Tertulliani Liber De Virginibus Velandis

Codices:

N
F
X
ω
V

Editiones:

Gel.
Iun.
Oehler
Pam.
R
1
R2
R3
R1 mg R3 mg
R2 p. 525

Auctores
Librorum
Criticorum:

Hoppe
Hoppe, Beiträge 
Kr.
SB

Urs.

INDEX SIGLORUM

= Florentinus Magliabechianus, Conventi soppressi VI 9, saec. XV
= Florentinus Magliabechianus, Conventi soppressi VI 9, saec. XV
= Luxemburgensis 75, saec XV ex.
= consensus codicum NFX
= Vindobonensis 4194, nunc Neapolitanus, Mus. Naz. 55, saec XV

 

= Sigismundi Gelenii, Basiliae 1550
= Francisci Iunii 1597
= Francisci Oehler 1853/4
= Iacobi Pamelii 1579
= editio princeps Beati Rhenani, Basiliae 1521
= eiusdem editio secunda (inspexi editionem anni 1528)
= eiusdem editio tertia
= coniecturae Rhenani in margine harum editionum prolatae
= coniecturae Rhenani p. 525 editionis secundae prolata



= Heinrich Hoppe, Syntax und Stil des Tertullian, Leipzig 1903
(zur Sprache und Kritik Tertullians), Lund 1932
= Aemiliani Kroymanni coniecturae in manuscripto suo prolatae
= Bulhart, Tertullian-Studien, Sitzungsberichte der Österr. Akad. der 
Wissenschaften, phil.-hist. Klasse, Bd. 231/5, 1957
= Fulvius Ursinus (v. vol. III p. XXVII sq.)

Literae inclinae in textu significant aut lectionem codicum esse mutatam 
aut Tertullianum aliena verba (perumque sacra scripturae) afferre; in his mutationem
factam indicant litterae rectae.

|79 

CSEL  
Line
Nos:
5  




10  




15




20




25 

 

(CCL
Verse  
Nos:)





(2.) 






(3.)






(4.)

DE VIRGINIBVS VELANDIS

I. [1]  Proprium iam negotium passus meae opinionis
Latine quoque ostendam virgines nostras velari oportere, ex
quo transitum aetatis suae fecerint; hoc exigere veritatem,
cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non
patrocinia personarum, non privilegium regionum; ex his
enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate 
sortita in usum per successionem corroboratur et ita
adversus veritatem vindicatur. [2]  Sed dominus noster Christus
veritatem se, non consuetudinem cognominavit. Si semper
Christus et prior omnibus, aeque veritas sempiterna et
antiqua res. Viderint ergo, quibus novum est, quod sibi
vetus est. [3]  Haeresis non tam novitas quam veritas revincit.
Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis,
etiam vetus consuetudo. Ceterum suo vitio quis quid ignorat;
quod autem ignoratur, fuit tam requirendum quam recipiendum, 
quod agnoscitur. [4]  Regula quidem fidei una omnino
est, sola immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in uni cum 
deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius
Iesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub
Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis, receptum
in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, venturum iudicare 
vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem.
[5]  Hoc lege fidei manente cetera iam disciplinae et conversationis 
admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et

1. 10 cf. Ioh. 14, 6

1. Incipit de virginibus velandis N, Explicit liber Tertulliani de
penitencia. Incipit liber eiusdem de virginibus velandis F, Q. Septimi Florentis 
Tertuliani incipit liber de virginibus velandis X 2 proprium negotium 
sc. non placendi. Kellner         
13 heresis ω (praef. III 2), haereseis R Gel.
Pam.       
16 autem i. enim, v. ad monog. 13, 3          21 tertia ω Pam., o B Gel.


|80



30 




35 




40 




45 




50 










(5.)







(6.)






(7.)







proficiente usque in finem gratia dei. [6] Quale est enim, ut
diabolo semper operante et adiciente cottidie ad iniquitatis
ingenia opus dei aut cessaverit aut proficere destiterit? cum
propterea paraclitum miserit dominus, ut, quoniam humana
mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur 
et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina
ab illo vicario domini, spiritu sancto. [7] Adhuc multa habeo 
loqui ad vos, sed nondum potestis ea baiulare; cum venerit ille
spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem et supervenientia 
renuntiabit vobis.
Sed et supra de hoc eius opere
pronuntiavit. [8] Quae est ergo paracliti administratio nisi
haec, quod disciplina dirigitur, quod scripturae revelantur,
quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur?
Nihil sine aetate est, omnia tempus expectant; denique
Ecclesiastes Tempus, inquit, omni rei. [9] Aspice ipsam creaturam 
paulatim ad fructum promoveri: granum est primo
et de grano frutex oritur et de frutice arbuscula enititur, deinde
rami et frondes invalescunt et totum arboris nomen expanditur, 
inde germinis tumor et flos de germine solvitur et de
flore fructus aperitur; is quoque rudis aliquamdiu et informis
paulatim aetatem suam dirigens eruditur in mansuetudinem
saporis. [10] Sic et iustitia -- nam idem deus iustitiae et creaturae 
-- primo fuit in rudimentis, natura deum metuens,
dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam, dehinc
per evangelium efferbuit in iuventutem, nunc per paracletum
componitur in maturitatem. [11] Hic erit solus a Christo magister 
et dicendus et verendus; non enim ab se loquitur, sed
quae mandantur a Christo; hic solus antecessor, quia solus

32 Ioh. 16, 12. 13          36 cf. Ioh. 16, 7-11            40 Eccles. 3, 17

29 paraclitum ω fere semper miserit etiam N         32 adhuc inquit
E edd., sed v, praef. III 95          33 ad vos NF ut monog. 2, 2, vobis FXR edd.
cum Vulg. ut praescr. 22, 8. SB 96       
36 paraclyti FX        39 denique i.
nam(que), enim, Thes. 533, 52      
50 efferuit FX        52 a se N loqtur NF
(praef. III 38), -etur XR edd.


|81
55





5




10




15




20

















(2.) 






(3.) 









post Christum; hunc qui receperunt, veritatem consuetudini
anteponunt; hunc qui audierunt usque non olim prophetantem, 
virgines contegunt.

II. [1] Sed nolo interim hunc morem veritatis deputare;
consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem 
opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius
plures ecclesiae virgines suas abscondunt; est et sub hoc caelo
institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut 
barbaricae consuetudinem illam ascribat. [2] Sed eas ego
ecclesias proposui, quas et ipsi apostoli vel apostolici viri
condiderunt et puto, ante quosdam. Habent igitur et illae
eandem consuetudinis auctoritatem; tempora et antecessores
opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, 
quid eligimus? [3] Non possumus respuere consuetudinem,
quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia
non extraneorum, cum quibus communicamus scilicet ius
pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus,
idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel 
dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque
nostrorum est, ceterum dividis corpus. [4] Tam<en> hic, sicut
in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet,
adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis 
consuetudinibus disciplinae dei conveniret, et utique ea 
deligenda, quae virginis includit, soli deo notas -- quibus,
praeter quod a deo, non ab hominibus captanda gloria est,
etiam ipsum bonum suum erubescendum est: virginem magis
laudando quam vituperando confundas, quia delicti durior

54 consuetudinem veritati N          55 usque non olim i. usque nuper
usque proxime (cf. 3,1)
prophetantem sc. Spiritum Montani

2. 1 veritatis ωR1.2 (praef. III 16), -i R3 edd.       3 barbarias eius i.
Graeciae vicinas      9 antecessores i. doctores ut 1, 11.3, 1       10 magis] praef.
III 114      
11 eligimus N (praef. III 112), deligimus F (di-), XR1.2, deligemus
R3 edd.       13 comm. sc. N, sc. comm. cett.        17 ceterum i. alioquin ut 5, 4.
Hoppe 109 suppl. Urs.      
21 deligenda R edd., diligenda ω virginis N
(praef. III 2), -es cett.       22 praeter quod R3 edd., praeterea ωR1.2


|82  25 














10




15 




20



(4.)










(2.)






 (3.)





frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta --;
nam illam consuetudinem, quae virgines negat, dum ostendit,
nemo probasset nisi aliqui talis quales virgines ipsae. [5] Tales 
enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo, quae videri 
volet; invicem se eadem oculorum genera desiderant; eiusdem 
libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi,
si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.

III. [1] Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt
illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad
usque proxime utrique consuetudini communicabatur; arbitrio 
commissa res erat, ut quaeque voluisset, aut tegi aut
prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque
prohibetur. [2] Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine,
ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte.
Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque 
moris indicium melioris partis emergeret, statim ille
adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit.
[3] Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei, nuda
plane fronte temerarie <in> audaciam excitatae, et virgines
videntur, quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale
factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto
Christi solius ancillae, dedantur illis! [4] 'Scandalizamur',
inquiunt, 'quia aliter aliae incedunt', et malunt scandalizari
quam provocari. Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed
malae exemplum est, aedificans ad delictum; bonae res neminem 
scandalizant nisi malam mentem. [5] Si bonum est modestia, 
verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere,
agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur.

27 aliquae R talis NF, -es XR edd.      28 volent FXR edd. (praef.
III 41
), -unt N      29 eadem R3 edd., eiusdem ω R1.2

3. 4 commissa N, permissa FXR edd.       5 nec cog. N       6 pacisci
R2 p. 505, pa(u)cis si ωR1       9 iudicium Kr.        10 multo sc. magis, Hoppe,
Beitr. 47 sq.     
12 temerarie N, -e cett., -am (in) Oehler audacia ωR
13 <sibi> vid. Kr. aliquid] non est virginis quicquam a viro petere
14 factum] praef. III 52        17 provocari sc. ad virtutem. Oehler


|83


25




30




35




40









(4.) 









(5.) 

















Quid enim? si incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, 
et continentia revocanda est? et ne multinubi scandalizentur, 
monogamia recusanda est? [6] Cur non magis hae
qu[a]erantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam
ostentaticiae virginitatis ? Propter huiusmodi igitur capita
nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes, 
quod cognoscantur in medio, paventes, quod detegantur 
accersitae quasi ad stuprum? Non minus enim et hoc
pati nolunt. [7] Omnis publicatio virginis bonae stupri passio
est. Et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio
naturae venit; sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato
velamine, didicit amittere, quod tuebatur. [8] O sacrilegae
manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt!
Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum 
agnovisset? Denudasti puellam a capite et nota iam sibi
virgo non est, alia est facta. [9] Exsurge igitur, veritas, exsurge
et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem
defendas; nam iam et illa consuetudine, sub qua te fruebaris,
expugnatur. Te esse demonstra, quae virgines tegis, ipsa 
scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit; si
enim nosset, numquam esset.

IV. [1] Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem
argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam
mentionem virginum ab apostolo factam, ubi de velamine
praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si voluisset

4. 3 sqq. cf. orat. 21. 22          4 cf. I Cor. 11, 5 sqq.

22 incontinentes scripsi, et (corruptum ex in) continentes ω, et
(in)cont. R            23 et prius N, om. cett. multinubi Rig., multi nobis ωR
25 corr. Kellner      impudentiam om. N (praef. III 86 a. SB 23)
26 huiusmodi N, eiusmodi cett.        35 peius NGR3, prius FXR1.2
36 agnovisset N (i. cognovisset, cf. 6, 2 agnosco i. novi; Thes. 1358, 21.
1359, 1; SB 52
), cognovisset cett. nota i. s. v. N, tota i. v. s. cett.     37 exsurge 
alt. om. R      
39 consuetudine del. Rig., -o R2 p. 505     fruebaris] 3, 2
40 expugnatur] expungitur Pam. ex cod. Vat. tegis N, -it cett. ipsas N

4. 1 adversus] ad N


|84 




10




15




20




25




30




















(3.)









et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis 
pronuntiasset, 'quomodo illic', inquit, 'ubi de nuptiis
tractat, quid observandum sit etiam de virginibus declarat';
itaque non contineri eas lege velandi capitis ut non nominatas
in hac lege, immo ex hoc ve<tari ve>lari, qua non iubentur,
quae neo nominantur. [2] Sed et nos eandem argumentationem
retorquemus. Qui enim sciebat in alias utriusque generis
facere mentionem -- virginis dico et mulieris, id est non virginis 
-- ex causa distinctionis, in his, in quibus non nominat
virginem, non faciens distinctionem ostendit condicionis
communionem. [3] Ceterum potuit hic quoque constituere
differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit:
Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit tacendo, in
altera uniit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier et virgo,
hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam volunt.
[4] Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non
sunt! nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel
dictum. Illa autem causa virginis et mulieris longe divisa
est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? 
quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea, quae, sunt domini, ut
sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non virgo,
cogitat quomodo placeat viro. [5] Haec erit interpretatio divisionis 
illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque
de nuptiis neque de animo et cogitatu muliebri et virginis
pronuntiatum, sed de capite velando. Cuius nullam volens
esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris
etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando

17 I Cor. 7, 33           24 I Cor. 7, 34

5 nominatim Iun.      9 vetari velari Kr. (cf. orat. 22, 4 velari vetatur),
<non> velari Pam., <re>velari Urs.     qua FXR edd. (praef. III 63), quia N
10 et om. N, sed cf. praef. III 103a     11 in aliis N R3, in alias FX
R
1.2 (cf. praef. III 59d), alias Vatic.     18 uniit Thörnell I 18, i iit ωR1.2,
(inaltera)vit R3 edd.      25 et prius om. N contra Graecum      26 pl. v. FXR
edd.
(ἀρέσῃ τῷ ἀνδρί), v. pl. N      28 muliebri NXR (praef.III 111e), mulieri F,  
-is Vatic. edd.      31 proprie i. sua vocabulo. Oehler


|85


35




40




45




50





5





(4.) 








(5.) 

















a muliere non separavit et non separando coniunxit ei, a qua
non separavit. [6] Novum est nunc ergo principali vocabulo
uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intelligi, ubi nulla est
necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter 
compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam
sermo laciniosus et onerosus et vanus est. Sic et generalibus
vocabulis contenti sumus comprehendentibus in se specialium
intellectum. [7] Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum 
est femina, naturalis vocabuli generale mulier, generalis 
etiam speciale virgo vel nupta vel vidua vel quot etiam aetatis
nomina accedunt. Subiectum est igitur generali speciale,
quia generale prius est, ut subcessivum antecessivo et portionale 
universali: in ipso intelligitur, cui subicitur, et in ipso
significatur, quia in ipso continetur. [8] Sic nec manus nec pes 
nec ullum membrorum desiderat nominari corpore nominato;
et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et
luna et sidera et astra, et terra et freta et omnis census elementorum. 
Omnia dixeris, cum id dixeris, quod ex omnibus
constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris 
nominavit.

V. [1] Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non
putent competere illud nisi ei soli, quae virum passa sit,
probari a nobis oportet proprietatem eius vocabuli ad sexum
ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam
virgines censeantur. [2] Cum hoc genus secundi hominis a deo 
factum est in adiutorium hominis, femina illa statim mulier
cognominata est, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc
virgo: Vocabitur, inquit, mulier. Habes itaque nomen, non
dico iam virgini commune, sed proprium, quod a principio

5. 6 cf. Gen. 2, 18      8 Gen. 2, 23

41 etiam i. autem, praef. III 65b      42 est igitur N, i. e. FXR edd.
43 ut Urs., et ω R edd. subcessivum Urs., subiectivum ω R edd.
49 dixeris pro dices, praef. III 43
5. 7 cogn. est N, est c. FXR edd.       9 a etiam N


|86  10 




15 




20




25




30




35


(2.)


















(3.)








virgo sortita est. [3] Sed ingeniose quidam de futuro volunt 
dictum vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem 
resignasset, quoniam et adicit: Propterea relinquet
homo patrem et matrem et conglutinabitur mulieri suae et erunt
duo in carne una.
Ostendant igitur primo, uti s<c>it subtilitas
ista, si de futuro mulier cognominata est, quod interea vocabulum 
acceperit; non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis 
suae fuisse. [4] Ceterum quale est, ut, quae in futurum
vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur!
Omnibus animalibus Adam nomina imposuit et nemini ex futura
condicione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque 
serviret, hoc appellata, quod ex primordio voluit. [5] Quid
ergo tunc vocabatur ? Atquin quotienscumque in scriptura nominatur, 
mulier appellatur, antequam nupta, et numquam virgo,
cum virgo; hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico 
modo dictum est. [6] Nam cum scriptura refert fuisse
nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc de futuro sapit,
quasi mulierem dixerit eius in praesagio uxoris, sed quoniam
et innupta illius mulier ut de substantia eius: Hoc, inquit, os
ex ossibus meis et caro ex carne mea vocabitur mulier
. [7] Hinc 
ergo tacita conscientia naturae ipsa divinitas animae in usum
sermonis eduxit nescientibus hominibus -- sicut et alia
multa, quae ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus
ostendere --, uti mulieres nostras dicamus uxores, quamquam
et improprie quaedam loquamur; nam et Graeci, qui magis
vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria
vocabula uxoris; sed malo hunc usum ad scripturae testimonium 

12 Gen. 2, 24     19 cf. Isid. orig. 12, 1, 1     26 cf. Gen. 2, 25
28 Gen. 2, 23     34 cf. monog. 8, 5 orat. 22, 3

      12 adicit ω, adiecit R edd.       14 carne una N cum Graeco et Vulg., u.
c. FXR edd. uti scit Kr., ubi sit ωR edd. subtilitas] praef. III 83 
17 ceterum] v. ad 2, 3       19 et] praef. III 64       20 conditio N (i. creata animantia, 
SB 64
), condicio FXR edd.       21 ex N (Thes. 1091,10), a FXRedd.
      26 duos om. N       28 et] praef. III 102b innupta sc. erat, praef.
III 94b      
31 eduxit] praef. III 51b       34 loquamur etiam N


|87


40




45




50




55




60




65






(4.) 












(5.) 








deputare. [8] Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur 
per matrimonii nexum, 'caro ex carne et os ex ossibus' vocatur 
secundum originem mulier eius, ex cuius substantia
incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est 
uxoris, sed uxor condicione nomen est mulieris. Denique
mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non
potest, quia nec esse. [9] Constituto igitur nomine novae feminae, 
quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est
nomine assignato, convertit iam ad propheticam rationem, 
uti diceret: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem.
Adeo separatum est nomen a prophetia quantum et ab ipsa
persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas feminas 
futuras, quas in matrice generis feminini nominarit.
[10] Alioquin non Adam relicturus erat patrem et matrem, 
quos non habebat, propter Evam; ergo non ad Evam pertinet,
quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est; de maritorum
enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes suos
erant relicturi, quod in Evam cadere non potuit, quia nec in
Adam. [11] Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem 
cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo
accedit, quod ipse rationem eius nominis edidit; cum enim
dixisset: Vocabitur mulier: Quoniam ex viro suo sumpta est
et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco.
[12] Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod 
ex alia significatione deductum est, praesertim cum appareat,
ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, 
personali iam vocabulo, quia naturale praecesserat.
Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur,
ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum 

55 Gen. 2, 24       58 Gen. 2, 23       64 LXX Gen. 3, 20

41 denique i. q. quare       46 hoc Pam. (τούτου)       47 adeo... quantum] 
praef. III 100
prophetica quam F       53 praedictum est FX, sed v.
praef. III 94a      
58 mulier, <addidit> Urs., sed v. praef. III 95 
64 viventium] iuetu F


|88






5




10




15




20




25












(2.)








(3.)







nupturae; ex nupta enim mater. [13] Ita hic quoque ostenditur
non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum
acceptura erat futurae condicionis suae nomen. Responsum
satis est ad hanc partem.

VI. [1] Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli
istius secundum Genesim observat, sexui deputans illuc, sic
mulierem vocans virginem Mariam quemadmodum et Genesis 
Evam. Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, deus filium
suum factum ex muliere, quam utique virginem constat fuisse,
licet Hebion resistat. [2] Agnosco et angelum Gabrielem ad
virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non
inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et
angelus mulierem etiam virginem dici. [3] Sed et ad haec duo 
ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam quidem
desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem 
pronuntiatam; 'desponsata enim quodammodo nupta'.
Tamen inter quodammodo et verum satis interest, dumtaxat
hoc in loco; nam alibi ita sane habendum est. [4] Nunc vero
non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt,
sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi
hoc a primordio dictam; illud enim praeiudicet necesse est, a
quo forma descendit. [5] Ceterum quod pertineat ad hoc 
capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier
dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata, iam ergo
Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo
esse desierit hoc nomine; quod si ex virgine natus est, licet ex
desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem,
etiam integram dici. [6] Hic certe nihil prophetice dictum
videri potest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus
nominarit dicendo factum ex muliere; non enim poterat posteriorem 

6. 4 Gal. 4, 4       8 Luc. 1, 28       26 Gal. 4, 4

6. 2 observat ω R1.2 (Hoppe 72), -et R3 edd. illuc ω R1.2 (praef- III 8),
illud R3 edd.       6 agnosco] v. ad 3, 8 et] praef. III 90a        9 et om. N
11 sq. v. praef. III 100       20 qua (prius) R2.3, que ω R1


|89





5




10




15




20




















(2.) 













mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat,
id est virum passam, sed illam, quae erat praesens, quae erat
virgo et mulier vocabatur.

VII. [1] Post vocabuli huius proprietatem secundum primordii 
formam virginis et ita universo mulierum generi defensam 
(7.) convertamus ad ipsas iam rationes recensendas,
per quas apostolus docet velari feminam oportere, an eadem
etiam virginibus competa<n>t, ut ex hoc quoque vocabuli communio 
inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis 
causae in utraque parte deprehenduntur. [2] Si caput
mulieris vir
est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae
nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod
sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi, utique et 
virgini. Proinde viderit saeculum, aemulum dei, si ita virgini
caesum capillum decori mentitur, quemadmodum et puero
permissum. Ergo cui aeque non convenit radi sive tonderi,
aeque convenit operiri. [3] Si gloria viri est mulier, quanto
magis virgo, quae et sibi gloria est; si mulier ex viro et propter 
virum, costa illa Adae virgo primum fuit; si mulier potestatem
habere super caput
debet, vel eo iustius virgo, ad quam pertinet, 
quod in causa est. [4] Si enim propter angelos, scilicet
quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum, 
quis praesumere potest quales angelos maculata 
iam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non

7. 7 1 Cor. 11,3       10 1 Cor. 11,6      14 1 Cor. 11,7      15 1 Cor. 11,8
16 1 Cor. 11, 10      18 1 Cor. 11, 10      19 cf. Gen. 6, 1. 2

28 illam N R2 p. 505, illa cett.

7. 1 post ω R, per Lat. (initium novi capitis huc retraxi)       2 virginis
FXR1.2 (praef. III 16.111d), -i R3 edd., -em      3 convertamus FX Pam.
(Thes. 853, 35), -amur N R edd.      4 eadem (neutr.) ωR1 (plur. pertinet ad
rationes; praef. III 81, SB 83), eaedem R2.3      5 competat ω R1, -ant
R2.3 vocabuli communio R3 edd., v.o c. is ω R1.2      8 fit] fuit      9 aliquod FX, 
aliqd'      12 metitur Lat. quemadmodum sc. putat           13 promissum Lat. 
15 et quae et      s. gl. N, gl. s. cett.           18 propter angelos]
praef. III 97      20 quales ω R1 edd. (praef. III 30), tales R2 p. 506


|90


25




30




35




40




45









(3.)












(4.)









ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam
libidinem excusat? [5] Nam et scriptura sic suggerit: Et factum
est,
inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et
filiae natae sunt eis; conspicati autem, filii dei filias hominum,
quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxoris ex omnibus quas
elegerunt.
Hic enim nomen mulierum Graecum uxoris sapit, 
quia de nuptiis mentio est. [6] Cum ergo filias hominum dicit,
manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes
deputarentur -- nam nuptae maritorum nuncupantur--,
cum potuerit dixisse uxores hominum; aeque non adulteros
nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias
hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significavit, 
supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio
quam natas et dehinc nuptas. [7] Debet ergo adumbrari facies
tam periculosa, quae usque ad caelum scandala iaculata est,
ut cum deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum,
ceteris quoque angelis erubescat et malam illam aliquando
libertatem capitis sui comprimat, iam nec hominum oculis
offerendam. [8] Sed etsi contaminatas iam feminas angeli illi 
appetissent, tanto magis propter angelos virgines velari
debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse
potuissent. [9] Si autem et naturae praeiudicium adicit
apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum,
quia coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini
insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata 
in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium
contegat.

VIII. [1] Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir

     23 Gen. 6, 1. 2      28 cf. 1 Cor. 11, 15. Isid. orig. 19, 23, 8           45 cf.
1 Cor. 11, 15
     8. 1 cf. 1 Cor. 11, 4.7

27 uxoris ω R1 (praef.III 2), -es R2.3      33 significavit ω R1.2, -ans
R3 edd.      37 cum ω R (praef. III 56), coram Rig.      38 angelis erubescat]
v. Thes. s. v. erubesco 822, 18      40 si om. N      45 virgini . . . quarum]
praef. III 81      46 concumulata (sc. coma) FXR edd., cumulata N


|91


5




10




15




20




25




30









(2.) 








(3.) 









caput velet, scilicet quia non sit naturaliter consecutus
ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe
illi, quia non propter illum angeli exorbitarint, quia gloria
et imago dei
sit, quia caput eius Christus. [2] Itaque cum de 
viro et muliere apostolus tractet, cur illam oporteat velari,
illum vero non, apparet, cur et virginis silentium fecerit, eadem
ratione scilicet virginem in mulierem intelligendam sinens,
qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum
ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris 
et viri. [3] Sic etiam Adam, adhuc integer, vir in Genesi est
cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia ex viro suo
sumpta est.
Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum 
et Eva mulier. [4] De utraque parte satis ad universam 
speciem cuiusque sexus apostolus pronuntiavit et 
breviter et plene tam instructa definitione: Omnis, inquit,
mulier. Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis,
omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis aetatis? siquidem
omne totum est et integrum et nulla sui parte defectum.
Pars autem mulieris et virgo est. [5] Aeque et de viro non velando 
omnis
inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier,
omnis uterque; duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi,
inde nudandi. [6] Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir,
commune est nomen viri etiam nondum viri, masculi investis,
commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis 
est et lex non velandi eius, qui inter viros virgo est, secundum 
disciplinam, cur non praeiudicatum sit proinde et
mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio 
nominis, ut contineatur et communione legis? [7] Si
virgo mulier non est, nec vir investis est; si non operitur virgo, 
quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit; eiusdem 

5 cf. 1 Cor. 11, 7. 3           12 Gen. 2, 23           16 1 Cor. 11, 5           21 1 Cor. 11, 4

8. 7 virgini N (cf. praef. III 21)           8 mulierem ω R1 (praef. III 59d),
-e R2.3edd.           10 utrius+           12 ex N (ἐκ; cf. 5,11), de FXR edd. cum
Vulg. 
          16 tam] praef. III 72 26 est om. N


|92


35




40







5




10







(4.)


























virginitatis aequa sit venia; sicut virgines non coguntur
velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem 
apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum nec
detractamus, quare non et puerum nominavit, ex parte autem
praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem?
[8] Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non
habemus neque ecclesia dei:
ostendit contentionem aliquam
de ista specie fuisse, ad quam extinguendam toto compendio
usus est, neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum
de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum
nominasset virginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt; hodie
denique virgines suas Corinthii velant: quid docuerint apostoli,
qui didicerunt approbant.

IX. [1] Videamus nunc, an, sicut naturae et causae argumenta 
virgini quoque competere monstravimus, ita etiam
disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem
spectent. [2] Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec
docere nec tinguere nec offerre nec ullius virilis muneris, nedum
sacerdotalis officii sortem sibi vindicarent. Quaeramus, an
aliquid horum virgini liceat. [3] Si virgini <non> licet, sed in
omnibus eadem condicione subicitur et necessitas humilitatis
cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni
feminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus
condicionem suam? [4] Si qua virgo est et carnem suam sanctificare 
proposuit, idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam
notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate

37 1 Cor. 11, 16
9. 4 cf. 1 Cor. 14, 34           5 cf. 1 Tim. 2, 12

     35 detractamus (i. obicimus) ω R edd., retractamus R1 mg nominavit
N (Hoppe 72), -arit FXR edd.           39 toto] praef. III 119           41 cum <in ea>
nominasset <et> Kr., aliter Thörnell II 51. 98           44 quid dixerunt approbantes N

     9. 4 spectent ω Pam., -ant R edd.           5 nedum R2 p. 506, ne<c> duo
(N)FXR1 vindicarent ω R1.2 (praef. III 81), -are R3 edd.           7 <non> R3 V2
8 eadem condicione] praef. III 22           9 cum] praef. III 56


|93
15




20




25






5










(2.) 






(3.) 



















capitis ostendat ? Potuit dignius honorari aliqua praerogativa
virilis aut gradus aut officii. [5] Plane scio alicubi virginem in 
viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii 
debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae 
praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim 
monstrum, in ecclesia denotaretur, virgo vidua, hoc quidem 
portentuosior, quod nec qua vidua caput texit, utrumque 
se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae
virgo dicatur. [6] Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua et
virgo; ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum
univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres et
quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis omnium 
affectuum structae et facile norint ceteras et consilio et solacio
iuvare et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae femina
probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum 
est, X. [1] sic nec de aliquibus insignibus.

Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia
viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant,
qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a
fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii 
caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret
illustres. [2] Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, 
aut pennas Garamantum aut stropulos barbarorum aut

23-27 cf. 1 Tim. 5, 9. 10

      16 viduatu (in viduam N) i. munere viduarum ab ecclesia commisso; cf.
Wetzer-Welte, Kircherlexikon
2 XII 1724. Kr. ab] praef. III 53       quid
etiam N             20 nec] praef. III 75             qua] quasi N corr.             22 intecta NGR3
edd.,
contecta FXR1, cum tecta intecta Kr. et] praef. III 102a             24 sq.
tales viduae, quae non tantum univirae, sed etiam matres sint 
24-25 equidem FX             26 structae] praef. III 106       27 decurrerint N (Tert. ubique
alias reduplicatam formam habet
)
      10. 1 sic] praef. III 74             2 si R, om. ω             3 viri F fort. recte, praef.
III 16
, vire             7 etiam et] praef. III 103b             8 stropulos (i. taeniolas,
στρόφους) Salmas., scrobulos NR1.2, ferobulos FX, crobylos Pam., strobulos 
(i. nuces pineas) R
3 Gel.


|94
10




15




20




25





5











(3.)





(4.)













(2.)


cicadas Atheniensium aut cirros Germanorum aut stigmata
Britonum; aut ex diverso fiat: capite velati in ecclesia lateant.
[3] Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid
subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter
sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos
potius honorari oportuisset, quorum quanto sexus avidior et 
calidior in feminas, tanto continentia maioris ardoris laboratior
ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est
dignitas. [4] Non enim et continentia virginitati antistat sive
viduorum sive qui ex consensu contumeliam communem iam
recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, at continentia
vero virtute; non concupiscendi, cui concupiscendo inoleveris, 
grande certamen est; cuius autem concupiscendi ignoraveris
fructum, facile non concupisces, adversarium non habens,
concupiscentiam fructus. [5] Quomodo ergo non magis viris
aliquid tale deus in honorem subscripsisset vel quia familiariori
scilicet imagini suae vel quia plus laboranti? Si autem nihil
masculo, multo magis feminae.

XI. [1] Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae
disputationis, ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc
responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de apostoli
absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis
intelligendam, responderi ex diverso habebat, ergo a nativitate
et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. [2] Non
ita est autem, sed ex quo intelligere se coeperit et sensum
naturae suae intrare et de virginis exire et pati novum illud,
quod alterius aetatis est. [3] Nam et principis generis Adam et 

10. 9 cf. Isid. orig. 19, 23, 7
11. 1 cf. c. 4. 8 4       1 Cor. 11,5

      10 Britonum N, -tt- FXR       velari ω       12 subscribere i. indulgere,
v. Oehler ad l. 
            17 virginitatis FXR1.2             18 viduorum NGR3 edd., -arum
FXR1.2             19 at N (praef. III 103a), om. cett.
      11. 1 ex parte] praef. III 58 6 virginem i. puellam nondum maturam,
cf. 11, 5 
            7 int. se N, se i. cett. sensum] censum Rig.             9 principis NF
(praef. III 2), princeps X


|95   10




15




20




25




30




35













(3.) 







(4.) 








Eva quamdiu intellectu carebant, nudi agebant; at ubi de 
arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam
erubescendum; ita sui quique sexus intellectum tegmine
notaverunt. [4] Sed etsi propter angelos velanda est, sine dubio
ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae
hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati; ex illo 
enim virgo desinit, ex quo potest non esse. [5] Et ideo penes
Israelem illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam
sanguine maturitatem; ita ante hunc indicem acerba res est.
Igitur si tamdiu virgo, quamdiu acerba est, desinit virginem,
cum matura cognoscitur, et ut non virgo iam legi applicatur
sicut et nuptiis. [6] Et desponsatae quidem habent exemplum
Rebeccae, quae, cum ad sponsum ignotum adhuc ignota
perduceretur, simul ipsum cognovit esse, quem de longinquo
prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem nec osculi
congressionem nec salutationis communicationem, sed confessa 
quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata 
ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina! ostendit enim
etiam nuptias de aspectu et animo fieri quemadmodum stuprum.
[7] Nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant, de
ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit aut 
parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, 
viderit et ipsum continentiae votum: nihil pertinet
ad aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati
luentem; alia in occulto mater, natura, et alius in latenti
pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. [8] Aspice 

13 1 Cor. 11, 10             22 cf. Gen. 24, 65. orat. 22 p. 196, 19             28 cf. Matth.
5, 28             35 cf. orat. 22 p. 195, 16

      11 primum i. prius, praef. III 34 12 ita] praef. III 73 quique (praef.
III 31
) ω R1.2, quisque R3 Oel.             17 Israelem N, -el cett. licitum N
ad] praef. III 54d             19 si etiam N acerba i. immatura, Thes. 368, 5 
desinit virginem] praef. III 77             24 prospexerat Rig., perspexerat ω      
27 ibidem i. statim, Thes. 155, 8             29 iunge etiam adhuc, praef. III 92 Rebec-
cam metonymice i. q. desponsatam. Kr.             30 viderint FX aut ω (autem X)
R
1 (i. 'et', Thes. 1575, 72), del. R2, om. R3 edd.       angustiis sc. pecuniae. Kr.


|96



40




45




50




55





5











(5.)





(6.)














nuptam iam in illam tuam virginem, et animam expectatione[m] 
et carnem transfiguratione[m], cui tu secundum paras
maritum: iam et vox obsolefacta est et membra completa
sunt et pudor ubique vestitur et menses tributa defendunt, ac
tu mulierem negas, quam muliebria pati dicis? [9] Si congressio
viri mulierem facit, non tegantur nisi post ipsam nuptiarum
passionem -- atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum
ducuntur --; si autem ad desponsationem velantur, quia et 
corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, 
per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per commune 
conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem, 
quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non
possunt et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt
esse! [10] Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae 
iura sua aetatibus reddant; nam feminas quidem a duodecim
annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt,
pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes;
mater familiae vocatur, licet virgo, et pater familiae, licet investis. 
A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit
deus naturae quam noster.

XII. [1] Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis 
et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et
in carne; haec sunt tabellae priores naturalium sponsalium et
nuptiarum. Impone velamen extrinsecus habenti tegumen
intrinsecus; tegantur etiam superiora, cuius inferiora nuda non
sunt. [2] Vis scire, quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, 
immature compressam in habitu mulieris et quae maturitate 

      36 in illam ω R1 (cf. Thes. II 830,59. 832, 40. 64. 75), in del. R2 p. 506,
om. R
3 edd.       animam et carnem acc. gr. Hoppe 17             37 corr. R3 et cui N
      39 pudor] praef. III 83       defendunt (i. vindicant, postulant, Thes. 298,
15, 304,13. SB 46
) ωR, dependunt Ciaconnius ac] at             43 ad desp.]
praef. III 54c             45 spiritu i. spiritaliter ut 11, 6 sp. nuptam. Hoppe, Beiträge 20 
51 mittunt FXRedd., admittunt N
      12. 1 agnosce et bis R1mg edd., agnoscet bis ω R1             2 et quartum
om. N 
            3 hec X (etiam l. 11., praef. III 8), hae cett.


|97

10




15




20





5




10






(2.) 



















(2.) 





progressa in virginitate duret cum suo habitu: facilius
illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur; tanta est adeo
fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. [3] Quid, quod etiam 
haec nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur,
simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur?
a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt vertunt capillum 
et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte
divisis apertam professae mulieritatem; [4] iam et consilium 
formae a speculo petunt et faciem morosiorem lavacro macerant, 
forsitan et aliquo eam medicamine interpolent, pallium
extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti 
ad balneas deferunt. [5] Quid singula persequar?
Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt 
mulieritatem, sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno
habitu negantes, quod toto suggestu profitentur.

XIII. [1] Si propter homines habitu abutuntur, impleant
illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput <re>velent; certe
in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam 
celant. Timent extraneos? revereantur et fratres aut
constanter audeant et in vicis virgines videri, sicut audent in 
ecclesiis; laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis 
nundinarint. [2] Eadem natura foris quae et intus, eadem
institutio apud homines et apud dominum eadem libertate
constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in
ecclesia vero provulgant? Exposco rationem. Utrumne ut 
fratribus suis placeant an ut ipsi deo? [3] Si ut ipsi deo, tam
idoneus est ad conspicienda, quaeque in occulto fiunt, quam

      10 de etiam... etiam v. praef. III 104             12 educantur] cf. pall. 2, 6,
Thes. 116, 61 
            13 vertunt i. mutant             14 inserunt Rig. (praef. III 98),
inferunt ω R edd.             17 interpollent ω (praef. III 112), -ant R edd.             20 solae
autem m. p. ω R1.2, solemnem m. p. R3 Gel. Pam., sola a. -a -a Rig. autem
i. enim, ad monog. 13, 3, enim Ciaconnius totam] praef. III 119 
21 virginari R2 p. 506, V2 edd., virginali ωR1
      13. 2 ut et velent ω R, et ut velant Rig. <re>velent Kr. 
4 timeant             5 vices ω             7 quae et] praef. III 102a             10 promulgant N?
      12 quaeque] praef. III 31.


|98

15




20




25






5




10














(3.)










(2.)





iustus ad remuneranda, quae soli sibi fiunt; denique praecipit,
nihil debucinemus eorum, quae apud illum mercedem merebuntur, 
nec ea ab hominibus compensemus. [4] Quodsi unius
victoriati vel quamcumque elimosinae operationem sinistra
conscia facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere 
debemus, cum tantam oblationem deo offerimus ipsius
corporis et ipsius spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? 
[5]
 Ergo quod non potest videri propter deum fieri,
quia sic fieri deus non vult, sequitur, ut hominum gratia fiat,
utique primo inlicitum ut gloriae libidinosum; gloria enim
inlicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat. 
[6]
 Et si a deo confertur continentiae virtus, quid gloriaris, 
quasi non acceperis ? si vero non aceepisti, quid habes, quod
datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo datum tibi
non esse, quod illum non soli deo praestas. Videamus ergo,
quod humanum est, an firmum sit et verum.

XIV. [1] Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum 
quaestio ista temptata est: 'Et quomodo ceteras sollicitabimus 
ad huiusmodi opus?' Scilicet felices nos facient, si
plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines
ecclesiam an ecclesia virgines ornant deo sive commendant?
[2] Confessus est igitur gloriam esse in causa; porro ubi gloria,
illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic
necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum 
caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere
coguntur infirmitatis ruina; aemulatio enim illarum, non religio
producit. [3] Aliquando et ipse venter deus earum, quia facile

13. 14 cf. Matth. 6,2             25 cf. 1 Cor. 4, 7
14. 11 cf. Phil. 3, 19

      16 elimosine NX ut fug. 13,1, elemosine F, eleemosynae
17 conscia R1 mg edd., conscientia ω R1 ut 14,5             19 illi] ipsi             26 datum
et illum (praef. III 8) ω R1 (praef. III 81), datam et illam R2 edd.
      14. 1 pro initio huius capitis Kr. habet §10             5 ornant et commendant 
N, sing. cett.
sive i. et, Hofmann § 250 add.             6 porro i. sed, at enim,
praef. III 66 
            9 sollicitentur i. ad stuprum illiciantur             10 illarum ω R1.2
(praef. III 105), illas R3 V2 edd.             11 venter d. NF, d. v. XR edd.


|99


15




20



25




30















(3.) 






















virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed
et funem longum delictorum sibi attrahunt; prolatae enim in
medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore
et caritatis operatione cumulatae dum <clarent>, non latent, 
ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitantes, quantum
honoris habuerunt. [4] Si intectum caput virginitati adscribitur, 
si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur,
intecto permanet capite esse et tunc iam alieno ambulat
habitu [id est quem sibi vindicat virginitas; permanet nihilo 
minus in habitu vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione
prodatur].

[5] Et consci[enti]ae mulieritatis iam indubitatae audent
nudo capite ad deum adire; sed aemulator deus et dominus,
qui dixit: Nihil occultum quod non reveletur, plerasque etiam 
in conspectum deducit. [6] Non enim confitebuntur nisi ipsorum 
infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem
plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis ?
[7] Dicam, licet nolim: difficile mulier semel fit, quae <non> timet
fieri quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. 
Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater
detegatur? Scit deus, quot iam infantes et perfici et perduci
ad partum integros duxerit debellatos aliquamdiu a matribus.
[8] Facillime semper eoncipiunt et felicissime pariunt huius

13 cf. Psalm. 118, 61, Prov. 5, 22 et Is. 5, 18 (Thes. s. v. funis 1597,10)
25 Matth. 10, 26

      14 fratribus est dat. auctoris, Hoppe 25             15 caritatis R3 edd., -e et
ω R1.2 (ἓν διὰ δυοῖν?)       <clarent> supplevi, <latent> Kr.             16 cogitantes ω
(-is N, praef. III 2) R1.2 (i. cogentes, congerentes, contrahentes, cf. Thes. 1476,1.
SB 98
; οὐ λανδάνουσι συναγείρουσαι), -ant R3edd.             19 esse ω R1.2, om.
R
3 edd. alieno habitu sc. virgini non competente             20 [id est... prodatur]
del. de La Cerda             21 saltim             23 et conscientiae ω R1, conscientia
R1 mg, consciae R2 p. 506 (cf. 13, 4)       mulieritatis N, muliebritatis cett.
      25 reveletur N (praef. III 49), -bitur cett. cum Vulg. (-etur paen. 6,10
NO,
-bitur XT)             26 §6 post §7, §8 ante §6 transpon. Kr. 29 <non>
Rig.             33 duxerit i. boni duxerit (adv. Hermog. 3, 2)


|100  35 




40 







5




10




15




(5.)
















(2.)




(3.)





modi virgines et quidem simillimos patribus. [9] Haec admittit 
flagitia coacta et invitata virginitas. [10] Ipsa concupiscentia 
non latendi non est pudica: patitur aliquid, quod virginis 
non sit, studium placendi, utique et viris. Quantum velis
bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur,
dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium 
titillatur, dum nimium amatur, dum inter
amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur,
sic pudor feritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere
desiderare.

XV. [1] Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis
timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non
vult: alios ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis
quasi ad galeam, quasi ad clipeum, qui bonum suum protegat
adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum,
adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum
quoque livorem. [2] Nam est aliquid, etiam apud ethnicos metuendum, 
quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae
enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur, 
ipsius enim est boni odium, interdum deo deputamus, illius
est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis 
elatos. [3] Timebit itaque virgo sanctior vel in nomine
fascini hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium,
huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed 
et si cui innotuerit, sapit, si temptationibus gradum ob(s)truxerit. 
[4]
 Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam,
faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicumque 

15. 11 cf. Psalm. 146, 6, Luc. 1, 52

      36 invitata ω R1 (virgines ad stuprum seducuntur et ad infanticidium
coguntur), invita R2 edd.       virginitas] praef. III 83             39 sui] praef. III 26
      40 incertis i. curiositate vagis, curiosis, Thes. 880,17; aliter de la Cerda
      15. 3 alios sc. virgineos, non muliebres             9 interpretamur i. adscribimus, 
cf. coron. 11, 4 anim. 46, 4 
            10 enim est N, est enim cett.             15 obstruxerit 
R
2 p. 506 (cf. apol. 27, 1), obtraxerit ω R1.3


|101





5




10




15




20




25








(2.) 







(3.) 



(4.) 









malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se
etiam mulierem negat, quae virginem celat.

XVI. [1] In his consistit defensio nostrae opinionis secundum 
scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. 
Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina
exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest vel qui diversae 
sententiae color? [2] Dei est scriptura, dei est natura, dei 
est disciplina; quicquid contrarium est istis, dei non est. Si
scriptura incerta est, natura manifesta est et de cuius testimonio 
scriptura incerta non potest esse; si de natura dubitatur,
disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. [3] Nihil est illi
carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius 
gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et
scriptura et natura et disciplina, quod ratum deo inveneris,
sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari.
[4] Superest etiam, ut ad ipsas convertamur, quo libentius
ista suscipiant. Oro te, sive mater sive soror sive filia virgo, 
secundum annorum nomina dixerim, vela caput, si mater,
propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres:
omnes in te aetates periclitantur. [5] Indue armaturam pudoris, 
circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue,
qui nec tuos emittat oculos nec admittat alienos. Adimple 
habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid
ex his, quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem;
[6] Quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo, illi
tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede 
secundum sponsi tui voluntatem: Christus est, qui et alienas 
sponsas et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.

16. 13 cf. 1 Thess. 5, 21             18 sqq. cf. orat. 22 p. 196, 4 aqq.

      16. 4 consuetudo opinionis] praef. III 108             5 color N, c. est cett.
7 cuius ω, eius R edd.             10 operosius (i. molestius, cf. nat. 1, 4, 5 Hoppe,
Beiträge 78. Oehler 907
) ω R1, perosius R3, exosius R2 p. 506             15 suspitiant
            18 in aut implicativum (Thes. 787, 72) aut causale (Thes. 782,47) induc
FXR1.2 fort. recte, Thes. 1236, 22             21 mentire i. cela, Thes. 779,17             22 intus 
sc. in velamine; 'secreta animi' Oehler 
            26 maritatas N Pam., maritas cett.


|102



5




10




15




20




25











(2.)









(3.)









XVII. [1] Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, 
quae nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis
exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut, quia reicere
illam non potestis, alio modo destruatis neque tectae neque
nudae incedentes. [2] Mitris enim et lanis quaedam non velant
caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie
autem caput est, renudae; aliae modice linteolis, credo, ne
caput premant, nec ad aures usque demissis cerebro tenus
operiuntur, Misereo<r>, si tam infirmo auditu sunt, ut per 
tegmen audire non possint. [3] Sciant, quia totum caput mulier 
est; limites et fines eius eo usque porriguntur, unde incipit
vestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est
velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur; ipsae enim
sunt, quas subiectas esse oportet, propter quas potestas supra
caput haberi debet; velamen iugum illarum est. [4] Iudicabunt 
v
os Arabiae feminae ethnicae, quae non caput, sed faciem
quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint
dimidiam frui lucem quam totam faciem prostituere: mavult
femina videre quam videri. [5] Quas propterea infelicissimas ait 
Romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari 
possint, cum sint vel ex alterius <in>felicitatis et quidem
frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari quam
adamare feminae possint. [6] Et ethnicae quidem disciplinae
meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia; nobis
dominus etiam revelationibus velaminis spatia metatus est.
Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi
applauderet, verberans: 'Elegantes', inquit, 'cervices et merito 
nudae! Bonum est, usque ad lumbos a capite <re>veleris,

17. 14 cf. I Cor. 11, 10

      17. 2 nuptias N (cf. Thes. s. v. incido 905, 67), in n. cett. 
7 renudae N, enudae FX. (utraque vox aliunde non nota), nudae R edd. 
9 misereor R edd., -o ω       adito FX             15 habere             16 vos Gel., nos ω R
      21 iunge vel felices, praef. III 92       <in>fel. R3             28 bonum est...
reveleris] praef. III 48 b       <re>veleris Iun.


|103
30




35




40




45











(4.)












(5.) 












ne et tibi ista cervicum libertas non prosit.' Et utique quod
uni dixeris, omnibus dixeris. [7] Quantam autem castigationem 
merebuntur etiam illae, quae inter psalmos vel in quacumque
dei mentione retectae perseverant meritoque etiam in oratione 
ipsa facillime fimbriam aut villum aut quodlibet filum
cerebro superponunt et tectas se opinantur! Tanti caput suum
me[n]tiuntur. [8] Aliae, quibus plane maior est palma omni 
fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia
quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta 
cervice, cetera altegra[n]dia; hanc aiunt, cum delitescendum 
habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, 
reliquam se in aperto relinquere; ita dum in capite secura 
est, nuda, qua maior est, capitur tota cum capite.
Tales enim erunt et istae minus quam utile est tectae.
[9] Oportet ergo tempore omni et omni loco memores
legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem,
qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. 
Haec cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini
praeponentibus pax et gratia a domino nostro Iesu redundet
cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est.

      29 et prius] praef. III 102b       quod om. F             32 meritoque Kr. (i. 
consequenter, ut consentaneum est, Thes. 824, 68
), meritone ω R Gel. Pam., 
meriturae (etiam quae in) Rig., moraturae (e. in) Oehler             33 facillime i. neglegenter, 
Thes. 68, 33; cf. monog. 8,5
facilitate             35 metiuntur R3 Gel. Pam.
(i. aestimant, Thes. 885, 26. 41), mentiuntur ω R1.2 palma sc. manu caput
tegunt;
parma Kr. cf. 15,1 clipeum             38 altegradia R1 mg             42 enim N,
om. cett. 
            43 t. o. N, o. t. cett.             48 et cum NF, cum XR Tertulliano] cf.
bapt. 20 extr. oro, ut... Tertulliani peccatoris memineritis Tertulliani de
virginibus velandis explicit N, Explicit liber de virginibus velandis F 

Text and apparatus edited by V. Bulhart, Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 76, Vienna: Hölder-Pichler-Tempsky (1957).  reproduced by permission of the publisher.
Scanned  by Roger Pearse, Ipswich, 2002.  Compared with CETEDOC text 22/3/6.

Note: The verse numbers in Green() are those from the CCSL edition.  Those in [] are the CSEL verses, which are also followed by the Sources Chrétiennes edition.

Greek text is rendered using unicode.

This page has been accessed by ****** people since 27th August 2002.


Return to the Tertullian Project / About these pages