Tertulliani Liber Scorpiace

SCORPIACE

I. [1] Magnum de modico malum scorpio terra suppurat. Tot uenena quot et genera, tot pernicies quot et species, tot dolores quot et colores. Nicander scribit et pingit. Et tamen unus omnium uiolentiae gestus de cauda, non ore; quae cauda erit, quodcumque de postumo corporis propagatur et uerberat. * * * perinde scorpii: series illa nodorum uenenata intrinsecus uenula subtilis arcuato impetu insurgens hamatile spiculum in summo tormenti ratione stringit. [2] Vnde et bellicam machinam retractu tela uegetantem de scorpio nominant. Id spiculum et fistula est patula tenuitate et uirus, qua figit, in uulnus effundit. Familiare periculi tempus aestas; Austro et Africo saeuitia uelificat. In remediis naturalia plurimum; aliquid et magia circumligat; medicina cum ferro et poculo occurrit. [3] Nam et praebibunt quidam festinando tutelam; sed concubitus exhaurit, et denuo sitiunt. Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia signandi statim et adiurandi et iniciendi bestiae calcem. [4] Hoc denique modo etiam ethnicis saepe subuenimus, donati a deo ea potestate, quam apostolus dedicauit, cum morsum uiperae spreuit. Quid ergo promittit stilus iste, si fides de suo tuta est? Vt et alias de suo tuta sit, cum suos scorpios patitur. Acerba mediocritas et istis et genus uarium et uno modo armantur et certo tempore subornantur nec alio  quam ardoris. [5] Hoc apud Christianos persecutio est. Cum igitur fides aestuat et ecclesia exuritur de figura rubi, tunc Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes martyriorum refragatores ebulliunt calentes et ipsi offendere, figere, occidere. Nam quod sciant multos simplices ac rudes tum infirmos, plerosque uero in uentum et si placuerit Christianos, numquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus animae formido laxauit, praesertim cum aliqua iam atrocitas fidem martyrum coronauit. [6] Itaque primo trahentes adhuc caudam de affectibus applicant aut quasi in uacuum flagellant: haeccine pati homines innocentes? Vt putes fratrem aut de melioribus ethnicum. [7] Siccine tractari sectam nemini molestam? Dehinc adigunt: perire homines sine causa. Perire enim, et sine causa, prima fixura. Exinde iam caedunt: sed nesciunt simplices animae, quid quomodo scriptum sit, ubi et quando et coram quibus confitendum, nisi quod nec simplicitas ista, sed uanitas, immo dementia pro deo mori, ut qui me saluum faciat. [8] Sic is occidet, qui saluum facere debebit? Semel Christus pro nobis obiit, semel occisus est, ne occideremur. Si uicem repetit, num et ille salutem de mea nece expectat? An deus hominum sanguinem flagitat, maxime si taurorum et hircorum recusat? Certe peccatoris paenitentiam manuult quam mortem. Et quomodo non peccatorum desiderat mortem? [9] Haec et si qua alia adinuenta haereticorum uenenorum quem non uel in scrupulum figant, si non in exitium, uel in bilem, si non in mortem? At tu, si fides uigilat, ibidem scorpio pro solea anathema inlidito et relinquito  in suo pure morientem. [10] Ceterum, si plagam satiauerit, intimatur uirus et properat in uiscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi gelascit, caro spiritus exolescit, nausea nominis inacrescit. Iam et ipsa mens sibi, quo uomat, quaerit, atque ita infirmitas, semel quae percussa est, sauciatam fidem uel in haeresin uel in saeculum expirat. Et nunc in praesentia rerum est medius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo. [11] Alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probauerunt, alii fustibus interim et ungulis insuper degustato martyrio in carcere esuriunt. Nos ipsi ut lepores, destinata uenatio, de longinquo obsedimur, et haeretici ex more grassantur. [12] Itaque tempus admonuit aduersus nostrates bestiolas nostratem [mederi] theriacam stilo temperare. Qui legeris, biberis. Nec amarum potio. Si eloquia domini dulcia super mella et fauos, inde pigmenta sunt. Si lacte et melle promissio dei manat, hoc sapiunt quae illuc faciunt. Vae autem qui dulce in amarum et lumen in tenebras conuertunt! [13] Perinde enim et qui martyriis refragantur salutem perditionem interpretantes tam dulce in amarum quam luceni in tenebras reformant atque ita miserrimam hanc uitam illi beatissimae praeuertendo tam amarum pro dulce quam tenebras pro luce supponunt.

II. [1] Sed nondum de bono martyri, nisi de debito primum, nec ante de utilitate eius, quam de necessitate discendum. Auctoritas diuina praecedit, an tale quid uoluerit atque mandauerit deus, ut qui negant bonum non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint. Ad officium haereticos  compelli non inlici dignum est. Duritia uincenda est, non suadenda. [2] Et utique satis optimum praeiudicabitur quod probabitur a deo constitutum atque praeceptum. Sustineant euangelia paulisper, dum radicem eorum exprimo legem, dum inde elicio dei uoluntatem unde et ipsum recognosco: ego sum, inquit, deus deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti. Non erunt tibi dii alii praeter me. Non facies tibi simulacrum eorum quae in caelo et quae in terra deorsum et quae in mari infra terram. Non adorabis ea, neque famulaberis eis. Ego enim dominus deus tuus. Item in eadem Exodo: ipsi uidistis, quod de caelo locutus ad uos sim. Non facietis uobis deos argenteos, et deos aureos non facietis uobis. [3] Secundum haec et in Deuteronomio: audi Israel, dominus deus tuus unus est, et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et totis uiribus tuis et ex tota anima tua. Et rursus: nec obliuiscaris domini dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti ex domo seruitutis. Dominum deum tuum timebis et illi famulaberis soli et illi adglutinaberis et in nomine eius deierabis. [4] Non ibitis post deos alienos ex deis nationum, quae circum uos, quia aemulatur deus deus tuus in te, et ne iratus indignetur et exterminet te a facie terrae. [5] Sed et proponens benedictiones et maledictiones: benedictiones, inquit, si audieritis praecepta domini dei uestri, quaecumque ego praecipio uobis hodie, et non erraueritis de uia quam mandaui uobis, ut abeuntes semiatis deis aliis, quos non scitis. [6] De quibus omnifariam extirpandis: perditione perdetis, inquit, omnia loca, in quibus seruierunt nationes deis suis, quas uos possidebitis hereditate, super montes et colles et sub arbores densas, quasque effodietis aras eorum, euertetis et comminuetis staticula eorum et excidetis lucos eorum  et sculptilia ipsorum deorum concremabitis igni et disperdetis nomen eorum de loco illo. [7] Adhuc ingerit, cum introissent terram promissionis et exterminassent nationes eius: caue tibi, ne sequaris eas posteaquam exterminatae fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum dicens, quemadmodum faciunt nationes deis suis, ut et ego ita faciam. [8] Sed et, si ipse prophetes, inquit, exsurrexerit in te aut somnium somnians et dederit tibi signum uel ostentum et uenerit et dixerit, eamus et seruiamus diis aliis, quos non scitis, ne audiatis sermonem prophetae aut somniatoris illius, quia temptat uos dominus deus uester, an ex toto corde uestro et ex tota anima uestra timeatis deum. Post dominum deum uestrum abibitis et hunc timebitis et praecepta eius custodietis et uocem eius audietis et illi seruietis et illi adiciemini. Prophetes autem uel somniator ille morietur; locutus enim est ad seducendum te a domino deo tuo. [9] Sed et alio titulo: si autem rogauerit te frater tuus ex patre uel matre aut filius tuus aut filia tua aut mulier quae in gremio tuo est aut amicus qui animae tuae par est clam dicens, eamus et seruiamus diis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum, quae circum te proxime aut longe, ne uelis ire cum illo, et ne audieris eum. [10] Non parcet oculus tuus super eum nec desiderabis nec saluabis eum; adnuntians adnuntiabis de eo. Manus tuae erunt in eum in primis ad occidendum, et manus populi tui in nouissimis, et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesiuit auertere te a domino deo tuo. [11] Subicit etiam de ciuitatibus, si quam ex his constitisset suasu iniquorum hominum transisse ad deos alios, ut interficerentur omnes incolentes eam, et deuotamenta fierent uniuersa eius, et colligerentur omnia spolia eius in omnes  exitus eius et igni cremarentur cum omnibus uasibus suis et cum omni populo in conspectu domini dei, et non erit habitabilis, inquit, in aeternum, non reaedificabitur amplius nec adhaerebit quicquam manibus tuis ex deuotamento eius, uti auertatur dominus ab indignatione irae suae. [12] Maledictionum quoque ordinem ab idolorum execratione commisit: maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile aspernamentum, opus manuum artificis, et collocauerit illud in abscondito. In Leuitico uero: ne sequimini, inquit, idola et deos fusiles non facietis uobis. Ego dominus deus uester. Et alibi: filii Israel famuli pueri mei. Hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego dominus deus uester. Non facietis uobis manu facta nec sculptile staticulum statuetis uobis. Nec lapidem scopum ponetis in terra uestra. Ego dominus deus uester. [13] Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt ad omnes utique pertinentia, quoscumque dominus deus Israelis perinde de Aegypto superstitiosissimi saeculi et de domo humanae seruitutis eduxerit. [14] Sed et deinceps omne os prophetarum eiusdem dei uocibus sonat eandem legem suam eorundem praeceptorum instauratione cumulantis nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cauere; ut per Dauid: dii nationum argentum et aurum, oculos habent nec uident, aures habent nec audiunt, nares habent nec odorantur, os nec locuntur, manus nec contrectant, pedes nec ingrediuntur. Similes erunt illis, qui ea faciunt et qui fidunt in illis.

III. [1] Nec putem disceptandum, an digne deus prohibeat nomen et honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstitionis auulserit rursus in Aegyptum regredi nolit, an digne a se non patiatur absistere quos sibi adlegit.  Ita nec illud expectabitur retractari a nobis, an obseruari uoluerit disciplinam quam uoluit instituere et an merito ulciscatur desertam quam uoluit obseruatam, quando frustra instituisset, si obseruari eam noluisset, et frustra obseruari uoluisset, si uindicare noluisset. [2] Sequitur enim, ut has definitiones dei aduersus superstitiones tam euictas quam etiam uindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio constabit. Aberat apud deum in monte Moyses, cum populus tam necessariam absentiam eius impatiens deos sibi producere quaerit, quo se potius ipse perdiderit. [3] Vrgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi uera ornamenta aurium, dei uoces. Sapiens ignis effigiem uituli defundit illis suggillans illic cor habentes ubi et thesaurum, apud Aegyptum scilicet, inter cetera animalia bouis etiam cuiusdam consecratricem. [4] Itaque tria milia hominum a parentibus proximis caesa, quia tam proximum parentem deum offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicauerunt. In Arithmis cum diuertisset Israel apud Sethim, abeunt libidinatum ad filias Moab, inuitantur ad idola, ut et spiritu fornicarentur, edunt denique de pollutis eorum, dehinc et adorant deos gentis et Beelphegor initiantur. [5] Ob hanc quoque idololatrian moechiae sororem uiginti tria milia domesticis obtruncata gladiis diuinae irae litauerunt. Defuncto Iesu Naue derelincunt deum patrum suorum et seruiunt idolis Baalim et Astartis, et iratus dominus tradidit eos in manibus diripientium, et diripiebantur ab illis et uenumdabantur inimicis, nec poterant omnino subsistere a facie inimicorum suorum. [6] Quocumque processerant, manus erat super illos in mala, et conpressati  sunt ualde. Post quae instituit super illos deus Critas, quos Censores intellegimus. Sed nec istis obaudire perseuerauerunt. Vt quis critarum obierat, illi ad delinquendum supra quam patres eorum, abeundo post deos aliorum et seruiendo et adorando eos. [7] Itaque dominus iratus, quoniam quidem, ait, transgressi sunt gens ista pactum meum, quod disposui patribus eorum, et non audierunt uocem meam, et ego non aduertam ad auferendum uirum a facie eorum ex nationibus, quas reliquit decedens Iesus. Atque ita per omnes paene annales critarum et deinceps regum reseruatis gentium circumcolarum uiribus bello et captiuitate et iugo allophylorum iram dei pensauit Israel, quotienscumque ab illo maxime in idololatrian exorbitauerunt.

IV. [1] Hanc igitui si a primordio constat et prohibitam de tot tantisque praeceptis et numquam inpune commissam de tot tantisque documentis nec ullum tam superbum crimen deputari apud deum, quam huiusmodi transgressionem, ultro intellegere debemus diuinarum et denuntiationum et executionum intentionem iam tunc martyriis patrocinatam non modo non dubitandis, uerum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatrian. Aliter enim martyria non euenirent. Et utique auctoritatem suam praestruxerat uolens ea euenire quibus locum fecerat. [2] Nunc enim de dei uoluntate conpungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans uoluntatem, ut aut alium deum insinuet, cuius haec non sit uoluntas, aut nostrum nihilominus destruat, cuius talis sit uoluntas, aut omnino neget uoluntatem dei, si ipsum negare  non poterit. [3] Nos autem de deo alibi dimicantes et de reliquo corpore haereticae cuiusque doctrinae nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius dei quam Israelis eam defendentes uoluntatem quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper quam ex iudiciis punitae idololatriae. Si enim praeceptum obseruando uim patior, hoc erit quodammodo obseruandi praecepti praeceptum, ut id patiar per quod potero obseruare praeceptum, uim scilicet, quaecumque mihi imminet cauenda ab idololatria. [4] Et utique qui inponit praeceptum, extorquet obsequium. Non potuit ergo noluisse ea euenire per quae constabit obsequium. Praescribitur mihi, ne quem alium deum dicam, ne uel dicendo, non minus lingua quam manu, deum fingam neque alium adorem aut quo modo uenerer praeter unicum illum, qui ita mandat, quem et iubeor timere, ne ab eo deserar, et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar. [5] Huic sacramento militans ab hostibus prouocor. Par sum illis, nisi illis manus dedero. Hoc defendendo depugno in acie, uulneror, concidor, occidor. Quis hunc militi suo exitum uoluit, nisi qui tali sacramento eum consignauit?

V. [1] Habes igitur dei mei uoluntatem. Occursum est huic plagae. Iam alium ictum consideremus de uoluntatis qualitate. Longum est, ut deum meum bonum ostendam, quod iam a nobis didicerunt Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi. [2] Malum enim deum qui praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut deum negare debebit quem malum existimarit, aut bonum dicere quem deum pronuntiauerit.  Bona igitur erit et uoluntas eius qui nisi bonus non erit deus. [3] Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas quam deus uoluit, martyrii dico, quia bonum non nisi bonus uoluit. Bonum contendo martyrium apud eundem deum, a quo et prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et aduersatur idololatriae martyrium. Malo autem obniti et aduersari nisi bonum non potest. [4] Non quasi negem esse aemulationem tam malorum inter se quam et bonorum, sed alia condicio est huius tituli. Martyrium enim non de communi aliqua militia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat, quis non bonum pronuntiabit? Quid aliud est aduersatio idololatriae atque martyrii quam mortis et uitae? [5] In tantum uita martyrio deputabitur, quantum morti idololatria. Vitam qui malum dixerit, habet mortem, quam bonum dicat. Est et haec peruersitas hominum salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa conquirere, medicamina deuitare, aut mori denique citius quam curari desiderare. [6] Nam et medicinae praesidium plures qui refugiunt: plures enim stulti, plures timidi et male uerecundi. Et est plane quasi saeuitia medicinae de scalpello deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari et inuri et extendi morderique idcirco malum, quia dolores utiles affert, nec quia tantummodo contristat, recusabitur, sed quia necessario contristat, adhibebitur. [7] Horrorem operis fructus excusat. Vlulans denique ille et gemens et mugiens inter manus medici postmodum easdem mercede cumulabit et artifices optimas praedicabit et saeuas iam negabit. Sic et martyria desaeuiunt, sed in salutem. Licebit et deo in uitam aeternam  per ignes et gladios et acerba quaeque curare. [8] Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medellarum aduersus qualitates querellarum, cum quasi de peruerso auxiliatur per ea subueniens per quae laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit et ardores siti potius macerando restinguit et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit et sanguinis fluxus defusa insuper uenula reuocat. [9] Deum uero et quidem zeloten culpandum existimabis, si uoluit certare cum causa et iniuriae aemulando prodesse, mortem morte dissoluere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis euaporare, uitam auferendo conferre, carnem laedendo iuuare, animam eripiendo seruare. [10] Peruersitas, quam putas, ratio est; quod saeuitiam existimas, gratia est. Ita deo de momentaneis aeterna medicante magnifica bono tuo deum tuum; incidisti in manus eius, sed feliciter incidisti. Incidit et ille in aegritudines tuas. Homo semper prior negotium medico facit, denique sibimet ipse periculum mortis attraxit. [11] Acceperat a domino suo ut a medico satis utilem disciplinam secundum legem uiuendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse medicus inportunam interim nouerat. [12] Audiit ille quem maluit et abstinentiam rupit. Edit inlicitum et transgressione saturatus in mortem cruditauit, dignissimus bona fide in totum perire quia uoluit. Sed dominus sustentata feruura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas et ipsas aemulas uitio, uerbum  mortis uerbo uitae rescindentes, auditum transgressionis auditu deuotionis limantes. Ita, et cum mori praecipit medicus ille, ueternum mortis excludit. [13] Quid grauatur nunc pati homo ex remedio quod non est tunc grauatus pati ex uitio? Displicet occidi in salutem cui non displicuit occidi in perditionem? Nausiabit ad antidotum qui hiauit ad uenenum?

VI. [1] Sed si certaminis nomine deus nobis matyria proposuisset, per quae cum aduersario experiremur, ut, a quo libenter homo elisus est, eum iam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis quam acerbitas dei praeest. Euulsum enim hominem de diaboli gula per fidem iam et per uirtutem inculcatorem eius uoluit efficere, ne solummodo euasisset, uerum etiam euicisset inimicum. [2] Amauit, qui uocauerat in salutem, inuitare et ad gloriam, ut, qui gaudeamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos, contentiosa sollemnia et superstitiosa certamina Graecorum et religionum et uoluptatum, quanta gratia saeculum celebret iam et Africae licuit. Adhuc Carthaginem singulae ciuitates gratulando inquietant donatam Pythico agone post stadii senectutem. [3] Ita ab aeuo dignissimum creditum est studiorum experimentum committere, artes corporum et uocum de praestantia expendere, praemio indice, spectaculo iudice, sententia uoluptate. Qua nuda sunt praelia, non nulla sunt uulnera; pugni quassant, calces arietant, caestus dilaniant, flagella dilacerant. [4] Nemo tamen agonis praesidem suggillans erit, quod hornines uiolentiae obiectat. Iniuriarum actiones extra stadium. Sed, quantum liuores illi et cruores et uibices negotiantur, intende: coronas scilicet et gloriam et dotem, priuilegia  publica, stipendia ciuica, imagines, statuas et, qualem potest praestare saeculum, de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem. [5] Pyctes ipse non queritur dolere se, nam uult; corona premit uulnera, palma sanguinem obscurat; plus uictoria tumet quam iniuria. Hunc tu laesum existimabis, quem uides laetum? Sed nec uictus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit. [6] Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et uniuersis potestatibus? Carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? Dare huic palmam, huic honorem, illi ciuitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare et castigatos cum ignominia submouere? Nimirum praescribis deo, quibus temporibus aut modis aut locis de familia sua iudicet, quasi non et praeiudicare iudici congruat. [7] Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed et proprii profeCtus, nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret uotumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum terrena quoque officia in gradus aestuent? Aut quomodo multae mansiones apud patrem, si non pro uarietate meritorum? Quomodo et stella ab stella distabit in gloria, nisi pro diuersitate radiorum? [8] Porro et si fidei propterea congruebat sublimitati et claritatis aliqua prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod magno constaret: labore, cruciatu, tormento, morte. Sed respice conpensationem, cum Caro et anima dependitur ---- quibus in homine carius nihil est, alterum manus dei, alterum flatus, ---- ipsa dependi in profectum quorum est profectus, ipsa erogari quae lucri fiant, eadem pretia quae et merces. [9] Prospexerat et alias deus inbecillitates condicionis humanae, aduersarii insidias, rerum tallacias, saeculi retia, etiam post lauacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui uestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per montes et saltus et umeris essent reportandi. Posuit igitur secunda solacia et extrema praesidia, dimicationem martyrii et lauacrum sanguinis exinde secuturum. [10] De cuius felicitate Dauid: beati quorum dimissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus cui non inputauerit deus delictum. Proprie enim martyribus nihil iam reputari potest, quibus in lauacro ipsa uita deponitur. [11] Sic dilectio operit multitudinem peccatorum, quae deum scilicet diligens ex totis uiribus suis, quibus in martyrio decertat, ex tota anima sua, quam pro deo ponit, hominem martyrem excudit. Haec tu remedia, consilia, iudicia, spectacula etiam dei atrocitatem uocabis? Sanguinem hominis deus concupiscit? et tamen ausim dicere, si et homo regnum dei, si et homo certam salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulla conpensatio inuidiosa est in qua aut gratiae aut iniuriae communis est ratio.

VII. [1] Incutiat adhuc scorpius homicidam deum uentilans, horrebo plane spurcum blasphemiae flatum de haeretico ore foetentem, sed et talem deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiauit ex sophiae suae persona, uoce Solomonis. Sophia, inquit, iugulauit filios suos. Sophia sapientia est. Sapienter utique iugulauit, dum in uitam, et rationaliter, dum in gloriam. [2] O parricidii ingenium!  O sceleris artificium! O argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus cantatur hymnis; cantatur enim et exitus martyrum. Sophia in plateis de constantia agit; bene enim filios suos iugulat. [3] Super summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum Eseiam hic exclamat: ego dei sum; et hic uociferatur: in nomine Iacob; et alius inscribit: in nomine Israelis. O bonam matrem! opto et ipse in filios eius redigi, ut ab ea occidar; opto occidi, ut filius fiam. Solum autem iugulat filios suos, an et torquet? Audio enim et alibi dicentem deum: uram illos sicut uritur aurum, et probabo illos sicuti probatur argentum. [4] Vtique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit et apostolus qualem deum adscripserit, cum scribit: si deus filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia condonauit nobis? Vides, quomodo etiam proprium suum filium primogenitum et unigenitum sophia diuina iugulauerit, utique uicturum, immo et ceteros in uitam redacturum. [5] Possum dicere cum sophia dei: Christus est qui se tradidit pro delictis nostris. Iam et semetipsam sophia trucidauit. Verbo non sono solo sapiunt, sed et sensu, nec auribus tantummodo audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem deum, qui non intellegit, credit. Quamquam et non intellegenti posita sententia est, quae temeritatem cohibeat aliter intellegendi. [6] Quis enim, inquit, cognouit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum instruat, aut uiam intellegentiae quis demonstrauit illi? Sed enim Scytharum Dianam aut Gallorum Mercurium aut Afrorum Saturnum hominum uictima placari apud saeculum licuit, et Latio ad hodiernum Ioui media in urbe humanus sanguis ingustatur, nec quisquam retractat aut non rationem praesumit aliquam aut inaestimabilem dei sui uoluntatem. [7] Si noster quoque deus propriae hostiae nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam religionem et lugubres ritus et aram rogum et pollinctorem sacerdotem, et non beatum amplius reputasset quem deus comedisset?

VIII. [1] Vnum igitur gradum insistimus et in hoc solum prouocamus, an praecepta sint a deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoueris, quia nihil deus non ratione praeceperit. Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit Dauid, non, opinor, ista communis et omnium debitum ---- atquin ista etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis ---- sed illa quae in ipso aditur ex testimonio religionis et proelio confessionis pro iustitia et sacramento. [2] Sicut Eseias, uidete inquit, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo animaduertit; a facie enim iniustitiae perit iustus et erit honor sepulturae eius. Habes hic quoque et praedicationem et remunerationem martyriorum. A primordio enim iustitia uim patitur. [3] Statim ut coli deus coepit, inuidiam religio sortita est. Qui deo placuerat, occiditur, et quidem a fratre. Quo procliuius impietas alienum sanguinem insectaretur, a suo auspicata insectata est denique non modo iustorum, uerum etiam et prophetarum. Dauid exagitatur, Helias fugatur, Hieremias lapidatur, Eseias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur perennes cruoris sui maculas silicibus assignans. Ipse clausula legis et prophetarum nec prophetes, sed angelus dictus contumeliosa caede truncatur in puellae salticae lucar. [4] Et utique qui spiritu dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur etiam patiendo quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae turbam urgeret officii, non ignorauerunt, quid fides, quae sola in illis captiua non fuerat, exigeret, moriendum scilicet aduersus idololatrian. [5] Meminerant enim et Hieremiae scribentis ad eos, quibus illa captiuitas imminebat: et nunc uidebitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari super umeros ostentantes nationibus timorem. Cauete igitur, ne et uos consimiles sitis allophylis et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante, sed dicite in animo uestro: te domine adorare debemus. [6] Itaque dixerunt a deo concepta fiducia, quanto uigore animi condicionales illas minas regis excutiunt: non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est enim deus noster, quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis et ex manibus tuis, et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur nec imaginem tuam auream, quam statuisti, adorabimus. [7] O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea deus texit, ne potestatem eius mentiti uiderentur. Nam et Danielum, nullius praeter dei supplicem et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim utique conclusa et usitata feritas leonum deuorasset, si Darii digna praesumptio de deo falli debuisset. [8] Ceterum pati oportebat omnem dei praedicatorem atque cultorem, qui ad idololatrian prouocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari ueritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum eius, quia nemo uoluisset frustra occidi, nisi compos ueritatis. Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.

IX. [1] Superest, ne antiquitas suum forte habuerit sacramentum, nouitatem Christianam recensere, quasi et de deo aliam ac proinde de disciplina quoque aemulam, cuius sophia filios suos iugulare non norit. Plane, alia in Christo et diuinitas et uoluntas et schola, qui martyria aut milla in totum aut aliter intellegenda mandarit, qui neminem ad huiusmodi discrimen hortetur, qui pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit, et ideo praeceptorum principia deducens, beati, inquit, qui persecutionem patiuntur ob iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum? [2] Hoc quidem absolute ad omnes; dehinc proprie ad apostolis ipsos: beati eritis, cum uos dedecorauerint et persecuti fuerint et dixerint aduersus uos omnia mala propter me: gaudete et exultate, quoniam merces uestra plurima in caelo: sic enim  faciebant et prophetis patres illorum: ut etiam prophetaret, quod et ipsi occidi haberent ad exemplum prophetarum. [3] Quamquam etsi omnem hanc persecutionem condicionalem in solos tunc apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce spiritus sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina ut in hereditarios discipulos et apostolici seminis frutices. [4] Nam et si rursus ad apostolos dirigit: ecce ego mittam uos tamquam oues in medio luporum, et: cauete ab hominibus; tradent enim uos in concessus et in synagogis suis flagellabunt uos et ad praesides et ad reges perducemini mei causa in testimonium illis et nationibus et cetera, tum autem subicit: tradet autem frater fratrem et pater filium in mortem et insurgent filii in parentes et mortificabunt eos, manifeste iniquitatem istam in ceteros pronuntiauit, quam in apostolis non inuenimus. [5] Nemo enim eorum aut fratrum aut patrem passus est traditorem, quod plerique iam nostri dehinc ad apostolos reuocat: et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quanto magis nos, quos a parentibus quoque tradi oportet? Ita ipsa hac permixtione nunc ad apostolos, nunc ad omnes disponendo eundem in uniuersos nominis exitum effundit, in quibus consederit nomen cum odii sui lege. Qui autem sustinuerit usque in finem, iste saluus fiet. Quid sustinendo, nisi persecutionem, nisi traditionem, nisi occisionem? Nec enim aliud est sustinere in finem quam pati finem. [6] Et ideo: non est discipulus super magistrum, statim sequitur, nec seruus super dominum suum, quia cum magister et dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem, multo magis serui et discipuli eadem expendere debebunt, ne quasi superiores exempti de iniquitate uideantur, quando hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus domini et magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet non eos timendos, qui solum corpus occidant, animam autem interficere non ualeant, sed illi potius metum consecrandum, qui et corpus et animam occidere et perdere possit in gehennam. [7] Quinam hi solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supra dicti, homines opinor? Quis etiam animae dominator, nisi deus solus? Quis iste ignium comminator, nisi is, sine cuius uoluntate nec passerum alter in terram cadit, idest nec altera ex duabus substantiis hominis, caro aut anima? Quia et capillorum apud eum regestus est numerus. [8] Nolite ergo metuere, cum insuper dicit, multis passeribus antistatis, non frustra, id est non sine emolumento casuros in terram repromittit, si magis ab hominibus quam a deo occidi deligamus. Omnis igitur, qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor in illo coram patre meo, qui in caelis est. Et omnis, qui me negauerit coram hominibus, et ego negabo illum coram patre meo, qui in caelis est. Manifesta, ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis, etsi dispositio diuersa est. [9] Qui se Christianum confitetur, Christi se esse testatur, qui Christi est, in Christo sit necesse est. Si in Christo est, in Christo utique confitetur, cum se Christianum  confitetur. Hoc enim non potest esse, nisi sit in Christo. Porro in Christo confitendo Christum quoque confitetur, qui sit in ipso, dum et ipse in illo est, utpote Christianus. Nam et si diem dixeris, lucis rem ostendisti, quae diem praestat, licet non dixeris lucem. Ita etsi non directo pronuntiauit qui me confessus fuerit, non est diuersus actus quotidianae confessionis a sensu dominicae pronuntiationis. [10] Quod enim est qui se confitetur, id est Christianum, etiam id, per quod est, confitetur, id est Christum. Proinde qui se negauit Christianum, in Christo negauit, negando se esse in Christo, dum negat se Christianum; et Christum autem in se negando, dum se in Christo negat, Christum quoque negabit. Ita et qui in Christo negauerit, Christum negabit et qui in Christo confessus fuerit, Christum confitebitur. Suffecisset igitur, etsi de confitendo tantummodo dominus pronuntiasset. [11] Ex forma enim confessionis contrario quoque eius praeiudicaretur, id est negationi, perinde negationem negatione rependi a domino, quemadmodum confessione confessionem. Et ideo cum in forma confessionis etiam negationis condicio intellegatur, apparet non ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter dominus pronuntiauit, quam de confessione dicendo, qui me negauerit, non, qui in me. [12] Prospexerat enim et hanc uim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam, ut qui se Christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare. Sicut non olim + pro auspice cum tota fide quorundam colluctatum hoc modo  horruimus. Itaque frustra erit dicere: etsi me negauero Christianum, non negabor a Christo, non enim ipsum negaui. [13] Ex illa enim negatione tantundem tenebitur, quia se Christianum negando Christum in se negans etiam ipsum negauit. Plus est autem quod et confusioni confusionem comminatur: qui me confusus fuerit coram hominibus, et ego confundar eum coram patre meo, qui est in caelis. Sciebat enim a confusione uel maxime formari negationem, mentis statum in fronte consistere, priorem esse pudoris quam corporis plagam.

X. [1] Qui uero non hic, id est non intra hunc ambitum terrae nec per hunc commeatum uitae nec apud homines huius communis naturae confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est aduersus omnem ordinem rerum in terris istis et in uita ista et sub humanis potestatibus experiundarum? Nimirum cum animae de corporibus excesserint et per singula tabulata caelorum de receptu dispici coeperint et interrogari arcana illa haereticorum sacramenta, tunc confitendum apud ueras potestates et ueros homines, Teletos scilicet et Acinetos et Abascantos Valentini. [2] Nostrates enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines probabat, quos stillicidium situlae et puluerem areae et sputamen et locustas deputauit, etiam inrationalibus iumentis adaequauit. Plane, ita scriptum. Non tamen idcirco aliud hominis genus intellegendum praeter nos, quos, quia constat esse, comparatione potuit  induere salua et proprietate generis et singularitate. [3] Neque enim si uita uitiata est, ut despectui iudicata despectis compararetur, statim natura sublata est, ut alia in nomine eius deputaretur. Atquin seruatur natura, etsi suffunditur uita, nec alios nouit Christus homines quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? Et: Quomodo uultis ut faciant uobis homines, ita et uos facite illis. [4] Vide an seruauerit genus, a quibus et testimonium sui expectet et in quos iustitiae uicem mandat. Illos autem caelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea et Cephea et Erigonam et Ariadnam inter sidera deliniabit. Quis autem prohibuit dominum illic etiam confessionem hominum faciendam manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiauit, ut ita esset positum: qui in me confessus fuerit coram hominibus in caelis, et ego in illo confitebor coram patre meo, qui in caelis est? [5] Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis errore, quam suscipi noluisset, si caelestem praecipisset, quia nullos alios homines noueram praeter incolas terrae, ne ipso quidem adhuc tunc in caelis homine conspecto. Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna subleuatus illic probarer, quo non nisi iam probatus inponerer, illic de receptu examinarer, quo nisi admittendus peruenire non possem? [6] Christiano caelum ante patet quam uia; quia nulla uia in caelum, nisi cui patet caelum; quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates ianitrices adfirmas | iuxta Romanam superstitionem, + Barnum quendam et Forculum et Limentinum? Quas a cancellis ordinas potestates? [7] Si umquam legisti apud Dauid: Auferte portas, principes, uestri, et subleuentur portae aeternae, et intrabit rex gloriae, si item audisti apud Amos: qui ascensum suum aedificat in caelos, et profusionem suam fundat in terras, scito et ascensum illum exinde conplanatum uestigiis domini et introitum exinde reseratum uiribus Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis occursuram, qui non dinosci habeant illic, sed agnosci, nec interrogari, sed admitti. [8] Nam etsi adhuc clausum putas caelum, memento claues eius hic dominum Petro et per eum ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum. Sed asseuerat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic negandum. Pulchra uidelicet documenta praemittam, bonas mecum claues feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt, animae autem nihil faciunt: commendatus ero huius praecepti desertione, honeste in caelestibus stabo, qui in terrenis stare non potui, sustinebo maiores potestates, qui minoribus cessi, merebor utique admitti iam exclusus. [9] Suppetit adhuc dicere: si in caelestibus confitendum, et hic negandum est. Nam ubi alterum, ibi utrumque. Aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem in caelis agitari oportebit, quae confessionis negationisue materia est. Quid itaque cessas, audacissime  haeretice, totum ordinem Christianae concussionis in superna transferre et inprimis ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad patris dexteram praesidet Christus? [10] Illic constitues et synagogas Iudaeorum, fontes persecutionum, apud quas apostoli flagella perpessi sunt, et populos nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant: usque quo genus tertium? [11] Sed et fratres nostros et patres et filios et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debetis, per quos traditio disposita est; item reges et praesides et armatas potestates, apud quas causa pugnanda est. Erit certe etiam carcer in caelo carens sole aut ingratis luminosus et uincula fortasse de zonis et eculeus axis ipse qui torquet. [12] Tum si lapidandus Christianus, grandines aderunt, si urendus, fulmina prae manu sunt, si trucidandus, Orionis armati manus operabitur, si bestiis finiendus, ursas septentrio emittet, zodiacus tauros et leones. Haec qui sustinuerit in finem, iste erit saluus. [13] Ergone et finis in caelis et passio et occisio et prima confessio? Et ubi caro omnibus istis necessaria? Vbi corpus, quod solum ab hominibus habet occidi? Haec nobis etiam ludicrum in modum certa ratio mandauit nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut non omnem ordinem persecutionis, omnem eius causam formam paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit. [14] Siquidem confessio a persecutione deducitur  et persecutio in confessione finitur nec possunt non una sequi quae et aditum et exitum, id est initium finemque disponunt. Porro et odium nominis hic erit et persecutio hic erumpit et traditio hic producit et interrogatio hic compellit et carnificina hic desaeuit; at totum hunc ordinem in terris confessio uel negatio expungit. [15] Igitur si cetera hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec cetera hic. Enimuero non alibi cetera, itaque nec confessio in caelo. Aut si aliam uolunt esse rationem interrogationis et confessionis caelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe et ab ista dispositione diuersum, quae scripturis notatur. [16] Et possumus dicere: uiderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae omnino saluus sit, sua e fide ut ita credendum sit, sicut et scribitur, ita intellegendum sit, sicuti auditur. Hic omnem ordinem sustinemus ipso domino non aliam regionem mundi destinante. Quid enim post confessionis et negationis terminum subiungit? [17] Ne putaueritis uenisse me, uti pacem mittam in terram, sed machaeram, certe in terram. Veni enim diuidere hominem aduersus patrem suum et filiam aduersus matrem suam et socrum aduersus nurum suam, et inimici hominis domestici sui. Sic enim efficitur, ut tradat frater fratrem in mortem et pater filium et insurgant filii in parentes et mori  eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, iste sit saluus. Adeo totus hic ordo dominicae machaerae non in caelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem, quae in finem sustinendo passura est mortem.

XI. [1] Eadem igitur forma cetera quoque ad martyrii statum pertinere defendimus. Qui pluris, inquit, fecerit etiam animam suam quam me, non est me dignus, id est qui maluerit uiuere me negando quam mori confitendo, et, qui animam suam inuenerit, perdet illam, qui uero perdiderit mei causa, inueniet illam. [2] Perinde enim inuenit eam qui negat lucri faciendo uitam, ut perdet in gehennam qui se putat negando lucri facere eam. Perdet autem eam ad praeSens qui confessus occiditur, sed et inuenturus eam in uitam aeternam. [3] Ipsi denique praesides cum cohortantur negationi, serua animam tuam! Dicunt, et, noli animam tuam perdere! Quomodo loqueretur Christus, nisi quomodo tractaretur Christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal, famulos suos instruit, Spiritum sanctum responsurum repromittit, et cum in carcere fratrem uult uisitari, confessoris imperat curam, et cum deum uindictam facturum electorum suorum affirmat, passiones consolatur illorum, etiam in parabola seminis post cespitem arefacti persecutionum figurat ardorem. [4] Haec si non ita accipiuntur, quemadmodum pronuntiantur, sine dubio praeter quam sonant sapiunt, et aliud in uocibus erit, aliud in sensibus, ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcumque igitur conceperint uentum argumentationis scorpii isti, quocunque se acumine inpegerint, una iam linea est, ad ipsas res prouocabuntur, an secundum scripturas transigantur. [5] Siquidem tunc aliud significabitur in scripturis, si non id ipsum reperiatur in rebus. Quod enim scriptum est, hoc euenire oportebit. Porro tunc eueniet quod est scriptum, si non aliter eueniet. Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus nominis causa, quomodo et scriptum est, et tradimur etiam a proximis, quomodo et scriptum est, et perducimur ad potestates et interrogamur et torquemur et confitemur et trucidamur, quomodo et scriptum est. Sic dominus edixit. [6] Si aliter edixit haec, cur non aliter eueniunt quae edixit, id est quemadmodum edixit? Atquin non aliter eueniunt quam edixit; ergo sicut eueniunt, ita edixit et sicut edixit, ita eueniunt. Nam nec licuisset aliter euenire quam edixit nec ipse aliter edixisset quam euenire uoluisset. [7] Ita non aliud significabunt scripturae istae quam in rebus recognoscimus: aut, si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo haec quae aguntur praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur et non haec quae aguntur. At nunc quia ipsa sunt in rebus quae in uocibus aliter dicta creduntur, quid fieret, si aliter facta inuenirentur? [8] Sed haec erit peruersitas fidei, probata non credere, non probata praesumere. Cui peruersitati illud quoque opponam, ut, si haec, quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, alia quoque non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum  exemplo periclitentur excludi, siquidem aliud in uocibus, aliud in rebus est, et relinquitur nec praedicata uideri, cum euenerint, si aliter praedicantur, quam euenire habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata <quia non ita sunt praedicata> quomodo eueniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata sunt credendo ea quae nec praedicata sunt credunt. 

XII. [1] Quis nunc medullam scripturarum magis nosset, quam ipsa Christi schola? Quos et sibi discipulos dominus adoptauit omnia utique edocendos et nobis magistros adordinauit omnia utique docturos. Cui potius figuram uocis suae declarasset, quam cui effigiem gloriae suae reuelauit, Petro Iohanni Iacobo et postea Paulo, quem paradisi quoque conpotem fecit ante martyrium? An et illi aliter, quam sentiunt, scribunt, fallaciae magistri, non ueritatis? [2] Petrus quidem ad Ponticos, quanta enim, inquit, gloria, si non delinquentes ut puniamini sustinetis? Haec enim gratia est, in hoc et uocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis, relinquens uobis exemplum semetipsum, uti adsequamini uestigia ipsius. [3] Et rursus: dilecti, ne epauescatis ustionem, quae agitur in uobis in temptationem, quasi nouum accidat uobis. Etenim secundum quod communicatis passionibus Christi, gaudete, Uti et in reuelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. Si dedecoramini in nomine Christi, beati estis, quod gloria et dei spiritus requiescit in uobis, dum ne quis uestrum patiatur ut homicida  aut fur aut maleficus aut alieni speculator, si autem ut Christianus, ne erubescat, glorificet autem dominum in nomine isto. [4] Iohannes uero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur negans timorem esse in dilectione. Perfecta enim dilectio foras abicit timorem, quoniam timor poenam habet, et qui timet non est perfectus in dilectione. [5] Quem timorem intellegi praestet, nisi negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam adfirmat, nisi fugatricem timoris et animatricem confessionis? Qua poena timorem puniat, nisi quam negator relaturus est cum corpore et anima occidendus in gehenna? Quodsi pro fratribus, quanto magis pro domino moriendum docet, satis de apocalypsi quoque sua instructus haec suadere? [6] Mandauerat etenim spiritus ad angelum ecclesiae Smyrnaeorum: Ecce diabolus ex numero tuo coniciet in carcerem, ut temptemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem usque, et dabo tibi uitae coronam. [7] Item ad Pergamenorum de Antipa, fidelissimo martyre, interfecto in habitatione satanae. Item ad Philadelphenorum, quod a temptatione ultima liberaretur, qui domini nomen non negarat. [8] Exinde uictoribus quibusque promittit nunc arborem uitae et mortis ueniam secundae, nunc latens manna cum calculo candido et nomine ignoto, nunc ferreae uirgae potestatem et stellae matutinae claritatem, nunc albam uestiri nec deleri de libro uitae et columnam fieri in dei templo in nomine  dei et domini et Hierusalem caelestis inscriptam, nunc residere cum domino in throno eius, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur. [9] Quinam isti tam beati uictores, nisi proprie martyres? Illorum etenim uictoriae, quorum et pugnae, eorum uero pugnae, quorum et sanguis. Sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt et fiducia ultionis patientiam pascunt et indutae stolis candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illorum gloriae impleant. [10] Nam et rursus innumera multitudo albati et palmis uictoriae insignes reuelantur, scilicet de Antichristo triumphantes, sicut unus ex presbyteris, hi sunt, ait, qui ueniunt ex illa pressura magna et lauerunt uestimentum suum et candidauerunt ipsum in sanguine agni. Vestitus enim animae caro. Sordes quidem baptismate abluuntur, maculae uero martyrio candidantur. Quia et Eseias ex russeo et coccino niueum et laneum repromittit. [11] Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum cruore, sine dubio ebrietas eius martyriorum poculis ministratur, quorum formido quid relatura sit aeque ostenditur. Inter omnes enim reprobos, immo ante omnes, timidi. Timidis autem, inquit, dehinc Ceteris particula in stagno ignis et sulfuris. Sic timor [in epistola] eius, quem dilectio foras abicit, habet poenam.

XIII. [1] Paulus uero apostolus de persecutore, qui primus ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stilo mutans et conuertens machaeram in aratrum, lupus rapax Beniamin, dehinc ipse adferens escam secundum Iacob, qualiter martyria iam et sibi optabilia commendat! [2] Cum de Thessalonicensibus gaudens, uti, inquit, gloriemur in uobis in ecclesiis dei pro tolerantia uestra et fide in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen iusti iudicii dei, ut digni habeamini regno eius, pro quo et patimini. [3] Sicut et ad Romanos: non solum autem, uerum etiam exultantes in pressuris, certi, quod pressura tolerantiam perficiat, tolerantia uero probationem, probatio autem spem, spesueronon confundit. [4] Et rursus: quodsi filii et heredes, heredes quidem dei, coheredes uero Christi; siquidem compatimur, uti et cum illo glorificemur. Reputo enim passiones huius temporis non esse dignas ad gloriam, quae in nos habeat reuelari. Et ideo postmodum, quis, inquit, separabit nos a dilectione Christi? Pressura an angustia an famis an nuditas an periculum an machaera? Secundum quod scriptum est: tua causa mortificamur tota die; deputati sumus ut pecora iugulationis, sed in omnibus istis superuincimus pro eo qui nos dilexit. Persuasum enim habemus, quod neque mors neque uita neque uirtus neque sublimitas neque profundum neque alia condicio poterit nos a dilectione dei separare, quae est in Christo Iesu domino nostro. [5] Sed et Corinthiis passiones suas enumerans patiendum utique praefiniuit: in  laboribus abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius, a Iudaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter uirgis caesus, semel lapidatus, et reliqua. [6] Quae si magis incommoda quam martyria uidebuntur, tamen rursus, propter quod, inquit, boni duco in infirmitatibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. [7] Etiam in superioribus: qui in omnibus tribulemur, sed non coangustemur, et indigeamus, sed non perindigeamus, qui persecutionibus agitemur, sed non derelinquamur, qui deiciamur, sed non pereamus, semper mortificationem Christi in corpore nostro circumferentes. Sed etsi, inquit, exteriorhomonoster uitiatur, caro scilicet ui persecutionum, sed interior renouatur die et die, anima scilicet spe promissionum. [8] Nam quod ad praesens temporale et leue pressurae nostrae per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae perficit, nobis non intuentibus quae uidentur, sed quae non uidentur. Quae enim uidentur temporalia, de incommodis dicens, quae uero non uidentur aeterna, de praemiis spondens. [9] Thessalonicensibus uero de uinculis scribens utique beatos affirmauit quibus donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro ipso pati. Eundem, inquit, agonem habentes quem in me et uidistis et nunc auditis. Nam etsi libor super sacrificium, gaudeo et congaudeo omnibus uobis, perinde et uos gaudete et congaudete mihi.  [10] Vides, quam martyrii definiat felicitatem, cui de gaudio mutuo adquirit sollemnitatem. Vt proximus denique uoti sui factus est, qualiter de prospectu eius exultans scribit Timotheo: ego enim libor iam, et tempus diiunctionis instat; agonem bonum decertaui, cursum consummaui, fidem custodiui; superest corona, quam mihi dominus illa die reddet, scilicet passionis. [11] Satis et ipse supra allocutus: fidelis sermo. Si enim commortui sumus Christo, et conuiuemus, si sufferimus, et conregnabimus, si negauerimus, et ille nos negabit: si non credimus, ille fidelis est, negare se non potest. Ne ergo confundaris martyrium domini nostri, neque me uinctum eius; quia praedixerat: non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sanae mentis. [12] Virtute enim patimur ex dilectione in deum, et sana mente, cum ob innocentiam patimur. Sed et sicubi tolerantiam praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? Sicubi ab idololatria diuellit, quid ei magis quam martyria praeuellit?

XIV. [1] Plane monet Romanos omnibus potestatibus subici, quia non sit potestas nisi a deo, et quia non sine causa gladium gestet, et quia ministerium sit dei, sed et ultrix, inquit, in iram ei qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem, fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministra est tibi in bonum. Si uero malum facias, time. [2] Ita non in occasione frustrandi  martyrii iubet te subici potestatibus, sed in prouocatione bene uiuendi, etiam sub illaram respectu, quasi adiutricum iustitiae, quasi ministrarum diuini iudicii hic etiam de nocentibus praeiudicantis. Dehinc et exequitur, quomodo uelit te subici potestatibus, reddite, iubens, cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, id est quae sunt Caesaris Caesari, et quae dei deo; solius autem dei homo. [3] Condixerat scilicet Petrus regem quidem honorandum, ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, cum a diuinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur cum deo, non conparabuntur. Ceterum super deum diligere nec animam licebit.

XV. [1] Num ergo et apostolorum litterae mobiles? Et nos usquequaque simplices animae et solummodo columbae libenter errantes? Credo uiuendi cupiditate. Ita uero sit, ut recedant a litteris suis sensus. Quae tamen passos apostolos scimus, manifesta doctrina est. Hanc intellego solam Acta decurrens, nihil quaero. [2] Carceres illic et uincula et flagella et saxa et gladii et impetus Iudaeorum et coetus nationum et tribunorum elogia et regum auditoria et proconsulum tribunalia et Caesaris nomen interpretem non habent. Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod Iacobus immolatur, quod Paulus distrahitur, ipsorum sanguine scripta sunt. [3] Et si fidem commentarii uoluerit haereticus, instrumenta imperii loquentur,  ut lapides Hierusalem. Vitas Caesarum legimus: orientem fidem Romae primus Nero cruentauit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur. Tunc Paulus ciuitatis Romanae consequitur natiuitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. [4] Haec ubicumque iam legero, pati disco; nec mea interest, quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus apostolorum, nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil enim passi fuissent quod non prius patiendum esse scissent. Cum uincula Paulo Agabus gestu quoque prophetasset, discipuli flentes et orantes, ne se Hierosolyma committeret, frustra orauerant. [5] Ille enim quod semper docuerat animatus, quid fletis, inquit, et contristatis cor meum? At ego non modo uincula Hierosolymis pati optauerim, uerum etiam mori pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita cesserunt dicendo: Fiat uoluntas domini; fidentes scilicet passiones ad dei uoluntatem pertinere. [6] Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere temptauerant, ut apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes. Quodsi iam tunc Prodicus aut Valentinus adsisteret suggerens non in terris esse confitendum apud homines, minus uereor ne deus humanum sanguinem sitiat nec Christus uicem passionis quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat, statim audisset a seruo dei quod audierat diabolus a domino: recede satana, scandalum mihi es. Scriptum, est  dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. [7] Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post uenena ista suffudit, nulli infirmorum facile nocitura, nisi si qui non hanc nostram ex fide praebiberit uel etiam superbiberit potionem.

Text edited by A.REIFFERSCHEID and G.WISSOWA. Scanned  by Roger Pearse, Ipswich, 2003. 

This page has been accessed by ****** people since 15th January 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages