere
X, mereri NF         19 mere NR, mero FX         20 necessitatis R3L, -as ωR1
        27 quale R2 p.584, quare uR1         28 est et NXR1.2, et F, est R3
        31 alio] praef. III 8         32 in] praef. III 60a bono N per mali coll.
R2 p. 584, p. m. cogitationem FXR1, p. m. comparationem C, permissio mali
        35 post denique add. N fere sex litteras         36 dicas ωR1, non d. R2.3,
exhort. cast. 3, 4; cf. SB 32         37 est N, om. FXR sit RGel., fit NF, sit.
fit CPam.


|48

40




45




50




55

 


60







(6.)





(7.)






(8.)



non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione,
quae, dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit.
Melius est unum oculum amittere quam duos; si tamen discedas 
a comparatione utriusque, non erit melius unum oculum
habere, quia nec bonum. [7] Quid nunc, si omnem indulgentiam
nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex
necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri?
Denique conversus ad alteram speciem dicendo: Nuptis autem 
denuntio, non ego, sed dominus, ostendit illa, quae supra
dixerat, non dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae
aestimationis. [8] At ubi ad continentiam reflectit animos:
Volo autem vos sic esse omnes: Puto autem, inquit, et ego spiritum 
dei habeo,
ut, si quid indulserat ex necessitate, id spiritus
sancti auctoritate revocaret. [9] Sed et Iohannes monens sic 
nos incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam
secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo manifestius: 
Et omnis,
inquit, qui spem istam in illo habet, castificat
se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, sicut et
ille sanctus fuit,
scilicet carne; de spiritu enim non dixisset,
quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec <ex>spectat sanctitatis 
admonitionem, quae propria natura est eius; caro autem 
docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. [10] Igitur
si omnia ista oblitterant licentia<m> nubendi et condicione
licentiae inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non
potuerit post apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam 


45 cf. cast. 3, 6 1. 41         45-46 I Cor. 7, 10         49 sq. I Cor. 7, 7. 40
51 I Ioh. 2, 6         54 sq. I Ioh. 3, 3         55 cf. Lev. 12, 8         62 cf. Ioh.
16, 13 praescr. 8, 14 p. 13, 33


        39 alio] an malo?         41 utriusque (sc. rei) wRGel., mali u. CPam.
        51 sed et I. Gel.Pam., sed I. FXR, I. autem         53 adeo] v. praef.
III 70 
        manifeste Gel.Pam. (ex coni., credo, propter male intellectum adeo)
        55 nam et i. sed etiam, item, Thörnell II 90         57 suppl. Gel.Pam.
        59 docet FXR1.2         60 suppl. R3 (obliterantur R1mg)         61 imposita 
i. statuta, Thörnell I 10; cf. 9, 4 et Thes. 655, 49 
        62 sq. deducendam]
cf. fug. 1, 1 deductorem


|49

65




70




75






5




10






(9.)



(10.)





 






disciplinam in omnem veritatem per gradus temporum
---- secundum quod Ecclesiastes: Tempus omni rei inquit ----
supremam iam carni fibulam imponere, iam non oblique 
a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc tempus in
collecto factum sit annis circiter CLX exinde productis?
[11] Nonne ipse apud te retractares, vetus haec disciplina sit,
praemonstrata iam tunc in carne domini et in voluntate, dehinc
in apostolorum eius tam consiliis quam exemplis? 'olim sanctitati 
huic destinabamur; nihil novi Paraclitus inducit; quod
praemonuit, definit, quod sustinuit, exposcit.' Et nunc 
recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias
competisse Paraclito praedicare, qui potuit et nullas, magisque
credendum temperasse illum, quod et abstulisse decuisset. 
[12] Si, quae velit Christus, intelligas, in hoc quoque Paraclitum 
agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia
infirmitatem tuam excusat.

IV. [1] Secedat nunc mentio Paracliti ut nostri alicuius
auctoris; evolvamus communia instrumenta scripturarum
pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis neque novam
neque extraneam esse monogamiae disciplinam, immo et
antiquam et propriam Christianorum, ut Paraclitum restitutorem 
potius sentias eius quam institutorem. [2] Quod pertineat 
ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri
quam ipse census generis humani? Unam feminam masculo
deus finxit una costa eius decerpta et utique ex pluribus. Sed
et in praefatione ipsius operis: Non est, inquit, homini bonum 


64 Eccles. 3, 17         67 cf. I Cor. 7, 29
4. 9 cf. Gen. 2, 21; cast. 5,11.5         10 Gen. 2, 18


        63 disciplinam] praef. III 83         65 supremam Gel. Pam., super 
terra(m) ωR fibulam i. vinculum, Thes. 645, 20. 644, 73         68 discipline NX
sit ωR (praef. III 48), est Gel.Pam.         69 in vol. ωR1 (cf. Thes. s. v. in
803, 4), in om. R3         72 definivit N sustinuit i. exspectavit, fieri voluit; cf.
Oehlerum ad fug.11         73 nuptias CPam., om.cett.         75 docuisset FXR1.2
        4. 8 census i. origo, Thes. 808, 81         10 bonum homini solum eum FXR
( kalo_n ei]nai to_n a!nqrwpon mo&non)


|50



15




20




25




30




(3.)









(4.)






(5.)

eum solum esse; faciamus adiutorium illi; adiutores enim
dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. [3] Adiecit et
legem de futuro, siquidem prophetiae dictum est: Et erunt
duo in unam carnem,
non tres neque plures; ceterum iam non
duo, si plures. Stetit lex; denique perseveravit unio coniugii 
in auctoribus generis ad finem usque, non quia non erant
feminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis
duplici matrimonio contaminarentur. [4] Alioquin si deus
voluisset, et esse potuisset; certe de filiarum suarum numerositate 
sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens
Evam, si hoc pie fieret. [5] At ubi primum scelus homicidium
in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non
fuit quam duae nuptiae; neque enim refert, duas quis uxores
singulas habuerit an pariter singulae duos fecerint: idem
numerus coniunctorum et separatorum. [6] Semel tamen vim 
passa institutio dei per Lamech constitit postea in finem usque
gentis illius; secundus Lamech nullus exstitit quomodo
duabus maritus: negat scriptura, quod non notat. Aliae diluvium 
iniquitates provocaverunt, semel defensae, quales
fuerunt, non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia
meruerunt. [7] Sed et reformatio secundi generis humani
monogamia matre censetur: iterum duo in unam carnem 
crescere et redundare suscipiunt, Noe et uxor filiique eorum


        13 Gen. 2, 24         14 cf. cast. 5, 2 1. 11         19 cf. Gen. 5, 4         20 cf.
Gen. 2, 23         26 cf. Gen. 4, 18. 19; cast. 5, 4 1. 26         30 cf. Gen. 4, 24
        33-34 cf. Gen. 7, 13


        13 prophetiae R1.2, profacie FX, prophetice NGR3; praef. III 109
        14 carne una N cum Vulg. (sa&rka mi/an        ceterum i. alioquin, Thes.
972, 52 
        19 potuisset ωR (praef. III 117), -ent Gel.Pam. de] v. praef.
III 57 
        21 si NR1mg, sibi FXR1 pie i. secundum dei voluntatem 22 dedicatum 
(sc.
est, praef. III 94a) i. coepit, Thes. 261, 8; de pleonasmo v. praef.
III 103d 
        24 pariter i. eodem tempore duos ωR, duas Gel.Pam.         25 coni.
N, est iunctorum FX         28 maritus ωR (cf. Thes. 403, 73. praef. III 19),
maritatus CPam.         29 defensae i. punitae, Thes. 304, 73 quales i. qualescumque, 
praef. III 30 
        32 censetur i. initium habet, Thes. 789, 7


|51
35




40





5




10




15
















(2.)




in unicis nuptiis. [8] Etiam in ipsis animalibus monogamia
recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur: Ex 
omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam,
ut vivant tecum; masculus et femina erunt; de animalibus
volatilibus secundum genus et de omnibus serpentibus terrae
secundum genus ipsorum duo ex omnibus introibunt ad te, masculus 
et femina.
[9] Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat, 
ex masculo et femina uno et una. Quid amplius dicam?
Immundis quoque alitibus cum binis feminis introire non licuit.

V. [1] Haec quantum ad primordiorum testimonium et
originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. 
Quae utique lex est, non monimentum, quoniam, si
ita factum est a primordio, invenimus nos ad initram dirigi a
Christo, sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam 
ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non
ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii 
individuitatem; ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem
duos, hodie homo non separabit. [2] Dicit et apostolus scribens
ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem 
adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium, reciprocare
universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in
ipso.
[3] Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam,
sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras,
uti, quemadmodum A ad Ω <usque volvitur et rursus Ω ad 
A> replicatur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad


        36 Gen. 6, 19. 20         41 cf. Gen. 7, 2
        5. 6 cf. Matth. 19, 8         8 cf. Matth. 19, 6         9 cf. Eph. 1, 9.10         13 cf.
Apoc. 1, 8. 22, 13


        38 genus XR, g. suum F et g. ipsorum N contra LXX ante serpenti-
bus LXX habent kai\ a)po pa&ntwn tw~n kthnw~n kata_ ge/noj
        5. 3 monimentum R3, nomine tunc ωR1.2         6 autem usque ad
l. 8
ab initio Gel., om. cett.         8 quos] quod Gel.         13 Graeciae] praef. III
109
litteras s. et u. VL, summas l. et ultimas N, summa(m) littera(m)
et ultima(m) FXR         15 ad (prius) R2 p.585, et cett. suppl. Gel.


|52


20




25




30




35




(3.)





(4.)





(5.)




finem et finis reoursum ad initium, ut omnis dispositio in eo
desinens, per quem coepta est, per sermonem scilicet dei,
qui[a] caro factus est, proinde desinat, quemadmodum et
coepit. [4] Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, 
ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis
illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis
solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas,
sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit;
et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio
fuit. [5] Cur ergo vel monogamum illo <non> debeat Adam 
referre, qui [non] potest tam integrum quam inde dimissus est?
Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit
et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit; secundum
initium, quod tibi et in Adam censetur <et in Noe recensetur>,
elige, in quo eorum initium tuum deputes: in ambobus te sibi
monogamiae censura defendit. [6] Sed et si initium transmittit 
ad finem ut A ad Ω, quomodo finis remittit ad initium <ut Ω
ad A>, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis
in spiritalem, quia non primo, quod spiritale est, sed quod animale, 
dehinc quod spiritale,
proinde videamus, an id ipsum
debeas huic quoque censui secundo, an in eandem te formam
conveniat novissimus quoque Adam in quam et primus,


18-19 cf.Ioh. 1, 14         23 cf. act. 15, 20 Gen. 9, 4         35 I Cor. 15, 46


        17 in eo F, in o N, in wXCR1.2, in eum R3         19 qui R3, quia ωR1.2
        20 revocantur Gel.Pam., -rentur ωR         21 carnis Gel.Pam., om. ωR
        22 lib. cib. et Gel., om. cett.         24 quod XR3, quae NF 
        25 revocaretur R2 p. 585         26 illo (i. in paradisum) ω, illum R <non> Ursinus
        27 [non] Kellner integrum praestare Gel.Pam.         29 dispositionis
sc. divinae, praef. III 89 b         30 censetur i. incipit, Thes. 789, 7 <et in N.
r.> Pam.         32 censura i. (magna) aestimatio, Thes. 804, 54         defendit i. 
vindicat, Thes. 304,13 
        33 ad W Gel.Pam., et Ω ωR ut Ω ad A Gel.Pam.,
om. ω        37 censui i. initio, Thes. 808, 81         eandem . . . formam Gel.Pam.
(praef. III 59d), eandem . . . forma FX, eadem . . . forma NR
 
        38 conveniat N, -et FXR         in quam ωR1, in qua R2         primus usque ad id est Qel.,
om. cett.


|53
40




45




50





5




10


(5.)


















quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum,
quod etiam primus Adam ante exilium. [7] Sed donato infirmitati 
tuae carnis suae exemplo perfectior Adam, id est Christus,
eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem
tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus
incurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam secundum
figuram, quam apostolus <in> illud magnum sacramentum 
interpretatur, in Christum et ecclesiam, competentes carnali
monogamiae per spiritalem. [8] Vides igitur, quemadmodum
etiam in Christo nova<n>s censum non possis eum sine monogamiae 
professione deferre, nisi carne sis, quod spiritu ille est,
licet et quod fuit carne, aeque esse debueris. 

VI. [1] Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. 
Non placent enim quibusdam monogami parentes
Adam et Noe; fortasse nec Christus. Ad Abraham denique
provocant, prohibiti patrem alium praeter deum agnoscere.
Sit nunc pater noster Abraham: sit et Paulus: In evangelio,
inquit, ego vos genui. [2] Etiam Abrahae te filium exhibe;
non enim passivus tibi census est in illo: certum tempus est,
quo tuus pater est. Si enim ex fide filii deputemur Abrahae, ut
apostolus docet dicens ad Galatas: Cognoscitis nempe, quia,
qui ex fide, isti sunt filii Abrahae,
quando credidit Abraham 
deo et deputatum est ei in iustitiam? Opinor, adhuc in monogamia, 


45 cf. cast. 5, 3 1. 16         cf. Eph. 5, 32
6. 5 I Cor. 4. 15         9-10 Gal. 3, 7         10-11 Gal. 3,6


        42 qua XR, quo qua N, qua qua         43 occurrit] incurrit X
fort. recte.         44 incurrit ωRGel. (cf. Thes. 1085, 25), occurrit Pam. secundum 
Adam et Evae figuram Pam., sed v. praef. III 89b         45 <in> Oel.Pam.,
om. ωR (cf. Thes. 804,11)         46 competisse Gel.Pam.         48 novans R2 p. 585
eum om. N, cf. praef. III 105         49 referre Lat. carne sis R1 mg, carnis is ω
        50 in carne RL
        6. 5 Sit NR, sic F, sicut X sit NX(?), sic FR         6 genui N (SB
96),
generavi cett. cum Vulg. te om. Gel.         7 passivus i. promiscuus, cf.
pall. 3, 7
passivitus, 4, 8 passivitas         8 deputemur ω R, -amur Gel. Pam,
        11 est NGel.Pam., om. FXR, cf. praef. III 94a


|54


15




20




25




30




35




(2.)













(3.)





quia in circumcisione nondum. [3] Quodsi postea in 
utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum 
et in circumcisionem per testamenti signaculum,
non potes illum patrem agnoscere nisi tunc, cum deo credidit,
siquidem secundum fidem filius eius es, non secundum carnem;
aut si posteriorem Abraham patrem sequeris ut et digamum,
recipe et circumcisum. [4] Si reicis circumcisum, ergo recusabis
et digamum; duas dispositiones eius binis inter se modis diversas 
miscere non poteris. Digamia cum circumcisione esse
orsus est et monogamia cum praeputiatione: recipis digamiam,
admitte et circumcisionem; tueris praeputiationem, teneris
et monogamiae. [5] Adeo autem monogamiae Abrahae filius
es sicut et praeputiati, ut, si circumcidaris iam, non sis filius,
quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei in praeputiatione
iustificatae. Habens apostolum disce cum Galatis. Proinde 
etsi digamiam iam tibi intuleris, non es illius, cuius fides in
monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum
nationum nuncupatur, sed earum, quae ex fide digamiam
praecedente filii habeant deputari Abrahae. [6] Exinde res
viderint: aliud sunt figurae, aliud formae, aliud imagines,
aliud definitiones: imagines transeunt adimpletae, definitiones
permanent adimplendae; imagines prophetant, definitiones
gubernant. [7] Quid digamia illa Abrahae portendat, idem
apostolus edocet interpretator utriusque testamenti, sicut


28 cf. Gen. 12, 3. Gal. 3, 8         35 cf. Gal. 4, 22-31


        12-13 in utrumque] praef. III 59b         13 digamia et circumcisio] v.
praef. III 82 
        17 ut et R2 p.585, at est ωR1, id est Gel.Pam.
 
        20 digamia ωR1 (v. praef. III 82), digamus a R3Gel., digamus CPam. cum C,
om. cett. 
        21 et monogamia ωR1, monogamus R3         23 monogamiae
(post.) ω, monogami R 24 et 27 si... iam] v. Thes. VII 128, 16
 
        26 habens ωR1.2 (SB 54), habes R3          27 illius Abrahae filius Gel.Pam., sed v.
praef. III 89b
29 sed] Hoppe 108          digamiam R3, -a ωR1.2 
 
        30 habeant NFR1.2, -bant XR3          31 figurae i. allegoriae, Thes. 734, 81 formae
i. normae, leges, Thes. 1085, 82 imagines i. allegoriae, Thes. 412, 47


|55



40




45





5




(4.)



















idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat. Si ex
libera es, ad Isaac pertines; hic certe unum matrimonium
pertulit. [8] Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor.
Ceteros nescio; quorum si exempla circumspicio, alicuius
David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius 
Salomonis etiam uxoribus divitis, meliora sectari iussus habes
et Iosephum uniiugum ---- et hoc nomine audeo dicere patre
meliorem ----, habes Moysen dei de proximo arbitrium, habes
Aaronem principalem. sacerdotem. [9] Secundus quoque
Moyses populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem 
dei induxit, in quo primo nomen domini dedicatum est, non
fuit digamus.

VII. [1] Post vetera exempla originalium personarum
aeque ad vetera transeamus instrumenta legalium scripturarum, 
ut per ordinem de omni nostra paratura retractemus.
Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum
lege ---- quam Christus non dissolvit, sed adimplevit ----, interdum 
quae volunt legis arripiunt, plane et nos sic dicimus
decessisse legem, ut onera quidem eius, secundum sententiam
apostolorum quae nec patres sustinere valuerunt, concessarint, 
quae vero ad iustitiam spectant, non tantum reservata


36 cf. Gal. 4, 31         37 cf. Gal. 4, 22. 23         40 cf. II reg. 11, 2sqq.
41 cf. III reg. 11,1         45 de nuptiis Iesu Nave scriptura nihil tradidit
7. 5 cf. Matth. 5, 17         8 cf. Act. 15, 10


        36 semen nostrum i. nos Christianos         37 pertines ωRGel., -ens Pam.
ex Vatic. lat. 189
et hic VL         39 nescio i. nolo scire, reicio. Kellner, cf.
Ambr. paenit. 1, 7, 32
Novatianus illum minimum visitare nescit (i. non vult),
in quo tu desideras visitari         circumspicior         40 nuptias Gel. Pam., nes-
cias ωR         42 Yosephum N F, -eph cett.         uniiugum Gel.Pam., 
monogamum ωR         43 arbitrium ω (praef. III 82), arbitrum         44 secundus
Moyses est Iesus Naue (Iosue)         45 promissionem] praef. III 82         46 dei
i. in q. p. nomen Gel.Pam., in imaginem ωR         dedicatum Gel., -us ωR
        7. 1 vetera R1mg, vera ωR1         2 legalium R3, regalium ωR1 
        scripturarum] melius dixisset praeceptorum; cf. 8,1 exemplis ... sententias
        3 de omni Gel.Pam., per omnia ωR         8 quae postpositum, praef. III 90 b


|56   10




15




20




25




30

















(4.)


permaneant, verum et ampliata, ut scilicet redundare possit iu-
stitia nostra super scribarum et Pharisaeorum iustititia<m>.
[2] <Si> iusti<tia>, utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege
praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in
matrimonium adsumat ad suscitandum fratri suo semen,
idque saepius evenire in unam personam potest secundum
callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias
putant permissam frequentiam nuptiarum, intelligere debebunt 
primo rationem ipsius praecepti et ita scient illam rationem 
iam cessantem ex eis esse, quae evacuata sint. [3] Necessario 
succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis
defuncti, primum, quia adhuc vetus illa benedictio decurrere
habebat: Crescite et redundate, dehinc, quoniam patrum delicta
etiam de filiis exigebantur, tertio, quoniam spadones et steriles 
ignominiosi habebantur. [4] Itaque ne proinde maledicti 
iudicarentur, qui non naturae reatu, sed mortis praeventu 
orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria et
quasi postuma suboles supparabatur. At ubi et crescite et 
redundate evacuavit extremitas temporum inducente apostolo:
Superest, ut et qui habent uxores sic sint, ac si non habeant, quia
tempus in collectum est, et desinit uva acerba a patribus manducata 
filiorum dentes obstupefacere ---- unusquisque enim in
suo delicto morietur ----
et spadones non tantum ignominia
caruerunt, verum et gratiam meruerunt invitati in regna
caelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris


10-11 cf. Matth. 5, 20sqq.         13 cf. Deut. 25, 5         16 cf. Matth.
22. 23sqq.         22 Gen. 1, 28         22-23 cf. Exod. 20, 5         23-24 cf. Deut.
23. 1. Gen. 30, 1 sqq.         29 I Cor. 7, 29; cf. cast. 4, 2 1. 17         30 cf. Ier.
31, 29         31-32 Ier. 31, 30         32 cf. Matth. 19, 12


        11-12 suppl. R3         19 sint ωRGel. (de coniunctivo cf. 12, 1 qui sint),
sunt legis CPam.         25 reatu sed R2 p.585, reatus et ω, reatu et R, reatu
at Kr. (cf. Thes. II 1005, 28sqq.)         28 inducente i. dicente, Thes. 1239, 13
        30 collectum ω (praef. III 59d), -o         desinit N F (praef. III 112),
desiuit X, desiit cett. (desierunt etc. pluraliter GR3Gel.)         31 in causale,
praef. III 60c


|57   35




40




45




50




55




60













(7.)






contrarium eius obtinuit non succedendi in matrimoniam 
fratris. [5] Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere cessante
ratione non potest alii argumentationem accommodare. Ergo
non nubet defuncto viro uxor, fratri utique nuptura, si nupserit; 
omnes enim nos fratres sumus; et illa nuptura in domino
habet nubere, id est non ethnico, sed fratri, quia et vetus lex 
adimit coniugmm allophylorum. [6] Cum autem et in Levitico
cautum sit: Quicumque sumpserit fratris uxorem, immunditia
est, turpitudo, sine liberis morietur,
sine dubio, dum ille prohibetur 
denuo nubere, et illa prohibetur non habens nubere nisi
fratri. Quomodo ergo apostolo conveniet et legi, quam non 
in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus,
ostendetur. [7] Interim quod pertineat ad legem, magis nobis
competunt argumentationes eius; denique prohibet eadem
sacerdotes denuo nubere; filiam quoque sacerdotis iubet
viduam vel eiectam, si semen non fuerit illi, in domum patris 
sui regredi et de pane eius ali. Ideo 'si semen non fuerit illi',
non ut, si fuerit, denuo nubat ---- quanto magis enim non imbet,
si filios habeat? ---- sed ut, si habuerit, a filio potius alatur
quam a patre, quo et filius praeceptum dei exsequatur:
Honora patrem et matrem. [8] Nos autem Iesus summus 
sacerdos et magnus patris de suo vestiens, quia qui in Christo
tinguntur, Christum induerunt, sacerdotes deo patri suo fecit
secundum Iohannem. Nam et illum adolescentem festinantem
ad exsequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos
vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: 


41 cf. Deut. 7, 3         42 Lev. 20, 21         48-49 ubi? (certe non Lev.
21, 13-15.) cf. 17, 4 de pontifice maximo et cast. 7,11. 5         50 cf. Lev. 22, 13
55 Exod. 20, 12         57 cf. Gal. 3, 27, Apoc. 1, 6; cast. 7, 31. 17         58 cf.
Luc. 9, 59


41 adimit N R, admittit FX         42 cautum i. dictum, Thes. 640, 51
46 venerimus Gel.Pam., veneris ωR         48 argumentationes R, -e ω
49 quoque om. N         53 ut R3, et ωR1.2         55 nos (R1mg) a. Iesus R2
p.585, non a. is ω         summus et magnus] praef. III 110         58 adol- ωR,
-u- edd.


|58



65






5




10




15





















Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit
et super patrem suum et super matrem suam non contaminabitur.
[9] Ergo et hoc nos interdictum observare debemus? Non
utique; vivit enim unicus pater noster deus et mater ecclesia
et neque mortui sumus, qui deo vivimus, neque mortuos
sepelimus, quia et illi vivunt in Christo; certe sacerdotes
sumus a Christo vocati, monogamiae debitores ex pristina dei
lege, quae nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.

VIII. [1] Nunc ad legem proprie nostram, id est evangelium
conversi qualibus excipimur exemplis, dum ad sententias
pervenimus? Ecce statim quasi in limine duo nobis antistites
Christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia,
alia pudica in Zacharia sacerdote, alia integra in Iohanne
antecursore, alia placans deum, alia praedicans Christum, alia
totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens quam
prophetam, scilicet eum, qui non tantum praedicaverit aut
demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum.
[2] Quis enim corpus domini dignius initiaret quam eiusmodi
caro, qualis et concepit illud et peperit? Et Christum quidem
virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque sanctitatis 
titulus in Christi censu dispungeretur per matrem et virginem 
et univiram. [3] At ubi infans templo exhibetur, quis
illum in manus suscipit, quis in spiritu primus agnoscit? Vir
iustus et cautus
et utique non digamus, vel ne dignius mox a


61 Lev. 21, 1. 11
8. 14 cf. Luc. 2, 22-39        16 Luc. 2, 25


       63 iunge et nos, praef. III 91        hoc nos N, nos hoc cett.        65 de deo
Pam.        66 certe i. 'sed' ut pall. 4, 2
       8. 1 evang. ωRGel. (cf. Löfstedt 64), ad evang. CPam.        2 sententias]
cf. 9, 1 et ad 8, 1        3 duo ωR (praef. III 10), duae Gel.Pam. 
       5 pudicitia        7 totum] praef. III 119        8 prophetam Kr., -ans ωR, -en Gel.
Pam. 
       12 post] ob R3Gel.        sanct. tit. N, t. s. cett.        16 cautus ωRPam.
(eu)labh&j), castus Gel.        dignius XR, dignus N, indignius FVatic. 190. 191.
Urb. 64
(sc. indignum fuisset, si non monogamus, sed monogama prior Chris-
tum praedicasset
)        16-17 a f. Chr. N, Chr. a f. cett.


|59


20




25




30




35




40








(5.)






(6.)





(7.)

femina Christus praedicaretur vetere vidua et univire, quae et
templo dedita satis in semetipsa portendebat, quales spiritali
templo, id est ecclesiae, debeant adhaerere. [4] Tales arbitros
infans dominus expertus non alios habuit et adultus. Petrum 
solum invenio maritum per socrum, monogamum praesumo
per ecclesiam, qua super illum omnem gradum ordinis sui de
monogamis erat collocatura. [5] Ceteros cum maritos non
invenio, aut spadones intelligam necesse est aut continentes.
Nec enim, si penes Graecos communi vocabulo censentur 
mulieres et uxores pro consuetudinis facilitate ---- ceterum est
proprium vocabulum uxorum ----, ideo Paulum sic interpretabimus, 
quasi uxores demonstret apostolos habuisse. [6] Si
enim de matrimoniis disputasset ---- quod in sequentibus facit,
ubi magis apostolus aliquod exemplum nominare potuisset ----, 
recte videretur dicere: Non enim habemus potestatem uxores
circumducendi sicut ceteri apostoli et Cephas? [7] At ubi ea
subiungit, quae de victuaria exhibitione abstinentiam eius
ostendunt dicentis: Non enim habemus potestatem manducandi
et bibendi?,
non uxores demonstrat ab apostolis deductas, 
quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et
bibendi habent, sed simpliciter mulieres, quae illis eodem
instituto quo et dominum comitantes ministrabant. [8] Iam
vero si Christus reprobat scribas et Pharisaeos sedentes in
cathedra Moysi nec facientes quae docerent, quale est, ut et 


21 cf. Luc. 4, 38         25 cf. virg. vel. 5, 7 orat. 22, 3         31 I Cor. 9, 5;
cf. cast. 8, 3 1. 21         34 I Cor. 9, 4         39 cf. Matth. 23, 23


        17 vidue NX univire ω (praef. III 9), -a edd.         quae et FXR (praef.
III 102),
et om. N         21 per i. 'propter' ut fug. 7, 3         22 qua ωR (praef.
III 63),
quae Gel.Pam.         super i. aedificata Gel.Pam.         23 collocatura
Oehler, -us ωR1, collaturus R2.3, -a Gel.Pam.         26 facilitate i. negligentia,
Thes. 73, 81 
        27 interpretabimus ω (praef. III 11), -bimur
        28 demonstret NGel.Pam., -asset FXR ux. dem. N, dem. ux. cett. 
        29 disputasset FXR (praef. III 37), -ret NGel.Pam.         33 vict. exh.] v.praef.
III 85a 
        34 hab. pot. N (e1xomen e0cousi/an), p. h. FXR         35 deductas ωR
(praef. III 98), circumductas Gel. Pam.         40 cathedram N (cf. praef. III 59 d)


|60



45




50




55





5





















ipse super cathedram suam collocaret, qui sanctitatem carnis
praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis
omnibus modis insinuaret et docendam et agendam? [9] in 
primis de suo exemplo, tunc de ceteris argumentis, cum puerorum
dicit esse regna caelorum, cum consortes illis facit alios post
nuptias pueros, cum ad simplicitatem columbae provocat,
avis non tantum innocuae, verum et pudicae, quam unam
unus masculus novit, cum Samaritanae maritum negat, ut
adulterum ostendat numerosum maritum, [10] cum in 
revelatione gloriae suae de tot sanctis et prophetis Moysen et
Heliam secum mavult, alterum monogamum, alterum 
spadonem ---- non enim aliud fuit Helias quam Iohannes, qui in
virtute et spiritu venit Heliae ----, cum ille vorator et potator
homo,
prandiorum et cenarum cum publicanis et peccatoribus
frequentator semel apud unas nuptias cenat multis utique
nubentibus; totiens enim voluit celebrare eas, quotiens et esse.

IX. [1] Sed hae argumentationes potius existimentur de
coniecturis coactae, si non et sententiae astiterint, quas dominus 
emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando
iam prohibet, inprimis quia ab initio non fuit sicut matrimonii
numeras, tunc quia quos deus coniunxit, homo non separabit,
scilicet ne contra dominum faciat. [2] Solus enim ille separabit,
qui et coniunxit; separabit non autem per duritiam repudii,


        44-45 cf. Matth. 18, 3. 19, 14         45-46 cf. Matth. 19, 13         46 cf.
Matth. 10, 16         48 cf. Ioh. 4, 16-18         50 cf. Matth. 17, 3         53 cf. Luc.
1, 17. Matth. 11, 19         55 cf. Ioh. 2, 2
        9. 3 cf. Matth. 19, 8         5 Matth. 19, 6


        43 insinuaret ω (attractio modi; v. etiam praef. III 36), -rat Redd.
        44 de suo NGel.Pam., suo FXR fort.recte, cf.praef.III 111b         45 regna
N (praef. III 25), -um cett.         post nuptias] praef. III 88         53 in veritate et virtute
        54 cum pecc. et publ. N contra Matth. 11,19 telwnw~n kai\ a(martwlw~n
        9. 4 non fuit ωR, haec n. f. Gel., n. f. sic CPam. ex Vulg. Matth. 19, 8
        5 numerus i. numerositas         tunc ωR ut 8,9, tum Oel. Pam.         deus quos N
        6 scilicet usque ad ille separabit Gel., om. cett.;         7 non autem ωR
(praef. III 90 b), a. n. Gel.Pam.


|61

10




15




20




25




(2.)




(3.)






(4.)





quam exprobrat compescit, sed per debitum mortis, siquidem
unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris
voluntate. [3] Igitur si quos deus coniunxit, homo non separabit 
repudio, ecquid consentaneum est, ut, quos separavit morte,
homo novo coniungat matrimonio, proinde contra dei voluntatem 
iuncturus separationem atque si separasset coniunctionem? 
[4]
 Hoc quantum ad dei voluntatem non destruendam
et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio conspirat, 
immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem
dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit
uxorem suam praeter ex causa adulterii, facit eam adulterari, et
qui dimissam a viro duxerit, adulteratur
utique. [5] 'Non et
nubere legitime [non] potest repudiata et, si quid taliter 
commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, 
qua adulterium in matrimonio crimen est?' Deus aliter
censuit, citra quam homines, ut in totum sive per nuptias sive
vulgo alterius viri admissio adulterium pronuntietur, immo
<. . .>. [6] Ideo videamus enim, quid sit matrimonium apud 
deum, et ita cognoscemus, quid aeque adulterium. Matrimonium 
est, cum deus duos iungit in unam carnem aut iunctos


9 cf. Matth. 10, 29; cast. 1, 5 1. 28         17 Matth. 5, 32


        8 quam NR3, q. et FXR1         de asynd. v. praef. III 86a         11 ecquid
Kr., et quid ωR1.2, aeque R3         12 novo Kr., non codd.         13 de separationem 
et
coniunctionem v. praef. III 83  separasset R3, separationem ωR1,
separet R2 p.585         14 quantum om. N         15 formam] v. ad 6, 6 
conspirat sc. nobiscum         16 imposuit] praef. III 93         17 ad R3, et ωR1
        18 praeter ω (cf. Marc. 4, 34, 16. Löfstedt 108), praeterquam
adulterari] praef. III 11         19 utique 'Non et... crimen est?' CPam. (inter-
pellationem adversarii significavi),
u. Nam et... cr. est ωRGel.         [non] delevi,
om. Oel. 
        20 taliter N (non talem), X (praef. III 35. SB 83), tale cett.
        22 crimen est RGel.Pam., criminis ω (om. est) fort. recte etiam aliter
... citra coniuncte dici potest, praef. III 103c         24 immo om. R3; lacunam
statuit Kr. fere sic explendam:
(et ipsa admittendi eius concupiscentia.)
        25 ideo ωR1, a deo R3Gel.Pam.         enim om. N (sed cf. praef. III 103a)
        26 ita] praef. III 73         cognoscamus         quid aeque N (praef. III 94a),
q. sit ae. FXR         27 duos iungit N, i. d. cett.


|62

30




35




40




45





(5.)







(6.)



(7.)




(8.)

deprehendens in eadem carne coniunctione<m> signavit;
adulterium est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia caro,
immo aliena misceatur, de qua dici non possit: Haec est caro
ex carne mea et hoc os de ossibus meis.
[7] Semel enim hoc et 
factum et pronuntiatum sicut ab initio ita et nunc in aliam
carnem non potest convenire. Itaque sine causa dices deum
vivo marito nolle repudiatam alii viri iungi, quasi mortuo velit,
quando, si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; [8] tam in
repudio matrimonium dirimente quam morte non tenebitur
ei, cui, per quod tenebatur, abreptum est. Cui ergo tenebitur,
nihil de eo interest, vivo an mortuo a viro nubat; neque enim
illo delinquit, sed in semetipsam: [9] Omne delictum, quod admiserit 
homo, extra corpus est; qui autem adulteratur, in corpus
suum delinquit.
Adulteratur autem, sicut praestruximus, qui
aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam, quam deus
aut coniunxit in duos aut coniunctam deprehendit. [10] Ideoque 
abstulit repudium, quod ab initio non fuit, ut, quod ab
initio fuit, muniat, duorum in unam carnem. perseverantiam,
ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, ei
soli causae permittens repudium, si forte praevenerit, cui
praecavetur. [11] Adeo autem repudium a primordio non fuit, 
ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae


30 Gen. 2, 23         39 I Cor. 6,18         41 § 6         49 cf. Val. Max. 2, 1, 4.
Gell. 4,3


28 coniunctionem R3, -e ωR1         30 misceatur N, -etur FXR; praef.
III 106 
        31 et f. N, et om.FXR         33 sine causa i. frustra ut adv.
Hermog. 14, 2. Thes. III 674, 42 
        34 alii gen., praef. III 8 viri N (praef.
III 16),
-o cett.         35 in (condicionale, praef. III 23) wR1, om. R3         37 per
Gel. Pam., om. ωR         abreptum (-ct- N) i. ereptum, Thes. 134, 5         Cui ergo
tenebitur? Nihil CPam., om. ωRGel.         38 de eo ωR3, Adeo non R3Gel.,
deo C mortuo a viro ωR1.2 (praef. III 23. 111b), mortuo viro R3         39 illo
ωR1 (praef. III 8; delinquere c. dat. Thes. 460, 10: apol. 26, 3), in illum R3
(sed v. praef. III 111b) 
        delinquit Gel., -at cett.         41 supra praestr.         qui
aliam Gel., quia vivam ωR         42 illam Gel.Pam., vivam ωR         46 ei soli
Kr., et soli ωR1, soli R3


|63   50





5




10




15




20

























(4.)

id genus duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non 
repudiantes adulteria commiscent; nobis, et si repudiemus, ne
nubere quidem licebit.

X. [1] Video iam hinc nos apostolum provocantem. Ad
cuius sensum facilius perspiciendum tanto instantius 
praeculcandum est mulierem magis defuncto marito teneri, 
quominus alium virum admittat. Recogitemus enim repudium
aut discordia fieri aut discordiam facere, mortem vero ex lege, 
non ex hominis offensa evenire idque omnram esse debitum,
etiam non maritorum. [2] Igitur si repudiata, quae per 
discordiam et iram et odium et causas eorum, iniuriam vel 
contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata
est, tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis illa, quae 
neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu 
matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti,
cui etiam defuncto concordiam debet? [3] A quo repudium non
audiit, non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est;
quem amisisse noluit, retinet; habet secum animi licentiam, 
qui omnia homini, quae non habet, imaginario fructu repraesentat. 
[4]
 Ipsam denique interrogo feminam: 'Dic mihi,
soror, in pace praemisisti maritum tuum?' Quid respondebit?
An in discordia? Ergo hoc magis evincta est, cum quo habet
apud deum causam; non discessit, quae tenetur. Sed in pace? 
Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem iam repudiare
non poterit, nec sic quidem nuptura, si repudiare potuisset.
(4.) [5] Enimvero et pro anima eius orat et refrigerium interim


        10. 1 ap. provocantem NG, ad ap. pr. FXR (provocantes R2 p. 585),
ad ap. provocari Gel.Pam.         2 tanto om. N         3 magis] praef. III 114
        5 lege <dei> Pam., sed v. praef. III 89b         11 a matrimonio Gel., sed
cf. Löfstedt 18,
matrimonio] praef. III 82         12 relicta] praef. III 94 a
        18 maritum N, virum FXR         19 in om. N         evincta ωR1 (SB 44.
praef. III 105),
ei vincta CPam., ei iuncta R2 p.585Gel. quo R2 p.585,
qua ωR1         20 tenetur sc. causa i. lite         21 quem] que N         22 nec ωR1
(Hoppe, Beitrage 128), ne R3         23 et pro R3CPam., om. cett. oret et ad-
postulet et offerat R3 Gel.


|64
25




30




35




40




45





(5.)





(6.)









(7.)

adpostulat ei et in prima resurrectione consortium et offert
annuis diebus dormitionis eius. [6] Nam haec nisi fecerit,
<quomodo potuit,> vere repudiavit, quantum in ipsa est, et
quidem hoc iniquius, quanto [quomodo potuit] <iam aequius,
si> quia non potuit, et hoc indignius, quanto iam [in]dignius,
si quia non meruit. [7] Aut numquid nihil erimus post mortem 
secundum aliquem Epicuram et non secundum Christum?
Quodsi credidimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur, 
cum quibus resurrecturi sumus rationem de alterutro
reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur,
sed erunt aequales angelis, non ideo non tenebimur coniugibus
defunctis, quia non erit restitutio coniugii? [8] Atquin eo magis 
tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi
in spiritale consortium, agnituri quam nosmetipsos quam
et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus, 
si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius?
Substantia, non conscientia reformabimur? [9] Ergo qui cum
deo erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum ----
licet merces varia, licet multae mansiones penes patrem
eundem ----, uno denario eiusdem mercedis operati, id est vitae
aeternae, in qua magis non separabit quos coniunxit deus,
qui in ista minore vita separari vetat. [10] Cum ita sint, quomodo 
alii viro vacabit, quae suo etiam in futurum occupata
est? ---- utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo


10. 24-25 cf. cast. 11, 11. 8, coron. 3, 3         33 Matth. 22, 30 42 cf.
Ioh. 14, 2         43 cf. Matth. 20, 10


        24 ei R3, enim ωR1         25-28 emend. Kr.         28 si haec non fecerit,
quia non potuit facere         29 non meruit maritus         30 aliquem] Hoppe 105
        31 credidimus ωR1 (praef.III 40), credimus R1mg tenebitur FXR1
        34 non ... non] praef. III 104         35 coniugiis         36 destinemur X
        37 quam N (Hoppe 77), tam cett.         39 in nobis XR, in nos F (fort.
recte, praef. III 59d), om. N         40 <si> substantia         reformabimus N
(praef. III 51a), -bimur cett.         44 magis] praef. III 114         45 qui ωRGel.,
quam Pam. cum haec FXR, haec om. N (SB 43)


|65

50




55





5




10



(8.)

















est, quia una omnibus disciplina praeest; ---- aliud habebit in
spiritu aliud et in carne? Hoc erit adulterium, unius feminae
in duos viros conscientia. [11] Si alter a carne disiunctus est, 
sed in corde remanet, illic, ubi etiam congregatus sine carnis
congressu et adulterium ante perficit<ur> ex concupiscentia et
matrimonium ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum.
illud possidens, per quod et factus est, id est animum, in quo
si et alius habitabit, hoc erit crimen. [12] Ceterum non est 
exclusus, si a viliore commercio carnis discessit: honoratior
maritus est, quanto mundior factus est.

XI. [1] Ut igitur in domino nubas secundum et apostolum
---- si tamen vel hoc curas ----, qualis es id matrimonium postulans, 
quod eis a quibus postulas non licet habere, ab episcopo
monogamo, a presbyteris et diaconis eiusdem sacramenti, a
viduis, quarum sectam in te recusasti? [2] Et illi plane sic 
dabunt viros et uxores quomodo bucellas ---- hoc enim est
apud illos: Omni petenti te dabis ---- et coniungent vos in ecclesia
virgine, unius Christi unica sponsa, et orabis pro maritis tuis,
novo et vetere? [3] Elige, cui te adulteram praestes; puto,
ambobus. Quodsi sapias, taceas defuncto; repudium sit illi 
silentium tuum, alienis iam dotalibus scriptum. Hoc modo
novum promereberis maritum, si veteris obliviscaris: debes
magis illi placere, propter quem deo placere non maluisti.


49 cf. cast. 11, 11. 5
11. 1 cf. I Cor. 7, 39         7 Luc. 6, 30


        48 omnibus N, om. cett.         aliud... aliud ω R (SB 83), alium... alium edd.
        49 et] praef. III 90a 50 si] praef. III 61         51 etiam] praef. III
102a 
        congregatus (sc. est, praef. III 94b) ωR1, cogitatus R3 edd.         52 perficitur 
edd. 
        56 decessit N corr.
        11. 1 in domino NCPam. ( e0n kuri/w|), in deo XFRGel. et abundat,
praef. III 102b,
legem et C Pam. perperam; vetus enim testamentum nihil de
nubendo in Christo dicere potuit 
        5-6 dabunt sic         6 bucellas NX
(Thes. 2227, 3: Ambr. al.),
-cc- FR         7 dabis FXR (cf. fug. 13,1. 3), 
tribue N ex Vulg. 10 taceas] praef. III 80 an de functo?         11 dotalibus
i. matrimonio, Thes. 2056,11.3         13 placere (alt.) NGR3, om. FXR1.2
(Löfstedt, Krit. Bem. 101)
maluisti i. voluisti, Thes. 203, 33


|66
15




20




25




30




35
(3.)





(4.)












(5.)




(6.)

[4] Haec psychici volunt apostolum probasse aut in totum non 
recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est, in quantum 
temporis vivit vir eius; si autem mortuus fuerit, libera est: cui vult
nubat, tantum in domino.
Ex hoc enim capitulo defendunt
licentiam secundi matrimonii, immo et plurimi, si secundi;
quod enim semel esse desiit, omni obnoxium est numero.
[5] Quo autem sensu apostolus scripserit, ita relucebit, si prius 
constet non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur;
constabit autem, si quis ea recordetur, quae huic capitulo 
diversa sunt et apud doctrinam et apud voluntatem et apud
propriam ipsius Pauli disciplinam. [6] Si enim secundas 
nuptias remittit, quae ab initio non fuerunt, quomodo affirmat
omnia ad initium recolligi in Christo? Si vult nos iterare
coniugia, quomodo semen nostrum in Isaac semel marito
auctore defendit? [7] Quomodo totum ordinem ecclesiae de
monogamis disponit, si non haec disciplina praecedit in laicis,
ex quibus ecclesiae ordo proficit? Quomodo in matrimonio
adhuc positos a fructu matrimonii avocat dicens in collectum
esse tempus, si per mortem matrimonio elapsos iterum in
matrimonium revocat? [8] Haec si diversa sunt ei capitulo, de 
quo agitur, constabit, ut diximus, non hoc illum sensu scripsisse, 
quo psychici utuntur, quia facilius est, ut aliquam rationem 
habeat unum illud capitulum, quae cum ceteris <s>apiat,
quam ut apostolus diversa inter se docuisse videatur. [9] Eam
rationem in ipsa materia poterimus recognoscere. Quae ista 
materia apostolo fuit scribendi talia? Tirocinium novae et


15 I Cor. 7, 39         24-25 cf. Eph. 1, 10         27 cf. Rom. 9, 7. Gal. 4, 28
31 cf. I Cor. 7, 29


        19 disinit N desiit esse F omni R2mg (al's omni), omne ωR1 Gel.,
om.Pam. 
        22 diversa i. contraria ut § 7. 8.19         25 remittit (i. permittit,
Georges
8 II 5a) FXR, permittit CPam., admittit R1mg, N legi non potest
        28 ordinem totum         31 collectum F VL (cf. 7, 4), -u NX, -o cett.
        32 in om. N         36 sapiat B edd., habeat ωR         38 materia i. causa,
Thes. 463, 30. 82 
        quae Gel., qua cett.


|67   40




45




50




55




60




65






(7.)




(8.)


(9.)







(10.)

quam maxime orientis ecclesiae, quam lacte scilicet educabat, 
nondum solido cibo validioris doctrinae, adeo ut prae illa
infantia fidei ignorarent adhuc, quid sibi agendum esset circa
carnis et sexus necessitatem. [10] Cuius etiam ipsas species ex
rescriptis intelligimus: cum dicit: De his autem quae scribitis:
bonum est homini mulierem non attingere
; propter fornicationes 
autem unusquisque uxorem suam habeat, ostendit fuisse qui in
matrimonio a fide deprehensi verebantur, ne non liceret illis
matrimonio suo exinde uti, quia in carnem sanctam Christi
credidissent. [11] Et tamen secundum veniam concedit, non
secundum imperium,
id est indulgens, non praecipiens ita 
fieri. Ceterum malebat omnes id esse quod et ipse. Proinde
et de repudio rescribens demonstrat quosdam de isto quoque
cogitasse, vel maxime, quia et in ethnicis matrimoniis non
putabant post fidem perseverandum. [12] Quarebant et de
virginibus consilium ---- praeceptum enim domini non erat ----: 
bonum esse homini, si sic permaneat, utique quomodo a fide
fuerit inventus: Vinctus es enim uxori? ne quaesieris solutionem;
solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Si autem acceperis
uxorem, non deliquisti,
quia ante fidem soluto ab uxore
non numerabitur post fidem secunda uxor, quae post 
fidem prima est. [13] A fide enim etiam ipsa vita nostra
censetur. Sed hic parcere se dicit illis; alioquin pressuram
carnis
subsecuturam prae angustiis temporum impedimenta 
matrimonii recusantibus; quin potius de domino
sollicitudinem habendam promerendo quam de marito. Et ita 


40 cf. I Cor. 3, 2         44 I Cor. 7, 1.2         50 I Cor. 7, 6         51 cf. I Cor.
7, 7. I Cor. 7, 10. 11         55 cf. I Cor. 7, 25         56 cf. I Cor. 7, 26         57 I Cor.
7, 27. cf. cast. 4, 1         62 cf. I Cor. 7, 28. 29. cast. 4, 2 1.15. 4, 3 1.20         63 cf.
I Cor. 7, 32-34


        40 quam m. NFR (Thes. s. v. magis 75, 35. 47), cum m. XGel.Pam.
        42 quod         47 illis N, eis cett.         53 quia et] praef. III 102b
        54 post fidem] praef. III 88 sibi pers. CPam.         54 sq. v.praef.
III 95 
        57 enim (sc. inquit) ωR, om. Gel.Pam.


|68



70




75




80




85




90














(11.)









(12.)

revocat, quod permisit. [14] Sic ergo in eodem ipso capitulo,
quo definivit unumquemque, in qua vocatione vocabitur, in
ea perseverare debere, adiciens: Mulier vincta est, quamdiu
vivit vir eius; si autem dormierit, libera est: cui volet nubat,

tantum in domino, hanc quoque eam demonstrat intelligendam,
quae et ipsa sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir
solutus ab uxore, per mortem utique, non per repudium facta
solutione, quia repudiatis non permitteret nubere adversus
pristinum praeceptum. [15] Itaque et mulier, si nupserit, non
delinquit, quia nec hic secundus maritus deputabitur, qui est
a fide primus, et adeo sic est, ut propterea adiecerit: Tantum
in domino,
quia de ea agebatur, quae ethnicum habuerat et
amisso eo crediderat, ne scilicet etiam post fidem ethnico se
nubere posse praesumeret, licet nec hoc psychici curent.
[16] Sciamus plane non sic esse in Graeco authentico, quomodo 
in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem 
eversionem: Si autem dormierit vir eius, quasi de futuro
sonet ac per hoc videatur ad eam pertinere, quae iam in fide
virum amiserit. [17] Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa
licentia totiens virum dedisset, quotiens amissus esset, sine
ullo pudore nubendi etiam ethnicos congruente[s]. Sed si ita
esset quasi de futuro: 'si cuius maritus mortiras fuerit', tantundem 
et futurum ad eam pertineret, cuius ante fidem morietur 
maritus. Quavis accipe, dum cetera non evertas. [18] Nam
cum et illa sententiae <prae>cedant: Servus vocatus es? ne 


67 cf. I Cor. 7, 20         68 I Cor. 7, 39         90 I Cor. 7, 21. 18


        67 definivit N, definit cett.         68 perseverare N, permanere cett.
        70 hanc] hinc Urs.         eam om. N         74 et N, om. cett.         75 delinquit
N, -et cett.         76 ideo         77 quae et N         82 'autem del. Pam. recte;
haec enim sunt duae illae syllabae, quas usitata versio non habebat'. Kr. Pro
koimhqh|~ Tertullianum koima~tai legisse putat post Rigaltium Oehler 
        84 esset R3, est N, est et FXR1.2         86 ethnicos N (praef. III 79), -is cett.
congruente R2, -es ωR1         si ωRGel. (praef. III 61), etsi Pam.
 
        89 quaevis a. d. cetera Gel. ,om. ωR (quavis Oehler, quaevis Gel., quamvis CPam.)
        90 praecedant scripsi, cedant codd.


|69



95




100





5




10






(13.)














(2.)

curaveris; in praeputi<o voc>atus es? ne circumcidaris; circumcisus 
vocatus es? ne adduxeris
---- quibus concurrit: Vinctus es
uxori? ne quaesieris solutionem
; solutus es ab uxore? ne quaesieris
uxorem ----,
satis manifestum est ad eos haec pertinere, qui in
nova et recenti vocatione constituti de his consulebant, in 
quibus a fide fuerant deprehensi. [19] Haec erit interpretatio
capituli istius, de hoc examinanda, an et tempori et causae et
tam exemplis et argumentis praecedentibus quam et sententiis
et sensibus subsequentibus et in primis an ipsius apostoli et
consilio proprio congruat et instituto; nihil enim custodiendum 
est, quam ne diversus sibi deprehendatur.

XII. [1] Audi et aliam subtilissimam e contrario argumentationem. 
'Adeo', inquiunt, 'permisit apostolus iterare conubium, 
ut solos qui sint in clero monogamiae iugo adstrinxerit;
quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit.'
[2] Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non 
praescribit, si, quod episcopis praescribit, non et omnibus
praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis, et ideo episcopis, 
quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? Nonne
de omnibus? [3] Si non omnes monogamiae tenentur, unde
monogami in clerum? An ordo aliquis seorsum debebit institui 
monogamorum, de quo allectio fiat in clerum? [4] Sed cum
extollimur et inflamur adversus cleram, tunc unum omnes
sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo et patri
fecit; cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur,


92 I Cor. 7, 27
12. 13 cf. Apoc. 1,6. 5, 10


        91 in praeputio vocatus B. Rehm, Thes. VII 1, 673, 55 ( e0n a)krobusti/a|
ke/klhtai/ tij;), inpraeputiatus codd., i. vocatus Gel.Pam.         101 quam]
praef. III 71         quam ne Gel.Pam., qua FXR, quia         deprehendatur (sc.
apostolus)
ωR, quis d. Gel.Pam.
        12. 1 aliam N, om. cett.         3 sint N2F X (cf. 7, 2 quae evacuata sint),
sunt N1Redd.         10 aliquis ωRGel. (SB 6), -i CPam.         11 ante sed cum
plura intercidisse putat Kr.         12 inflamur ωRedd., inflammamur C
        13 deo] praef. III 21         14 parequationem NX


|70    15




20




25




30




35






(3.)



(4.)









deponimus infulas et pares <non> sumus. [5] De ecclesiasticis 
ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat 
igitur omnem communis diseiplinae formam sua fronte
proponi, edictum quodammodo futurum universis impressioni,
quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui
faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam 
quasi de privilegio loci blandiatur. [6] Prospiciebat spiritus 
sanctus dicturos quosdam: 'Omnia licent episcopis', sicut
ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim ex
digamia praesident apud vos, insultantes utique apostolo,
certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur! [7] Age 
iam, qui putas acceptionem monogamiae de episcopis factam,
recede <et> a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia 
episcopis ascribuntur: noli esse irreprehensibilis, sobrius,
bene moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino
deditus et [manu promptus ad caedendum et] pugnax et
pecuniae amans et domum non regens nec filiorum curans
disciplinam, sed nec ab extraneis famam bonam sectans.
[8] Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam,
etiam cetera, quae monogamiae accedere oportebit, episcopis
erunt scripta, laicis vero, quos monogamia non convenit, cetera
quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si velis, vincula disciplinae 
totius; praescribe constanter non omnibus praecipi,


28 cf. I Tim. 3, 2-4


        15 pares <non> Kr., impares Harrisius, partes Gel.         16 ordinibus
om. N et cod. Divion.         17 formam] ad 6,6         18 impressioni Oehler, in
pressione FXRGel.Pam., in praecessione N et cod. Divion., in praesessione
Rigalt.         21 blandiatur] Hoppe 68, -retur Urs.         23 Uthinensis FXR
        23-24 ex digamia FX, et ex d. R, ex digami N, et d. Gel.Pam.
        26 acceptionem ωR1 (i. episcopus futurus monogamus praesumitur; cf.
Thes. I 282, 72: praemissa in syllogismo),
exceptionem R3edd.         27 <et> Pam.
        29 quin R VL, qui in ω         30 m. pr. ad c. et deest in Graeco, del. Kr.
ut interpretamentum sequentis membri
pugnax pugnax R2, pugnas FXR1,
pugnus         32 famam bonam N (marturi/an kalh&n), b. f. FXR edd.         34 an
etiam         35 quos ωR1 (praef. III 79), quis R2 p. 586, L


|71

40





5




10




15














(2.)







quae quibusdam sint praecepta. [9] Aut si cetera quidem communia 
sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est,
numquid illi soli Christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina 
collata est?

XIII. [1] 'Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere,
filios suscipere, matres familias agere.'
Ad eas dirigit, quales
supra denotat, iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae 
et aliquamdiu assectatae, postquam in deliciis habuerunt 
Christum, nubere volunt, habentes iudicium, quod primam 

fidem resciderunt, illam scilicet, a qua in viduitate inventae et
professae eam non perseverant. [2] Propter quod vult eas
nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, 
non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptanda,
immo et in deliciis habita noluerint perseverare. [3] Legimus 
et ascribentem Romanos eum: Quae, autem sub viro est mulier,
viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri.
Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si
facto fuerit
alii viro
; si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera, 
facta alii viro.
[4] Sed et sequentia recognosce, quo sensus 
iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres mei,
mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini
alteri, ei scilicet, qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus


13. 1 I Tim. 5, 14         4 cf. I Tim. 5, 11. 12         11 Rom. 7, 2. 3
16 Rom. 7, 4-6


        13. 2 dirigit aut i. q. se convertit (praef. III 51 a) aut subaudiendum haec
verba (Thes. 1244, 10)         4 assectatae Harrisius, Pam., affectatae ωRGel.
        6 resciderunt etiam N scilicet N, videlicet FXR edd.         9 temptanda
ωR (praef. III 52. 111e), temptata Gel. edd.         11 et ascribentem (sic) R.
eum N (praef. III 79), eum et ad R. scribentem cett.         autem (i. 'enim', virg.
vel. 1, 3. 12, 5, Thes. 1588, 38; gr.
ga&r, Vulg. nam) FXR, enim N mulierum
FX 12 viri lege N contra Graecum         13 facta scripsi ( e0a_n ge/nhtai
a)ndri\ e9te/rw|
; cf. l. 15), vincta N, iuncta cett., edd.         14 alii N (cf. l. 15.
26. Thes. 1648, 70),
alteri XFR edd.         quod n. s. adultera FXR edd.
( moixali/da), quo (fort. recte) n. s. adulterata         15 sensus R1mg edd., -u ωR1
        16 (fr.) mei NC Pam. ( a)delfoi/ mou), om. FXR Gel.         18 alteri
R2 p. 586, edd. ( e9te/rw|), aliter ωR1 (fort. legerunt e9te/rwj)


|72
20




25




30





5




10





(3.)















deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per
legem, efficiebantur in membris nostris ad fructum ferendum
morti
; nunc autem evacuati sumus a lege, mortui, in quo tenebamur, 
ad serviendum
[deo] in novitate spiritus et non in vetustate 
litterae.
[5] Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus 
Christi, quod est ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non
per litteram vetustatis, id est legis, auferens te a lege, quae
<non> tenet uxorem marito defuncto, quominus alii viro fiat,
ad contrariam te redigit condicionem, ne amisso viro nubas;
[6] quantumque non deputareris adultera, alteri viro facta
post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex
diversitate condicionis adulterii praeiudicat te post mortem
mariti alii nubentem: quia iam mortificare legi, non potest
tibi licere, cum recessisti ab ea, apud quam tibi licebat.

XIV. [1] Nunc <si> et absolute apostolus permisisset in fide
amisso matrimonio nubere, proinde fecisset quemadmodum
et cetera, quae adversus formam regulae suae pro condicione
temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superducticios 
falsos fratres et rasos quosdam inducens in templum
propter observationem Iudaeorum, ille qui Galatas in lege
volentes agere castigat. [2] Sed ita res exigebant, ut omnibus
omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens illos, donec
formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tamquam nutrix
parvulos fidei, docendo quaedam per veniam, non per imperium 
----
aliud est enim indulgere, aliud iubere ----, proinde
temporalem licentiam permittens denuo nubendi propter


24 Col. 1, 24
14. 4 cf. Act. 16, 3         5 cf. Act. 21, 24         6 cf. Gal. 3, 1-5         7 cf.
I Cor. 9, 22         9 cf. Gal. 4, 19         10 I Cor. 7, 6


        22 deo om. N cum Graeco         23 iubet sc. apostolus         26 <non> R3
        28 alteri viro facta N, f.a.v. FXR edd.         30 pr. te N, te pr. FXR edd.
        31 mortificare (i. -aris) N, -at(a)e FXR, -ata es B edd.         32 tibi alt. om. N
        14. 1 <si> R3 4 superducticios ω R (cf. l. 20 superdueitur et Marc.
5, 3, 2 superducticios MR), super<in>ducticios Gel. Pam. ex Gal. 2, 4 adv.
Marc. 5, 3, 3. SB 45         7 exigebat C


|73

15




20




25




30




35


(3.)















(5.)





(6.)

infirmitatem carnis quemadmodum Moyses repudiandi propter
duritiam cordis. [3] Et hic itaque reddemus supplementum
sensus istius. Si enim Christus abstulit, quod Moyses praecepit, 
quia ab initio non fuit sic, nec sic ideo ab alia virtute venisse
reputabitur Christus, cur non et Paracletus abstulerit, quod
Paulus indnlsit, quia et secundum matrimonium ab initio
non fuit, nec ideo suspectus habendus sit quasi spiritus alienus,
tantum ut deo et Christo dignum sit, quod superducitur? 
[4] Si deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore
expleto compescere, cur non dignius sit et deo et Christo
infirmitatem carnis tempore iam collectiore discutere?
Si iam iustum est matrimonium non separari, utique et non
iterari honestum est. Denique apud saeculum utrumque in 
bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud
pudicitiae. [5] Regnavit duritia cordis usque ad Christum,
regnaverit et infirmitas carnis usque ad Paracletum; nova lex
abstulit repudium ---- habuit et, quod auferret ---- et nova
prophetia secundum matrimonium, non minus repudium 
prioris. [6] Sed facilius duritia cordis Christo cessit quam
infirmitas carnis; plus haec sibi Paulum defendit quam illa
Moysen, si tamen defendit, cum indulgentem eum captat,
praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas
voluntates eius eludit, quae non sinit nos hoc apostolo praestare 
quod mavult. [7] Et quousque infirmitas ista impudentissima 
in expugnando meliora perseverabit? Tempus eius donec
Paracletus operaretur, fuit, in quem dilata sunt a domino,


13 cf. Deut. 24, 1. Matth. 19, 8


        14 cordis NGR3, carnis FXR1         16 virt. ven. N, ven. virt. FXR
edd. 
        20 tantum et deo usque ad si om. N         21 si FX Pam., sed R Gel.
        23 discutere i. tollere (Thes. 1374, 82) sc. ut causam digamiae         24 iam
N (praef. III 69), om. cett.         29 hab. et (praef. III 90a) q. auf. et N, utrum-
que
et om. cett.         33 Moysen si R2 p. 586, edd., non sensi ω R1 (-it N) cum
R3 edd., quam ωR1.2         35 eludit R3 edd., velud id ωR1.2         38 operaretur
NR3 edd., -atur FXR1.2         dilata R3 edd., dilatata w R1.2


|74
40




45




50





5




10







(7.)












(2.)





(3.)






quae tunc sustinere non poterant, quae iam nemini competit
portare non posse, quia, per quem datur portare posse, non
deest. [8] Quamdiu causabimur carnem, quia dixit dominus:
Caro infirma? Sed praemisit et: Spiritus promptus, ut vincat
spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam
et: Qui potest capere, capiat inquit, id est qui non potest 
discedat; discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae 
dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae
a domino. [9] Nec ideo duritia imputabitur Christo de arbitrii
cuiuscumque liberi vitio: Ecce, inquit, posui ante te bonum et
malum
; elige quod bonum est; si non potes, quia non vis ----
posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque 
proposuit ----, discedas oportet ab eo, cuius non facis voluntatem.

XV. [1] Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus
voluntatem dei renuntiamus? quae haeresis, si secundas 
nuptias ut illicitas iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim
adulterium quam matrimonium illicitum? [2] Notat apostolus
eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, 
quos deus condidit. Nos vero non magis nuptias auferimus, 
si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si
saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud temperare, aliud 
est legem non nubendi ponere, aliud est modum nubendi
statuere. [3] Plane, qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim
in hac causa aestimant. si in tantum fovent carnis mei <in>firmitatem, 
ut in nubendo frequenter sustinendam putant,
cur illam in alia causa neque sustinent neque venia fovent,
cum tormentis expugnata est in negationem? [4] Utique enim 


42 Matth. 26, 41         44 Matth. 19, 12         48 cf. Deut. 30, 15. Sirach 15, 18
15. 4 cf. I Tim. 4, 3


        39 sustinere ωPam., -eri R edd.         40 quia p. q. d. p. posse Gel., om.
cett. 
        41 causabimur etiam N         45 et] praef. III 64. 90a         48 vitio
NXR3 edd., servitio FR1.2
15. 8 auferre R1mg edd., referre ω R1         9 est alt. om. N modum non
n. N          10 vel om. N         11 aestimant C. om. cett.         mei N (praef. III26), mee
X, mea F, om. R edd.         infirmitatem         12 ut... putant ω (praef. III 62)


|75   15




20







5




10




15






(4.)
















(3.)

illam magis excusari capit, quae in proelio cecidit quam quae 
in cubiculo, quae in eculeo succubuit quam quae in lectulo,
quae crudelitati cessit quam quae libidini, quae gemens devicta
est quam quae subans. Sed illam quidem a communicatione
depellunt, quia non sustinuit in finem, hanc vero suscipiunt,
quasi et haec sustinuerit in finem. [5] Propone, quid utraque 
non sustinuerit in finem, et invenies eius causam honestiorem,
quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non potuit.
Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat,
nedum impudicam.

XVI. [1] Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur,
quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere virium
res est; resurgere in opera carnis de continentiae otio 
substantia est laterum. Talis infirmitas et tertio et quarto et usque
septimo forsitan matrimonio sufficit, ut quae totiens fortior 
quotiens fuerit infirmior, habitura iam non apostolum auctorem, 
sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres ducere 
quam pingere. [2] Materia enim in illo abundat, unde et
animam esse praesumens multo magis spiritum a deo non
habet, iam nec psychicus quia non de afflatu dei psychicus. 
[3] Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte
prostitutam profiteatur exhibitionis causa nubentem, oblitus
de victu et vestitu non esse cogitandum? Habet deum etiam
corvorum educatorem, etiam florum excultorem. [4] Quid, si
solitudinem domus ostendat? Quasi una mulier frequentiam 
praestet homini ad fugam proximo. Habet viduam utique,


        21 cf. Matth. 24, 13
        16. 7 cf. adv. Hermog. 1, 2         13 cf. Matth. 6, 25         14 cf. cast.
12, 1 1. 2 sqq.


        15 capit] v. ad 2, 1         16 lectulo NXR, lectui         20 et abundat
praef. III 102a
fine FXR1         21 finem ωR, -e cett.
        16. 2 v. r. est N, est r. v. FXR edd.         10 q. n, de a. d. p. Gelenius, om.
cett. 
        12 exhibitionis i, victus exhibendi, Thes. 1435, 19         14 corvorum
C Pam., corporum ωRGel. ed. c.         15 ostendat ωRGel., obtendat
C Pam.         16 proximo i. parato


|76


20




25




30




35


(4.)








(5.)









quam assumat licebit: non unam huius generis uxorem, sed
iam plures habere concessum est. [5] Quid, si de posteritate 
quis cogitet isdem animis quibus oculis uxor Loth, ut ideo
quis repetat matrimonrum, quia de priore liberos non habuit?
Heredes scilicet Christianus quaeret, saeculi totius exheres:
habet fratres, habet ecclesiam matrem. [6] Aliud est, si et
apud Christum legibus Iuliis agi credunt et existimant caelibes 
et orbos ex testamento dei solidum capere non posse.
Nubant igitur huiusmodi in finem usque, ut in ista confusione
carnis sicut Sodoma et Gomorra et diluvii dies ab illo ultimo
exitu saeculi deprehendantur. [7] Adiciant tertium dictum: 
Manducemus et bibamus et nubamus, cras enim moriemur,
non recogitantes vae illud praegnantibus et lactantibus multo
gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi,
quam evenit in vastatione unius particulae Iudae. [8] Satis
opportunos novissimis temporibus fructus iteratis matrimoniis 
colligant: ubera fluitantia et uteros nauseantes et infantes
pipiantes; parent antichristo, in quo libidinosius saeviat;
adducet illis carnifices obstetrices.

XVII. [1] Habebunt plane, Christo quod legent speciosum
privilegium, carnis usquequaque imbecillitatem. Sed hanc iudicabunt 
iam non Isaac monogamus pater noster nec Iohannes
aliqui Christi spado nec Iudith [nec] filia Merari nec tot alia


        18 sqq. cf. cast. 12, 31. 16 sqq.         25 cf. cast. 9, 5 1. 41 sqq.         28 I Cor.
15, 32         29 cf. Matth. 24, 19         33 cf. cast. 9, 5 1. 44
17. 4 cf. Iudith 8, 1


        17 huius generis N, g. h. cett.         18 iam ωR Gel. (praef. III 68), etiam
C Pam. 22 aliud est (om. N) si i. nisi vero, Thörnell I 65 sqq.
 
        23 existimant NXR, aestimant FC         24 capere n. p. N, n. p. c. cett.
 
        26 Gomorra ωR         et diluvii dies ut contrarium iis, quae 4, 6 dicuntur, del. Kr.
        31 Iude NX (sc. tribus), Iudaeae R edd., uiribus         34 pipantes ωR,
pipiantes Gel. Pam. (adv. Val. 15, 4 pipiavit)         in quo ωR (praef. III 60h),
in quae Gel. Pam.         35 obstitrices FX
        17. 1 legent ωR (praef. III 106), allegent R1mg Gel. Pam.         3 iam
R3, tam ωR1.2         4 spado R2, spadone cett.         [nec] om. N


|77    5




10




15




20













(3.)



(4.)



(5.)


exempla sanctorum: solent ethnici iudices destinari. 
[2]
 Exsurget regina Carthaginis et decernet in Christianas, quae .
profuga et in alieno solo et tantae civitatis cum maxime formatrix, 
cum regis nuptias ultro optasse debuisset, ne tamen secundas 
eas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere.
[3] Assidebit et illi matrona Romana, quae etsi per vim 
nocturnam nihilo minus alium virum experta maculam carnis
suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret.
Fuerunt et quae pro viris mori mallent quam post viros nubere. 
[4]
 Idolis certe et [in] monogamia et viduitas apparent:
Fortunae Muliebri coronam non imponit nisi univiris sicut 
Matri Matutae; pontifex maximus et flaminica semel nubunt;
Cereris sacerdotes viventibus etiam viris et consentientibus
amica separatione viduantur. [5] Sunt et quae de tota 
continentia iudicent nos, virgines Vestae et Iunonis Achaicae et
Dianae Scythicae et Apollinis Pythii; etiam bovis illius 
Aegyptii antistites de continentia infirmitatem Christianorum
iudicabunt. [6] Embesce, caro, quae Christum induisti!
Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in


        6 sqq. cast. 13, 1 sqq. afferuntur Flaminica, virgines Vestae, Iunonis
Achaicae, Apollinis Pythii, Minervae, Dianae; sacerdotes bovis Aegyptii,
Cereris Africanae; Dido, Lucretia; uxor. 1, 6, 3 sq. virgines Vestae, Iunonis
Achaicae, Apollinis Pythii, Cereris.         9 cf. I Cor. 7, 9         22 cf. Gal 3, 27


        5 solent] 'non erit novum Christianos sisti pro tribunalibus ethnicorum'
Rig.; fort. autem
solent abundanter positum est ut Greg. Ilib. tract. 16, 20 
soletis requirere, cf. Heraeus, GGA 1915, 483; volent Kr.         10 et postpos.,
praef. III 90a
(perperam illi et N)         11 al. v. exp. N, exp. al. v. cett.
 
        12 vindicaret i. tueretur         13 pro usque ad quam Gel., om. cett.         13-14 nubere.
Idolis certe NX Gel. Pam., nuberent (fort. recte) idolis. Certe FR1.2, nuberent
idolis. His certe R3         14 in ω R1.2, om. R3 Gel. Pam. 
monogamia ... viduitas] praef. III 83         apparet R3         apparent i. ministrant         15 univiris
N (praef. III 9), -as FX, -a         sicut nec Gel. edd., sed v. praef. III 101
        16 semel nub. N, n. s. cett.         18 quae R2 edd., qui ωR1         23 es et N
        23-24 in quod e fini revocaris R2 p. 586 (de fini Thes. 786, 81: Flor.,
Gell., Apul.
), in quo definire (-ri FX) vocaris ωR1, in quod a fine revocaris
Gel. Pam.


|78
25




30


























quod e fini revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum 
non potes; semel gustavit ille de arbore, semel concupiit,
semel pudenda protexit, semel deo erubuit, semel ruborem
suum abscondit, semel de paradiso sanctitatis exulavit, semel
exinde nupsit. [7] Si in illo fuisti, habes tuam formam, si in
Christum transisti, melior esse debebis. Exhibe te tertium
Adam et hunc digamum et tunc poteris esse, quod inter duos
non potes.


        26 deo erubuit] cf. virg. vel. 7, 7 28 in] praef. III 60d         29 te
w R, om. edd. (utrumque dici potest: 6, 2 te filium; adv. Marc. 4, 8, 7 timen-
dum se; Thes. s. v. exhibeo 1426, 76. contra pudic. 21, 6 apostolum. Löfstedt
50, Syntact. I
2 246. Thes. 1427, 20, s. v. mentior 780, 62: orat. 22, 9 et virg.
vel. 16, 6
mentiris nuptam. al.)         30 duo X, fort. recte, praef. III 10         De
monogamia Tertulliani explicit N, Explicit liber de monogamia F


Text edited by V. BULHART.  © Hoelder-Pichler-Tempsky, 1957.  Reproduced by permission. Scanned  by Roger PEARSE, Ipswich, 2003. Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.

This page has been accessed by ****** people since 25th January 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages