Tertulliani Liber De Praescriptione Haereticorum

I. [1] Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem 
prouocat nostram non oportere nos mirari super 
haereses istas, siue quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, 
siue quia fidem quorumdam subuertunt, ad hoc 
enim sunt ut fides habendo temptationem haberet etiam 
probationem. [2] Vane ergo et inconsiderate plerique hoc 
ipso scandalizantur quod tantum haereses ualeant. Quantum 
si non ualerent, non fuissent. [3] Cum quod sortitum est, 
ut omnimodo sit, sicut causam accipit ob quam sit, sic 
uim consequitur per quam sit, nec esse non possit.

II. [1] Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios 
exitus erogando homini deputatam neque quia est 
miramur, est enim, neque quia erogat hominem, ad hoc 
enim est. [2] Proinde haereses ad languorem et interitum 
fidei productas si expauescimus hoc posse, prius est ut 
expauescamus hoc eas esse quae dum sunt, habent posse 
et dum possunt, habent esse. [3] Sed enim febrem, ut malum 
et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur 
potius quam miramur et quantum in nobis est 
praecauemus, non habentes abolitionem eius in nostra 
potestate. [4] Haereses uero mortem aeternam et maioris 
ignis ardorem inferentes malunt quidam mirari quod hoc 
possint, quam deuitare ne possint, cum habeant deuitandi 
potestatem. [5] Ceterum nihil ualebunt, si illas tantum 
ualere non mirentur. Aut enim dum mirantur in scandalum 
subministrantur, aut quia scandalizantur, ideo mirantur 
quasi quod tantum ualeant ex aliqua ueniat ueritate. 
[6] Mirum scilicet ut malum uires suas habeat, 
nisi quod haereses apud eos multum ualeant qui in fide 
non ualent. [7] In pugna pugilum et gladiatorum plerumque 
non quia fortis est uincit quis aut quia non potest uinci, 
sed quoniam ille qui uictus est nullis uiribus fuit : adeo 
idem ille uictor bene ualenti postea comparatus, etiam 
superatus recedit. [8] Non aliter haereses de quorumdam 
infirmitatibus habent quod ualent, nihil ualentes, si in bene 
ualentem fidem incurrant.

III. [1] Solent quidem isti miriones etiam de quibusdam 
personis ab haeresi captis aedificari in ruinam, [2] quare illa 
uel ille fidelissimi prudentissimi et usitatissimi in ecclesia 
in illam partem transierunt? [3] Quis hoc dicens non ipse 
sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos 
aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et 
hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat? 
[4] Saul, bonus prae caeteris, liuore postea euertitur. 
Dauid uir bonus secundum cor Domini, postea caedis et 
stupri reus est. Solomon omni gratia et sapientia donatus a 
Domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. [5] Soli 
enim Dei filio seruabatur sine delicto permanere. Quid ergo 
si episcopus, si diaconus, si uidua, si uirgo, si doctor, si 
etiam martyr lapsus a regula fuerit? Ideo haereses ueritatem 
uidebuntur obtinere? [6] Ex personis probamus 
fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens nisi fidelis, 
nemo maior nisi christianus, nemo autem christianus nisi 
qui ad finem usque perseuerauerit. [7] Tu, ut homo, extrinsecus 
unumquemque nosti, putas quod uides, uides autem 
quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, Domini alti
Homo in faciem, Deus in praecordia contemplatur. [8] Et 
ideo cognoscit Dominus qui sunt eius, et plantam quam non 
plantauit eradicat, et de primis nouissimos ostendit et 
uentilabrum in manu portat ad purgandam aream suam. 
[9] Auolent quantum uolent paleae leuis fidei quocumque 
afflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea 
Domini reponetur. [10] Nonne ab ipso Domino quidam 
discentium scandalizati deuerterunt? Nec tamen propterea 
ceteri quoque discedendum a uestigiis eius putauerunt, 
sed qui scierunt illum uitae esse uerbum et a Deo 
uenisse, perseuerauerunt in comitatu eius usque ad finem, 
cum illis, si uellent et ipsi discedere placide obtulisset. 
[11] Minus est et si apostolum eius aliqui, Phygellus et 
Hermogenes et Philetus, et Hymenaeus reliquerunt; ipse 
traditor Christi de Apostolis fuit. [12] Miramur de ecclesiis 
eius si a quibusdam deseruntur cum ea nos ostendunt 
christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi? 
[13] Ex nobis, inquit, prodierunt sed non fuerunt ex nobis; 
si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum
.

IV. [1] Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum 
quam apostolicarum litterarum, quae nobis 
et futuras haereses praenuntiarunt et fugiendas praefinierunt 
et, sicut esse illas non expauescimus, ita et posse 
id propter quod effugiendae sunt, non miremur. [2] Instruit 
Dominus multos esse uenturos sub pellibus ouium rapaces 
lupos. [3] Quaenam istae sunt pelles ouium nisi nominis christiani 
extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces nisi sensus 
et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus 
delitescentes? [4] Qui pseudoprophetae sunt nisi falsi 
praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri euangelizatores? 
Qui antichristi, interim et semper, nisi Christi rebelles? 
[5] Hoc erunt haereses, non minus nouarum doctrinarum 
peruersitate ecclesiam lacessentes, quam tunc 
antichristus persecutionum atrocitate persequetur nisi 
quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. 
[6] Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles 
quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus 
steterint quam qui ad haereses non exorbitauerint. 
[7] Neque enim eos probabiles intelligi iubet qui in haeresim 
fidem demutant, sicut ex diuerso sibi interpretantur 
quia dixit alibi: omnia examinate, quod bonum est tenete
Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem 
alicuius mali impingere per errorem.

V. [1] Porro si dissensiones et schismata increpat quae sine 
dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit, [2] 
quod malis adiungat, malum utique profitetur et quidem 
maius cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus 
quia sciret etiam haereses oportere esse. [3] Ostendit 
enim grauioris mali conspectu de leuioribus se facile 
credidisse; certe non ut ideo de malis crediderit quia 
haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae 
temptationibus praemoneret non esse mirandum quas 
diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, 
scilicet quos non potuerit deprauare. [4] Denique si 
totum capitulum ad unitatem continendam et separationes 
coercendas sapit, haereses uero non minus ab unitate 
diuellunt quam schismata et dissensiones. Sine dubio et haereses 
in ea condicione reprehensionis constituit in qua et 
schismata et dissensiones. [5] Et per hoc non eos probabiles 
facit qui in haereses diuerterint, cum maxime diuerti ab 
eiusmodi obiurget edocens unum omnes loqui et ipsum 
sapere, quod etiam haereses non sinunt.

VI. [1] Nec diutius de isto si idem est Paulus qui et alibi 
haereses inter carnalia crimina enumerat scribens ad Galatas 
et qui Tito suggerit hominem haereticum post primam 
correptionem recusandum quod peruersus sit eiusmodi 
et delinquat ut a semetipso damnatus. [2] Sed et in 
omni paene epistula de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans 
haereses taxat quarum opera sunt adulterae doctrinae : 
haereses dictae graeca uoce ex interpretatione 
electionis qua quis maxime siue ad instituendas siue ad 
suscipiendas eas utitur. [3] Ideo et sibi damnatum dixit 
haereticum quia et in quo damnatur sibi elegit. Nobis 
uero nihil ex nostro arbitrio inducere licet sed nec eligere 
quod aliquis de arbitrio suo induxerit. [4] Apostolos Domini 
habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio 
quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo 
disciplinam fideliter nationibus adsignauerunt. [5] Itaque 
etiamsi angelus de caelis aliter euangelizaret, anathema 
diceretur a nobis. [6] Prouiderat iam tunc Spiritus sanctus 
futurum in uirgine quadam Philumene angelum seductionis 
transfigurantem se in angelum lucis, cuius signis et 
praestigiis Apelles inductus nouam haeresin induxit.

VII. [1] Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum 
prurientibus auribus natae de ingenio sapientiae saecularis 
quam Dominus stultitiam uocans stulta mundi in confusionem 
etiam philosophiae ipsius elegit. [2] Ea est enim 
materia sapientiae saecularis, temeraria interpres diuinae 
naturae et dispositionis. [3] Ipsae denique haereses a philosophia 
subornantur. Inde aeones et formae nescio quae 
infinitae et trinitas hominis apud Valentinum: Platonicus 
fuerat. Inde Marcionis deus, melior de tranquillitate: a 
Stoicis uenerat. [4] Et ut anima interire dicatur : Epicurus 
obseruatur; et ut carnis restitutio negetur, de una 
omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia 
cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi aliquid 
de igneo deo adlegatur, Heraclitus interuenit. [5] Eadem 
materia apud haereticos et philosophos uolutatur, idem 
retractatus implicantur : unde malum et quare? et unde 
homo et quomodo? et quod proxime Valentinus proposuit : 
unde deus? scilicet de Enthymesi et ectromate. 
[6] Miserum Aristotelen! qui illis dialecticam instituit, artificem 
struendi et destruendi, uersipellem in sententiis, 
coactam in coniecturis, duram in argumentis, operariam 
contentionum, molestam etiam sibi ipsam, omnia retractantem 
ne quid omnino tractauerit. [7] Hinc illae fabulae 
et genealogiae interminabiles et quaestiones infructuosae 
et sermones serpentes uelut cancer, a quibus nos apostolus 
refrenans nominatim philosophiam [et inanem seductionem] 
contestatur caueri oportere scribens ad 
Colossenses : Videte ne qui sit circumueniens uos per 
philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem 
hominum
, praeter prouidentiam Spiritus sancti. [8] Fuerat 
Athenis et istam sapientiam humanam affectatricem et 
interpolatricem ueritatis de congressibus nouerat, ipsam 
quoque in suas haereses multipartitam uarietate sectarum 
inuicem repugnantium. [9] Quid ergo Athenis et Hierosolymis? 
quid academiae et ecclesiae? quid haereticis 
et christianis? [10] Nostra institutio de porticu Solomonis 
est qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis 
esse quaerendum. [11] Viderint qui Stoicum et Platonicum 
et dialecticum christianismum protulerunt. [12] Nobis 
curiositate opus non est post Christum Iesum nec 
inquisitione post euangelium. [13] Cum credimus, nihil 
desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus non 
esse quod ultra credere debeamus.

VIII. [1] Venio itaque ad illum articulum quem et nostri 
praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant 
ad importandam scrupulositatem. [2] Scriptum est, 
inquiunt quaerite et inuenietis. [3] Quando hanc uocem 
Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis 
doctrinae suae cum adhuc dubitaretur apud omnes an 
Christus esset, cum adhuc nec Petrus illum Dei filium 
pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. 
[4] Merito ergo tunc dictum est : quaerite et inuenietis
quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non 
erat, et hoc quantum ad Iudaeos. [5] Ad illos enim pertinet 
totus sermo suggillationis istius qui habebant ubi 
quaererent Christum. [6] Habent, inquit, Moysen et Heliam
id est legem et prophetas Christum praedicantes secundum 
quod et alibi aperte : scrutamini scripturas in quibus 
salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit quaerite 
et inuenietis. [7] Nam et sequentia in Iudaeos competere 
manifestum est: pulsate et aperietur uobis. [8] Iudaei 
retro penes Deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra 
Deum esse coeperunt; [9] nationes uero nunquam penes 
Deum nisi stillicidium de situla et puluis ex area et foris 
semper. [10] Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo 
ubi nunquam fuit? quam ianuam nouit in quam nec 
receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus 
fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium nouit ? 
[11] Etiam, petite et accipietis ei competit qui sciebat a quo 
esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a Deo 
scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes magis 
non nouerant quam ullam repromissionem eius. [12] Et 
adeo ad Israel loquebatur: non sum, inquit, missus nisi 
ad oues perditas domus Israel. [13] Nondum canibus iactabat 
panem filiorum, nondum in uiam nationum ire mandarat. 
[14] Siquidem in fine praecepit, ut uaderent ad docendas 
et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum 
sanctum Paraclitum qui illos deducturus esset in omnem 
ueritatem. Et hoc ergo illos facit. [15] Quodsi nationibus 
destinati doctores apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi 
erant paracletum, multo magis uacabit erga nos 
quaerite et invenientis, quibus ultro erat obuentura doctrina 
per apostolos et ipsis apostolis per Spiritum sanctum. 
[16] Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, per 
aures Iudaeorum ad nos transierunt sed pleraque in personas 
directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, 
sed exemplum.

IX. [1] Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum 
sit, quaerite et invenietis; tamen et hic expedit sensus 
certa re cum interpretationis gubernaculo. [2] Nulla uox 
diuina ita dissoluta est et diffusa ut uerba tantum defendantur 
et ratio uerborum non constituatur. [3] Sed inprimis 
hoc propono, unum utique et certum aliquid institutum 
esse a Christo, quod credere omni modo debeant 
nationes et idcirco quaerere ut possint, cum inuenerint, 
credere. [4] Vnius porro et certi instituti infinita inquisitio 
non potest esse; quaerendum est donec inuenias et credendum 
ubi inueneris, et nihil amplius nisi custodiendum 
quod credidisti, dum hoc insuper credis, aliud non esse 
credendum ideoque nec requirendum cum id inueneris et 
credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi 
mandat inquirendum quam quod instituit. [5] De hoc quidem, 
si quis dubitat, constabit penes nos esse id quod a 
Christo institutum est. [6] Interim ex fiducia probationis 
praeuenio admonens quosdam, nihil esse quaerendum 
ultra quod crediderunt, id esse, quod quaerere debuerunt, 
ne quaerite et inuenietis sine disciplina rationis interpretentur. 

X. [1] Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, 
in re, in tempore, in modo. In re ut quid sit quaerendum 
consideres; in tempore ut quando; in modo ut 
quousque. [2] Igitur quaerendum est quod Christus instituit 
utique quamdiu non inuenis, utique donec inuenias. 
Inuenisti autem cum credidisti. [3] Nam non credidisses 
si non inuenisses, sicut nec quaesisses nisi ut inuenires. 
[4] Ad hoc ergo quaerens ut inuenias et ad hoc inueniens 
ut credas omnem prolationem quaerendi et inueniendi 
credendo fixisti. [5] Hunc tibi modum statuit fructus ipse 
quaerendi. Hanc tibi fossam determinauit ipse, qui te non 
uult aliud credere quam quod instituit ideoque nec quaerere. 
[6] Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, 
propterea in tantum quaerere debemus, in quantum 
possumus inuenire, semper quaeremus et nunquam 
omnino credemus. [7] Vbi enim erit finis quaerendi? ubi 
statio credendi? ubi expunctio inueniendi? Apud Marcionem? 
Sed et Valentinus proponit: quaerite et inuenietis
[8] Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione 
pulsabit; et Hebion et Simon et omnes ex ordine 
non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi adducant. 
[9] Erit itaque nusquam, dum ubique conuenio quaerite 
et inuenietis et uelut si nusquam et quasi qui numquam 
apprehenderim illud quod Christus instituit, quod 
quaeri oportet, quod credi necesse est.

XI. [1] Impune erratur nisi delinquatur, quamuis et 
errare delinquere est; impune, inquam, uagatur qui nihil 
deserit. [2] At enim si quod debui credere credidi et aliud 
denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inueniendum, 
nullo modo speraturus istud nisi quia aut non 
credideram qui uidebar credidisse aut desii credidisse. 
[3] Ita fidem meam deserens, negator inuenior. Semel dixerim : 
nemo quaerit nisi qui aut non habuit aut perdidit. 
[4] Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa et ideo 
quaerebat : ubi tamen inuenit, quaerere desiit. [5] Panem 
uicinus non habebat et ideo pulsabat : ubi tamen apertum 
est ei et accepit, pulsare cessauit. [6] Vidua a iudice 
petebat audiri quia non admittebatur : sed ubi audita 
est, hactenus institit. [7] Adeo finis est et quaerendi et pulsandi 
et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti 
aperietur et quaerenti inuenietur. [8] Viderit qui quaerit 
semper quia non inuenit; illic enim quaerit ubi non inuenietur. 
[9] Viderit qui semper pulsat quia numquam aperietur : 
illuc enim pulsat ubi nemo est. [10] Viderit qui 
semper petit quia numquam audietur; ab eo enim petit 
qui non audit.

XII. [1] Nobis etsi quaerendum esset adhuc et semper, 
ubi tamen quaeri oportet? apud haereticos? ubi omnia 
extranea et aduersaria nostrae ueritatis ad quos uetamur 
accedere? [2] Quis seruus cibaria ab extraneo, ne dicam 
ab inimico domini sui sperat? Quis miles ab infoederatis, 
ne dicam ab hostibus regibus donatiuum et stipendium 
captat nisi plane desertor et transfuga et rebellis? 
[3] Etiam anus illa intra tectum suum dragmam requirebat, 
etiam pulsator ille uicini ianuam tundebat, etiam uidua 
illa non inimicum licet durum iudicem interpellabat. 
[4] Nemo inde instrui potest unde destruitur; nemo ab eo 
inluminatur a quo contenebratur. [5] Quaeramus ergo in 
nostro et a nostris et de nostro : idque dumtaxat quod 
salua regula fidei potest in quaestionem deuenire.

XIII. [1] Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus 
profiteamur, illa scilicet qua creditur. [2] Vnum 
omnino Deum esse nec alium praeter mundi conditorem 
qui uniuersa de nihilo produxerit per uerbum suum primo 
omnium emissum. [3] Id uerbum filium eius appellatum 
in nomine Dei uarie uisum a patriarchis, in prophetis 
semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris Dei 
et uirtute in uirginem Mariam, carnem factum in utero 
eius et ex ea natum egisse Iesum Christum. [4] Exinde 
praedicasse nouam legem et nouam promissionem regni 
caelorum, uirtutes fecisse, cruci fixum, tertia die resurrexisse, 
in caelos ereptum sedisse ad dexteram patris, 
[5] misisse uicariam uim spiritus sancti qui credentes agat, 
uenturum cum claritate ad sumendos sanctos in uitae 
aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos 
adiudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis 
resuscitatione cum carnis restitutione. [6] Haec regula a 
Christo, ut probabitur, instituta nullas habet apud nos 
quaestiones nisi quas haereses inferunt et quae haereticos 
faciunt. 

XIV. [1] Ceterum manente forma eius in suo ordine quantumlibet 
quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis 
effundas, si quid tibi uidetur uel ambiguitate pendere 
uel obscuritate obumbrari : [2] est utique frater aliqui 
doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos 
conuersatus, aliqui tecum, curiosius tamen quaerens. 
Nouissime ignorare melius est ne quod non debeas noris 
quia quod debeas nosti. [3] Fides, inquit, tua te saluum 
fecit, non exercitatio scripturarum. [4] Fides in regula posita 
est, habet legem et salutem de obseruatione legis. 
Exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam 
solam de peritiae studio. [5] Cedat curiositas fidei, cedat 
gloria saluti. Certe aut non obstrepant aut quiescant. 
Aduersus regulam nihil scire omnia scire est. [6] Vt non 
inimici essent ueritatis haeretici, ut de refugiendis eis non 
praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et 
ipsi adhuc se quaerere profiteantur? [7] Si enim uere adhuc 
quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo quaecumque 
uidentur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, 
quamdiu quaerunt. [8] Itaque tu, qui perinde quaeris, 
spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, 
incertus ad incertos, caecus a caecis in foueam deducaris 
necesse est. [9] Sed cum decipiendi gratia praetendunt se 
adhuc quaerere ut nobis per sollicitudinis iniectionem 
tractatus suos insinuent, denique ubi adierint ad nos statim 
quae dicebant quaerenda esse defendunt, iam illos 
sic debemus refutare ut sciant nos non Christo, sed sibi 
negatores esse. [10] Cum enim quaerunt adhuc, nondum 
tenent; cum autem nondum tenent, nondum crediderunt; 
cum autem nondum credideruntm non sunt christiani. 
[11] At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen 
dicunt ut defendant. [12] Antequam defendant, negant quod 
credunt, confitentes se nondum credidisse dum quaerunt. 
[13] Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? 
Qui per fallaciam ueniunt, qualem fidem disputant? Cui 
ueritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt? 
[14] 'Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent'? 
Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei nisi ex literis 
fidei? 

XV. [1] Venimus igitur ad propositum. Huc enim dirigebamus 
et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, 
ut iam hinc de eo congrediamur, de quo aduersarii prouocant. 
[2] Scripturas obtendunt et hac sua audacia statim 
quosdam mouent. In ipso uero congressu firmos 
quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo 
dimittunt. [3] Hunc igitur potissimum gradum obstruimus 
non admittendos eos ad ullam de scripturis disputationem. 
[4] Si hae sunt illae uires eorum, uti eas habere possint, 
dispici debet cui competat possessio scripturarum, ne is 
admittatur ad eas cui nullo modo competit.

XVI. [1] Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter 
ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, 
inprimis illa, quod fides nostra obsequium apostolo debeat 
prohibenti quaestiones inire, nouis uocibus aures accommodare, 
haereticum post unam correptionem conuenire, 
non post disputationem. [2] Adeo interdixit disputationem 
correptionem designans causam haeretici conueniendi. 
Et hoc unam, scilicet quia non est christianus, ne more 
christiani semel et iterum, et sub duobus aut tribus testibus 
castigandus uideretur, cum ob hoc sit castigandus 
propter quod non sit cum illo disputandum. Dehinc quoniam 
nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut 
aut stomachi quis ineat euersionem, aut cerebri. 

XVII. [1] Ista haeresis non recipit quasdam scripturas; 
et si quas recipit, non recipit integrassed  adiectionibus et 
detractionibus ad dispositionem instituti sui interuertit, 
et si aliquatenus integras praestat, niholominus diuersas 
expositiones commentata conuertit. [2] Tantum ueritati 
obstrepit adulter sensus quantum et corruptor stylus; 
uanae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea 
per quae reuincuntur; [3] his nituntur quae ex falso 
composuerunt et quae de ambiguitate ceperunt. [4] Quid 
promouebis, exercitatissime scripturarum, cum si quid 
defenderis, negetur ex diuerso, si quid negaueris defendatur? 
[5] Et tu quidem nihil perdes nisi uocem in contentione, 
nihil consequeris nisi bilem de blasphematione.

XVIII. [1] Ille uero, si quis est cuius causa in congressum 
descendis scripturarum ut eum dubitantem confirmes, ad 
ueritatem an magis ad haereses deuerget? [2] Hoc ipso 
motus quod te uideat nihil promouisse, aequo gradu negandi 
et defendendi diuersa parte, statu certe pari, altercatione 
incertior discedet, nesciens quam haeresin iudicet. 
[3] Haec utique et ipsi habent in nos retorquere. Necesse 
est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum 
et expositionum mendacia inferri, qui proinde 
sibi defendant ueritatem.

XIX. [1] Ergo non ad scripturas prouocandum est nec in 
his constituendum certamen in quibus aut nulla aut incerta 
uictoria est aut parum certa. [2] Nam etsi non ita 
euaderet conlatio scripturarum ut utramque partem parem 
sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi 
quod nunc solum disputandum est: quibus competat 
fides ipsa, cuius sunt scripturae, a quo et per quos et 
quando et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt christiani. 
[3] Vbi enim apparuerit esse ueritatem et disciplinae 
et fidei christianae, illic erit ueritas scripturarum et expositionum 
et omnium traditionum christianarum.

XX. [1] Christus Iesus, Dominus noster, permittat dicere 
interim, quisquis est, cuiuscumque Dei filius, cuiuscumque 
materiae homo et Deus, cuiuscumque fidei praeceptor, 
cuiuscumque mercedis repromissor, [2] quid esset, quid 
fuisset, quam patris uoluntatem administraret, quid homini 
agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, 
ipse pronuntiabat siue populo palam, siue discentibus 
seorsum, ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat 
destinatos nationibus magistros. [3] Itaque uno eorum 
decusso reliquos undecim digrediens ad patrem post 
resurrectionem iussit ire et docere nationes tinguendas in 
Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum. [4] Statim igitur 
apostoli - quos haec appellatio missos interpretatur 
-  adsumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae 
ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo Dauid, consecuti 
promissam uim Spiritus sancti ad uirtutes et 
eloquium, primo per Iudaeam contestata fide in Iesum 
Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti 
eamdem doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgauerunt. 
[5] Et perinde ecclesias apud unamquamque ciuitatem 
condiderunt, a quibus traducem fidei et semina 
doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie 
mutuantur ut ecclesiae fiant. [6] Ac per hoc et ipsae 
apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum ecclesiarum. 
[7] Omne genus ad originem suam censeatur 
necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab 
apostolis prima, ex qua omnes. [8] Sic omnes primae et 
omnes apostolicae, dum una omnes. Probant unitatem 
communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio 
hospitalitatis. [9] Quae iura non alia ratio regit 
quam eiusdem sacramenti una traditio.

XXI. [1] Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus 
Christus Iesus apostolos misit ad praedicandum, 
alios non esse recipiendos praedicatores quam Christus 
instituit, [2] quia nec alius patrem nouit nisi filius et cui 
filius reuelauit, nec aliis uidetur reuelasse filius quam apostolis 
quos misit ad praedicandum utique quod illis reuelauit. 
[3] Quid autem praedicauerint, id est quid illis Christus 
reuelauerit, et hic praescribam non aliter probari 
debere nisi per easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, 
ipsi eis praedicando tam uiua, quod aiunt, uoce 
quam per epistolas postea. [4] Si haec ita sunt, constat 
proinde omnem doctrinam, quae cum illis ecclesiis apostolicis 
matricibus et originalibus fidei conspiret, ueritati 
deputandam, id sine dubio tenentem, quod ecclesiae ab 
apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; 
[5] omnem uero doctrinam de mendacio praeiudicandam 
quae sapiat contra ueritatem ecclesiarum et apostolorum 
Christi et Dei. [6] Superest ergo uti demonstremus, an haec 
nostra doctrina cuius regulam supra edidimus de apostolorum 
traditione censeatur et hoc ipso an ceterae 
de mendacio ueniant. [7] Communicamus cum ecclesiis 
apostolicis quod nulla doctrina diuersa: hoc est testimonium 
ueritatis.

XXII. [1] Sed quoniam tam expedita probatio est ut si 
statim proferatur, nihil iam sit retractandum, ac si prolata 
non sit a nobis, locum interim demus diuersae parti, 
si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem 
mouere se posse. [2] Solent dicere non omnia apostolos 
scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus conuertunt, 
omnia quidem apostolos scisse sed non omnia omnibus 
tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes 
qui aut minus instructos aut parum simplices 
apostolos miserit. [3] Quis igitur integrae mentis credere 
potest aliquid eos ignorasse quos magistros Dominus dedit, 
indiuiduos habens in comitatu in discipulatu in conuictu, 
quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis 
dicens datum esse cognoscere arcana quae populo intelligere 
non liceret? [4] Latuit aliquid Petrum, aedificandae 
ecclesiae petram dictum, claues regni caelorum consecutum 
et soluendi et alligandi in caelis et in terris potestatem? 
[5] Latuit et Ioannem aliquid, dilectissimum Domino, 
pectori eius incubantem cui soli Dominus Iudam 
traditorem praemonstrauit, quem loco suo filium Mariae 
demandauit? [6] Quid eos ignorasse uoluit quibus etiam 
gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam et insuper de 
caelo patris uocem? non quasi ceteros reprobans sed quoniam 
in tribus testibus stabit omne uerbum. [7] Ignorauerunt 
itaque et illi quibus post resurrectionem quoque in 
itinere omnes scripturas disserere dignatus est. [8] Dixerat 
plane aliquando: Multa habeo adhuc loqui uobis, sed non 
potestis modo ea sustinere
, [9] tamen adiiciens: Cum uenerit 
ille spiritus ueritatis, ipse uos deducet in omnem ueritatem

ostendit illos nihil ignorasse quos omnem ueritatem consecuturos 
per spiritum ueritatis repromiserat. [10] Et 
utique impleuit repromissum, probantibus actis apostolorum 
descensum spiritus sancti. [11] Quam scripturam 
qui non recipiunt nec spiritus sancti esse possunt, qui 
necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus 
missum. Sed nec ecclesiam se defendere qui, quando et 
quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare 
non habent. [12] Tanti est enim illis non habere probationes 
eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones 
eorum quae mentiuntur.

XXIII. [1] Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam 
aliquam apostolorum quod Petrus et qui cum eo reprehensi 
sunt a Paulo. [2] 'Adeo', inquiunt, 'aliquid eis defuit', 
ut ex hoc etiam illud struant potuisse postea pleniorem 
scientiam superuenire, qualis obuenerit Paulo reprehendendi 
antecessores. [3] Possum et hic acta apostolorum 
repudiantibus dicere: 'Prius est ut ostendatis quis iste 
Paulus et quid ante apostolum et quomodo apostolus', 
quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur. 
[4] Neque enim, si ipse se apostolum de persecutore profitetur, 
sufficit unicuique examinate credenti, quando nec Dominus 
ipse de se testimonium dixerit. [5] Sed credant sine scripturis 
ut credant aduersus scripturas. Tamen doceant ex 
eo quod allegant Petrum a Paulo reprehensum aliam 
euangelii formam a Paulo superductam citra eam quam 
praemiserat Petrus et ceteri. [6] Atquin demutatus in praedicatorem 
de persecutore deducitur ad fratres a fratribus 
ut unus ex fratribus, ad illos ab illis, qui ab apostolis 
fidem induerant. [7] Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit 
Hierosolymam cognoscendi Petri causa, ex officio et iure 
scilicet eiusdem fidei et praedicationis. [8] Nam et illi non 
essent mirati de persecutore factum praedicatorem si aliquid 
contrarium praedicaret nec Dominum praeterea magnificassent 
quia aduersarius eius Paulus obuenerat. 
[9] Itaque et dexteram ei dederunt, signum concordiae et 
conuenientiae, et inter se distributionem officii ordinauerunt, 
non separationem euangelii nec ut aliud alter sed ut 
aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem, Paulus 
in nationes. [10] Ceterum si reprehensus est Petrus quod, 
cum conuixisset ethnicis, postea se a conuictu eorum separabat 
personarum respectu, utique conuersationis fuit uitium, 
non praedicationis. [11] Non enim ex hoc alius 
Deus quam creator et alius Christus quam ex Maria, et 
alia spes quam resurrectio annuntiabatur.

XXIV. [1] Non mihi tam bene est, immo non mihi tam 
male est ut apostolos committam. [2] Sed quoniam peruersissimi 
isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt ut 
suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi 
pro Petro: ipsum Paulum dixisse factum se esse omnibus 
omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non Iudaeum ut 
omnes lucrificaret. [3] Adeo pro temporibus et personis 
et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque 
pro temporibus et personis et causis committebant, quemadmodum 
si et Petrus reprehenderet Paulum quod prohibens 
circumcisionem circumciderit ipse Timotheum. 
[4] Viderint qui de Apostolis iudicant. Bene quod Petrus 
Paulo et in martyrio adaequatur. [5] Sed et si in tertium 
usque caelum ereptus Paulus et in paradisum delatus audiit 
quaedam illic, non possunt uideri fuisse quae illum 
in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita 
fuerit condicio eorum ut nulli hominum proderentur. 
[6] Quod si ad alicuius conscientiam manauit nescio quid 
illud et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat aut Paulus 
secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum 
ereptus debet ostendi cui permissum sit eloqui quae Paulo 
mutire non licuit.

XXV. [1] Sed, ut diximus, eadem dementia est cum confitentur 
quidem nihil apostolos ignorasse nec diuersa inter 
se praedicasse, non tamen omnia uolunt illos omnibus 
reuelasse. [2] Quaedam enim palam et uniuersis, quaedam 
secreto et paucis demandasse quia et hoc uerbo usus est 
Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, et 
rursum: Bonum depositum serua. [3] Quod hoc depositum 
est? tacitum ut alteri doctrinae deputetur? [4] An 
illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem 
commendo apud te, filiole Timothee? [5] Item illius praecepti 
de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui uiuificat 
omnia et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato 
bonam confessionem, custodias praeceptum
? [6] Quod autem 
praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra 
scriptis intelligere erat, non nescio quid subostendi hoc 
dicto de remotiore doctrina sed potius inculcari de non 
admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et 
puto coram multis, inquit, testibus. [7] Quos multos testes 
si nolunt ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil 
tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur. 
[8] Sed nec quia uoluit illum haec fidelibus hominibus 
demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque ad 
argumentum occulti alicuius euangelii interpretandum est. 
[9] Nam cum dicit haec, de eis dicit de quibus in praesenti 
scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam, 
non haec sed illa dixisset.

XXVI. [1] Porro consequens erat, ut cui demandabat 
euangelii administrationem, non passim nec inconsiderate 
administrandam adiceret secundum dominicam uocem 
'ne margaritam porcis et sanctum canibus iactaret'. 
[2] Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius 
taciti sacramenti; ipse praeceperat si quid in tenebris et 
in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent. 
[3] Ipse per similitudinem praefigurauerat ne unam mnam, 
id est unum uerbum eius, sine fructu in abdito reseruarent. 
[4] Ipse docebat lucernam non sub modium abstrudi 
solere sed in candelabrum constitui ut luceat omnibus qui 
in domo sunt. [5] Haec apostoli aut neglexerunt aut minime 
intellexerunt si non adimpleuerunt abscondentes aliquid 
de lumine, id est, de Dei uerbo et Christi sacramento. 
[6] Neminem, quod scio uerebantur, non Iudaeorum uim, 
non ethnicorum. Quo magis utique in ecclesia libere praedicabant 
qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. 
[7] Immo neque Iudaeos conuertere neque ethnicos 
inducere potuissent nisi, quod credi ab eis uolebant, 
ordine exponerent. [8] Multo magis iam credentibus ecclesiis 
nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent. 
[9] Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut 
ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum 
est, quae aliam regulam fidei superducerent, diuersam et 
contrariam illi quam catholicae in medium proferebant, 
[10] ut alium Deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio, 
aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam 
in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, 
aliam apud paucos, [11] cum ipsi obsecrarent in 
epistulis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes et 
non essent scismata et dissensiones in ecclesia, quia siue 
Paulus siue alii, eadem praedicarent. [12] Alioquin meminerant, 
Sit sermo uester, est est, non non. Nam quod amplius 
hoc, a malo est, ne euangelium in diuersitate tractarent.

XXVII. [1] Si ergo incredibile est uel ignorasse apostolos 
plenitudinem praedicationis uel non omnem ordinem regulae 
omnibus edidisse, uideamus ne forte apostoli quidem 
simpliciter et plene, ecclesiae autem suo uitio aliter 
acceperint quam apostoli proferebant. [2] Omnia ista scrupulositatis 
incitamenta inuenias praetendi ab haereticis. 
[3] Tenent correptas ab apostolo ecclesias: O insensati 
Galatae, quis uos fascinauit?
et: Tam bene currebatis, quis 
uos impediit?
ipsumque principium: Miror, quod sic tam 
cito transferemini ab eo qui uos uocauit in gratia, ad aliud 
euangelium;
[4] item ad Corinthios scriptum quod essent 
adhuc carnales qui lacte educarentur, nondum idonei ad 
pabulum, qui putarent se scire aliquid quando nondum 
scirent quemadmodum scire oporteret
. [5] Cum correptas ecclesias 
opponunt, credant et emendatas. [6] Sed et illas recognoscant 
de quarum fide et scientia et conuersatione apostolus 
gaudet et Deo gratias agit; quae tamen hodie cum 
illis correptis unius institutionis iura miscent.

XXVIII. [1] Age nunc, omnes errauerint, deceptus sit et 
apostolus de testimonio reddendo quibusdam ; nullam 
respexerit Spiritus sanctus uti eam in ueritatem deduceret, 
ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre 
ut esset doctor ueritatis.  Neglexerit officium Dei uillicus, 
Christi uicarius, sinens ecclesias aliter interim intelligere, 
aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat; ecquid 
uerisimile est ut tot ac tantae in unam fidem errauerint? 
[2] Nullus inter multos euentus unus est exitus: uariasse 
debuerat error doctrinae ecclesiarum. [3] Ceterum quod 
apud multos unum inuenitur, non est erratum sed traditum. 
[4] Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt!

XXIX. [1] Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique regnauit 
error, quamdiu haereses non erant. [2] Aliquos Marcionitas 
et Valentinianos liberanda ueritas expectabat. 
[3] Interea perperam euangelizabatur, perperam credebatur, 
tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam 
ministrata, tot uirtutes, tot charismata perperam 
operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, 
tot denique martyria perperam coronata. [4] Aut si non 
perperam nec in uacuum, quale est ut ante res Dei 
currerent quam cuius Dei notum esset? ante christiani 
quam Christus inuentus? Ante haereses quam uera doctrina? 
[5] Sed enim in omnibus ueritas imaginem antecedit, 
post rem similitudo succedit. [6] Ceterum satis ineptum 
ut prior in doctrina haeresis habeatur, uel quoniam 
ipsa est quae futuras haereses et cauendas praenuntiabat. 
[7] Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum est, immo ipsa 
doctrina ad ecclesiam suam scribit: Et si angelus de caelo 
aliter euangelizauerit citra quam nos, anathema sit
.

XXX. [1] Vbi tunc Marcion, ponticus nauclerus, Stoicae 
studiosus? ubi Valentinus Platonicae sectator? [2] Nam 
constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, 
et in catholicae primo doctrinam credidisse apud 
ecclesiam Romanensem sub episcopatu Eleutherii benedicti, 
donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres 
quoque uitabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem 
cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, nouissime 
in perpetuum discidium relegati, uenena doctrinarum suarum 
disseminauerunt. [3] Postmodum Marcion paenitentiam 
confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem 
recepturus si ceteros quoque, quos perditioni erudisset, 
ecclesiae restitueret, morte praeuentus est. [4] Oportebat 
enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia 
esse eas oportebat.  Quasi non et malum oportuerit esse. 
Nam et Dominum tradi oportebat sed uae traditori! ne 
quis etiam hinc haereses defendat. [5] Si et Apellis stemma 
retractandum est, tam non uetus et ipse quam Marcion 
institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam 
desertor continentiae Marcionensis, ab oculis sanctissimi 
magistri Alexandriam secessit. [6] Inde post annos regressus 
non melior nisi tantum qua iam non Marcionites, in 
alteram feminam impegit, illam uirginem Philumenen, 
quam supra edidimus, postea uero inmane prostibulum 
et ipsam, cuius energemate circumuentus, quas ab ea 
didicit Fanerw&seij scripsit. [7] Adhuc in saeculo supersunt 
qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores 
ipsorum ne se posteriores negare possint. [8] Quamquam 
et de operibus suis, ut dixit Dominus, reuincuntur. 
[9] Si enim Marcion nouum testamentum a uetere separauit, 
posterior est eo quod separauit quia separare non 
posset nisi quod unitum fuit. [10] Vnitum ergo antequam 
separaretur postea separatum posteriorem ostendit 
separatorem. [11] Item Valentinus aliter exponens et 
sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut 
mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. [12] Hos ut 
insigniores et frequentiores adulteros ueritatis nominamus. 
[13] Ceterum et Nigidius nescio qui et Hermogenes 
et multi alii adhuc ambulant peruertentes uias Domini. 
Cupio, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint. [14] Si 
alium deum praedicant, quomodo eius Dei rebus et litteris 
nominibus utuntur aduersus quem praedicant? Si 
eumdem, quomodo aliter? [15] Probent se nouos apostolos 
esse, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum 
docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum 
resuscitatum. [16] Sic enim apostolos solet facere, dare 
praeterea illis uirtutem eadem signa edendi quae et ipse. 
[17] Volo igitur et uirtutes eorum proferri, nisi quod agnosco 
maximam uirtutem eorum qua apostolos in peruersum 
aemulantur.  Illi enim de mortuis uiuos faciebant, isti de 
uiuis mortuos faciunt.

XXXI. [1] Sed ab excessu reuertar ad principalitatem 
ueritatis et posteritatem mendacitatis disputandam, ex 
illius quoque parabolae patrocinio quae bonum semen frumenti 
a Domino seminatum in primore constituit, auenarum 
autem sterilis faeni adulterium ab inimico diabolo 
postea superducit. [2] Proprie enim doctrinarum distinctionem 
figurat quia et alibi uerbum Dei seminis similitudo 
est. [3] Ita ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum 
et uerum quod sit prius traditum, id autem 
extraneum et falsum quod sit posterius immissum. [4] Ea 
sententia manebit aduersus posteriores quasque haereses, 
quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam 
sibi ueritatem.

XXXII. [1] Ceterum si quae audent interserere se aetati 
apostolicae ut ideo uideantur ab apostolis traditae quia 
sub apostolis fuerunt, possumus dicere: edant ergo origines 
ecclesiarum suarum, euoluant ordinem episcoporum 
suorum, ita per successionem ab initio decurrentem ut 
primus ille episcopus aliquem ex apostolis uel apostolicis 
uiris, qui tamen cum apostolis perseuerauerit, habuerit 
auctorem et antecessorem. [2] Hoc enim modo ecclesiae 
apostolicae census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia 
Polycarpum ab Iohanne conlocatum refert, sicut Romanorum 
Clementem a Petro ordinatum est. [3] Perinde 
utique et ceterae exhibent quos ab apostolis in episcopatum 
constitutos apostolici seminis traduces habeant. 
[4] Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim illis post blasphemiam 
inlicitum est? [5] Sed etsi confinxerint, nihil promouebunt. 
Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata 
ex diuersitate et contrarietate sua pronuntiabit 
neque apostoli alicuius auctoris esse neque apostolici 
quia, sicut apostoli non diuersa inter se docuissent, ita et 
apostolici non contraria apostolis edidissent nisi <si> 
illi, qui ab apostolis didicerunt, aliter praedicauerunt. [6] Ad 
hanc itaque formam prouocabuntur ab illis ecclesiis quae, 
licet nullum ex apostolis uel apostolicis auctorem suum 
proferant, ut multo posteriores, quae denique cottidie 
instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes non minus 
apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae. 
[7] Ita omnes haereses ad utramque formam a nostris 
ecclesiis prouocatae probent se quaqua putant apostolicas. 
[8] Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod 
non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem 
ab ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diuersitatem 
sacramenti nullo modo apostolicae.

XXXIII. [1] Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum 
recognitionem quae tunc sub apostolis fuerunt ab isdem 
apostolis et demonstratae et deieratae. [2] Nam et sic facilius 
traducentur dum aut iam tunc fuisse deprehendentur 
aut ex illis quae iam tunc fuerunt, semina sumpsisse. 
[3] Paulus, in prima ad Corinthios notat negatores et dubitatores 
resurrectionis : haec opinio propria Sadducaeorum. 
[4] Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus 
et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. [5] Et 
ad Galatas scribens inuehitur in obseruatores et defensores 
circumcisionis et legis, Hebionis haeresis sic est. 
[6] Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores 
suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles eius secutor. 
[7] Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem : 
id de se Valentiniani asseuerant. [8] Sed et cum 
genealogias indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur, 
apud quem Aeon ille nescio qui noui et non unius nominis 
generat e sua Charite Sensum et Veritatem; et hi 
aeque procreant ex se Sermonem et Vitam, dehinc et isti 
generant Hominem et Ecclesiam de qua prima ogdoade 
Aeonum exinde decem alii et duodecim reliqui Aeones 
miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum. 
[9] Idem apostolus, cum improbat elementis seruientes, 
aliquid Hermogenis ostendit qui, materiam non 
natam introducens Deo non nato eam comparat et ita 
matrem elementorum deam faciens potest ei seruire quam 
Deo comparat. [10] Ioannes uero in Apocalypsi idolothyta 
edentes et stupra committentes iubetur castigare: 
sunt et nunc alii Nicolaitae, Caiana haeresis dicitur. [11] At 
in epistula eos maxime antichristos uocat qui Christum 
negarent in carne uenisse et qui non putarent Iesum 
esse filium Dei: illud Marcion, hoc Hebion uindicauit. 
[12] Simonianae autem magiae disciplina angelis seruiens 
utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro 
apostolo in ipso Simone damnabatur.

XXXIV. [1] Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum 
adulterinarum quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis 
discimus. [2] Et tamen nullam inuenimus institutionem 
inter tot diuersitates peruersitatum quae de Deo creatore 
uniuersorum controuersiam mouerit. [3] Nemo alterum 
deum ausus est suspicari, facilius de filio quam de patre 
haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium 
Deum solius bonitatis induceret. [4] Apelles creatorem angelum 
nescio quem gloriosum superioris Dei faceret deum 
legis et Israelis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas 
suos spargeret et unius Aeonis uitium in originem 
deduceret Dei creatoris. [5] His solis et his primis reuelata 
est ueritas diuinitatis, maiorem scilicet dignationem et 
pleniorem gratiam a diabolo consecutis qui Deum sic 
quoque uoluerit aemulari, ut de doctrinis uenenorum, 
quod Dominus negauit, ipse faceret discipulos super magistrum. 
[6] Eligant igitur sibi tempora uniuersae haereses 
quae quando fuerint - dum non intersit quae quando 
dum de ueritate non sint - et utique quae sub apostolis 
non fuerunt, fuisse non possunt. [7] Si enim fuissent, 
nominarentur et ipsae ut et ipsae coercendae; quae uero 
sub apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur. 
[8] Siue ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores quae 
sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem, 
siue aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae, 
quidam ex illis opinionis usurpauerunt, habendo cum 
eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam 
consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto 
posteritatis, quo etsi nihil de damnaticiis participarent, 
de aetate sola praeiudicarentur, tanto magis adulterae 
quanto nec ab apostolis nominatae. [9] Vnde firmius constat 
has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.

XXXV. [1] His definitionibus prouocatae a nobis et reuictae 
haereses omnes, siue quae posterae, siue quae coaetaneae 
apostolorum, dummodo diuersae, siue generaliter 
siue specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, 
audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones 
aduersus nostram disciplinam. [2] Si enim negant 
ueritatem eius, debent probare illam quoque haeresin 
esse, eadem forma reuictam qua ipsae reuincuntur, et 
ostendere simul ubinam quaerenda sit ueritas quam apud 
illas non esse iam constat. [3] Posterior nostra res non est, 
immo omnibus prior est. Hoc erit testimonium ueritatis 
ubique occupantis principatum. [4] Apostolis non damnatur, 
immo defenditur: hoc erit indicium proprietatis; 
[5] quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, 
suam ostendunt, ideoque et defendunt.

XXXVI. [1]  Age iam, qui uoles curiositatem melius exercere 
in negotio salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas 
apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis 
praesident, apud quas ipsae authenticae litterae eorum 
recitantur sonantes uocem et repraesentantes faciem 
uniuscuiusque . [2]  Proxima est tibi Achaia, habes Corinthum. 
Si non longe es a Macedonia, habes Philippos; si 
potes in Asiam tendere, habes Ephesum; si autem Italiae 
adiaces , habes Romam unde nobis quoque auctoritas 
praesto est . [3]  Ista quam felix ecclesia cui totam doctrinam 
apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus 
passioni dominicae adaequatur, ubi Paulus Ioannis exitu 
coronatur, ubi apostolus Ioannes posteaquam in oleum 
igneum demersus nihil passus est, in insulam relegatur; 
[4]  uideamus quid didicerit, quid docuerit: cum Africanis 
quoque ecclesiis contesseratis, [5] unum Deum Dominum 
nouit, creatorem uniuersitatis, et Christum Iesum ex uirgine 
Maria filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem, 
legem et prophetas cum euangelicis et apostolicis litteris 
miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, sancto spiritu 
uestit, eucharistia pascit, martyrium exhortatur et ita 
aduersus hanc institutionem neminem recipit. [6]  Haec est 
institutio, non dico iam quae futuras haereses praenuntiabat 
sed de qua haereses prodierunt. Sed non sunt ex 
illa , ex quo factae sunt aduersus illam. [7]  Etiam de oliuae 
nucleo mitis et optimae et necessariae asper oleaster 
oritur; etiam de papauere ficus gratissimae et suauissimae 
uentosa et uana caprificus exsurgit. [8]  Ita et haereses 
de nostro frutice, non nostro genere, ueritatis 
grano sed mendacio siluestres.

XXXVII. [1]  Si haec ita se habent, ut ueritas nobis adiudicetur, 
quicumque in ea regula incedimus quam ecclesiae 
ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, 
constat ratio propositi nostri definientis non esse admittendos 
haereticos ad ineundam de scripturis prouocationem 
quos sine scripturis probamus ad scripturas non pertinere. 
[2]  Si enim haeretici sunt, christiani esse non possunt, 
non a Christo habendo quod de sua electione sectati 
haereticorum nomine admittunt. [3]  Ita non christiani 
nullum ius capiunt christianarum litterarum ad quos merito 
dicendum est: ' Qui estis? quando et unde uenistis? 
quid in meo agitis, non mei? quo denique, Marcion, iure 
siluam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos 
transuertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoues ? 
[4] [mea est possessio,] Quid hic, ceteri, ad uoluntatem 
uestram seminatis et pascitis? Mea est possessio, 
olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas ab 
ipsis auctoribus quorum fuit res. [5]  Ego sum heres apostolorum. 
Sicut cauerunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, 
sicut adiurauerunt, ita teneo. [6]  Vos certe exheredauerunt 
semper et abdicauerunt ut extraneos, ut inimicos'. 
[7]  Vnde autem extranei et inimici apostolis haeretici, 
nisi ex diuersitate doctrinae, quam unusquisque de suo 
arbitrio aduersus apostolos aut protulit aut recepit?

XXXVIII. [1]  Illic igitur et scripturarum et expositionum 
adulteratio deputanda est ubi diuersitas doctrinae inuenitur. 
[2]  Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas 
institit aliter disponendi instrumenta doctrinae. 
[3]  Alias enim non potuissent aliter docere nisi aliter haberent 
per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere 
corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum 
eius, ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine 
integritate eorum per quae doctrina tractatur. [4]  Etenim 
quid contrarium nobis in nostris? Quid de proprio intulimus 
ut aliquid contrarium ei et in Scripturis deprehensum 
detractione uel adiectione uel transmutatione remediaremus? 
[5]  Quod sumus, hoc sunt scripturae ab initio 
suo.  Ex illis sumus, antequam nihil aliter fuit quam sumus; 
quid denique fuit, antequam a uobis interpolarentur? 
[6]  Cum autem omnis interpolatio posterior credenda 
sit, ueniens utique ex causa aemulationis quae neque prior 
neque domestica unquam est eius quod aemulatur, tam 
incredibile est sapienti cuique ut nos adulterum stilum 
intulisse uideamur scripturis qui sumus et primi et ex 
ipsis, quam illos non intulisse qui sunt et posteri et aduersi. 
[7]  Alius manu scripturas, alius sensus expositione interuertit. 
[8]  Neque enim si Valentinus integro instrumento 
uti uidetur, non callidiore ingenio quam Marcion manus 
intulit ueritati. [9]  Marcion enim exerte et palam machaera, 
non stilo usus est, quoniam ad materiam suam caedem 
scripturarum confecit. [10]  Valentinus autem pepercit 
quoniam non ad materiam scripturas sed materiam ad scripturas 
excogitauit.  Et tamen plus abstulit et plus adiecit, 
auferens proprietates singulorum quoque uerborum et adiiciens 
dispositiones non comparentium rerum.

XXXIX. [1]  Haec sunt ingenia de spiritalibus nequitiae 
cum quibus luctatio est nobis, fratres, merito contemplanda, 
fidei necessaria ut electi manifestentur, ut reprobi 
detegantur. [2]  Et ideo habent uim et in excogitandis 
instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam 
quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus 
quoque scripturis exemplum praesto sit eiusmodi facilitatis. 
[3]  Vides hodie ex Virgilio fabulam in totum aliam 
componi, materia secundum uersus et uersibus secundum 
materiam concinnatis. [4]  Denique Hosidius Geta Medeam 
tragoediam ex Virgilio plenissime exsuxit. Meus quidam 
propinquus ex eodem poeta inter cetera stili sui otia Pinacem 
Cebetis explicuit. [5]  Homerocentones etiam uocari 
solent qui de carminibus Homeri propria opera more centonario 
ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt 
corpus. [6]  Et utique fecundior diuina litteratura ad facultatem 
cuiuscumque materiae. [7]  Nec periclitor dicere, ipsas 
quoque scripturas sic esse ex Dei uoluntate dispositas, ut 
haereticis materias subministrarent cum legam oportere 
haereses esse, quae sine scripturis esse non possunt.

XL. [1] Sed quaeritur, a quo intellectus interuertatur eorum 
quae ad haereses faciant? [2]  A diabolo scilicet, cuius 
sunt partes interuertendi ueritatem qui ipsas quoque res 
sacramentorum diuinorum idolorum mysteriis aemulatur. 
[3]  Tingit et ipse quosdam utique credentes et fideles suos; 
expositionem delictorum de lauacro repromittit, [4]  et 
si adhuc memini Mithrae, signat illic in frontibus milites 
suos. Celebrat et panis oblationem et imaginem resurrectionis 
inducit et sub gladio redimit coronam. [5] Quid, 
quod et summum pontificem in unis nuptiis statuit? 
Habet et uirgines, habet et continentes. [6] Ceterum si 
Numae Pompilii superstitiones reuoluamus, si sacerdotalia 
officia et insignia et priuilegia, si sacrificantium ministeria 
et instrumenta et uasa, <si> ipsorum sacrificiorum 
ac piaculorum et uotorum curiositates consideremus, nonne 
manifeste diabolus morositatem illam Iudaicae legis imitatus 
est? [7]  Qui ergo ipsas res de quibus sacramenta 
Christi administrantur, tam aemulanter adfectauit exprimere 
in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio 
gestiit et potuit instrumenta quoque diuinarum rerum 
et sanctorum christianorum, sensum de sensibus, uerba 
de uerbis, parabolas de parabolis, profanae et aemulae 
fidei attemperare. [8]  Et ideo neque a diabolo inmissa esse 
spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses ueniunt, 
dubitare quis debet, neque ab idololatria distare haereses 
cum et auctoris et operis eiusdem sint, cuius et idololatria. 
[9] Deum aut fingunt alium aduersus creatorem aut si 
unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam 
in uero est. [10]  Itaque omne mendacium quod de Deo 
dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.

XLI. [1]  Non omittam ipsius etiam conuersationis haereticae 
descriptionem quam futilis, quam terrena, quam 
humana sit, sine grauitate, sine auctoritate, sine disciplina 
ut fidei suae congruens. [2]  In primis quis catechumenus, 
quis fidelis incertum est, pariter adeunt, pariter 
audiunt, pariter orant; etiam ethnici si superuenerint, 
sanctum canibus et porcis margaritas, licet non ueras, 
iactabunt. [3]  Simplicitatem uolunt esse prostrationem disciplinae 
cuius penes nos curam lenocinium uocant. Pacem 
quoque passim cum omnibus miscent. [4] Nihil enim interest 
illis, licet diuersa tractantibus, dum ad unius ueritatis 
expugnationem conspirent. Omnes tument, omnes 
scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni 
quam edocti. [5]  Ipsae mulieres haereticae, quam 
procaces! quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, 
curationes repromittere, fortasse an et tingere. [6]  Ordinationes 
eorum temerariae, leues, inconstantes. Nunc neophytos 
conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas 
nostros ut gloria eos obligent quia ueritate non possunt. 
[7]  Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium 
ubi ipsum esse illic promereri est. [8]  Itaque alius hodie 
episcopus, cras alius; hodie diaconus qui cras lector; 
hodie presbyter qui cras laicus. Nam et laicis sacerdotalia 
munera iniungunt.

XLII. [1]  De uerbi autem administratione quid dicam cum 
hoc sit negotium illis, non ethnicos conuertendi sed nostros 
euertendi? [2]  Hanc magis gloriam captant, si stantibus 
ruinam, non si iacentibus eleuationem operentur. 
Quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio 
uenit sed de ueritatis destructione, nostra suffodiunt 
ut sua aedificent: [3] adime illis legem Moysi et prophetas 
et creatorem Deum, accusationem et loqui non habent. 
[ [4]  Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum 
quam exstructiones iacentium ruinarum.] [5]  Ad haec 
solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt. 
Ceterum nec suis praesidibus reuerentiam nouerunt. [6]  Et 
hoc est quod scismata apud haereticos fere non sunt quia, 
cum sint, non parent: schisma est enim unitas ipsa. [7]  Mentior 
si non etiam a regulis suis uariant inter se dum 
unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, 
quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. 
[8]  Agnoscit naturam suam et originis suae morem 
profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, 
idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem 
innouare. [9]  Denique penitus inspectae haereses omnes in 
multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur. 
[10]  Plerique nec ecclesias habent, sine matre, sine sede, 
orbi fide, extorres, quasi sibilati uagantur.

XLIII. [1]  Notata sunt etiam commercia haereticorum 
cum magis quam plurimis, cum circulatoribus, cum astrologis, 
cum philosophis, curiositati scilicet deditis. 
[2] Quaerite et inuenietis ubique meminerunt. Adeo et de genere 
conuersationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae 
index disciplina est. [3]  Negant Deum timendum: 
itaque libera sunt illis omnia et soluta. [4]  Vbi autem Deus 
non timetur nisi ubi non est? ubi Deus non est, nec ueritas 
ulla est; ubi ueritas nulla est, merito et talis disciplina 
est. [5]  At ubi Deus, ibi metus in Deum qui est initium 
sapientiae. Vbi metus in Deum, ibi grauitas honesta et diligentia 
attonita et cura sollicita et adlectio explorata et 
communicatio deliberata et promotio emerita et subiectio 
religiosa et apparitio deuota et processio modesta, et ecclesia 
unita et Dei omnia.

XLIV. [1]  Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae 
ad probationem ueritatis accedunt, a qua diuertere 
nemini expedit qui meminerit futuri iudicii, quo 
omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare, reddentes 
rationem in primis fidei ipsius. [2]  Quid ergo dicent, 
qui illam stuprauerint adulterio haeretico uirginem traditam 
a Christo? [3] Credo allegabunt nihil unquam sibi 
ab illo uel apostolis eius, de saeuis et peruersis doctrinis 
futuris praenuntiatum et de cauendis abominandisque praeceptum. 
[4]  Agnoscant suam potius culpam quam illorum 
qui non ante praestruxerunt. [5] Adicient praeterea multa 
de auctoritate cuiusque doctoris haeretici: signis illos 
maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, 
debiles reformasse, futura significasse uti merito 
apostoli crederentur. [6]  Quasi nec hoc scriptum sit uenturos 
multos qui etiam uirtutes maximas ederent ad fallaciam 
muniendam corruptae praedicationis. Itaque ueniam 
merebuntur. [7] Si uero memores dominicarum et apostolicarum 
[scripturarum et] denuntiationum in fide integra 
steterint, credo de uenia periclitabuntur respondente Domino: 
[8] 'Praenuntiaueram plane futuros fallaciae magistros 
in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam, 
et discentibus meis eadem ad uos praedicare mandaueram. 
[9] Semel euangelium et eiusdem regulae doctrinam apostolis 
meis delegaueram. Sed cum uos non crederetis, libuit 
mihi postea aliqua inde mutare. [10] Resurrectionem promiseran 
etiam carnis sed recogitaui ne implere non possem. 
Natum me ostenderam ex uirgine sed postea turpe 
mihi uisum est. [11] Patrem dixeram qui solem et pluuias 
fecit, sed alius me pater melior adoptauit. Prohibueram 
uos aurem accommodare haereticis sed erraui.' [12]  Talia 
capit opinari eos qui exorbitant et fidei ueritatis periculum 
non cauent.
[13]  Sed nunc quidem generaliter actum est a nobis aduersus 
haereses omnes certis et iustis et necessariis praescriptionibus 
repellendas a conlatione scripturarum. [14]  De 
reliquo si Dei gratia adnuerit etiam specialiter quibusdam 
respondebimus.

[15] Haec in fide ueritatis ... legentibus pax et gratia dei 
nostri Iesu XPI in aeternum.  Contra Haereticos explicit incipit 
Scorpiace lege feliciter.  In A only (lacunam, sic expeuit Oehler:
"cum otio perlegentibus"...)
.

44,15 added from footnotes as it was included in Oehler's text and so in the ANF translation.
Note also that '
Sed cum uos non crederetis' in 44,9 appears after 'mandaueram' in every MS, and in Oehler's edition and the ANF translation, but is in fact a conjecture of Pamelius followed by all the other editors, according to the footnote in Refoulé 

Edited by R.F. Refoulé, Sources Chrétiennes, 1957
Transcribed by Roger Pearse, 2001.

Greek text is rendered using the Scholars Press
SPIonic font, free from here.

This page has been accessed by ****** people since 2nd September 2001.


Return to the Tertullian Project / About these pages