Tertulliani Liber De Oratione

I. [1] Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio, sermo rationis et ratio 
sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus Dominus noster,
nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit. 
Oportebat enim in hac quoque specie nouum uinum 
nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui uestimento. 
Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio 
aut suppletum ut reliqua lex aut impletum ut prophetia aut 
perfectum ut fides ipsa. [2] Omnia de carnalibus in spiritualia renouauit 
noua Dei gratia, superducto euangelio, expunctore totius 
retro uetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio 
approbatus est Dominus noster Iesus Christus, spiritus quo 
ualuit, sermo quo docuit, ratio qua uenit. Sic igitur <oratio> a 
Christo constituta ex tribus constituta est: ex spiritu, quo tantum 
potest, ex sermone quo enuntiatur, <ex ratione quo†>. 

[3] Docuerat et Ioannes discipulos suos adorare, sed omnia 
Ioannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto ---- sicut idem 
Ioannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui ----
totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum. 
Ideo nec exstat in quae uerba docuerit Ioannes adorare, quod 
terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur 
et Qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. Et quid non caeleste 
quod Domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? 

[4] Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, 
inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis 
exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub 
tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei 
desiderabat, ut quem ubique audire et uidere fideret, ei soli religionem 
suam offerret.  [5]  [sequente] Sophia in sequenti praecepto 
proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine 
uerborum adeundum putemus ad Dominum quem ultro 
suis prospicere certi sumus.  [6]  Et tamen breuitas ista ---- quod ad 
tertium sophiae gradum faciat ---- magnae ac beatae interpretationis 
substantia fulta est quantumque substringitur uerbis, tantum 
diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis 
officia complexa est, uel uenerationem Dei, aut hominis petitionem, 
sed omnem paene sermonem Domini, omnem commemorationem 
disciplinae, ut reuera in oratione breuiarium totius 
euangelii comprehendatur.

II. [1] Incipit a testimonio Dei et merito fidei, cum dicimus: 
PATER QVI IN CAELIS ES, nam et Deum oramus et fidem 
commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est: 
Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei uocentur
[2] Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiauit 
Deum, imo et praecepit ne quem in terris patrem uocemus, 
nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam 
praeceptum obimus. [3] Felices qui patrem agnoscunt! Hoc est 
quod Israeli exprobratur, quod caelum ac terram Spiritus contestatur, 
Filios, dicens, genui et illi me non agnouerunt. [4] Dicendo 
autem Patrem Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et 
pietatis et potestatis est. [5] Item in Patre Filius inuocatur. Ego 
enim, inquit, et Pater unum sumus. [6] Ne mater quidem Ecclesia 
praeteritur, siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de 
qua constat et patris et filii nomen. [7] Vno igitur genere aut uocabulo 
et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus 
et oblitos patris denotamus.

III. [1] Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de 
ipso interrogauerat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis 
reuelatum est in Filio. Et quis enim filius non patris nomen 
est? Ego ueni, inquit, in nomine Patris et rursus, Pater, glorifica 
nomen tuum et apertius: Nomen tuum manifestaui hominibus. [2] Id 
ergo ut sanctificetur postulamus, non quod deceat homines bene 
Deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret 
nisi optemus; plane benedici Deum omni loco ac tempore condecet 
ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni 
homine: sed et hoc benedictionis uice fungitur. [3] Ceterum 
quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen 
Dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum 
circumstantia non cessant dicere Sanctus, sanctus, sanctus
Proinde igitur et nos, angelorum si meminerimus candidati, iam 
hinc caelestem illam in Deum uocem et officium futurae claritatis 
ediscimus. 

[4] Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram 
petitionem, cum dicimus SANCTIFICETVR NOMEN 
TVVM, id petimus, ut sanctificetur in nobis qui in illo sumus, 
simul et in ceteris quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic 
praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis 
nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes 'sanctificetur 
in nobis'  'in omnibus' dicimus.

IV. [1] Secundum hanc formam subiungimus FIAT VOLVNTAS 
TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat 
quominus uoluntas Dei fiat, et ei successum uoluntatis 
suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. Ex 
interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum 
et terra. [2] Quamquam et si simpliciter intelligendum est, idem 
tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas Dei in terris, 
ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem Deus uult quam 
incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam 
et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui 
simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus 
eorum quos adoptauit. 

[3] Est et illa Dei uoluntas quam Dominus administrauit praedicando, 
operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiauit non 
suam, sed Patris facere se uoluntatem, sine dubio quae faciebat, 
ea erant uoluntas Patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria 
prouocamur, ut praedicemus et operemur et sustineamus ad 
mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei uoluntate. 

[4] Item dicentes 'fiat uoluntas tua' uel eo nobis bene optamus, 
quod nihil mali sit in Dei uoluntate, etiam si quid pro meritis 
cuiusque secus inrogatur. 

[5] Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. 
Dominus quoque cum sub <in>stantia passionis infirmitatem 
carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, Pater, inquit, 
transfer poculum istud et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat 
uoluntas. Ipse erat uoluntas, et potestas Patris et tamen ad demonstrationem 
sufferentiae debitae uoluntati se Patris tradidit.

V. [1] VENIAT quoque REGNVM TUUM ad id pertinet 
quod et 'fiat uoluntas tua', in nobis scilicet. Nam Deus quando 
non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis 
optamus, in illum auguramur et illi deputamus, quod ab illo 
expectamus. Itaque si ad Dei uoluntatem et ad nostram suspensionem 
pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam 
protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, 
quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? 
Optamus maturius regnare, et non diutius seruire. [2] Etiam si 
praefinitum in oratione non esset de postulando regni aduentu, 
ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. 
[3] Clamant ad Dominum inuidia animae martyrum 
sub altari Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum 
de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. 
[4] Immo quam celeriter ueniat, Domine, regnum tuum, uotum 
Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, 
propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.

VI. [1] Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis 
instruxit, ut post caelestia, id est post Dei nomen, Dei uoluntatem 
et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni 
locum faceret! Nam et edixerat Dominus Quaerite prius regnum et 
tunc uobis etiam haec adicientur
. [2] Quanquam PANEM NOSTRVM 
QVOTIDIANVM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius 
intelligamus. Christus enim panis noster est, quia uita 
Christus et uita panis. (Ego sum, inquit, panis uitae et paulo supra: 
Panis est sermo Dei uiui, qui descendit de caelis), tunc quod et corpus 
eius in pane censetur (Hoc est corpus meum). Itaque petendo 
panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et 
indiuiduitatem a corpore eius. 

[3] Sed et qua carnaliter admittitur ista uox, non sine religione 
potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, 
quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. 
Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit 
Numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: 
Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim quid a patre filii 
expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. [4] Merito 
autem adiecit 'da nobis hodie', ut qui praemiserat Nolite de 
crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodauit 
illius hominis qui prouenientibus fructibus ampliationem 
horreorum et longae securitatis spatia cogitauit [is] ipsa nocte 
moritur.

VII. [1] Consequens erat, ut obseruata D[i]ei liber<ali>tate etiam 
clementiam eius precaremur.  Quid enim alimenta proderunt, si 
illi[s] reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? Sciebat Dominus 
se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI 
NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio 
ueniae, quia qui petit ueniam delictum confitetur. Sic et paenitentia 
demonstratur acceptabilis Deo, quia uult eam, quam 
mortem peccatoris. 

[2] Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde 
iudicio debeatur et ab eo exigatur nec euadat iustitiam 
exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi seruo dominus debitum 
remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam 
et quod idem seruus a domino liberatus non perinde parcit debitori 
suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur 
ad soluendum nouissimum quadrantem, id est, modicum usque 
delictum, eo competit, quod REMITTERE NOS QVOQUE 
profitemur DEBITORIBVS NOSTRIS. [3] Iam et alibi 
ex hac specie orationis Remittite, inquit, et remittetur uobis. Et 
cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Immo
inquit, septuagies septies, ut legem in melius reformaret, quod 
in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies 
ultio reputata est.

VIII.  [1] Adjecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non 
de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis 
supplicaremus, NE NOS INDVCAS IN TEMPATIONEM, 
id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. [2] Ceterum 
absit ut Dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem 
cuiusque aut deicere sit gestiens. [3]  Diaboli est et infirmitas et 
malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare 
de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum 
praecepto suo quo mox praecepturus erat ne qui pignora Deo 
cariora haberet. [4]  Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem 
temptationis demonstrauit. [5]  Hunc locum posterioribus 
confirmat Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt Dominum 
deserendo, qui somno potius indulserant quam orationi. 
[6]  Eo respondet clausula interpretans quid sit 'ne nos deducas in 
temptationem'; hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.

IX. [1]  Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta 
prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones Domini, 
parabolae, exempla, praecepta! Quot simul expunguntur officia! 
[2]  Dei honor in Patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii 
in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae 
in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo 
temptationum in postulatione tutelae. [3]  Quid mirum? Deus 
solus docere potuit ut se uellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio 
orationis et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore diuino 
ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum commendans 
Patri quae Filius docuit.

X. [1]  Quoniam tamen Dominus, prospector humanarum necessitatum, 
seorsum post traditam orandi disciplinam Petite, inquit, 
et accipietis et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, 
praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accidentium 
desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, 
cum memoria tamen praeceptorum, ne quam a praeceptis 
tantum ab auribus Dei longe simus.

XI. [1]  Memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad caelum, 
quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare Dei 
quam si quid discordiae uel offensae cum fratribus contraxerimus 
resoluamus. Quale est enim ad pacem Dei accedere sine 
pace?  Ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo 
placabit Patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta 
sit nobis? [2] Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum 
patrem Et ne, inquit, irascimini in uia.  Nos scilicet 
monuit - alias enim uia cognominatur disciplina nostratum - ne 
in uia orationis constituti ad Patrem cum ira incedamus. [3]  Exinde 
aperte Dominus amplians legem iram in fratrem homicidio 
superponit: ne uerbo quidem malo permittit expungi; et iam 
si irascendum est, non ultra solis receptum, ut apostolus admonet. 
Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, 
dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseuerante 
iracundia perdere.

XII. [1]  Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione 
animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa 
qualis est spiritus ad quem e mittitur. Neque enim agnosci poterit 
spiritui sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut 
impeditus a libero. Nemo aduersarium recipit, nemo nisi comparem 
suum admittit.

XIII. [1] Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis, spiritu 
uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales 
munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a 
ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae 
manuum opera transiguntur, purae alleuentur? Hae sunt 
uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem 
orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, 
aquam sumentes. [2]  Id cum scrupulosis percunctarer et rationem 
requirerem, comperi commemorationem esse Pilati: <eum> 
manus abluisse in Domini deditione. Nos Dominum adoramus, 
non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris exemplo 
nec propterea manus abluere, nisi ob aliquod conuersationis 
humanae inquinamentum conscientiae causa. Ceterum satis 
mundae sunt manus quas cum toto corpore in Christo semel 
lauimus. 

XIV. [1]  Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, nunquam 
tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine 
prophetarum et ipsius Domini incrustatae in aeternum; et 
ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum 
audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. 
Nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus et dominica 
passione modula<ta>, tum et orantes confitemur Christo.

XV. [1]  Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, 
non pigebit cetera quoque denotare quibus merito uanitas 
exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici 
praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, 
sed superstitioni deputantur, affectata et coacta, et curiosi potius 
quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus 
adaequent, ut est quorumdam expositis paenulis orationem 
facere; sic enim adeunt ad idola nationes. [2]  Quod utique, si 
fieri oporteret, apostoli qui de habitu orandi docent comprehendissent, 
nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione 
penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, 
qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris 
et tiaris suis exaudiuit.

XVI. [1]  Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, 
non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt.  Quid 
enim?  Si Hermas ille, cuius scriptura fere ' Pastor' inscribitur, 
transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud 
quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? Vtique 
non. [2]  Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem 
et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar 
disciplinae. [3]  Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi 
fuerit lectus. [4] Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra 
aut subsellio sederit. [5]  Porro cum perinde faciant nationes 
uel adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis 
reprehendi meretur quod apud idola celebratur. [6]  Eo apponitur 
et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent 
intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub 
conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis 
ac uenereris, quanto magis sub conspectu Dei uiui angelo 
adhuc orationis astante factum istud irreligiosissimum est!  Nisi 
exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit.

XVII. [1]  Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis 
commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus 
sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem 
in audaciam erecto. [2]  Nam et ille publicanus, qui non tantum 
prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior 
pharisaeo procacissimo discessit. [3] Sono etiam uocis subiectos 
esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur! 
Deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. 
[4]  Daemonium oraculi Pythii Et mutum, inquit, intelligo et non 
loquentem exaudio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo 
oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis 
abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere? 
[5]  Quid amplius referent isti qui clarius adorant nisi quod 
proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus 
faciunt quam si in publico orent?

XVIII. [1]  Alia iam consuetudo inualuit: ieiunantes habita oratione 
cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum 
orationis. [2]  Quando autem magis conferendo cum fratribus 
pax est, nisi cum oratio <operatio>ne commendabilior ascendit, 
ut ipsi de nostra operatione participeent qui eam adiuuerint 
de sua pace fratri transigend[us]†?  [3]  Quae oratio cum diuortio 
sancti osculi integra?  [4] Quem Domino officium facientem 
impedit pax? [5] Quale sacrificium est a quo sine pace disceditur? 
[6]  Quaecumque ratio sit, non erit potior praecepti obseruatione 
quo iubemur ieiunia nostra celare; iam enim de abstinentia osculi 
agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic 
praecepto reus sis, potes domi si forte, inter quos latere ieiunium 
in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi 
operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; 
ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. [7]  Sic et 
die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est, 
merito deponimus osculum nihil curantes de occultando quod 
cum omnibus faciamus.

XIX. [1]  Similiter et stationum diebus non putant plerique 
sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda 
sit accepto corpore Domini. [2]  Ergo deuotum Deo obsequium 
Eucharistia resoluit an magis Deo obligat? [3]  Nonne sollemnior 
erit statio tua, si et ad aram Dei steteris? [4]  Accepto corpore Domini 
et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et 
exsecutio officii. [5]  Si statio de militari exemplo nomen accepit - 
nam et militia Dei sumus - utique nulla laetitia siue tristitia obueniens 
castris stationes militum rescindit. Nam laetitia libentius, 
tristitia sollicitius administrabit disciplinam.

XX. [1]  De habitu uero dumtaxat foeminarum uarietas obseruationis 
effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius 
loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter 
si secundum apostolum retractemus. [2]  De modestia quidem 
cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri cohibentis 
eodem ore quia eodem spiritu quo Paulus et uestium 
gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.

XXI. [1]  Sed quid promiscue obseruetur per ecclesias quasi incertum, 
id retractandum est, uelarine debeant uirgines an non. 
[2]  Qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti 
uidentur, quod apostolus non uirgines nominatim, sed mulieres 
designauerit uelandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed 
gradum sexus, dicendo mulieres. [3]  Nam si sexum nominasset, 
feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum 
unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. [4]  Potuit 
enim, inquiunt, aut et uirgines nominare specialiter aut compendio 
generaliter feminas.

XXII. [1]  Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli 
ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum 
commentariorum. Nam inueniunt sexus esse nomen, non gradus 
sexus, siquidem Euam nondum uirum expertam Deus mulierem 
et feminam cognominauit. [feminam qua sexus generaliter, mulierem 
qua gradus sexus specialiter.] Ita quia iam tunc innupta adhuc 
Eua mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum et uirgini 
factum est. Nec mirum si apostolus, eodem utique spiritu 
actus quo cum omnis scriptura diuina, tum et illa Genesis digesta 
est, eadem uoce usus est mulierem ponendo, quae exemplo 
Euae innuptae et uirgini competat. 

[2] Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso quod uirgines 
non nominauit, sicut alio in loco ubi de nubendo docet, satis 
praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum 
esse inter <mulierem et> uirginem <quam> omnino non nominat. 
Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia 
postulat - distinguit autem utramque speciem suis uocabulis 
designans - ubi non distinguit, dum utramque non nominat, 
nullam uult differentiam intelligi. 

[3]  Quid, quod graeco sermone quo litteras apostolus fecit 
usui est mulieres uocare quam feminas, id est gunai~kaj, quam 
qhlei/aj?  Igitur si pro sexus nomine uocabulum istud frequentatur 
quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum 
nominauit dicens gunai~ka. In sexu autem et uirgo contingitur. 

[4]  Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier 
adorans et prophetans intecto capite dedecorat caput suum
. Quid est ' omnis 
mulier' nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis? 
Nihil mulieris excipit, dicendo 'omnis', sicut nec uir<i> nec 
uelandi; proinde enim Omnis uir inquit. Sicut ergo in masculino 
sexu sub uiri nomine etiam inuestis uelari uetatur, ita et in feminino 
sub nomine mulieris etiam uirgo uelari iubetur. Aequaliter 
in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, 
aut uelentur et uirgines masculi, si non uelantur et uirgines 
feminae, quia nec isti nominatim tenentur. Aliud sit uir <et> 
inuestis, si aliud est mulier et uirgo. 

[5]  Nempe propter angelos ait uelari oportere, quod angeli 
propter filias hominum desciuerunt a Deo. Quis ergo contendat 
solas mulieres, id est nuptas iam et uirginitati defunctas, 
concupiscentiae, nisi si non licet et uirgines specie praestare et 
amatores inuenire? Immo uide<a>mus quod non uirgines solas concupierint, 
cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores 
hominum nominasse uel feminas indifferenter. [6]  Etiam quod 
ait et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores 
quae uacant scilicet; de non uacantibus autem aliter enuntiasset. 
Itaque uacant tam uiduitate quam et uirginitate. Adeo 
[ sexum] nominando generaliter filias, et species in genere commiscuit. 

[7]  Item cum dicit naturam ipsam docere uelandum feminis 
esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, 
nonne idem tegumentum et idem honor capitis uirginibus 
quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et uirgini 
perinde. 

[8]  In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina 
capitis exigitur, etiam ad eas uirgines, quas pueritia defendit; 
a primo enim femina nominata est. Sic denique et Israel 
obseruat. Sed si non obseruaret, nostra lex ampliata atque suppleta 
defenderet sibi adiectionem, uirginibus quoque iniciens 
uelamentum.  Excusetur nunc aetas quae sexum suum ignorat - 
simplicitatis priuilegium teneat; nam et Eua et Adam, ubi eis 
contigit sapere, texerunt statim quod agnouerant -, certe in quibus 
iam pueritia mutauit, sicut naturae ita et disciplinae debet 
aetas esse munifica; nam et membris et officiis mulieribus resignantur. 
Nulla uirgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas 
iam in ea nupsit suo uiro, id est tempori. 

[9] 'Sed aliqua se Deo uouit.' Tamen et crinem exinde transfigurat 
et omnem habitum ad mulieres conuertit. Totum ergo 
asseueret et totum uirginis praestet; quod propter Deum abscondit, 
plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat<ur>, 
solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo 
speramus ab homine compensemus. Quid denudas ante Deum 
quod ante homines tegis? Verecundior eris in publico quam in 
ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi 
non acceperis
? Quid alias osten<ta>tione tui iudicas? An alias gloria 
tua ad bonum inuitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si 
gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod 
affectione gloriae assumitur. Velare, uirgo, si uirgo es; debes 
enim erubescere. Si uirgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur 
in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris 
nuptam, si caput ueles. Immo mentiri non uideris; nupsisti 
enim Christo.  Illi carnem tuam tradidisti: age pro mariti tui disciplina. 
Si nuptas alienas uelari iubet, suas utique multo magis. 

[10] ' Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris 
commouendam.' Multi alienae consuetudini prudentiam suam 
et constantiam eius addicunt.  Ne compellantur uelari, certe uoluntarias 
prohiberi non oportet; quae se etiam uirgines negare 
non possunt, <sint> contentae abuti [ in] fama suae conscientiae 
apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur constanter 
super meum modulum pronuntiare contestarique possum 
uelandas ex ea die esse qua ad primum uiri corpus osculo 
et dextera expauerint; omnia enim in his praenupserunt, et aetas 
per maturitatem et caro per aetatem et spiritus per conscientiam 
et pudor per osculi experimentum et spes per expectationem 
et mens per uoluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca 
est quae sponso demonstrato tantum notitia<e> eius nubendo 
uelata est.

XXIII. [1]  De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis 
patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus, 
quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit.  
[2]  Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo 
sententia sua utantur. Nos uero, sicut accepimus, solo die 
dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis 
habitu et officio cauere debemus, differentes etiam negotia, ne 
quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes 
quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur. [3] Ceterum 
omni die quis dubitet prosternere se Deo uel prima saltem oratione 
qua lucem ingredimur? [4] Ieiuniis autem et stationibus 
nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda 
est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus 
Deo Domino nostro. 

XXIV. [1]  De temporibus orationis nihil omnino praescriptum 
est nisi plane omni in tempore et loco orare. Sed quomodo omni 
loco, cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem 
opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra 
praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus 
custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in naui 
coram omnibus eucharistiam fecit.

XXV. [1]  De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio 
etiam horarum quarumdam, istarum dico communium quae 
diu inter spatia signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in 
scripturis inuenire est. [2]  Primus Spiritus Sanctus congregatis 
discipulis hora tertia infusus est. [3]  Petrus, qua die uisionem 
communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora 
orandi gratia ascenderat in superiora. [4]  Idem cum Ioanne ad 
nonam in templum adibat ubi paralyticum sanitati reformauit. 
[5] Quae etsi simpliciter se habeant si<ne> ullius obseruationis praecepto, 
bonum tamen si<t> aliquam constituere praesumptionem, 
qua<e> et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad 
tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli 
quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne 
minus ter die saltem adoremus, debitores trium, Patris et Filii 
et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine 
ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis.  [6]  Sed et cibum 
non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita 
oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria 
et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.

XXVI. [1]  Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione 
dimiseris - Vidisti, inquit, fratrem, uidisti Dominum tuum - maxime 
aduenam, ne angelus forte sit. [2]  Sed nec ipse a fratribus exceptus 
priora feceris refrigeria terrena caelestibus; statim enim 
iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum Pax 
huic domui dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?

XXVII. [1]  Diligentiores in orando subjungere in orationibus 
Alleluia solent et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant 
qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omni 
quod praeponendo et honorando Deo competit saturatam orationem 
uelut optimam hostiam admouere.

XXVIII. [1]  Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia 
deleuit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum? 
Plenus sum haulocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem 
taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisiuit ista de manibus 
uestris? [2]  Quae ergo quaesierit Deus euangelium docet. Veniet 
hora, inquit, cum ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et 
ueritate. Deus enim spiritus est et adoratores itaque tales requirit. 
[3]  Nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, qui spiritu orantes 
spiritu sacrificamus orationem hostiam Dei propriam et 
acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit. 
[4]  Hanc de toto corde deuotam, fide pastam, ueritate curatam, innocentia 
integram, castitate mundam, agape coronatam cum 
pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad 
Dei altare debemus, omnia nobis a Deo impetraturam.

XXIX. [1]  Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negauit 
Deus qui eam exigit? Legimus et audimus et credimus 
quanta documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab 
ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a Christo 
acceperat formam. Ceterum quanto amplius o<pe>ratur oratio 
Christiana!  Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora 
leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, 
nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed patientes 
et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat 
gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens 
quid pro Dei nomine patiatur. 

[2]  Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, 
imbrium utilia prohibebat. Nunc uero oratio iustitiae omnem 
iram Dei auertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus 
supplicat. Mirum si aquas coelestes extorquere nouit, quae potuit 
et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum uincit; sed 
Christus eam nihil mali nouit operari, omnem illi uirtutem de 
bono contulit. Itaque nihil nouit nisi defunctorum animas de 
ipso mortis itinere <re> uocare, debiles reformare, aegros remediare, 
daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula 
innocentium soluere. Eadem diluit delicta, tentationes repellit, 
persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos 
oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones 
obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes 
suspendit, stantes continet. 

[3]  Oratio murus est fidei, arma et tela nostra aduersus hostem 
qui nos undique obseruat. Itaque nunquam inermes incedamus. 
Die stationis, nocte uigiliae meminerimus. Sub armis orationis 
signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes. 

[4] Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes 
et ferae et genua declinant et egredientes de stabulis ac 
speluncis, ad caelum non otiosi ore suspiciunt uibrantes spiritum 
suo mouere. Sed et aues nunc exsurgentes eriguntur ad caelum 
et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod 
oratio uideatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam 
ipse Dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.

NB:
† = corruptelae signum.
<...> = verba addidit Diercks.
Ex editione G.F.Diercks, MCMLVI.

Greek text is rendered using the Scholars Press
SPIonic font, free from here.

This page has been accessed by ****** people since 18th August 2001.


Return to the Tertullian Project / About these pages