EUSEBI PAMPHILI CHRONICORUM LIBER PRIOR.

Varia volumina antiquarum (s. majorum, priscorum) historiarum perlustravi, (tum) quas Chaldaei et Assyrii memorant, (tum) quas singillatim et Egiptii scribunt, quasque accurate, ac si fieri posset, enarrant Graeci: quibus inclusa erant tempora regum et olompiadum, id est (quod vertitur) athletarum (s. athleticorum sc. ludorum), atque praeclara quaedam facta comprehendebant, quae a barbaris et Graecis, a fortibus et ignavis (s. ab Ariis et Non-Ariis) gesta sunt; nec non uniuscujusque mirandos exercitus, magistros militiae, sapientes, strenuos, poetas (s. fabularum fictores), historiographos, philosophos.

Congruum duxi, immo utile ac necessarium opus, breviter omnia adhibere, atque ex Hebraeis a Sacris Scripturis sumtam hebraicam antiquorum historiam et chronologiam hisce praedictis proxime apponere; ut intelligere possimus, quantum (i. e. quanto tempore) Moses, prophetaeque Hebraeorum, qui post ipsum exsistebant, vivificam theophaniam (Dei manifestationem) antecedant, atque quaecumque Divino Spiritu praedicebant (praedixerint), ut facile cognoscere possimus, in quos (i. e. in quorum tempora) e Graecis vel barbaris, qui in singulis nationibus praeclari apparuerunt, inciderint, et quibus temporibus inde ab initio praestantiores inter Hebraeos prophetae fuerint, atque omnes, qui unus post alium ex illis eorum duces fuerint.

Atque monitum et praeceptum do unicuique inde ab initio, ne umquam contendere audeat, quasi de temporibus quisquam omnino certus esse possit. Hoc sane vel inde primum lucrabimur, si veracem (quod verum) magistrum quis censeat illum, qui familiaribus suis dixit: (Act. 1, 7)

"Non est vestrum nosse horas et tempora, quae Pater posuit in sua potestate." Sed ille velut Deus ac Dominus, non solum de mundi fine, sed (etiam, ut) mihi videtur, de omnibus temporibus hanc paucis verbis sententiam protulit; ut eos, qui ejusmodi vanam disquisitionem conari (et) audere inclinant, impediret.

Quinimmo nostra quoque verba impraesentiarum idem testiiicando magistri dictum fide dignum reddant (s. confirment), quod non a Graecis, neque barbaris, neque aliis, (nec) ab ipsis adeo Hebraeis omnem mundi chronologiam accurate (quis) discere potest, sed id tantum optare, ut omnino, quod a nobis in praesenti tractatu (sc. dictum est), duas res cognoscere adjuvet. Primo ne quis aliorum similis arbitretur accuratissime consequi rationem temporum, et decipiatur, sed illud tantum in arenam productum agnoscat, ut quomodo, quove pacto quaestio sit, quae proposita est, scire (perspicere) queat, nec ambiguus maneat.

De Graecorum ab omnibus longis (i. e. longe remotis) temporibus exclusione non est quod mireris, (quippe) qui variis exitiosis corruptelis semetipsos injecerunt, et longo tempore usque ad Cadmi gentem (aetatem) litteris prorsus caruerunt. Cadmum enim primum ajunt ipsis e Phoenicum terra scripturam (characteres) attulisse. Et jure quidem Egiptius ille in Platonis libro contemnit (redarguit) Solonem.

"O Solon, inquit, Graeci semper pueri estis: quoniam senex vir Graecus non reperitur unquam; ac nemo potest a vobis discere antiqui temporis doctrinam." Egiptiorum vero multae referuntur historiae transeuntes (sc. finem et modum i. e. ineptae), item atque Chaldaeorum: hi enim ad quadraginta et plures etiam annorum myriades scripta sua tempora computant, Egiptii vero deorum et aliorum quorundam semideorum, praeterea etiam manium, atque mortalium aliorum regum multas, delirantium (more) fabulas contexunt.

Jam vero quid me cogat, qui prae omnibus veritatem colo, ejusmodi res minute perscrutari? ubi et apud dilectos meos Hebraeos dubia inveniuntur, quae tempore opportuno proferam. Sed hoc ad objurgationem jactantiae vanorum (inanis gloriae cupidorum) chronographorum dixi.

Ego vero propter ea, quae proposita sunt, priscorum libros perlustrans, ponam primum Chaldaeorum chronographiam, deinde Assyriorum; tum Medorum reges, postea Lydorum; et juxta eos Persarum. Et inde ad alterum locum transgrediens omnem Hebraeorum chronologiam ex ordine ponam; atque post eam iterum tertio ordine Egiptiorum dynastiae tempora. Eidem adjungam etiam Ptolomaeorum (sc. dynastiam), qui post Alexandrum Macedonem in Egipto, atque Alexandriae regnarunt. Post quod unum post alterum ex alio principio, quomodo suas Graeci narrant historias, in conspectum producam. Primum eos, qui Sicione regnaverunt, quique in Argivorum terra et qui in ipsa Atheniensium urbe, a primo usque ad postremum: qui in Lacedemonia, et qui Corinthi: qui demum in aliqua regione mare obtinentes dominati sunt.

Iisdem addam librum olompiadum, quae a Graecis scriptae sunt. Postquam autem haec omnia juxta se invicem collocavero, tum et primos reges Macedonum, Thettalorumque; deinde etiam Assyriorum atque Asianorum, qui post Alexandrum duces extiterunt, unum post alterum conscribam. Post quod omnes quoque singulatim (ac) separatim a se invicem disponam, qui ab Enea post captum Ilium Latinis imperarunt, et postea Romani sunt appellati. Post ea vero ex ordine illos, qui a Romilo (originem habuerunt), qui Romam urbem condiderunt. Et qui a Julio Caesare, et ab Augusto ordine succedentes Imperatores fuerunt; nec non Consules, qui annui interea exstiterunt.

Atque materias ex his omnibus mihi recolligens ad chronicos temporales canones me convertam; ac resumens jam inde ab initio ex iis, qui in qualibet gente regnaverunt, tempora, singulas in partes seorsum dividam; numeros quoque annorum uniuscujusque eorum coram se invicem apponam: ut facile et promtius assequamur, quo quisque tempore fuerit. Atque singulorum regnorum praeclara gesta, quae ab omnibus gentibus narrantur, inter illud regnum breviter disponam.

Sed illius secundi posterior elaboratio erit; nunc vero in proximo sermone, agedum chronographiam ab Chaldaeis de ipsorum majoribus relatam inspiciamus.

(CHALDAEORUM.)

Quomodo Chaldaei Chronographiam prodant, ex Polyhistore Alexandro: et de scriptis Chaldaeorum, primoque eorum regno.

Haec Berosus in primo volumine enarravit, et in secundo reges unum post alterum disponens conscripsit. Prout ille dicit, (quod) Nabonassarus eo tempore rex erat. Nomiua regum colligens colligit tantum, gesta vero eorum minime accurate refert; vel nec memoratu dignum reputat, quod exinde numerus regum disponatur: incipitque in hunc modum scribere.

Apolodorus ait primum extitisse regem Alorum, qui Babelone quidem erat Chaldaeus, regnasse ipsum saros x,

dividens unum Sarum in numerum trium millium et sexcentorum annorum, addens hisce etiam aliquos Neros, Sososque. „Nerus unus, inquit, e neris sexcentorum annorum est, Sosusque unus e sosis lx. annorum: ejusmodi annos secundum pristinam quandam antiquorum rationem recensens". Haec dicens, atque etiam ulterius progrediens, unum post alterum ex ordine recenset reges Asoriorum (Assyriorum), reges x. ab Aloro primo rege usque ad Xisuthrum, sub quo magnum et primum diluvium fuisse ait; de quo et Moses mentionem facit.

Tempora vero imperii regum illorum saros dicit (fuisse) C, et XX. qui efficiunt universi mmxliii. myriades annorum. Scribit autem singillatim hoc pacto.

"Quum, inquit, obiisset Alorus, regnavit filius ejus Alaparus saros III. et post Alaparum Almelon ex Chaldaeis e civitate Pautibiblon regnavit saros XIII. Post Almelonem autem Ammenonem ex Chaldaeis e Parmibiblon (ait) regnasse saros xii. In ejus diebus apparuisse bestiam quandam e mari rubro, quam Idotion vocant, cujus forma erat hominis et piscis. Atque post eum Amegalarum ex Pautibiblon urbe regnasse (tradit) saros xviii. Post hunc vero Daonum Pastorem fuisse ex urbe Pautibiblon; eum quoque regnasse saros x. Sub eo iterum e mari rubro (egressas) quatuor Sirenes eadem ratione hominis et piscis speciem habentes apparuisse. Ac deinde Edoranchum ex Pautibiblon civitate imperium habuisse saros xviii, sub eoque rursum e mari rubro comparuisse aliud quoddam (monstrum), pisci et homini simile, cui nomen vocabatur Odacon. Haec omnia (sc. monstra) ait, ab Oane summatim singillatim exposita esse. Et postea imperium habuisse Amenphsinum Chaldaeum e Lancharis, eumque regnasse saros x; deinde vero imperium habuisse Otiartem Chaldaeum e Lancharis; et eum quoque regnasse saros VIII. Otiarte vero defuncto, filium ejus Xisuthrum regnasse saros XVIII; sub eo magnum diluvium factum fuisse". Omnes conjunctim fiunt reges x. sari cxx. Computantur autem hac ratione.

Alorus.                   saros x.

Alaparus.               saros III.

Almelon.                saros XIII.

Ammenon.             saros xII.

Amegalarus.           saros xviii.

Daonus.                  saros x.

Edovanchus.        saros xviii.

Amenphsinus.         saros x.

Otiartes.                 saros VIII.

Xisuthrus.              saros xviii. Conjunctim reges x. Sari cxx. Et cxx. saros

efficere ajunt mmxliii. myriades annorum, si quidem sarus ter mille et sexcentos annos conticiat.

Haec Polyhistoris Alexandri liber narrat. Si quis autem veram esse illius voluminis historiam arbitretur, ac re vera tot annorum myriades fuisse (transiisse), eundem tunc oportet aliis etiam similibus rebus, quae pariter manifeste incredibiles in eodem libro continentur, fidem habere. Quid autem illud sit, quod scribat (scribit) idem Berosus ibi in primo historico volumine, enarrabo; et primis quae dicta sunt, adjungam, quippe quod in eodem volumine de-posuit Polyhistor, singillatim enim hac verborum forma refert.

De Chaldaica infirma (improbabili, incredibili) historia iterum in Polyhistore Alexandro de eodem Chaldaeorum volumine.

"Berosus quidem in primo babelonico volumine, aetate se Alexandri Philippi (filii) esse ait, atque transcripsisse multorum volumina, quae etiam Babelone multa cura a ducentis et quindecim annorum myriadibus asservabantur, in quo (in quibus) temporura rationes (continebantur) et liber historiarum de caelis et terra, marique, ac prima (primum facta) creatione, ac de regibus, et eorum rebus, et gestis refert.

Et primo dicit Babeloniorum terram jacere supra (ad) Deklathum flumen, et Aratsanem interfluere; et in ipsa exstat (s. est) triticum agreste et hordeum, et (eamque ait) lentem, et olus, et sesamum terram producere; et in paludibus (s. ripis) atque arundinetis fluvii radices esculentas reperiri, quarum nomen vocetur Gongus, (easque) radices hordeacei panis vim habere; fieri (nasci) inibi et palmas ac mala, et alia quoque diversi generis poma, nec non pisces, et aves silvestres ac palustres: esse autem arabicas ejus partes aqua et fructibus carentes, oppositas vero terrae Arabum montuosas et fructiferas; et Babelone magnam multitudinem hominum alienigenarum in Chaldaeorum regione habitare, eosque brutorum ac ferarum more luxuriose (luxuria) vivere.

Primo autem anno e mari rubro ibi quidem intra fines Babeloniorum (s. babelonicos) terribilem quandam apparuisse feram, cui nomen vocetur Oan; quemadmodum et Apolodorus in volumine (historia) enarrat: (quippe) quod totum ejus corpus piscis (Gen. sc. corpus) fuisse, et infra piscis caput aliud caput juxta illud accommodatum (adaptatum), et ad caudam pedes tamquam hominis, et vocem secunduffl vocem hominum; ejusque hucusque delineatam imaginem servari. Et feram illam, ait, interdiu cum horoinibus versari (versatam esse), ad nullum tamen prorsus cibum accedere (accessisse i. e. nullum .... cibum sumere, sumsisse); atque homines edocere (edocuisse) litteras, ac varia artium genera, urbium formas, templorumque fundationes (structuras), et legum doctrinas, ac finium portionumque conditiones edocere (edocuisse), seminum fructuumque collectionera indicare (indicavisse, demonstravisse); et summatim, quidquid familiaritati (consortio) vitae mundi conveniens sit, hominibus tradere (tradidisse); et ab illo inde tempore alium quemquam nihil amplius invenire (invenisse).

At sole occidente Oannem feram rursus in mare mergi (mersam esse), nocteque in mari immenso collocari (collocatam, commoratam), atque ita ancipitem quandam (amphibii more) vitam vivere (vixisse). Postea vero alias quoque feras eidem similes apparuisse, de quibus in volumine regum ait se manifestare (s. manifestavisse s. manifestaturum esse). Oanem autem dicit de rebus creatis (s. de creatione, rerum origine) et de virtutibus (s. reipublicae administratione) scripsisse, hominibusque linguam et sapientiam (peritiam, artem) dedisse."

"(Tempus) aliquando erat (fuit), inquit, quo cuncta tenebrae et aqua erant; et erant ibi aliae quaedam ferae, e quibus aliquae per sese natae erant, et formas viviparas (s. a vivis natas, genitas) habuisse (ait), homines vero duabus alis natos esse, alios autem quatuor alis ac duabus faciebus, et corpus unum (habuisse) duo vero capita, feminea et virilia1); duas quoque naturas (s. duo genitalia), masculinas ac muliebres1); alios etiam homines, quibus femora (fuerint) caprarum, et cornua in capite: alios autem equinis pedibus, aliisque a parte postica equorum figuram, (ab) antica vero hominum (fuisse), qui hippocentaurorum sirenias2) formas habuerint; tauros etiam humano capite natos esse, canesque quatuor habentes corpora, quorum caudae caudarum ad instar piscium, a postica parte e clunibus prodierint; item equos cynocephalos, hominesque, et alias etiam feras equinis capitibus, et humanis formis, et more piscium cauda praeditas, et alias quoque diverso genere feras draconum specie, pisces etiam sirenios, et reptilia serpentesque, ac varias bestias multas mirabiles, forma inter se dissimiles; quarum imagines in Beli templo singulatim pictas servabant. Illis autem omnibus mulierem quandam, cujus3) nomen vocetur Marcaje, dominatam esse, quae chaldaice Thalattha nominatur, et graece vertitur Thalattha4), quod est mare5).

Dum autem haec omnia in unum conflata surrecta steterint, irruens Belus mediam mulierem dissecat: dimidiam ejus partem faciendo (faciens) terram, et dimidiam caelum; atque alias etiam feras, quae in ipsa erant, perdens. Sed allegorice ac diverso modo physiologice ait de ejusmodi naturis dissertum esse, quod dum adhuc per universum humor et aqua esset, ac ferae tantummodo in ea essent, idolum illud suum sibi caput amputasse, et sanguinem ab eo defluentem alios deos sumsisse, cum humo commiscuisse, hominesque creasse, quapropter sapientes flunt ac divinae mentis participes.

De Belo autem, qui graece Dios vertitur, armeniace vero Aramazd1), dicunt, eum tenebras per medium (medias) scidisse, et caelum et terram inter se separasse, ac mundum (ordine) ordinando composuisse; feras vero lucis vim haud sustinentes, periisse (s. perdidisse)2). Belum, quum desertam quandam regionem ac feracem videret, idolorum (deorum) cuipiam praecepisse, ut sanguinem, qui descenderet (deflueret) de praesecto suo capite, cum humo commisceret, hominesque crearet, et alias bestias ac feras, quae hunc aerem sustinere possent; Belum astra et solem lunamque, ac quinque stellas seductionum (errorum, errantes i. e. Planetas) condidisse." Haec secundum Polyhistorem Berosus in primo volumine narrat; in secundo vero (libro) reges unum post alterum idem conscribit; et tempus decem regum, de quo supra diximus, supra XL. myriades annorum protrahit.

Porro si quis de Chaldaeis putet verum loqui, qui tot annorum numerum conscripserunt, tum justum erit (oportebit) eos et aliis ipsorum fallacibus historiis credere. Jam vero naturam hoc excedit superatque, et prorsus adeo fide non dignum est, etiamsi aliter intelligatur. Quod si quis haec ita esse censeat, sequitur, ut temporum quoque enarrationes (doctrinas) sine inquisitione non recipiat. Etenim si tot annorum millibus, qui juxta eorum chronographiam colliguntur, successores etiam (principatus) gentium temporis longinquitati congruentes proferrent, ac res aliquas et facinora interim facta longo temporum spatio consentanea, fortasse quis profecto (jure, merito) suspicaretur (ad verbum „huc illuc urgeretur, vacillaret")., aliqua certe illis veritas inesse possit. Jam vero si tot annorum myriades decem solummodo virorum imperio (concedendas) existimaverunt, quis non deliramenta fabulasque3) ejusmodi narrationes reputet? Fortasse olim nominati (dicti) Sari annos haud a nobis recensitos significent, sed aliud quoddam exigui temporis intervallum.

Etenim apud Egiptiorum majores lunares quidem dicebant (sc. annos), hoc est (videlicet) menstruos dies, dies xxx. continentes annos vocabant: et alii horas (w#raj) tempora trimestria appellabant; tempora, inquam, (scil. tempestates anni) et mutationes trimestres juxta singulos annos pro anno reputabant. Conveniens ac congruum est (ut dicamus), quod Chaldaeorum quoque Sarus appellatus, tale quidpiam indicare voluerit.

Igitur ab Aloro qui primus eorum rex nominatus est, usque ad Xisuthrum decem generationes tantum enumerant, sub quo factum fuisse magnum diluvium narrant. In Hebraeorum quoque libris, x generationes (fuisse) ante diluvium Moses affirmat: etenim ab Hebraeis etiam tot virorum successiones a primo homine, qui ab iis refertur, usque ad diluvium singulatim describuntur. Verumtamen Hebraeorum historia x geuerationum annos numero fere duorum millium comprehendit. Assyriorum vero (historia) minute persequens (investigans) generationes earum numerum Mosis libro aequalem exhibet, non item tempora. Etenim decem (illi) generationes (illi) cxx Saros continere ajunt: quos annorum mmxliii myriadum1) tempora conficere perhibent.

Jam vero tibi quoque, qui veritatis verbo incumbes, prope (facile) est ex his quidem quae diximus, per te intelligere, Xisuthrum eundem esse, qui ab Hebraeis No nuncupatur, sub quo magnum diluvium factum est; de quo etiam Polyhistoris liber praebet notitiam: de eo enim tale quidquam (hoc modo) scribit.

Alexandri Polyhistoris de Diluvio ex eodem libro de quo dictum est.

„Otiarte defuncto, inquit, ejusdem filium Xisuthrum regnasse Saros xvm2) atque sub eo factum esse magnum diluvium." Litteris autem mandans singillatim ita narrat.

„Kro/non (Saturnum), inquit, quem patrem nuncupant Aramazdi (Jovis), alii vero Tempus (Xro/non), ei (sc. Xisuthro) per somnum revelasse, die mensis Daesii3), scilicet Mareri decimoquinto, homines a diluvio exstinctum iri, (atque eidem) praeceptum

dedisse, ut omnia prima, et media, nec non extrema voluminum effossa1) (s. infossa) in solis urbe (Heliopoli) Siparenorum2) deponeret, ut navim fabricaret, et cum consanguineis ac necessariis amicis ingrederetur; ut congereret intus esculenta et poculenta, feras quoque et volatiles quadrupedesque introduceret; atque omni cum apparatu ad navigandum expeditus fieret. Roganti autem quo navigandum? responsum: „ad deos, orandi causa, ut bona hominibus eveniant". Nec praetermisit conficere opus fabricationis navis; cujus longitudo quindecim3) stadiorum erat, latitudo autem stadiorum duorum.

Cunctis itaque rebus apposite comparatis, uti praeceptum acceperat, (eum) uxorem et liberos, necessariosque amicos (ait) introduxisse.

Ingruente diluvio et confestim cessante volucres quasdam Xisuthrum emisisse, easque cum nihil invenissent pabuli, nec locum statiouemve considendi, rursum in navim recepisse, sed post paucos (aliquot) dies iterum alias dimisisse aves, et eas quoque rursum in navim reversas ungues4) coeno oblitos gerentes. Tertio demum emisisse, nec ulterius navim repetiisse. Animadvertisse tunc Xisuthrum, terram detectam patere; dissolvisse aliquam tecti navis partem, ac VIdisse navim delatam adhaesisse ad quemdam montem. Egressum (itaque) cum uxore ac filia una et navis architecto5) (gubernatore) in terra6) adorasse, atque ara exstructa, diis sacrificium obtulisse: ac postea cum iis, qui secum e navi egressi erant, ab oculis abiisse (evanuisse). Qui vero in navi remanserant, nec cum sociis Xisuthri egressi erant, deinde egredientes eum quaerebant, atque circumeuntes nomine inclamabant, vocabantque. Xisuthrum eis deinceps non comparuisse; sed sonus vocis ex aere veniens, (illis) imperabat, oportere eos deorum cultores fieri. Se autem ob deorum cultum profectum inhabitare habitationem deorum; nec non uxorem et filiam et navis architectum (gubernatorem) eodem honore frui, atque monitum et mandatum dare, ut rursum Babilonem (ipsi) proficiscerentur, hoc enim deorum praeceptum, ut irent, atque ex Siparenorum urbe7), effossa (s. effodientes) volumina ibi recondita tollerent, hominibusque traderent, et locum illum, in quo egressi consisterent, Armeniorum esse regionem.

Ii autem haec omnia audientes victimas diis immolant (immolarunt), et pedibus (ait) Babilonem profectos esse. De nave autem illa (eo loco), quo iens substitit in Armenia1), parvam hodieque aliquam partem in Corduaeorum montibus in terra Armeniorum remansisse, (tamquam) reliquias, dicunt; et quosdam naphtham (bitumen) qua navis oblita erat, abradentes deportare in sanationem, atque ad averruncandos languores (morbos, dolores) quosdam amuleti ratione2). Illos vero profectos Babelonem pervenisse, ac in Siparenorums) urbe fodisse, et extraxisse volumen *); multas quoque urbes condidisse, et templa diis exstruxisse, iterumque Babelonem renovasse (restituisse)."

Atque cum his omnibus (praeterea) etiam de turris fabricatione Polyhistor consentiens cum Mosis libris, hoc modo ad syllabas usque commemorat.

Alexandri Polyhistoris de turris aedificatione.

„Sibilla dicit: unanimes (s. una lingua utentes) omnes homines turrim aedificabant (exstruxerunt) altissimam, ut in caelum ascenderent. Deus autem omnipotens ventum insufflans, turrim subvertebat (subvertit), et propriam unicuique linguam distribuebat (distribuit): ideoque urbis nomen Babilon vocabatur. Post diluvium autem Titan et Prometheus existebant (exstiterunt), ubi quidem Titan adversus Cronum (scil. Saturnum) certamen belli movebat." Atque de turris aedificatione haec tantum5).

Verum haec quoque Polyhistor (iis) adjiciens scribit: quod post diluvium Chaldaeorum regionem Evexius6) tenebat neris quatuor. Ac post eum filius ejus Chomasbelus7) imperium suscepit per neros quatuor, et sosos8) quinque. A Xisuthro vero, et a diluvio donec Medi Babelonem ceperunt, reges omnino lxxxvi Polyhistor recenset, atque unumquemque e Berosi volumine nominatim (a nomine) memorat: tempus vero omnium eorum numero annorum trium myriadum, et trium millium unius et nonaginta1) comprehendit. Deinde vero post hos in tali firma conditione inopinato Medi copias adversus Babelonem contraxerunt (comparabant, contrahebant), ceperunt (cepisse) eam, atque ex se ipsis tyrannos ibi constituerunt (constituisse 2).

Deinde nomina quoque tyrannorum medorum ponit, VIII numero eorumque annos CCXXIV et rursum reges undecim, annosque4)... Postea et Chaldaeorum reges xlix, et annos cccclviii. Deinde et Arabum IX reges, et annos ccxlv. Post quos annos etiam ipsam Samiramidem in Assyrios dominatam esse tradit. Atque iterum minute enumerat nomina regum xlv adsignans illis annos dxxvi. Post quos, inquit, rex Chaldaeorum exstitit, cui nomen Phulus est; quem iterum Hebraeorum quoque historia commemorat, Phulum denominans, de quo dicunt, quod in terram Hebraeorum invaserit.

Ac post eum, Senecheribum Polyhistor exstitisse (fuisse) regem ait; quem sub Ezekia5) rege, Prophetaque Esaia Hebraeorum libri regnasse commemorant. Ait (enim) Divina Scriptura ex ordine, quod „factum est in quarto decimo anno Ezekiae regis, ascendit Sinecherib rex Assyriorum super munitas urbes Judaeae, et cepit eas". Et post totam historiam eidera adjungens dicit: „et regnavit Asordan filius ejus pro eo". Atque rursus etiam ulterius progrediens eidem addit, quod „factum est in tempore illo, aegrotavit Ezekias". Et ex ordine recenset, quod „tempore illo misit Marodach Baldan7) rex Babiloniorum legatos, et epistolas et munera Ezekiae". Haec Hebraeorum libri.

Sed Sinecheribum8), et filium ejus Asordanum, ac Marodach Baldanum, Chaldaeorum quoque historicus commemorat: cum illis etiam Nabuchodonosorum, uti hic memoratus sermo est, de his (regibus) talibus verbis scripsit.

Ejusdem Alexandri de Senecheribo et de Nabuchodonosoro, atque de eorum rebus gestis ac virtutibus.

„Postquam regnasset frater Senicharibi, et postquam Akises Babeloniis dominatus esset, et nec dum triginta quidem diebus regnum tenuisset, a Marodach Baldano occisus est; et Marodach Baldanus per vim (regnum) tenebat sex mensibus: eum vero interficiens quidam, cui nomen erat Elibus, regnabat. Verum tertio regni ejus anno, Senecheribus2) rex Assyriorum exercitum conflabat adversus Babelonios, praelioque cum iis commisso vincebat, et captum eum una cum amicis in terram Assyriorum perduci jubebat. Babeloniis (ergo) dominatus, regem eis filium suum Asordanium3) constituebat; ipse vero recedens, terram Assyriorum petebat.

Quum ille fama accepisset, Iones (Graecos) in Cilicum terram belli movendi causa pervenisse, eo contendebat, aciem contra aciem instruebat, ac multis (quidem) de suo exercitu caesis hostes (tamen) bello vincebat, atque (in) victoriae monumentum imaginem suam eo in loco erectam relinquebat, Chaldaicisque litteris fortitudinem ac virtutem suam ad futurorum temporum memoriam incidi jubebat. Et Tarsum urbem, inquit, ille ad similitudinem Babelonis condidit, nomenque urbi imponebat Tharsin." Et post alia omnia facta Sinecherimi4) illud quoque addens, ait „eum xviii annis stetisse5) (in imperio), et structis ei insidiis a filio suo Ardumuzano6) e vita excessisse". Haec Polyhistor.

Verum et tempora utique consentiunt verbis a Divina Scriptura dictis. Etenim sub Ezekia „regnavit Sinecherim, ut Polyhistor exponit, annis XVIII, et post eum ejusdem filius annis VIII. Postea vero Sammuges7) annis XXI et ejusdem frater annis XXI. Ac deinde Nabupalsar8) annis XX et post eum Nabukodrossorus annis XLIII." A Sinecherimo usque ad Nabukodrossorum comprehenduntur anni omnino lxxxviii.

Juxta vero Hebraeorum libros, si quis diligenter exquirat, iisdem similia (eidem simile) comperit. Si quidem post Ezekiam, qui reliqui fuerant Judaeis (Hebraeis) imperat Manasesl) Ezekiae filius, annis lv ac deinde Amos annis XII, et post eum Josias annis XXXI, postea vero Joakim2): cujus regni initio adveniens Nabuchodonosor, obsedit Jerusalem, captivosque Judaeorum (Hebraeorum) Babelonem duxit. Fiunt (numerantur) autem ab Ezekia usque ad Nabuchodonosorum anni LXXXVIII, quot (annos) et Polyhistor ex chaldaico commentario (s. historia) computavit.

Et post haec omnia denuo res quasdam et facta Senecheribi Polyhistor refert; deque ejus filio eodem modo quo Hebraeorum libri, meminit, singillatimque cuncta recenset. Atque Pythagoram sapientem eodem tempore sub iis fuisse ajunt. „Post Samugem (vero) Sardanapallus Chaldaeis3) regnavit annis XXI.

Hic exercitum ad Ashdahak*) Medorum principem ac satrapam auxilio misit, ut Amuhean5) Ashdahaki filiam unam6) Nabukodrossoro filio suo uxorem acciperet (desponderet). Ac deinde regnavit Nabukodrossorus annis XLIII, et contractis copiis veniens captivos duxit Judaeos et Phoenices ac Syros." Quod vero in hac etiam re cum Hebraeorum scriptis consentiat Polyhistor, opus non erit multis verbis (ad probandum).

„Et post Nabukodrossorum regnavit filius ejus Amilmarudochus, annis XII"; quem Hebraeorum historia Ilmarudochum7) appellat. „Postque illum, inquit Polyhistor, Chaldaeis imperavit (regnavit) Neglisarus annis IV et postea Nabodenus8), annis XVII. Sub quo Cyrus Cambysis (filius) exercitum congregavit contra terram Babeloniorum. Cui obviam ivit Nabodenus, atque victus (cladi traditus) aufugiebat (fugitivus fiebat): et regnabat Babelone Cyrus annis IX. Deinde in campo Daas9) alio certamine inito periit (peribat). Post quem Cambyses regnat annis VIII ac deinde Darehl0) annis xxxvi, post quem Xerxes, caeterique Persarum reges."

Porro sicuti Berosus de regno Chaldaeorum breviter singula tradit, item et Polyhistor eodem modo describit. Ex quibus patet, Nabuchodonosorum copias comparavisse, et cepisse (captivos duxisse) Judaeos: ab isto vero usque ad Cyrum Persarum regem septuaginta annorum tempus comprehenditur. Atque Hebraeorum historia cum his consentit, quod (nempe) lxx annis in captivitate fuerint, a primo anno Nabuchodonosori, si computes Judaeorum eaptivitatem, usque ad Cyrum Persarum Regem.

Id ipsum et Abidenus1) in historia Chaldaeorum cum his consentiens declarat: quoniam hic quoque eodem modo quo Polyhistor, haec enarrat.

Abideni de primo Chaldaeorum Regno.

„De Chaldaeorum quidem sapientia haec tantum. In ea vero regione (terra) regnasse primo dicunt Alorum. Sed de eo ipso hoc tantum referunt, quod eum populi pastorem providentissimus Deus indicavit; qui regnavit saros X. Sarus autem constat MMMDC annis, et Nerus dc. Sosus vero LX2). Post eum dominatus est Alapaurus3): post quem Almelon ex urbe Pautibiblon4); sub quo secundus Anidostus, Oani similis, e mari emersit; cujus semideorum heroum (e diis progenitorum) figura erat. Post quem Ammenon: post quem Amegalarus: tum Daonus (Davonus) pastor; sub quo quatuor biformes e mari in siccum proruperunt, Jodokus, Eneugamus, Eneubolus5), et Anementus6). Et sub Edorescho, qui post eum regnavit, Anodaphus (apparuit). Post quem alii dominati sunt, et Xisuthrus." Quum itaque memoratus historiographus in his cum Polyhistore conveniat, de diluvio quoque eodem modo scribit.

Abideni de Diluvio.

„Post quem alii dominati sunt, et Xisuthrus; cui Cronus (sc. Saturnus) pluviarum copiam (die) quinto (supple, decimo) mensis Desii, [qui est Mareri,]7) fore praenuntiavit. Jubet omnia volumina in solis urbe (Heliopoli) Siparenorum abscondi. Et cum Sisithrus hoc absolute perfecisset, et jam sublatis velis in Armeniam vehi navigio vellent, inopinato nautae (eo) pervenerunt (perveniebant) a Deo (sc. Deo ducente).

Tertia die cum imbres remitterent, aliquas aves ex avibus emisit (emittebat), attente exspectans, num terram emersara (separatam) a multitudine aquarum cernere possint. Illae vero se circumagentes per immensum undique extensum mare fluctuosum, nusquam pedum quietem inveniebant, (atque) reduces ad Sisithrum remeabant. Quiescens autem tribus aliis diebus, rursum emisit (emittebat); at illae redeuntes, ungues coeno oblitos gerebant. Et illico dii ex hominibus eum subducebant; ac navis in terram Armeniae delata consistebat, atque ex lignis suis medicinam salutarem (auxilii) regionem incolentibus praebebat."

Quod igitur his Abidenus quoque eadem verborum forma de diluvio cum Hebraeorum historia conveniat, omnibus, ut mihi videtur, manifestum est. Sin vero historici (illi), quia Graeci erant aut Chaldaei, proindeque alio nomine No nuncuparunt, Xisuthrum vocantes, minime oportet id mirari. Et quod deos suo more pro Deo appellarunt, et de columba siluerunt, et aves promiscue nominaverunt, ne illud quidem nos valde mirari oportet. Porro haec Abidenus in Chaldaeorum historia de diluvio. Idem et de turris fabricatione consentiens cum Mosis historia scribit in hunc modum.

Abideni de Turris aedificatione.

„In quo (statu, vel tempore) dicunt fuisse primos (homines) viribus et corporum proceritate negligenter (s. insolenter) se gerentes (tumentes), adeo ut deos quoque aspernarentur, et flocci facerent (s. ad inutilia, indigna, mala abducerentur). Coeperunt (incipiebant) altissimam turrim (arcem) erigere, quae nunc Babelon vocatur; quum autem proxime ad caelos deorum (eam) perducerent, venti deinceps diis auxiliantes irruebant, et mechanicum illud imbecillium (s. gigantum) opus subvertebant, et humi prostratum Babelon nominabatur. Qui (quidem) ad illud usque tempus unius labii, ejusdem(que) linguae erant; et a diis multimoda mixtarum linguarum perturbatio in eos, qui conspiraverant (s. una lingua utebantur), veniens penetravit. Ac deinde Kronos et Titan inter se bellum movebant1)." Praeterea idem vir de Sinecheribo3) meminit hoc modo.

Abydeni de Sinecherimo3).

„Hoe tempore vicesimus quintus utique Sinecherib4) tandem ex regibus (regnantibus) inventus est (inveniebatur), qui Babelonem sub ditionem (manum suam) redigens subegit (subigebat), et in maris litore terrae Cilicum classem navali proelio certantem navium Graecorum (Ionum) profligans vicit (vincebat); condiditque (condebatque) templum Atheniensium, columnas aereas erexit (erigebat), litterisque sane, inquit, fortia sua facinora insculpsit (insculpebat); et Tarsum ad figuram et similitudinem (modum) Babelonis aedificavit (aedificabat), ita ut et per mediam Tarsum Cydnus fluvius transiret, quomodo Arazanis (i. e. Euphratis more) per mediam Babelonem.

Deinceps autem post eum Nergilus regnavit, qui a filio5) Adramelo est interemptus (interimebatur)6): at hunc ejusdem frater Axerdis ex eodem (uno) patre, non autem ex eadem matre, occidit (occidebat); et exercitum persequutus in Byzantinorum7) urbem injecit (injiciebat). Qui primus (s. primum) mercenarios milites auxilio sibi collegit (colligebat)8), quorum unus Pythagoras erat, Chaldaeorum sapientiae discipulus. Axerdis autem Egiptum partesque Syriae inferioris9) (s. Coelesyriae) capiens acquisivit (acquirebat); ex qua10) Sardanapallus quoque erat.

Post quem11) Saracus Assyriis imperavit (imperabat), et (qui) certior factus, quod exercitus locustarum instar (numerosus) e mari exiens impetum faceret, Busalossorum *) ducem confestim Babelonem misit (mittebat).

Ille autem consilio rebellionis inito Amuheam2) Ashdahaki (Astyagis) Medorum principis filiam Nabukodrossoro3) suo filio uxorem despondit (despondebat). Ac deinde4) protinus discedens contendebat aggredi Ninum, id est, urbem Ninue (Ninive). Cum autem de his omnibus certior est factus Saracus Rex, concremavit (concremabat) regiam aulam Evoriti5). Nabukodrossorus vero accipiens regni imperium, valido muro Babelonem cinxit (cingebat).

His dictis, quaecumque etiam de Nabukhodonosoro referuntur, cum Hebraeorum libris consentiens Abidenus digerit in hunc modum.

Abideni de Nabukhodonosoro. „Nabukodrossorus imperium accipiens, Babelonem muro et triplici vallo circumdedit (circumdabat), quindecim fere dierum tempore; et Armakalem fluvium ex Arazane (Euphrate) evehens derivavit (derivabat, educebat); puteumque clivi, qui juxta Siparenorum urbem situs erat, circumfodit XL. parasangas (sc. latitudine) et altitudine (profunditate) XX. ulnarum (s. passuum); et portas exstruxit, quae aperirentur, totamque planitiem irrigarent; nomen autem portarum Ekhetognomonas1) vocatur: quasi quandam voluntatem et affectum (propensionem) ex semetipsis habeant. Munivit etiam litus maris rubri contra fluctuum tempestates2). Et Teredonem3) urbem condidit in Arabum regionis aditu (introitu). Item regiam novellis arborum plantis exornavit, appellavitque nomine (nomen) Hortos pensiles." Deinde vero singulatim explicationem profert nominati pensilis horti: „quem, inquit, et Graeci (unum) de septem nominatis insignibus (et) miris aedificiis habent."

Et rursum altero in loco idem vir ita narrat. „Universum, inquit, a principio aqua erat, quae appellabatur mare; et Belus coercebat eas (aquas): et singulis (unicuique) regiones distribuebat (distribuens dabat), nec non Babelonem muri ambitu muniebat (muniens circumdans fortificabat): quum vero satis longi temporis praeteriisset (sufficientia tempora transgressa durarent, i. e. transgressa essent), evertebatur. Quam4) (cujus sc. munitiones) rursus Nabukodrosorus muris cingebat, et permanebat (perdurabat, sufficiebat) ad Macedonum usque imperii tempora cum portis aeneis (ex aere factis)."

Cuncta Abidenus aeque ac Daniel conscribit; in quo (se. in libro Danielis) de Nabukhodonosoro loquendo narratur, quod superbiens animoque elatus dixerit: „Nonne haec est Babelon magna, quam ego aedificavi in habitationem regni robore fortitudinis meae, et in honorem gloriae meae." (Dan. IV, 27.)

Quod autem imperium suae felicitatis testimonium praebebat (praebuerit) hujusmodi verbis a Daniele propheta de Nabukhodonosoro dictum est; audi et Abidenum: „fortior etiam Herakle erat", inquit; qui et talibus verbis scribit5).

„Megasthenes ait: Nabukodrossorus, qui Herakle robustior erat, in Libicorum Iberorumque terram exercitu comparato pervenit (perveniebat), atque profligans et opprimens sub manum subegit (subigebat); et partem aliquam ex iis (sc. incolis) in anteriorem2) plagam (partem s. latus) maris Pontici ducens habitandam transtulit (transferebat). Tum vero postea narratur a Khaldaeis, quod ut veniens ad regiam rediit, deo quodam (in eum) penetrante, mentemque ejus occupante, ita loquutussit: Ego Nabukodrosorus, o fortes Babelonii, imminentem vobis calamitatem praenuntiabo."

Et alia quaedam singulatim his adiciens scribit.

Post quae iisdem addens historicus dicit: „Qui cum majestate imperabat, inopinato a visu (ab oculis) sublatus evanuit (peribat). Atque ejusdem filius Amilmarodokus regnavit (regnabat); quem statim gener ejus Niglisaris interfecit (interficiebat). Cui unus remansit (remanebat) filius vivus Labossorakus; huic etiam sors contigit (contingebat) violentiae morte (fato) mori. Nabonedokhum in regni solium evehi jussit" (jubebat s. jubebatur), quod nullo modo ejus erat. Cui Cyrus, Babelone capta, Kermaniorum terrae principatum (marchionatum) dedit (donabat). Darius (Dareh) rex de terra depulit aliquantulum."

Verum, omnia haec cum hebraicis scriptis (optime) conveniunt.

In Danielis historiis de Nabukhodonosoro narratur, quomodo, et quo pacto captus mente fuerit: at si Graecorum historici, aut Khaldaei vitium illud (morbum) ad bonum sensum trahunt1) (colorant), et a deo id (eum) acceptum dicunt, deumque insaniam nominant, quae (qui) in illum intraverit, vel daemonem quemdam, qui in eum venerit, mirum non est. Etenim hoc quidem illorum mos est, cuncta similia deo adscribere, deosque nominare daemones. Omnia haec Abydenus2).

Sed etiam Flavius Josepus Judaeorum scriptor historiographus, in prima antiquorum historia convenienter iisdem memorans conscribit hoc modo.

Ex Josepi prima antiquorum historia de Nabukhodonosore.

„Jam vero ea nunc referam, ait, quae de nobis singulatim a Khaldaeis scripta atque enarrata sunt, in quibus multa est concordia cum aliis quoque libris nostris. Testis autem horum est Berosus, vir genere Khaldaeus, et inter omnes, qui in disciplinam et sapientiam3) incumbunt, illustris: quoniam et libros de Astronomia (astrorum cognitionis), et quidquid apud Khaldaeos sapientiae ars (peritia) narrabat, ipse in Graecorum linguam transtulit.

Idem igitur Berosus, presse sequutus antiquorum volumina de diluvio, et plena hominum facta corruptione (excidio), eadem ratione, qua Mosis historia, enarravit; et de arca cistae instar constructa, qua Nokhus4) generis nostri princeps servatus est, illaque in summitatem (caput) montium Armeniae delata constitit (consistit). Deinde singulos a Nocho recensens, et eorundem tempora adjiciens, ad Nabupalsarum usque Babelonis et Khaldaeorum regem pervenit: resque et praeclara ejus gesta narrans, deinde ait, ad quam rem et quo animo in terram Egiptiorum et nostram regionem miserit tilium suum Nabukodrosorum multis cum copiis, ac latissimis (late extensis) castris. Etenim nuntius ei perlatus est (perferebatur, erat, tiebat), quod incolae regionis illius ad defectionem animum inclinaverint, superveniens omnibus sibi (sc. eos) concilians dominatus est (dominabatur), et templum Hierosolymae incensum diruit (diruebat), totumque gentis nostrae populum evertens in terram Babeloniorum deportavit (deportabat). Contigit (contingebat, casus et eventus veniebant) urbi, ut desolaretur, (etj templo, ut destrueretur septuaginta annorum spatio (tempore), usque ad Cyrum primum Persarum regem. Dominatum esse (vero) Babelonium, dicit, regionibus (regioni, terrae) Egiptiorum, Syrorum, Phoenicum, et Arabum; et super omnes, qui ante eum Khaldaeis et Babeloniis imperarunt, viribus ac praeclaris gestis valde eminuisse.

Eadem accurate Berossi (verba) apponam (juxta ordinabo) hac ratione.

Nuntiatum est patri ejus Nabupalsaro, quod Satrapes praefectus summus, qui supra terram Egiptiorum et partes Syrorum ac Phoeniciae provincias constitutus erat (stabat), pharetram (i. e. arma) converterit, (et) ad defectionem deflexerit. Et quoniam ipse jam non aptus (par) erat ad (eum) puniendum (castigandum), congregavit tradidit(que) partem aliquam exercitus in manum filii sui Nabukodrosori, qui (tunc) jam ad annos pubertatis venerat, et adversus eum misit.

Profectus est Nabukodrosorus, et acie instructa cum rebelli congressus est (congrediebatur, bellum dabat), vicitque (vincebatque); et regionem denuo, ut antea jam ab initio erat, sub regnum suum subegit (subigebat). At sub idem tempus evenit (eveniebat), ut Nabupalsarus ejus pater aegrotaret in Babeloniorum urbe, vitamque finiret, postquam regnasset annis XXI."

„Nuntiabatur Nabukodrosoro post multum temporis de patris obitu; ordinabat (et) componebat res terrae Egiptiorum aliarumque regionum, atque captivos Judaeorum et Phoenicum ac Syrorum, et gentium Egiptiorum, nec uon reliquam praedam et suppellectilem apparatumque cum validissimo exercitu Babelonem deportarent, quibusdam ex amicis imperabat. Iter faciens (et) adveniens reperit (reperiebat) cuncta aKhaldaeis administrata (subjugata, gubernata), regnumque ipsi a quodam eorum (viro) nobili adservatum. Potitur (potiebatur) totius paterni imperii, captivos autem in Babeloniorum terrae locis optimis (maxime opportunis) collocari jussit. Et ipse de belli praeda et exuviis Beli templum aliaque omnia largiter (munificentia) ornavit (ornabat); atque in ipsam (principalem) urbem alias etiam aquas extrinsecus introduxit; munivitque (muniebatque) loca, ne in posterum possent obsessores fluvium contra (in) urbem convertere. Ternos quoque internae, ternosque externae urbi muros addidit (addebat); et dimidiam murorum partem e cocto latere et bitumine, dimidiam vero e solo latere construxit (construebat): et eximie urbem moenibus circumdedit (circumdabat), portasque heroico modo (divinas, magniticas) ornavit (ornabat). Aliamque regiam paternae regiae contiguam aedificans addidit (addebat), cujus mensuram et pulcritudinem, variique generis apparatum vix quisquam enarrare possit (poterit). Sed hoc tantum (dici potest), quod valde novum (artificiosum), admirabile, splendidum ac praecellens opus fuerit (erat), et intra dies quindecim omnino perfectum sit (perficiebatur). Et in regia turres lapideas (turrita monumenta lapidea) cum statuis exstruxit (exstruebat) excelsas, et frontes contignationum ad similitudinem montium componebat: plantavit insuper diversi (varii) generis arbores, et fecit adornavitque hortos pensiles nuncupatos, propter desiderium montuosorum ac perflabilium locorum, quo tenebatur uxor ipsius (uxoris suae) (quippe) quae in Medorum terra perflabili educata fuerat.

Omnia haec de modo dicto rege ita retulit, atque etiam multa in eodem tertio Khaldaico volumine; in quo reprehendit Graecorum scriptores, quod temere arbitrati sunt a Schamiram (Semiramide) Assyria Babelonem aedificatam, falsoque scripserunt miritica (opera) ab ea fuisse elaborata."

„Hanc autem Khaldaeorum historiam (hanc scriptionem, hoc scriptum) fide dignam habere oportet: atque non hoc (tantum) modo, sed et in Phoenicum regia convenienter verbis Berosi, scriptum est singulatim de rege Babeloniorum, quod Syriam, universam(que) Phoeniciam ille devicit. His adstipulatur (consentit) et Philostrati historia, ubi de Tyri obsidione meminit; et Megasthenes in quarto volumine rerum Indicarum (Indorum), in quo de praedicto Babeloniorum rege ostendere vult, quod fortitudine ac praeclaris factis Heraklem superaverit; adeo ut magnam Libyum (Libaeorum) et Zybaeorum1) partem, dicat, (eum) evertisse.

Atque de praedicto Hierosolymorum templo, quod (et) concrematum fuerit a Babeloniorum exercitu irruente (contra congregato), et coeptum rursus aedificari, cum Cyrus Asianorum regnum accepisset, hoc etiam e Berosi commentariis perspicue demonstrabitur. Sic enim in (libro) tertio ait."

„Nabukodrosorus posteaquam coepisset praedictum murum exstruere, morbo implicitus, e vita excessit (excedebat), cum regnasset annos XLIII. Regno vero dominatus est (dominabatur) ejusdem filius Evilumarudokhus2): et hic cum injustus (iniquus) et protervus in rebus regni inveniretur, structis a Neriglasaro genere suo, sororis viro (marito) insidiis mortuus est (moriebatur), quum annos II regnasset. Hujus autem post necem, Neriglasarus, qui ei insidias fecerat, imperium suscepit3) annos regnans IV. Dehinc (et) ejusdem filius Labesorakhus puerili aetate regno dominatus est menses IX, quod et mox propter multa pravae indolis specimina per insidias (deceptus) a suis amicis fustibus concisus mortuus est (moriebatur). Eo autem peremto, convenerunt (conveniebant) ejusdem insidiatores, et communiter regnum Nabonedo cuidam Babelonio dederunt (dabant), qui et ipse ex eadem subdola conspiratione (seditione, ad verbum, ex iisdem seditiosis insidiis) fuerat."

„Sub eo Babelonis moenia circa flumen e cocto latere et bitumiue constructa sunt, At, anno regni ejus XVII. Kyrus ex Perside cum magno profectus exercitu devicit omnia alia regna, (et) in Babelonem impetum fecit. Nuntiatum est Nabodeno1) de ejus invasione, (et) obviam venit (veniebat) cum exercitu bellum facturus; clade (tamen) in proelio accepto (cladi traditus), in fugam se conjecit (conjiciebat), et cum paucis in Borsipenorum urbe (eam) intrans se munivit (muniebat)."

„Kyrus (autem) Babelone capta, jussit (jubebat) exteriorem murum urbis funditus dirui; eo quod firma, expugnatuque difficilis urbs videbatur. Et ipse iter faciebat (et) contendebat Borsipum, Nabodenum2) obsessurus. Nabodenus autem cum non posset ferre obsidionem, sese ipsi antea dedidit (dedebat), Kyrus humanitatem (liberalitatem) praestans dedit ei Karmaniorum regionem domicilium; e Babelone abducens eo illum misit. Nabodus3) reliqua tempora in illa regione traducens de vita migravit (migrabat)."

„Haec omnia consentientem nostris libris veritatem referunt, quod (nimirum) Nabukhodonosorus anno regni sui decimo octavo templum nostrum diruit, et permansit (permanebat, stabat, erat) solo aequatum usque ad quinquaginta annos. Kyri autem regni anno secundo jacta sunt (jaciebantur) fundamenta templi, et sexto anno regni Darehi (Darii) absolutum est (absolvebatur)."

„His (iisdem) adjiciam etiam Phoenikum scriptores; non enim rejiciendi (invalidi) sunt ad demonstrandam magnam (multam) confirmationem. Est autem hujusmodi temporum calculus. Sub Ethobalo sacerdote Nabukhodonosorus Tyrum obsedit annos XIII. Post hunc regnavit Balla annos x. Post hunc Judices constituti sunt, judicaruntque: Ednibalus Basekhi (sc. filius) menses II, et Khelbes Abdaei menses x, Abalus summus sacerdos menses III, Sipunosthus4) et Gerastartas. Abdelima5), dum judicis fungebatur munere (in judicio, judicii munere erat), regnavit annos VI. Balatorus filius ejusdem regnavit unum annum. Quo mortuo miserunt (atque) Merbalum6) e Babelone vocarunt, regnavitque annos quatuor7). Eo etiam de functo vocarunt fratrem ejusdem Irolmum1); qui annos regnavit XX. Sub eo Kyrus Persis imperavit (s. apud Persas praevaluit, Persarum princeps fuit, factus est)."

„Quum vero ita se res habeat (ita sit), omne ergo tempus est annorum (fiunt anni) liv et tres menses, secundum eorum supputationem. Septimo siquidem anno regni Nabukhodonosori coepit (sc. idem) obsidere Tyrum: quarto autem anno Iromi2) Kyrus Persa imperium accepit. Et ita nostris libris consentanea de templo, tum Khaldaeorum, tum Tyriorum volumina proferunt (loquuntur)." Haec in hunc modum de istis Josepus.

Sed tamen posthac rursus Abidenus Khaldaeorum regni rationem Polyhistori similiter juxta positam comprehendit (in usum suum convertit). Verum Assyriorum reges seorsum ex ordine sic enumerat.

(ASSYRIORUM.)

Abideni de Regno Assyriorum.

„Hoc pacto Khaldaei suae regionis reges ab Aloro usque ad Alexandrum recensent; de Nino et Schamirama (Semiramide) nuila ipsis cura est." Haec cum dixisset, statim historiae exordium facit. „Fuit (Erat), inquit, Ninus, Arbeli (filius); (qui) Khaali3); (qui) Arbeli; (qui) Anebi; (qui Babii (s. Babi);) (qui) Beli regis Assyriorum."

Deinde singulos a Nino et Semiramide recenset, usque ad Sardanapallum, qui fuit omnium postremus: a quo usque ad primam Olompiadem efficiuntur anni lxvii. Abidenus (itaque) de regno Assyriorum singillatim ita scripsit. (At) non hic solum, sed etiam Kastor in primo Chronicorum brevi volumine (Epitome), ad hujus exempli formam usque ad singulas syllabas de Assyriorum regno enarrat.

Ex Castoris Brevi Volumine, de Regno Assyriorum.

„Belus, inquit, rex erat Assyriorum: et sub eo . Kiklopes Aramazdo (Jovi) adversus Titanos pugnanti, fulgura fulminaque ignea auxilio in praelio attulerunt (afferebant). Eo autem tempore Titanorum reges cognoscebantur; e quibus unus erat Ogigus rex." Paucis vero verbis adjectis dicit: „Gigantes in deos irruerunt et perempti sunt, auxilium diis ferentibus Herakle et Dionoso1), qui e Titanis erant."

„Belus, de quo antea diximus, vitam finivit, qui etiam deus habitus est. Post quem Ninus imperavit Assyriis annos lii. Hic uxorem duxit Schamiramam (Semiramidem). Post quem Schamirain (Semiramis) Assyriis imperavit, annos XLII. Deinde vero Zames, qui et Ninuas." Et tum singulos Assyriorum reges, qui post eos erant, in ordinem redigens2), usque ad Sardanapallum usque recenset, cunctos nominatim commemorando: quorum etiam nos utique nomina, regnorumque tempora paulo post adponemus.

Siquidem et ille in Canonibus3) suis hujusmodi verbis de iis scribit.

„Primo Assyriorum reges digessimus, initium a Belo facientes: quum vero ipsius regni annos certo non tradiderint, nomen (solummodo) commemoravimus: sed tamen chronographiae principium a Nino fecimus, et in alterum Ninum, qui regnum a Sardanapallo accepit, desivimus:

ut hoc pacto perspicuum fiat tam universum tempus, quam unius cujusque seorsim e regnantibus: hoc itaque modo reperitur tempus annorum M ducentorum et octoginta4)." Haec Kastor. Porro eadem, qui et bibliothecas collegit (colligebat) Diodorus Siculus (Sikelus), iisdem verbis refert (eodem modo et hic eadem verba scribit).

E Diodori voluminibus, de Assyriorum Regno.

„Primum (quidem) in Asianorum terra ex ipsa regione (indigenae) exstiterunt reges; quorum nec praeclarum aliquod factum (fortitudo), nec nomen memoratur. Primus historia ac memoria dignus Ninus rex Assyriorum inventus est (inveniebatur), qui quam magna et praeclara facinora perpetravit: de quo minute ac singillatim scribere curavimus." Ac tum post alia verba ait, quod „filium procreavit e Schamirama (Semiramide) Ninuam. Quum vero mortuus esset, uxorem dominam reliquit. Ninum in regia Schamiram (Semiramis) sepelivit." Ac rursus paucis verbis adjectis dicit de Schamirama (Semiramide): „Haec omnibus Asianis (universae Asiae), exceptis Indis, imperavit; atque eo, ut antea diximus, modo obiit, annos cum vixisset lxii regnassetque annos II supra quadraginta." Et singulatim recenset, quod „Post ejus obitum Ninuas Nini et Schamiramae (Semiramidis) filius imperium suscepit, ac in pace obtinuit (obtinebat); nec matris unquam animi ad bella laboresque proclivis aemulator fuit."

Atque iterum post alia verba subdit. „Similiter eidem, inquit, et alii (s. reliqui) reges a patre filius imperium accipiebant, regnaveruntque a progenie in progeniem usque ad Sardanapallum. Sub eo enim regnum Assyriorum ad Medos translatum est, quum plus quam mille trecentos annos perdurasset: prout Ktesies Knidius in secundo libro (volumine) dicit.

Nomina vero regum qui regnarunt, (et) multitudinem annorum describere non curant; eo quod nihil memoria dignum ab iis actum est; non nisi suppetiae, quae Trojanis ab Assyriis missae sunt, dignae fuerunt commemoratione, quarum Memnon Tithoni (filius) dux erat." „Tautano in Asianorum terra regnante, qui vicesimus sextus a Nino Schamiramae (Semiramidis) (viro) erat, Graecos dicunt cum Agamemnone2) exercitum movisse in Trojanorum terram, praelium facturos: quum Asianorum imperium plus quam mille annis Assyrii jam tenuissent (tenerent).

Priamus (autem) rex Trojanorum mole belli (bellis) gravatus ac pressus, Assyriorum regi sese subjiciebat (manus dabat) (et) legabat (viros), qui supplicarent, ut ipsi auxilium et opem mitteret. Atque hic decem millia militum ex Aethiopum terra, ac totidem Nusianos cum ducentis curribus ei dedit (dabat); ducemque misit (mittebat) Memnonem Tithoni (filium)." Post haec autem iterum adjungens dicit: „De Memnone talia quaedam praeclara gesta in regiis voluminibus enarrata fuisse Barbari tradunt."

„Sardanapallus tricesimus quintus erat a Nino, qui comparavit, obtinuit(que) principatum, (et) postremus exstitit Assyriorum rex; omnesque, qui ante eum erant, mollitie atque ignavia superavit." Et paulo post ait: „Adeo impudens erat, ut non ipse solus foeditate vitam (suam) corrumperet, sed universum quoque Assyriorum principatum everteret, quod diutius quam (omnia) quae memorantur, firmiter stabilitum erat3), Varbakes4) quidam genere Medus, virtute insignis, animique vigore praeclarus (optimus), dux erat Medorum; unus ex iis, qui quotannis in urbem Ninum ibant. In praefectura militiae et conversatione (sermone) amicus factus (redditus) est magistro militiae Babeloniorum, et ab eo rogatus principatum Assyriorum destruxit (destruebat)." Haec Diodorus in secundo bibliothecae volumine5).

Pariter (ad, secundum eadem) de Assyriorum imperio meminit etiam Kephalion, atque ita dicit:

Kephalionis 1) historiographi de regno Assyriorum.

„Incipio scribere a quibus et alii commemorarunt; atque primum Elanikus2) Lesbius, Ktesiesque Knidius, deinde Herodotus Alkarnasseus3). Primum Asiae imperarunt Assyrii, ex quibus erat Ninus Belius (Beli filius). Sub ejus regno res multa magnaque facinora gerebantur." Postea his adjiciens profert etiam ortum Schamiramae (Semiramidis), atque (narrat) de Zaraveschto (Zoroastro) Mago, de Bactrorum regis4) bello et clade a Schamirama (Semiramide) (accepta); necnon annos regni Nini lii annos (fuisse), atque de obitu ejus. Post quem cum regnasset Schamiram (Semiramis), murum Babelonis eduxit ad illam formam, qua a multis dictum est, Ktesia5) (IIImirum), et Zenone, Erodotoque (Herodotoque), nec non aliis eorum posteris (qui post eos). Deinde etiam expeditionem Schamiramae (Semiramidis) adversus Indorum terram, ejusque cladem et fugam enarrat; atque etiam quomodo ipsa filios suos interfecerit, ipsaque a Nino6) filio suo occisa fuerit, cum regnasset annos XLII. Post quam Ninuas imperium accepit (accipiebat), de quo dicit Kephalion, quod nihil memoratu dignum fecerit Ac deinde singulatim recenset caeteros (sc. reges) quoque, quod nempe filius a patre imperium accipiens, ad numorum mille annorum dominati sint; nemo autem ex iis minus quam annos viginti (imperium) tenuit. Siquidem mores eorum a bellis ac laboribus (s. periculis) abhorrentes, atque effeminati, in firma custodia (cautione) eos servabant: namque intus consedebant, et nulla iis (s. eorum) erat occupatio (nullum opus), et nemo eos videbat, nisi concubinae1), ac viri effeminati. At, si quis hos reges cognoscere (regum peritus fieri) velit, Ktesies minute nominatim (nomine) eos viginti tres, III fallor (mihi videtur), reges dinumerat. Quod vero mihi gaudium vel laetitiam afferat, nomina barbare sonantia (barbarorum vocum s. barbarorum sonorum aut idiomatum), sine ulla virtute ac fortitudine proferre, tyrannorum (inquam) ignavorum, mollium, agrestiumque?"

Et rursum iisdem addens ait, quod „dum sexcenti et quadraginta circiter anni effluxerant (erant), Belimus Assyriis imperavit: atque (mox) pervenit (perveniebat) Perseus Danais (filius) in regionem eorum, naves centum adducens: in fugam autem revertit (revertebat) Perseus a Dioniso (sc. Baccho) filio Semeles." Deinde transgressus ad Dionisi superationem (cladem) Persei (sc. cladis) similem (juxta Perseum)2), iisdem adjiciens dicit: „In postrema (hac) stirpe sub Panini Assyriorum regno, Argonautarum classis navalis navigavit in Phasin3) fluvium, atque ad Mentem4) Kolkhidem. Herakles autem a navi aberravit (aberrabat) ob cupidinem desideriumque Hylae, et, quomodo dicunt, versus Gamir5) (i. e. Cappadociam) oberrans (oberravit) petiit." Et rursum dicit: „Si quis dinumeret (numerat) a Schamirama (Semiramide) ad Mitraeum usque regem, M annos transiisse inveniet (invenit)6).

Media7) autem Kolkhica quaedam mulier vates ab Ekio8) rege abiit, cujus filius Medus erat, unde Medi, scilicet Mari1); regioque Media appellata est, quae est Marastan. Jam vero cruciatus (s. crucians)2), inquit, excipiebat Mitraei imperium Teutamus; vivebat et ipse secundum mores ac leges Assyriorum, atque per eum ne ullum quidem novum facinus fiebat.

„Agamemnon et Menelaeus (s. Meneleus) Mikenaei expeditionem faciebant cum Argivis adversus Ilion urbem sub (in) praefectura militum Priami Phrygii.

Exercitus Ionum (Graecorum) ait (scribens ad Teutamum) venerunt adversum me in terram tuam: et bello congressi sumus (cum iis), modo vicimus (vincimus), modo victi sumus (vincimur). Jam vero nunc ecce filius quoque meus Ektor mortuus est, et ex aliorum (s. aliis) liberis multi, fortesque. Mittas (mitte) ergo nobis copias qui veniant in auxilium, et ducem aliquem fortem." Postea singillatim refert, quomodo Teutamus auxilii suppetias ei miserit (mittit, mittat), ducemque exercitus Memnonem Tithoni filium; quem Thetalii insidiis factis occiderunt. Deinde singulatim dicit. „Millesimo decimo tertio anno rex Assyriorum fit Sardanapallus." Postea vero ejusdem casum describit (designat). „Postque mortem (inquit) Sardanapalli, Warbakes Medus, imperio Assyriorum everso, ad Medos imperium transtulit." Omnia haec Kephalion.

Verum qui in voluminibus occurrunt (stant, sunt) reges Assyriorum, juxta probatissima (certa, vera) volumina, hi sunt:

Assyriorum Reges.

I.            Ninus, quem primum omnibus Asianis, exceptis Indis, imperasse dicunt, annis lii. Sub quo reperitur, fuisse Abrahamum Ebraeorum nationis patriarcham.

ii.           Schamiram (Semiramis).         annis XLII.

III.          Zames, qui Ninuas.                 ann. xxxviii.

IV.          Arius.                                      ann.          xxx.

V.           Aralius, qui Amyrus.              ann.            XL.

VI.          Xerxes, qui et Balaeus.         ann.          xxx.

VII.         Amramithes.                            ann. xxxvm.

VIII. Belokhus.                                 ann. xxxv.

IX.          Balaeas.                             ann.          xii3).

X.           Aladas.                                    ann. xxxn.

XI.          Mamithus.                               ann.          xxx.

xii. Makhkhalaeus.                         ann.          xxx.

XIII. Spherus.                                  ann. xxii 1).

XIV. Mamilus.                                 ann.          xxx.

XV.         Sparethus.                               ann.             XL.

XVI. Askatades2).                            ann.             XL.

Sub hoc fuit Moses Judaeorum legislator. 

XVII. Amintas.                                 ann.           xlv.

xviii. Belokhus.                                ann.           xlv.

(lege xxv.)3) Hujus filia Tratres, quae Akhurardistsmin4) appellata est, regnavit annos 

XVII. Dionesius et Perseus his temporibus erant. XIX. Balatores.                                ann.          xxx.

XX. Lamprides.                              ann. xxxii.

xxi. Sosmares.                                ann.            VIII.

xxii. Larapares.                               ann.          xxx.

xxiii. Pannias.                                ann.          XLII.

Sub hoc Argivorum 6) classis navium et He

rakles cognoscebantur (cognoscebatur). xxiv. Sosarmus.                               ann.           XIX.

xxv. Mithraeus.                               ann. XXVII.

XXVI. Teutamus.                               ann. xxxii.

Sub quo Ilion captum est.

xxvii. Teutaeus.                                 ann. XL.

xxviii. Thineus7).                               ann. xxx.

xxix Derusus (Dercylus)8).              ann. XL.

xxx. Eupalmes0).                             ann. xxxviii. Sub hoc exstitit10) Ebraeorum rex insignis; cujus filius Solomon   templum Jerusalemi aedificavit.

xxxi. Laosthenes.                             ann. xlv.

xxxii. Peritiades.                               ann. xxx.

xxxiii. Ophrataeus.                             ann. xxi.

xxxiv Ophatanes 11).                           ann. I.

xxxv. Akrazanes.                           ann.          XLII.

xxxvi. Sardanapalles2).                    ann.           XX.

Sub hoc Lakoriges2) (Lycurgus) Lakedmoniis leges ferebat. Usque ad hos reges Assyriorum regnaverunt, apud Athenienses regnante Thespio Ariphronis filio.

Simul universae Assyridrum dynastiae juxta certos scriptores anni mccxl (sc. fuerunt), juxta alios autem anni mccc. Thonnus Konkolerus, qui graece (ionice) Sardanapalles3) vocatur, a Warbake et Belesio de victus, seipsum igni tradidit: a quo ad primam olompiadem (sunt) anni XL. Sardanapalli4) et Assyriorum imperium Warbakes tollens, Belesim5) principem constituit Babeloniorum; ipseque Assyriorum imperium ad Medos transtulit: quod tantum temporis extensum est.

MEDORUM.

Medorum Reges.

I.

Warbakes6).

ann.

XXVIII.

II.

Maudakes.

ann.

XX.

III.

Sosarmus.

ann.

XXX.

IV.

Artikas7).

ann.

XXX.

V.

Deioes8).

ann.

LIV.

VI.

Phraortes.

ann.

XXIV.

VII.

Kiaxares9).

ann.

XXXII.

VIII.

Ashdahak10).

ann.

XXXVIII.

Sub hoc Kyrus Persis imperavit; Ashdahakum dejiciens, Medorum imperium sustulit (tollebat), quod (hucusque) duraverat annis ccxcvm. Alii vero alios reges Medorum litteris mandant11).

LIDORUM.

Lidorum reges. 

I. Ardius Aliatae12) (filius).           ann. xxxvi.

II. Aliates.                                    ann.           XIV.

III. Meles1).                                       ann.             xii.

IV. Kandaules.                                   ann.           XVII.

V. Giges.                                          ann.         xxxv.

VI. Argis2).                                       ann.       XXXVII.

VII. Sardiartes3).                                ann.                V.

VIII. Odiartes4).                                   ann.          xlix.

IX. Krisus5).                                      ann.              XV.

Krisum Kyrus perimens, Lidorum   imperium sustulit.

PERSARUM.

Persarum reges. 

i. Kyrus.                                         ann.          xxxi.

ii. Kambyses.                                   ann.             VIII.

III. Zmerdis magus.                          mens.            VII.

IV. Dareh Weschtaspis6) (filius) ann. xxxvi. Sub hoc templum Jerusalemi instaurabatur, post quam primum combustum erat a Babeloniis7). 

V. Xerxes Darehi (filius)                 ann.             XX.

VI. Artasches8), qui Longimanus vocatus est.                             ann.             XLI.

Sub hoc Ezr et Neemia9) Ebraeorum duces cognoscebantur 10). 

VII. Dareh11).                                     ann.              VII.

VIII. Artaschesu).                                ann.              XL.

IX. Okhus.                                         ann.          XXVI.

x. Arses12).                                      ann.               IV.

XI. Dareh11).                                     ann.               VI.

Hunc Alexandrus Philipi (filius) occidit, simulque Persarum et Assyriorum imperio dominatus est annis xii. Post quem Makedonii erant (reges) annis ccxcv usque ad obitum Kleopatrae cujusdam mulieris, quae regnavit circa centesimam octogesimam septimam olompiadem. Sub qua Augostus13) Romanis imperavit; qui Sebastus appellatus est, id est (et transfertur) Colendus; (qui tunc, sc. anno quo Cleopatra mortua est) decimum quintum annum Romanorum imperii agebat: a quo usque ad CCII. olompiadem, in quam (secundum quam) Tiberii Caesaris quintus decimus annus incidit, comprehenduntur anni LII. Unde (i. e. a quo tempore) usque ad Kostandiani Vicennalia fiunt anni CCC. Atque haec hactenus. Dehinc vero ad Ebraeorura etiam chronologiam transgrediamur (transgrediemur).

EBRAEORUM.

Quomodo ab Ebraeis sit tradita chronologia.

Ebraeorum (sc. chronologiam) apposuimus ex Mose, et (ex iis), qui post eum inter Hebraeos feruntur, libris; atque ex Phlavii Josepi judaica antiquorum historia: nec non ex Aphrikani chronicis libris.

Quomodo Ebraei tempora describunt ').

Khaldaeorum et Assyriorum, Medorum ac Persarum, temporum simul et regum descriptio (historia), eadem est, quam primo capite diximus. Quod autem jam inde ab initio Khaldaea erat natio (gens) Ebraeorum, id quoque clare demonstratum est. Khaldaeum enim fuisse Abrahamum, ejusdemque majores Khaldaeorum regionem incoluisse, testimoniis confirmatum est; prout et Moses litteris commendans enarrat. „Et sumsit, inquit, Thara Abrahamum filium suum, et Lotum filium Arrani, nepotem suum, et Sarram nurum suam, uxorem Abrahami filii sui, et eduxit eos e terra Khaldaeorum."

Porro valde conveniens est juxta Khaldaeorum descriptionem, Ebraeorum quoque majorum historiam proxime digerere. Verum de diluvio (diluvii) narrationes, quae ab iis (sc. Hebraeis) memoriae produntur, perquam a Graecis (ionicis) fabulis distant, quas de diluvio sub Deukalione (facto) proferunt; atque plurimum antecedunt Ogigis tempora, et pariter magnum diluvium, quod ab Ionibus (Graecis) sub Ogige commemoratur: omnino (inquam) diluvium ab Ebraeis enarratum, ab illis temporibus distans mille ducentis ferme annis prius quam Ogigis tempora, quae ante diluvium sub Deukalione (factum) CCL 2) annis antecedunt (antecedentia accidunt).

Verum enim vero cum Assyriorum commentariis, et cum tota historia, quae ibi de diluvio tradita est, non modicam affinitatem Ebraeorum scripta habent edocentia, ante diluvium, successiones generationum ex ordine (unam post alteram) ad decimum usqne numerum extensas venisse s. durasse.

Atqui post diluvium a tribus viris per universum orbem terrarum genus hominum propagatum (disseminatum) est. Siquidem ab Jabetho totam Europam, atque ab Ammano monte usque ad occidentalem oceanum (okianum) gentium habitationem (exstitisse) dicunt, et a Chamo, Egiptum, Libaeorumque (Libyum) regionem, nec non ultra omnes ex occidentalibus partibus, a Semo vero, qui major natu frater erat, Assyrios, omnesque partes orientis.

At Babelonis primam aedificationem Nebrotho1) adscribunt Ebraeorum scripturae. Hoc modo, talibus (secundum idem, ejusdem modi) verbis referunt; quod „Khusch2) genuit Nebrothum". Khusch est Ethiops (Ethyopius), a quo Nebrothum natum arbitrantur3); de quo ait quidem Scriptura, quod „Hic coepit fieri gigas super terram. Hic erat gigas venator coram Deo; ob hoc dicunt: quod, sicut Nebroth gigas coram Deo. Et factum est initium regni ejus Babelon, et Ored, et Akhad, et Khalane in terra Senaar. E terra illa exiit Asur4), et aedificavit Ninuem5)." Ninuem Ninum esse ajunt, quae Assyriorum prima urbs regia erat, quam aedificavit Assur. Erat autem (is) e filiis Semi, quem omnes orientis partes comprehendisse (habuisse) diximus.

Dicunt quoque, filios Semi fuisse Elam, et Asur, et Arphaxad6), et Aram, et Lud. Sed ab Elamo originem duxerunt (fiebant) Elamitae (Elamaei), prima gens Persarum; a quibus Elamajis quoque urbs condita fuit (condebatur). Ab Asuro autem Assyrii: aedificavit (aedificabat) (vero) Asur Ninum urbem, quae vocata est Ninue. Et ab Arphaxado, Arphaxadaei (Arphaxaei); qui etiam Khaldaei vocabantur. Ab Aramo autem Aramaei; qui Syri7) quoque appellabantur: Et a Ludo, Lidaei (Lydi). Arphaxadi vero filius erat Sala; et ab eo Eber; a quo Ebraeorum nomen et natio propagata est (propagabatur, disserainabatur). Ab Ebero autem sextus successor erat Abraham, Judaeorum nationis patriarcha, decima(que) generatio post diluvium. Tantum sufficiat: siquidem breviter (pauca e multis) demonstratum est, communem (mixtam) esse Ebraeorum cum Khaldaeis et Assyriis propinquitatem (cognationem); quapropter satis congruum est statim juxta eosdem Ebraeorum chronologiae (chronographiae) exordium ducere.

Jam vero initium hujus chronologiae (chronographiae) illud primum narrat, quod ad nostram originem declarandam pertinet (s. spectat), de deflexione ab optimo statu (s. a statu innocentiae)2), (et) primam contexens (contexit) historiam de hominum generationibus (generibus); quorum primum patriarcham Adamum praedicat, qui universo hominum generi homonymus erat. Adam enim Ebraeorum lingua universim cunctos homines significat. Quorum (sc. primorum parentum) vitae tempus, postquam ejecti e Paradiso (ex horto) essent, Divinus Spiritus per Mosen enarrat; atque ex ordine conjunctim (conjungens) addit posterorum, ejusdem successorum, numerum (recensum); ac secundum singulorum aetates tempora, ut inde nobis quoque Ebraeorum chronologiam (chronographiam) connectere, in seriemque reducere liceat. Etenim habitationis in Dei nominato Paradiso (horto), tempora designare nemo ullo modo poterit. Videtur mihi, quod et mirabilis Moses Divino Spiritu melius (de meliori) quoddam habitaculum, quam nostrae terrae, felicissimae, beatissimas (de beatissimis) vitae Deo dilectae (s. Dei amantis, piae) mansiones innuat: namque Paradisum nuncupat primam generis humani (hominum) habitationem; erat enim in Paradiso Adam, in dulciore ac felicitatis (beatitudinis) pleniore vita quam hominum (sc. est): quo (sc. nomine s. qua re) omnino quidem de omnium generum hominibus edocendi (notificandi, manifestandi) signum est3).

Sed de illa habitatione praesens nostra chronographia narrare sermonem non suscipiat; neque ex quo coelorum et terrae, et (rerum) omnium creatio facta (stabilita) est, id quod nonnulli putarunt (s. sibi faciendum aut me facturum), sed ex quo mortale, quemadmodum nos sumus (secundum nos) hoc genus constitutum est, et ex quo talis viae (sc. mortalis vitae) ingressus a primo parente nobis fieri (esse) coepit (de nobis initium cepit fieri). Hic erat, qui e Paradiso cecidit, et a suavissima beatissimaque vita proscriptus reperiebatur, vocatusque est nomine Adam: cujus fatalis mortalisque vitae annorum numerum ex Ebraeorum libris collectum deinde sequentibus immiscebo, unde quoque Ebraeorum chronologia (chronographia) initium facit: a quo nirairum et mosaicus liber hanc (loquendi) rationem usurpans enarrat.

„Et emisit (ejecit), inquit, eum", scilicet (manifestum est) primum hominem, „Dominus Deus e Paradiso (horto) voluptatis, ut excoleret (colere) terram, unde sumptus erat (est). Et ejecit Adamum, et habitare fecit e regione Paradisi (horti) voluptatis." Quibus addens dicit: „Cognovit (Intravit) Adamus Evam uxorem suam; (quae) concepit, et peperit Kainum." Hinc (ergo) deinceps nostra praesens chronologia (chronographia) initium ducat: primam vero, aliquam (quaecunque ea fuerit) historiam, quasi ineffabilem a sequentibus temporibus (a conjungendo sequentibus temporibus) disjunctam relinquet (relinquat).

Nam et inter Ebraeos multa dissensio habetur quoad (secundum) eadem tempora ab iisdem (tradita); melius itaque est (praestabit) varietates verborum penes eos (virorum ex iis) (occurrentem), cognoscere, ut ex omnium comparatione ad invicem (inter se) perpensa, verum inveniatur (vera inventio obtineatur). Jam vero quinque libri mosaici de mundi fabricatione narrant, et de vita quae fuit ante diluvium, nec non antiquorum historiam post diluvium, atque de ebraicis (familiarum) successionibus, et de Mosis excessu e vita. Aliter Judaeorum posteri habent Legis Scripturam, aliter autem Schamertanorum (Samaritanorum, sc. posteri), qui (proselyti) advenae erant Judaeorum.

Immo et litterarum notae quoque ebraicae (Ebraeorum) aliae apud Judaeos reperiuntur, et aliae apud Schamertanos (Samaritanos), quas veras et primas habendas esse (habere), nec Judaeorunj successores (haeredes) negabunt (negent). Nulla igitur erat inter eos dissensio (formae diversitas) usque ad characterum mutationem. Quin etiam in chronologia (chronographia) inter utramque partem magna reperitur dissensio; quam statim nunc juxta posita comparatio manifeste (manifestans) indicabit (indicet).

Sed tantum graecae versionis editio (traditio, recensio) ab judaica in nonnullis quam maxime differt, at a Schamertanorum (Samaritanorum) hebraica non multum; sed usque ad diluvium non congruit, exinde tamen usque ad Abrahami aetatem, consentaneam tenet traditionem.

Quae apud nos habetur (est), lectio (s. textus), septuaginta virorum Hebraeorum versio ex sermone eorum regionis in Graecam linguam translata (sc. est); quam sub Philadelpho Ptlomaeo iisdem verbis et eodem sensu traditam in Alexandrinorum urbe, in bibliotheca tabulariorum (archivorum) repositam studiose (ac) sedulo (studio, sedulitate) conservabant. Nunc vero uniuscujusque Scripturae formulam (descriptionem, notationem) singulatim ex ordine proponam, ut facile intelligi possit cujuslibet praedictae historiae dissimilitudo.

Videamus (videbimus) itaque primum, cujusmodi septuaginta (sc. virorum) interpretatio ab Adamo usque ad Abrahami ortum habeat chronographiam.

TW=N SEPTUAGINTA.

I. Primus homo Adam cum esset annorum ccxxx gignit Sethum, vixitque sub eo (cum eo, ad huc) annis dcc usque ad annum cxxxv Malalaelis. 

II. Seth annos natus ccv gignit Enosum: et superstes fuit (cum eo, adhuc vixit) dccvii annis usque ad annum XX. Enokhi. 

III. Enos annorum cxc generat Kainanum: et post ea vixit annis dccxv usque ad liii. annum Mathusalae. 

IV. Kainan annos clxx natus generat Malalaelem: et vixit adhuc annis dccxl usque ad annum lxxxi. Lamekhi. 

V. Malalael annorum clxv generat Jaredum: tum vixit adhuc annos dccxxx usque ad xlviii. annum Noachi (Noi). 

VI. Jared annos natus clxii generat Enokhum: posteaque vixit annos dccc usque ad annum cclxxx. Noachi (Noi). 

VII. Enokh annorum clxv generat Mathusalam: et superstes fuit annis cc (post quos) translatus est anno tricesimo tertio Lamekhi. 

VIII. Mathusala annos natus clxv (lege clxvii.) generat Lamekhum: et vixit adhuc annos dcccii. Ultra hunc progredi diluvium annis xxii (sc. dicunt lxx)2), quod ipsius vitae numerum de clarat. Ut in aliis autem exstat exemplaribus, vixit sub eo (s. cum eo, adhuc) annis dcclxxxii et illico tempore diluvii obiit.

IX. Lamekh cum esset clxxxviii annorum, generat Noachum (Noem): vixitque adhuc annis dxxxv. Ante patrem suum Mathusalam moriebatur Lamekh: vixitque usque ad annum Noachi (Nois) DXXXV. 

X. Noi annos natus d. generat Semum, Khamum, et Jabethum: et ad diluvium usque vixit adhuc annos C. Anno dc. Noachi (Nois) venit (accidit) diluvium. Post diluvium autem vixit Noachus (Noi) (adhuc) cum (sub) filiis suis annos cccl. usque ad lxxx. (supple, III.) annum Eberi.

Simul omnes anni mmccxlii. Haec (Hoc) secundum septuaginta (sc. virorum) versionem.

Juxta vero (exemplar) Judaeorum ebraicum, ita.

JUDAEORUM.

I. Adam cum esset annorum cxxx generat Sethum: et vixit adhuc (cum s. sub eo) unnos dccc. usque ad lvi. annum Lamekhi. 

II. Seth annos natus cv. gignit Enosum: et vixit adhuc annos dcccvii. usque ad clxviii. annum Lamekhi. 

III. Enos annorum xc. gignit Kajinanum: vixitque adhuc annos dcccxv. usque ad lxxxiv. annum Noachi (Nois). 

IV. Kajinan cum esset annorum lxx. gignit Malalajelem: et superstes fuit annos dcccxl. usque ad CLXXIX. annum Noachi (Nois). 

V. Malalajel annos natus lxv. generat Jaredum: et vixit adhuc annos dcccxxx. usque ad ccxxxiv. annum Noachi (Nois). 

VI. Jared cum esset annorum lxii. (lege clxii.) gignit Enokhum: vixitque adhuc annos dccc. usque ad annum lxvi.2) (lege ccclxvi.) Noachi (Nois). 

VII. Enokh natus annos lxv. generat Mathusalam: et superstes fuit annos ccc translatus (que) est anno cxiii. Lamekhi. 

VIII. Mathusala annorum clxxxvii. gignit Lamekhum: vixitque annos amplius dcclxxxii. porro usque ad diluvium3). 

IX. Lamekh cum esset annorum clxxxii. gignit Noachum (Noem): et superstes fuit annos dxcv. Hic anno V. ante diluvium moritur.

X. Noachus (Noi) annos natus d. generat Semum, Khamum, et Jabethum: et vixit adhuc annos C. usque ad diluvium. Anno dc. Noachi (Nois) factum est diluvium: vixitque Noachus (Noi) adhuc annos cccl. post diluvium, usque acl lviii. annum Abrahami. Simul omnes anni mdclvi.

Dissentit (ambiguum est) a Septuaginta (sc. virorum) versione annis dlxxxvi. His caeterorum (aliorum), ab Adamo ad Noachi (Nois) usque tempora, ante uniuscujusque liberorum procreationem discordant (discernuntur) a Septuaginta (virorum) versione: cum eadem autem conveniunt tempora Jaredi, Mathusalae, et Lamekhi. Ex eorum vero consensione datur (prope est, pronum est) et nobis conjicere (mente agitare), quod etiam ea, quae praecedunt ista (illis priora), melius habeat lectio nostra: nam e multo s. longo tempore Jaredianorum (i. e. Jaredi cum prole sua), manifestum utique est, praecedentium (primorum) quoque (tempora) concurrere debere cum Septuaginta (virorum) traditione. Etenim si in junioribus posterioribusque additamenta centum annorum (centenariorum temporum reperiuntur secundum ebraicam scripturam cum versione Septuaginta (virorum) convenientia, quanto magis congruum esset (erat), ut antiquiores quam illi, eorundemque majores, ipsorum posteris magis longaevos fieri? Ecce videmus in summa vitae uniuscujusque hominis, diversum esse tempus ante1) prolis generationem, diversumque post prolis generationem: etenim post liberorum generationem, juxta Septuaginta (virorum) computationem idem integer numerus etiam in Ebraeorum lectione reperitur, et solummodo ante filiorum procreationem in Judaeorum exemplaribus anni contrahuntur. Vereor ne forte (Suspicor, quod) Judaeorum hoc fuerit (fiebat, erat) facinus, audenter (audentes, audere) breviare atque recidere tempora ante liberorum procreationem, ob desiderium citioris matrimonii, filiorumque procreationis. Si enim antiqui illi et longaevi, multorumque temporum viri tam cito ad connubium et filiorum procreationem venerint, ut ipsorum lectio declarat, quisnam eorum nuptias maturandi morem imitans aemulus non esset (fieret)?

Juxta (exemplar) ebraicum, Schamertanorum (a Schamertanis, Samaritanis sc. originem ducens).

SCHAMERTANORUM (SAMARITANORUM).

I. Adam cum esset annorum cxxx. gignit Sethum: vixitque postea annos dccc. usque ad ccxxm. annum Noachi (Nois).

II. Seth annos natus CV. generat Enosum: et vixit adhuc annos dcccvii. usque ad cccxxxv. annum Noachi (Nois). 

III. Enos annorum xc. gignit Kajinanum: vixitque postea anuos dcccxv. usque ad ccccxxxiii. annum Noachi (Nois). 

IV. Kajinan annorum lxx. generat Malalajelem: tum vixit adhuc annis dcccxl. usque ad dxxviii annum Noachi (Nois). 

V. Malalajel annos natus lxv. generat Jaredum: vixit que adhuc annos dcccxxx. usque ad dlxxxiii. annum Noachi (Nois). 

VI. Jared cum esset annorum lxii. gignit Enokhum: et vixit postea annos dcclxxxv. porro usque ad diluvium2). 

VII. Enokh annos uatus lxv. gignit Mathusalam: fuit que superstes annos ccc translatus (est) anno clxxx. Noachi (Nois). 

VIII. Mathusala annum agens lxvii. gignit Lamekhum: vixitque adhuc annos dciii. porro usque acl ipsum diluvium3). 

IX. Lamekh cum esset annorum liii. generat Noachum (Noem): superstesque fuit annos dc. porro usque ad diluvium4). 

X. Noach.(Noi) annos natus d. gignit Semum: et vixit adhuc annos C. usque ad diluvium. Anno vitae Noachi (Nois) dc. fuit diluvium: vixit autem Noach (Noi) post diluvium adhuc annos cccl. usque ad lxxx. (supple III.) annum Eberi. Simul omnes anni mcccvii. Dissentit (Ambiguum est) ab judaico Ebraeorum annis cccxlix. A septuaginta vero (virorum) versione annis dccccxxxv. Et haec (hoc) ante diluvium.

Accedamus (veniemus) autem (nunc) etiam ad ea tempora, quae post illa tempora sunt (sint). Primum (Antea) vero illud observantes (notantes), in mente retineamus (retinebimus), quomodo juxta (concorditer) Ebraeorum relationem de diluvio etiam Khaldaeorum volumina commemorant, atque de arca, quae a Noacho (Noe) constructa est. Quum vero semel historiam a Khaldaeis memoratam per ordinem disposuerim (posui, disposui), supervacaneum puto eadem verba denuo repetere.

Quod autem diluvium supra montes omnes altissimos elevatum fuerit1), nobis utique, qui haec scribimus, veritas aliqua oculis conspicua fide digna facta est, quum quidam pisces diebus nostris supra in summis montis Libani (Libanani) verticibus reperti fuerint2). Cum enim exinde e summis vallibus (cavis) montium (illorum) quidam caederent lapides ad opus aedificiorum, marinorum piscium varia genera invenerunt in concavitatibus (cavernis) montium conglutinata, quasi sale condita siccatave3), et usque ad hunc diem servata; adeo ut nobis quoque oculis nostris videre contigerit, ad testimonium antiquae historiae confirmandum. Haec autem utcumque cuilibet audire lubeat, itidem et recipiat (recipit). Nos vero ad sequentia progrediamur (progrediemur).

Post diluvium, juxta septuaginta (virorum) versionem. Anno secundo.

Tw=n SEPTUAGINTA..

I. Sem filius Noachi (Nois) generat Arphakhsadum (Arphaxadum): vixitque adhuc annos d. usque ad annum Phaleki CI.

II. Arphaxad annos natus cxxxv. gignit Salam: et vixit adhuc annos cccciii. usque ad annum Rragavi IX.

III. Sala cum esset annorum cxxx. generat Eberum: vixitque postea annos ccccvi. usque ad annum Serukhi VII.

IV. Eber annum agens cxxxiv. gignit Phalekum: ac deinde vixit annos ccccxxx. et tres, usque ad xxxviii. annum Nakhori.

V. Phalek annos natus cxxx. generat Rragavum: et superstes fuit annos ccix. usque ad septuagesimum quintum annum Serukhi.

Hujus diebus5) divisa est terra: ideoque Ebraeorum lingua Phalekum divisionem significat (designat). Atque hic ante patrem suum mortuus est. Hujus aetate (Sub eo) turris exstructio parata est: Et ex una dialecto in multas linguas (loquelas) dividebantur, ac secundum unamquamque nationem diversi generis linguae distribuebantur. Id memoriae produnt Divinae Scripturae, et idem testantes extraneorum quoque volumina tradunt. Scribit (enim) hoc Polyhistor Alexandrus in Khaldaeorum volumine; et eodem modo etiam Abidenus: quorum dicta jam antea in Khaldaeorum historia litteris mandavi. Post Phalekum autem

VI. Rragau, quum annorum esset cxxxv., gignit Serukhum: et vixit adhuc annos ccvn. usque ad annum Nakhori lxx. (vel potius lxxvii)1).

VII. Serukh annorum cxxx. generat Nakhorum: vixit autem postea annos cc. usque ad annum Abrahami li.

VIII. Nakhor annos natus lxxix. generat Tharam: et vixit adhuc annos cxix. usque ad annum Abrahami xlix.

IX. Thara annorum lxx. gignit Abrahamum: et postea vixit annos cxxxv. usque ad xxxv. annum Isahaki.

X. Abrahami annus primus. Hic erat gentis Judaeorum primus Patriarcha. Hujus aetate (Sub eo) Asyriae et omnibus Asianis imperavit (regnavit) Ninus et Semiramis (Schamiram).

Simul a diluvio ad primum annum Abrahami sunt (fiunt) anni dccccxlii. Jam erant etiam ab Adamo usque ad diluvium anni mmccxlii. Simul omnes itaque sunt (fiunt) mmmclxxxiv (anni).

Juxta vero (exemplar) Ebraeorum judaicum, Anno secundo post diluvium.

JUDAEORUM.

I. Sem Noachi (Nois) filius generat Arphaxadum: vixitque adhuc annos d. usque ad I. annum Jakobi. 

II. Arphaxad annos natus xxxv. generat Salam: et vixit adhuc annos ccccui. usque ad xlviii. an num Sahaki. 

III. Sala cum esset annorum triginta, generat Eberum: vixitque postea annos cccciii. usque ad XVIII. annum Jakobi. 

IV. Eber natus annos xxxiv. gignit Phalekum: et vixit adhuc annos ccccxxx. usque ad lxxix. annum Jakobi. 

V. Phalek annos natus xxx. gignit Hrragavum: et vixit adhuc annos ccix. usque ad xlviii. annum Abrahami. 

VI. Rragau annos natus xxxii. gignit Serukhum: vixitque postea annos ccvn. usque ad lxxviii. annum Abrahami.

VII. Serukh annorum cum esset xxx. generat Nakhorum: et vixit adhuc annos cc. usque ad i. annum Sahaki.

VIII. Nakhor natus annos xxix. gignit Tharara: et superstes fuit annos cxix. usque ad xlix. Abrahami annum.

IX. Thara annorum quum esset lxx. generat Abraamum, et supervixit annos cv. (lege cxxxv. )l) usque ad xxxv. annum Sahaki.

X. Abrahami annus primus.

Simul a diluvio ad primum annum Abrahami anni ccxcn. In universum autem ab Adamo anni mdccccxlviii. Dissentit (Ambiguum est) a lxx. (virorum) versione annis mccxxxv.

Juxta autem ebraicum Schamertarum (Samaritarum) (codicem), Anno secundo post diluvium2).

SCHAMERTARUM (SAMARITARUM).

I. Sem filius Noachi (Nois) generat Arphaxadum: vixitque postea annos d. usque ad ci. annum Phaleki. 

II. Arphaxad natus annos cxxxv. gignit Salam: vixitque adhuc annos lxxx.3) (lege cccm.) usque ad XXXIX. annum Phaleki. 

III. Sala annorum quum esset cxxx. gignit Eberum: vixitque adhuc annos lxxx.1) (lege ccciii.) usque ad XXXIX. annum Rragavi. 

IV. Eber annorum quum esset cxxxiv. gignit Phalekum: et superstes fuit annos cc.5) (supple lxx.) usque ad cxl. annum Rragavi. 

V. Phalek annos natus cxxx. generat Rragavum: vixitque postea annos cix. usque ad cix. annum Rragavi. 

VI. Rragau annorum quum esset cxxxu. gignit Serukhum: vixitque adhuc annos ccvn. usque ad lxxvii. annum Nakhauri. 

VII. Serukh annorum quum esset cxxx. genuit Nakhorum: et superstes fuit annos C. usque ad xxi. annum Abrahae (rectius, Tharae). 

VIII. Nakhor annum agens lxxix. generat Tharam: et vixit postea annos lxix. usque ad lxix. annum Tharae. 

IX. Thara quum esset annorum lxx. gignit Abrahamum: vixitque adhuc annos lxxv. usque ad lxxv. annum Abrahami.

X. Abrahami annus primus.

Simul a diluvio ad primum annum Abrahami anni dccccxlii. quot (anni nimirum) erant in Septuaginta virorum versione.

Congruit itaque cum nostra lectione, quae apud Schamertas (Samaritas) habetur hebraica Scriptura secundum primas annorum traditiones ante generationem filiorum1); discordat autem respectu Ebraici Judaeorum (exemplaris) annis dcl. erant enim a diluvio ad primum annum Abrahami juxta Judaeorum Scripturam anni ccxcii.

Quoniam igitur apparent juxta primigeniam antiquam legem ebraicam (anni), qui hucusque sane apud Schamertas (Samaritas) integre asservati reperiuntur, consentanee Septuaginta virorum versioni, qui a diluvio et usque ad Abrahamum fuerunt, secundum eentenarios annos, qui praejacent (ante oculos positi sunt), et (tunc demum) juxta eorundem (annorum) numerum filios generabant: quomodo poterit dici, tam antiquiores, et pluribus annis viventes quam ipsorum posteros, citissime ad iiliorum procreationem venisse (venire), ac non potius (id fecisse) juxta Septuaginta virorum computationem temporum? Id ipsum profecto etiam prudens (modesta, sobria) ratiocinatio exhibet intelligendum; ita ut fateri necesse sit, quod in Judaeorum scriptura ab Adamo iisque ad Abrahami tempora erratum sit, praeter tres illos, Jaredi iuquam comites (Jaredianos), Schamertarum (Samaritarum) autem (exemplar erraverit) tantummodo usque ad diluvium. Etenim a diluvio usque ad Abrahamum anni consentanei reperiuntur annorum designationi a Septuaginta viris traditae.

Jam nunc satis clare constat, quod erret (erraverit) Judaeorum (exemplar) ebraicum: nam sic eadem ratione in temporibus Abrahami et Nois numerum colligit, quod ne ulla quidem ex historiis confirmat (demonstrat). Si enim secundum Judaeorum scripturam a diluvio et usque ad Abrahamum reperiuntur anni ccxcn. siquidem juxta eorum supputationem vixit Noi post diluvium annos cccl, manifestum est, quod vitam produxerit usque ad quinquagesimum octavum annum Abrahami. Verum etiam alio modo licet Judaeorum exemplarium pravitatem deprehendere; (nempe ex eo) quod illos, qui Abrahamum praecesserunt, annos triginta natos ad liberorum procreationem venisse scribunt; quando nec ii quidem, qui post Abrahamum referuntur1), unte trigesimum annum ad liberorum procreationem venisse reperiuntur.

Constat itaque omni ex parte interpretationem Septuaginta virorum ex antiquis et incorruptis Ebraeorum exemplaribus translatam esse; et accommodatius nos quoque eadem utemur in praesenti chronographia, ac praesertim quod et ipsa Khristi ecclesia, quae per universum terrarum orbem diffusa est, illam solummodo tenet; quam et Salvatoris nostri Apostoli ac Discipuli ab initio utendam tradiderunt.

Reperiuntur itaque secundum Septuaginta virorum versionem (Sept. viros) ab Adamo usque ad diluvium anni mmccxlii. et a diluvio ad primum annum Abrahami dccccxlii, in universum anni mmmclxxxiv.

Juxta vero Judaeorum ebraicum (exemplar), ab Adamo usque ad diluvium anni mdclvi. et a diluvio ad primum annum Abrahami anni ccxcii. et in universura anni mdccccxlviii.

At secundum Scharaertarum (Samaritarum) (exemplar) ebraicum ab Adamo usque ad diluvium anni mcccvii. et a diluvio ad primum annum Abrahami, anni dccccxlii, et in universum anni mmccxlix.

Atque a primo anno Abrahami usque ad Mosen et egressum Judaeorum ex Egipto eoncorditer juxta omnes interpretes fiunt anni dv. qui hac ratione numerantur. Anno septuagesimo quinto vitae Abrahami, Deus ipsi manifestatus semini ejus terram promissionis se daturum pollicitus est: etenim scriptum est," quod „Abraham erat annorum lxxv. quando egressus est e Charrane. Et sumpsit Abraam Saram mulierem suam, et Lotum filium fratris sui". Et iisdem addens deinceps (singillatim) Scriptura dicit: „Et apparuit Deus Abrahamo, et ait illi: Semini tuo dabo hanc terram". Itaque a prima aetate Abrahami fiunt anni lxxv. (sc. usque ad hanc promissionem Dei); et a septuagesimo quinto anno Abrahami usque ad egressum Judaeorum ex Egipto, anni ccccxxx. Id ipsum (idem) et Apostolus Paulus testatur: „Testamentum, inquit, quod jampridem a Deo confirmatum erat, lex, quae post cccc. et xxx. annos facta est, non potest irritum facere ad impediendam promissionem". Atque eidem addens dicit: „Abrahamo autem per promissionem donavit Deus". Nascitur (autem) Abrahamo filius Isahak anno ipsius centesimo post xxv. annos promissionis a Deo ipsi factae. Praeterea etiam usque ad egressum ex Egipto desunt (deficientes reperiuntur) anni ccccv. ut fiant a promissione ad id usque tempus anni ccccxxx.

Verurn, qui Abrahamo apparuit Deus rursum ei apparens dicit: „Sciendo scias, quod peregrinabitur semen tuum in terra, quae non sua sit, et in servitutem redigent eos, et male afficient (affligent), annis cccc". Summa constantia (Definite) mentionem fecit seminis: nel) Isahako imputemus tempora, indicatum est etiam sub egressum filiorum Israelis ex Egiptiorum terra illud ccccxxx. annorum tempus. Ita enim ait Scriptura. „(Habitatio)2) quam habitarunt in Egipto, et in terra Chananaeorum ipsi et patres ipsorum, anni ccccxxx. Et factum est post annos ccccxxx. exierunt exercitus Domini e terra Egiptiorum nocte". Quoniam vero in universum anni inde a Dei promissione, quae septuagesimo quinto anno aetatis Abrahami facta est, sunt ccccxxx., constat ergo a primo anno Abrahami usque ad Mosen et exitum ex Egipto annos esse dv. quos quidem nonnulli minutatim hac ratione dinumerant. Abraam cum esset C. annorum, gignit Isahakum. Et Isahak cum esset annorum lx. generat Jakobum. Jakob cum annorum esset lxxxvi. gignit Levim. Levi cum esset xlvi. annorum, gignit Kahathum. Kahath cum esset annorum lxiii. generat Amramum. Amram cum annorum esset lxx. gignit Mosen. Moses cum esset annorum lxxx. educit populum ex Egipto. Simul (conjunctim) a primo anno Abrahami usque ad egressum ex Egipto anni dv., in universum vero ab Adamo usque ad exitum ex Egipto, juxta lxx. anni mmmdclxxxix3), et secundum Judaeos, anni mmccccliii4); juxta vero Samaritanos, anni mmdccliii.

Post obitum vero Mosis usque ad Solomonem ac templi aedificationem aliter Judicum liber, cui et divus (sanctus, sacratus) Apostolus Paulus in actis Apostolorum suffragatur; aliter vero regni historia (sc. Regum libri) Hebraeorumque discrepantia (sc. lectionis)5) tradit. Praestabit (melius erit) singula singillatim percurrere, atque id, quod veritatem (verum) ostendit, amplecti.

Primum vero illud quoque haud licet absque examine praeterire; quomodo et Africanus quinque chronographiae libros6) disposuit. Ac videtur mihi, quam maxime in his rebus, quae praejacent (ante oculos positae sunt), errare. Etenim ab exodo Mosis usque ad Solomonem et templi Erusalemi aedificationem, colligit juxta suum proprium calculum annos dccxliv., atque magnam partem sine auctoritate (testimonio) proponens errat; non tantum contra Divinam Scripturam loquendo*), sed quod et temeritatis quidpiam adhibet, et centum utique annos omnino de suo inducit. Siquidem plus annorum ponit Seniorum, qui post Josuam (Jesoam) exstiterunt, annos (nempe) xxx., nec non post Samphsonem regiminis popularis2) annos XL. et rursum pacis (tranquillitatis) annis xxx. Tantam annorum abundantiam sine auctoritate (testimonio) clanculum ponens (constituens) multorum annorum incrementum a semetipso interserit: (adeoque) inter Mosis tempora et Solomonis regnum plus quam septingentos et XL. annos esse dicit.

Oportet (igitur) animum adtendere ad generationes praecedentes, quotnam fuerint, ac deinde considerare invalidorum verborum commenta (artificia). Si enim ab Abrahamo usque ad Davithem quatuordecim sunt generationes, et jam quidem sub Mose undecima3) generatio finita erat, sub quo Naason filius Aminadabi princeps tribus Judae agnoscebatur; et ipse ibidem in deserto mortem obiit (obibat); nam unus ex illis erat, qui ex Egipto exierunt, in primaque recensione numeri progrediebantur. Constat itaque, quod in aliis (reliquis) etiam quinque generationes4) post Naasonem usque ad Davithem numero minores erant. Naason enim genuit Salmonem; isque Boosum; et ille Obedum; isque Jessem, et hic Davithem. Qua ergo ratione dici potest, quod in quinque illis generationibus post Mosen dcc. annorum numerus colligatur (contineatur)? Etenim si quis aequaliter pro cujuslibet generationis viris (sc. pro iis quinque post Naasonem) tempus illud (dcc. annorum) distribuat, inveniuntur uniuscujusque ante prolis generationem anni cxl. et hoc nemo e bene cordatis unquam admittet (concedet). Siquidem vel ipse quoque Moses cxx. annos natus mortuus est (moriebatur), ejusdemque successor Jesu cx. annos natus obiit (obibat); atque ante hos Joseph omnino vitam ad cx. annos duxit (ducebat); immo his antiquior ipse (ad haec s. praeterea antiquas adeo) Jakob, qui et Israel nominabatur, omniumque Judaeorum Patriarcha erat, omnino annos vixit cxlv.

Quomodo ergo congruum erit dicere, quod inferius etiam, postque Mosen, tantum temporis aliquis vivere potuerit, quantum superius narravimus (sc. cxl.)? Africanus vero in hoc ita erravit. At (Klemes) Clemens (Alexandrinus) a Jesu Mosis successore usque ad templi aedificationem colligit annos dlxxiv. quod (de quo) a primo ejus libro (stromatum) ediscere licet. At divinus Apostolus Paulus in actis Apostolorum in publico ad Judaeos directo (Judaeorum) alloquio (s. oratione) ait; quod „Destruxit Jesu gentes septem in terra1) Khananaeorum, et praebuit eis terram ipsam (s. earum) possidendam: ac post2) ccccl. annos dedit ipsis Judices usque ad Samuelem Prophetam. Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Saulem filium Kisis, virum e tribu Beniaminis annos XL. et amovit (mutavit) eum, et suscitavit illis Davithem".

Haec Apostolus ait. Et juxta ipsum colliguntur tempora post Jisum ad annos dxxxiv; Judicum (nempe) ad annos ccccl. usque ad Samuelem, uti ipse (Apostolus) omnino refert. Quando autem iisdem samuelicis3) (annis) annos Saulis XL. addat (aliquis), atque identidem (eadem ratione) (annos) Davithis XL. et Solomonis IV. usque ad templi aedificationem: cuncti (conjunctim) juxta Apostolum, ab Jesu Mosis successore usque ad Solomonem fiunt anni dxxxiv. Quod si etiam Mosis annos quadraginta in deserto addas, atque Jesus filii Navis XXVII. annos, cuncti simul juxta Apostoli supputationem fiant4) (fiunt) anni dc. Neque id tantum, sed etiam Judicum liber Apostolo consentaneus fiet: etenim Judicum tempora ille etiam (textus) in ccccl. annos colligit usque ad Samuelem: nam et ibi singillatim ita habetur.

Ex Libro Judicum.

Post Jesum dominati sunt alienigenae.

ann.

VIII.

Gothoniel.

ann.

XL.

Alienigenae.

ann.

XVIII.

Avod et Samegar.

ann.

LXXX.

Alienigenae.

ann.

XX.

Barak et Debora.

ann.

XL.

Alienigenae.                                                ann. VII.

Gedeon.                                                      ann. XL.

Abimelekh.                                                 ann. III.

Thola.                                                         ann. xxiii.

Jair.                                                            ann. xxn.

Alienigenae.                                                ann. xvni.

Jephthai.                                                     ann. VI.

Esebon.                                                       ann. VII.

Eglon.                                                         ann. x1).

Abdon.                                                        ann. VIII.

Alienigenae.                                                ann. XL.

Samphson.                                                  ann. xx2).

Heli, sub quo Samuel.                               ann. XL.

Simul omnes anni Judicum ccccl. usque ad Samuelem.

Hoc ita concorditer sicut ipse quoque sanctus Apostolus designavit, colligitur. Non enim est in hac computatione, nec Mosis tempus, neque successoris Mosis Jesus, nec Samuelis, nec Saulis; Samuelis et Saulis (anni), ne.C non Jesus e regione collocentur (s. seorsim maneant, ponantur). Secundum vero Apostolum, Saulis quoque anni XL. juxta quadringentos et quinquaginta annos Judicum ponantur: quibus Davidis quoque XL. atque Solomonis anni IV. conjuncti, qui omnino annos efficiunt dxxxiv. Eadem (tantumdem, tantadem) erat etiam apostolica traditio. Quibus additi (mixti) XL. anni Mosis in deserto et xxvii. anni Jesus (filii) Navis, prout quoque dicunt filii Hebraeorum, omnino conficiunt annos DC.

Porro si hoc supradictis quinque generationibus inter Naasonem ac Davithem (transactis) accommodes, et unicuique pares annos (singulatim) distribues, antequam ad prolis procreationem venerint, plus quam cxv. annos singulis eorum coram producit (ponit); quod sane haud magnam fidem mereatur (non valde fidei sit). Etenim si Moses ipse cxx. annos vixisse reperitur, qui ergo post eum erant, aequalem eidem ferme agentes aetatem filios gignebant? Itaque quid restet (deficiat), nisi ut ad testimonium librorum Reguin (regni) deinde transeamus.

Siquidem et ipsi Regum (regni) libri firmiter designant omnes ab egressu filiorum Israelis ex Egipto usque ad Solomonem et templi aedificationem annos fuisse (fieri, esse) ccccxl., ita tamen, ut3) hebraicum (exemplar) annos dicat cccclxxx. Ita enim tertius liber Regum (regnorum) dicit, quod „Factum est anno ccccxl. egressus ex Egipto, coepit Solomon aedificare Domum Domino". Hebraicum vero (exemplar) „Et factum est, ait, anno cccclxxx". Hoc Judaeorum doctores, secundum firmum computationis (numeri) calculum, in cccclxxx. annos comprehendi asserunt, atque haud seorsum recensent annos illos, in quibus (secundum quos) dicunt alienigenas in populum dominatos esse, sed Judicum solummodo populi principatum supputantes, et eidem (spatio) addentes alienigenarum irruptionis tempora, et convenientius, quomodo nec alio modo quadringentorum et octoginta annorum tempus coalescat (congregetur sc. congregari ajunt). Sanctum autem Apostolum, non quasi de chronologia (chronographia) aliquid disseruisse1), neque exactissime (exacta firmitate) supputationem aliquam retulisse arbitror dictorum annorum numerum adponendo, neque otiose (otiositate quadam) salutaris doctrinae verbo (sc. adponendo), temporum memoriam habuisse (fecisse), quum communem lectionem temporis (occupationis) Judicum usurpaverit (i. e. sequutus sit).

Attameif Regum (regnorum) libri evidenter utique referunt, ab exodo usque ad Solomonem colligi in annos aut ccccxl. vel cccclxxx. Sin autem tempora Judicum seorsum secernamus, et rursum separatim seligamus (distinguamus) Alienigenarum imperii annos a libro Judicum declaratos, omne tempus a Mose usque ad Solomonem redigitur (colligitur) in numeruro annorum dc. Mosi enim sunt in deserto XL. anni, et Jesui xxvii: post quem Judicum et Alienigenarum ccccl. uti Apostolus ait, liberque Judicum eidem consentiunt: deinde Samuelis et Saulis anni XL. postea vero Davithis XL. et Solomonis IV. usque ad templi aedificationem. Simul autem omnes (anni) dc, ita ut unicuique dictarum (memoratarum) quinque generationum viro ante liberorum generationem tempus annorum cxx. distribuere, res sit omnino incredibilis.

Caeterum si libri Regum (regni) vestigiis insistamus, (utique) cccclxxx. annos colligemus, detrahentes Hebraeorum servitutis tempus annorum cxx. quot nempe annis (secundum quod) serviisse Alienigenis tradunt; quinimmo si simul juxta hoc tempus numeremus illud libertatis (sc. intervallum) una (mixtum) cum illo servitutis populi (sc. spatio); prout Hebraeorum calculus tradit: id, quod nos quoque usurpabimus in hac praesenti supputatione, Alienigenarum tempora cum numero annorum Regum (vel potius Judicum) recensentes; praesertim quum necdum probabile nobis videatur illud quinque generationum temporis intervallum quod inter Naasonem et Davithem erat. Quum (enim) ab cccclxxx annis detrahemus Mosis in deserto (degentis) quadraginta annos, et Solomonis IV. qui supersunt anni, fiunt ccccxxxvi. usque ad obitum Davithis: quos itaque in quinque generationes distributos, ideoque lxxxv. (lege lxxxvii.)1) annos singulis generationibus assignatos, si quis consideret, veram reperit hanc traditionem, eamque a Davithis nativitate. Jessei seni octavus filius erat (fiebat) Davith, postque septem fratres, qui majores ipso erant: (ita) ut de hoc etiam haud dissimilem quandam, majorum (priorum) rationem (temporis) computemus.

Sint (fient) itaque juxta nostros Regum (regni) libros ab egressu ex Egipto usque ad Solomonem et templi aedificationem ex ordine in calculum redacti anni cccclxxx. iisdem (eidem) addito Alienigenarum quoque tempore juxta successionem principatus Judicum, qui ordine (unus post alium) tenuerunt (imperium). Porro idipsum alio etiam modo libro Judicum clarius redditur. Jephtae (enim) unus e populi Judicibus erat. Quum bellum contra eum excitaretur ab Amorhaeis illis, qui circa Jordanem fluvium habitabant, hujuscemodi verba per legatos ad hostes misit (mittebat). „Et nunc, melior ne eris tu, inquit, quam Balak filius Sephphoris2) regis Moabitarum: nunquid pugnans pugnavit cum Israele, vel bellumne commisit (aciemne dedit, instruxit) cum illis in domo Israelis, in Esebone et filiabus ejus, et in Jazere et civitatibus ejus, circa Jordanem fluvium (per) annos ccc? Quid non servarunt eos (vel etiam, eas, scilicet urbes) in tempore illo?" Per haec enim edocet ccc. annos a tempore Mosis et a Balako filio Sephoris3) usque ad ipsius aetatem interjacere (in medio reperiri). Hi vero anni ccc. haud aliter colliguntur, nisi tempora, in quibus (secundum quae) Alienigenae obtinuisse (Israel) dicuntur, cum annis Judicum, qui dominati sunt, annumerentur.

At si quis separatim annos servitutis populi ponat, Alienigenarumque potestatis, multo excedunt trecentorum annorum tempus. Si autem Judicum tantummodo annos, qui dominati sunt (in Israel), quis computet, inveniet (inveniat) ab observato (definito) tempore Mosis usque ad Jephtaeum annos ccc. quot (nempe) annos Jephtaei quoque verbum (vox) attestatur. Sit (Fiet) itaque praesens chronologia (chronographia) hujuscemodi.

A Mose ad Solomonem.

Mosis.                                                        anni XL.

Jesus.                                                        ann. xxvii.

Alienigenarum et Gothonielis Judicis.      ann.    lxxx. 

Alienigenarum et Deborae atque Baraki.                                                      ann.        XL.

Gedeonis.                                                   ann.        XL.

Abimelekhi.                                               ann.         III.

Tholae.                                                      ann.   xxii1).

Jairi.                                                         ann.      xxn.

Alienigenarum et Jephtaei Judicis.          ann.         VI.

Sebegonis (lege Esebonis)2).                     ann.        VII.

Abdonis.                                                    ann.       VIII.

Alienigenarum et Samphsonis.                 ann.        XX.

Hujus aetate Iliacum bellum contractum est3).

Helii.                                                         ann.        XL.

Samuelis et Saulis.                                   ann.        XL.

Davidis.                                                     ann.        XL.

Solomonis.                                                 ann.         IV. usque ad templi aedificationem.

Conjunctim a Mose et egressu ex  Egipto   usque ad templi structuram anni cccclxxx.

De Jesu Mosis successore (vicario), ejusdem nominis liber nihil amplius designat, nisi  tantum  quod, quum moreretur, vixerit annos omnino cx. Hebraei autem, tempora ejus administrationis (praefecturae) annorum esse dicunt XXVII: ita ut quum ex Egipto cum Mose exiret, annos habuerit (annorum fuerit) XLIII.

De Samuele vero, cum neque ejus tempora clare proferat Scriptura, opinor, quod quae a divino Apostolo de Saule dicta sunt, Sauli et Samueli sint communia. Etenim multos annos apparet Samuelem praefectum fuisse populo; de Saule vero biennium solummodo Scriptura (verbum sc. divinum) testatur. In primo enim capite (sc. libro) Regum (regni) ita scriptum est. „Filius, inquit, anni Saul, cum ipse regnaret; et duobus adhuc annis regnavit super Israelem." Simakhus vero clarius tradit, ita euim vertit: „Filius, inquit, quasi anniculus Saul, cum ipse regnaret." Scilicet sincerum animo ac malorum (vitiorum) expertem fuisse virum significavit tempore, quo regni ejus initium fuit, bienniumque tantum tali animo se gessisse; ac deinde depravatum, a Deoque proscriptum (dimotum, rejectum) fuisse; adeo ut daemon ipsum suffocaret1). Quamobrem alii (reliqui) etiam anni Samueli accensentur: ideoque Samueli et Sauli annos statuimus (posuimus) XL. Sed tamen non solum ex Apostolico testimonio tot annorum tempus Sauli colligitur, sed etiam ex certa atque accuratissima investigatione Scripturae.

Siquidem post mortem Saulis dicit historia: „quadraginta anuorum erat Jebusthe filius. Saulis, quando regnavit super Israelem, et duos annos regnavit, demta tantum domo Judae, qui sequebantur (erant post) Davithem". Nam Jebusthe hic, cum adhuc novellus (recens consecratus) esset Saul in regno, nascitur: initio enim regni Saulis commemorat Scriptura tres ejus filios, nulla mentione facta hujus modo dicti (laudati); ut intelligamus, eum postea natum esse, adeoque tot fuisse regni Saulis (annos), quot tilii ipsius anni post ejus mortem reperiantur (reperiuntur).

Verum interea (cum eodem) id quoque animadvertatur, quod in tertio capite (sc. libro) Regum (regni) dicitur; quod ab egressu ex Egipto usque ad Solomonem, templique exstructionem, anni (sint) cccclxxx., et ab Abrahamo usque ad exodum per Mosen (factum) anni dv; a diluvio autem usque ad primum annum Abrahami anni dccccxlii ; et ab Adamo (usque)l) ad diluvium anni mmccxlii, et fiunt omnino ab Adamo usque ad Solomonem et templi aedificationem anni mmmmcl2).

De temporibus Solomonis et de templi aedificatione ab ipso (eo) facta testes viros Phynikios Josepus historiographus in prima Judaeorum antiquitatum (antiquorum) historia attulit. Non (igitur) inutile mihi videtur testimonium virorum ab ipso memoratorum; in modo laudata enim historia hac ratione scribit.

Joseppi, ex Phynikiorum testimonio, de templo erusalemitano.

„Volo itaque ab his transire ad Phynikiorum monumenta (volumina), quae de nostra gente conscripta sunt, et ex illis testimonia proferre. Exstant (et)3) servantur enim apud Tyrios literae jam antiquitus multis abhinc annis regia (sc. documenta) scripta, et magna cura servata de rebus quae ab illis gestae sunt, aliisque praeclaris factis, quae memoria digna fuerint (sint). In quibus scriptum est, quod templum Erusalemae a rege Solomone constructum sit (est), annis cxliii. et mensibus octo, priusquam Tyrii Karkhedonem condiderint."

„Descripta (vero) est ab illis non confuse nostri templi constructio. Iromus4) enim Tyriorum rex, amicus (fuit) regis nostri Solomonis, patriam amicitiam hereditate accipiens. Hic liberalitate ductus, (ut) socius (cooperator) factus in aedificatione (aedificationis) Solomonis, ad ornatum (decorem) templi suppetias praebuit (praebebat) cxx. auri talenta pulcherrimas (etiam) materias ligneas de monte, qui Libanus nuncupatur, excidi jussit (jubebat)1), ad tecta aedificii mittens. Solomon autem (tanquam) munus pro munere donavit (donabat) ei praeter multas res (cum multis rebus), et locos aliquos in regione Galilaeorum, quae2) Khabula dicitur, praecipue autem sapientiae desiderium (studium) eos in amicitiam adduxit (cogebat): problemata enim sibi invicem mittebant, et solvere instabant; et in his praecellens erat Solomon, in multisque aliis rebus sapientior. Keperiuntur etiamnunc apud Tyrios multae epistolae, quas illi sibi invicem scribebant. Quod autem verba de Tyriorum commentariis a me non ficta sunt, testem firmum (acceptabilem) producam virum in Phynikia historia certe fide dignum Dium. Hic (igitur) in Phynikiorum historiis hoc modo scribit":

„Abibalo vita functo filius ejusdem Iromus regnavit. Hic ab orientali parte urbis aggerem ducens, ampliavit civitatem; et olompiaci dei Aramazdi templum, quod separatim in insula stabat, aggere loci spatio interjecto, conjunxit (conjungebat) urbi, et aureis imaginibus (numini) consecratis exornavit. Ascendens in Libanum montem cedris abundantem (vel, cum operariis qui cedros caedebant), ligna incidit (caedebat) ad fanorum exstructionem. De tyranno (vero) Erusalemitarum Solomone ad Iromum dicunt aenigmata misisse, et ab eo aenigmata pro aenigmatibus resumere dignatum esse: qui autem solvere non posset, solventi (solvendorum) pecunias penderet. Quod cum Iromus suscepisset, nec tamen solvere aenigmata posset, multa in poenam mulctae impendit. Tum litteratum quendam Abdamonum nomine, virum sagacem, problemata8) a Solomone proposita solvisse, simulque alia eidem proposuisse; quae Solomon non solvit (solvebat), et pecunias multas (multa) Iromo rependit (rependebat)."

„Sic hoc modo Dius, de iis (verbis, rebus), quae a nobis dicta sunt, testatus est. Sed et Menandrum virum Ephesium huic (eidem) adjungam. Etenim ille quoque singulorum regnorum res, praeclaraque gesta conscripsit Graecorumve et barbarorum fnonGraecorum), (et) litteraturae cujuslibet regionis peculiares historias ediscere studuit. Hic etiam de Tyriorum regibus scribens (scribit), (et) progressus ad Iromum, hac ratione scribit":

„Abibalo vita functo, excepit regnum Iromus ejusdem filius: qui vixit1) annos liii. regnavitque annos xxxiv. Hic aggerem jecit intervalli, quod inter urbem et fanum Aramazdi (Jovis) erat; et auream columnam (numini) consecratam in delubro Aramazdi erexit; (et) cum lignariis (vel „ad sylvas cedri") profectus, e monte qui Libanus appellatur, ad construenda templorum tecta, cedros excidit; demolitus antiqua (prima, priora) delubra templum Heraklis et Astartae aedificavit: primumque Heraklis (templum) erexit mense Peritio (...) Exercitum quoque movit (movebat) adversus Titios2), qui recusantes nolebant tributo se subjicere; quos subigens, rursum ad se (illos) reduxit (reducebat). Hujus aetate (Sub hoc) erat Abdemoni filius junior (minor), qui (solvendo) problemata, quae Solomon rex Erusalemitarum proponebat, semper superabat. Computatur vero tempus ab hoc rege usque ad Karkhedonis exstructionem, hoc modo."

„Iromo defuncto regnum accipit filius ejusdem Bahalbazerus; qui vixit annos XLIII. regnavitque annos XVII. Post hunc Abdastartus ejusdem filius; qui vixit annos XXXIX. regnavitque annos IX. Hunc quatuor collactanei (nutricis suae filii) (collactanei sui) per insidias interemerunt; ex quibus major (senior) frater regnavit. Post quem Astartus Eleastarti (sc. filius); qui vixit annos liv. regnavitque annos XII. Post hunc frater ejusdem Astharimus; qui vixit annos lviii. regnavitque annos IX. Hic a fratre Phelite interfectus est; qui regno suscepto, menses VIII. dominatus est: vixit autem annos x. (lege l.)3). Hunc interfecit (interficiebat) Itholbalus Astartiarum rex; qui regnavit annos xxxii. vixitque annos xlviil Hunc excepit Balezorus filius ipsius; qui vixit annos xlv. regnavitque annos VIII. Hujus successor (vicarius) fuit Metenus filius ipsius; qui annos vixit xxxn. regnavitque annos xxix.1) Hujus successor (vicarius) fuit Physmanon2); qui vixit annos lviii. regnavit autem annos xlvii. Hujus anno septimo soror ejusdem migrans (se separans) in Libaeorum terram condidit Karkhedonem. Colligitur (itaque) omne tempus a regno Tromi usque ad Karkhedonis constructionem in annos clv. et menses VIII. Anno (vero) ejus XII. templum Erusalemi aedificatum est. Fuerimt a templi aedificatione usque ad exstructionem Karkhedonis anni cxliii. et menses VIII."

„Jam vero Phynikiorum testimonio quid opus est (sit) amplius addere? (....) multo praecedit (antiquior est, quam) templi aedificationem (aedificatio) Majorum nostrorum in (hanc) regionem adventus: quando enim universam regionem (terram) obtinuerunt (ceperunt), tum (demum) templum aedificaverunt (pararunt). Et haec apertius e Sacris (venerabilibus) litteris a me declarata sunt3) in antiquitatum (antiquorum) historia4)." Haec Joseppus.

Verum praesens nostra chronologia (chronographia) colligit, a quarto anno Solomonis, ac templi aedificatione, usque ad (ejusdem) loci a Babeloniis eversionem (factam) annos ccccxxxii. Numerantur autem hoc modo.

i. Solomonis caeteri quoque anni cum tribus illis                                 XXXVII 5).

ii. Roboam.                                       annis         XVI.

III. Abia.                                            ann.            III.

IV. Asa.                                &nb