Tertullianus, De pallio — Texte critique
I. 1. Principes semper Africae, uiri Carthaginenses,
uetustate nobiles,
nouitate felices, gaudeo uos tam prosperos
temporum, cum ita uacat ac
iuuat habitus denotare. Pacis haec et
annonae otia: ab imperio et a
caelo bene est!
5
Tamen et uobis habitus aliter olim: tunicae fuere, et quidem in fama de
subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento,
quod
neque trans crura prodigae, nec intra genua inuerecundae,
nec bracchiis
parae, nec manibus artae, sed nec cingulo sinus
diuidere expeditum,
beatae quadrata iustitia in uiris stabant.
Pallii extrinsecus habitus, et ipse
10
quadrangulus,
ab utroque laterum regestus et ceruicibus circumstrictus
in
fibulae morsu, humeris acquiescebat.
2. Instar eius hodie Aesculapio iam uestro sacerdotium
est. Sic et in
proximo soror ciuitas uestiebat, et sicubi alibi
in Africa Tyros. At cum
saecularium sortium uariauit urna et
Romanis Deus maluit, soror
15
quidem
ciuitas suopte arbitrio mutare properauit, ut adpulsum
Scipionem
ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca.
Vobis uero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium
exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi uiolenta
ludibria, post
trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi
moenia Statilius
20
Taurus
imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarrauit, cum concordia
iuuat, toga oblata est. Pro, quantum circummeauit, a Pelasgis ad
Lydos,
a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi
Carthaginenses
complecteretur!
3. Exinde tunicam
longiorem cinctu arbitrantes suspenditis et pallii
25
iam
teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid
praeterea condicio uel dignitas uel temporalitas uestit, pallium
tamen,
generaliter uestrum immemores, etiam denotatis.
Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non
quem Laberius reciprocicornem ait, lanicutem et
testitrahum, sed
30
trabes
machina est quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc
libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli,
prima omnium
armasse in oscillum penduli impetus, commentata uim
tormenti debile
pecoris caput uindicantis. Cum tamen ultimant
tempora patriae et aries
iam Romanus in muros quondam suos
audet, stupuere illico
35
Carthaginenses
ut nouum extraneum ingenium. Tantum aeui
longinqua ualet
mutare uetustas!
Sic denique nec pallium agnoscitur.
II. 1.
Sit nunc aliunde
res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat
aut doleat. Certe
habitum uertere naturae totius sollemne munus est.
Fungitur et
ipse mundus interim iste quem incumbimus. Viderit
Anaximander si
plures putat; uiderit si quis uspiam alius, ad Meropas,
5
ut
Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis.
Sed, et si quem Plato aestimat cuius imago hic sit, etiam ille
habeat
necesse est proinde mutare. Quippe si mundus, ex diuersis
substantiis
officiisque constabit, ad formam eius quod mundus
hic est: neque enim
mundus si non ut mundus. Proinde diuersa in
unum ex demutatione
10
diuersa
sunt. Denique diuersitatis discordiam uices foederant. Ita
mutando
erit mundus omnis, qui et diuersitatibus corporatus et uicibus
temperatus.
2. Nostra certe metatio, quod clausis uel in totum
Homericis oculis
liquet, totum uersiforme est. Dies et nox
inuicem uertunt. Sol
15
stationibus
annuis, luna modulationibus menstruis uariat. Siderum
distincta
confusio interdum reicit quid, interdum resuscitat. Caeli
ambitus
nunc subdiuo splendidus, nunc nubilo sordidus; aut imbres
ruunt,
et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum et denuo
sudum.
Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de
20
tranquillo
probum, de flustris temperatum, et extemplo de decumanis
inquietat.
Sic et terram si recenseas temporatim uestiri amantem, prope
sis
eamdem negare, memor uiridem cum conspicis flauam, mox uisurus
et
canam. Ceteri quoque eius ornatus, si quid non aliud ex alio, mutant:
et montium scapulae decurrendo, et fontium uenae cauillando, et
25
fluminum
uiae obumando.
3. Mutauit et totus orbis aliquando, aquis omnibus
obsitus. Adhuc
maris conchae et buccinae peregrinantur in
montibus, cupientes Platoni
probare etiam ardua fluitasse. Sed
et enatando rursus in firma, mutauit
rursus orbis, alius idem.
Mutat et nunc localiter habitus, cum situs
30
laeditur;
cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos (et Sibylla
non
mendax), cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans iam
quaeritur;
cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus
medio
tenus interceptum reliquias Siciliam facit; cum tota illa plaga
discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens nouum
uitii
35
maris
imbuit, non exspuentis naufragia, sed deuorantis.
4. Patitur et continens de caelo aut de suo. Aspice ad
Palaestinam,
qua Iordanis amnis finium arbiter: uastitas ingens,
et orba regio, et
frustra ager. At urbes retro, et populi
frequentes, et solum audiebat.
Dehinc, ut Deus censor est et
impietas ignium meruit imbres, hactenus
40
Sodoma,
et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta
cum
solo mortem bibit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios
pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret,
erepta
Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura iam sit de
soli ingluuie!
Utinam et Africa semel uoraginem pauerit, unicis
castris fraudatis
45
expiata!
Multa et alia huiusmodi detrimenta habitum orbis nouauere
situsque
mouere.
5.Bellis quoque
plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam et
regnorum
uices recensere, quotiens et ista mutauerint iam inde a Nino,
Beli
progenie, si tamen Ninus regnare primus, ut autumant superiorum
50
profanitas.
Ferme apud uos ultra stilus non solet: ab Assyriis, si forte,
aeui
historiae patescunt. Qui uero diuinas lectitamus, ab ipsius mundi
natalibus compotes sumus.
6. Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si
quid mare
diluit, caelum deussit, terra subduxit, gladius
detotondit, alias uersura
55
compensato
redit. Iam et primitus maiorem ambitum terra cassa et
uacans
hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat.
Itaque
colere omnia. Se demum, intelligens alibi stipantem copiam, alibi
deserentem, runcare atque ruspare consuluit, ut inde uelut ex
surculis et
propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per
ubique orbis
60
pangerentur.
Tranuolauere redundantium gentium examina: Scythae
exuberant
Persas, Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges
pariunt,
Chaldaeum semen in Aegyptum educitur, dehinc cum inde
transducitur,
Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter
Peloponnesum occupando producunt. Sic et Iones, Nelei comites,
65
Asiam
nouis urbibus instruunt. Sic et Corinthii cum Archia muniunt
Syracusas.
7. Sed uanum iam antiquitas, quando curricula nostra coram.
Quantum reformauit orbis saeculum istud! Quantum urbium aut
produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex
uirtus! Deo tot
70
Augustis
in unum fauente, quot census transcripti, quot populi
repurgati,
quot ordines illustrati, quot barbari exclusi! Reuera orbis
cultissimum huius imperii rus est - eradicato omni aconito
hostilitatis et
cacto et rubo subdolae familiaritatis -
consultus et amoenus super
Alcinoi pometum et Midae rosetum.
75 Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas hominem ?
III. 1. Mutant et bestiae pro ueste formam; quamquam et
pauo pluma
uestis, et quidem de cataclistis, immo omni conchylio
pressior qua colla
florent, et omni patagio inauratior qua terga
fulgent, et omni syrmate
solutior qua caudae iacent, multicolor
et discolor et uersicolor,
5
nunquam
ipsa, semper alia, etsi semper ipsa quando alia, totiens
denique
mutanda, quotiens mouenda.
2. Nominandus est et serpens, licet pone pauum. Nam et
iste quod
sortitus est conuertit, corium et aeuum; siquidem ut
senium persensit, in
angustias stipat, pariterque specum
ingrediens et cutem egrediens, ab
10
ipso
statim limine erasus, exuuiis ibidem relictis nouus explicat: cum
squamis et anni recusantur. Hyaenam si obserues, sexus annalis
est,
marem ac feminam alternat. Taceo ceruum, quod et ipse
aetatis suae
arbiter, serpente pastus, ueneno languescit in
iuuentutem.
3.
Est et quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera.
15
Testudinem
Pacuuianam putas? Non est. Capit et alia bestiola
uersiculum, de
mediocribus oppido, sed nomen grande.
Chamaeleontem qui audieris
haud ante gnarus, iam timebis aliquid
amplius cum leone. At cum
offenderis apud uineam ferme et sub
pampino totum, ridebis
illico audaciam et Graeci iam nominis. Quippe
20
nec
sucus est corpori, quod minutioribus multo licet. Chamaeleon
pellicula uiuit. Capitulum statim a dorso; nam deficit ceruix.
Itaque
durum reflecti, sed circumspectum emissicii ocelli, immo
luminis puncta
uertiginant. Hebes, fessus, uix a terra
suspendit, molitur incessum
stupens et promouet; gradum magis
demonstrat quam explicat. Ieiunus
25
scilicet
semper et indefectus, oscitans uescitur, follicans ruminat, de
uento cibus. Tamen et chamaeleon mutare totus nec aliud ualet.
Nam
cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit inde
suffunditur. Hoc
soli chamaeleonti datum, quod uulgo dictum est,
de corio suo ludere.
4. Multa dicendum fuit ut ad hominem praestructim
perueniretur.
30
Hunc
quoquo primordio accipitis, nudus certe et inuestis figulo suo
constitit. Post demum, sapientiam, haud dum licitum praereptam,
potitur. Ibidem quod in nouo corpore indebitum adhuc pudori erat
protegere festinans, ficulneis foliis interim circumdat. Dehinc,
cum de
originis loco exterminat, quippe deliquerat, pellitus
orbi ut metallo
35
datur.
5. Sed arcana ista, nec omnium nosse. Cedo iam de uestro
quod
Aegyptii narrant et Alexander digerit et mater legit ea tempestate
Osiridis, qua ad illum ex Libya Ammon facit ouium diues. Denique
cum ipsis Mercurium autumant, forte palpati arietis mollitie
delectatum,
40
delibasse
ouiculam; dumque pertemptat quod facilitas materiae
suadebat,
tractu prosequente filum eliquat et in retis pristini modum
quem
philyrae taeniis iunxerat excit. Sed uos omnem lanitii
dispensationem structuramque telarum Mineruae maluistis, cum
penes
Arachnen diligentior officina.
45
6. Exinde materia.
Nec de ouilibus dico Milesiis et Selgicis et Altinis
aut quis
Tarentum uel Baetica cluet natura colorante, sed quoniam et
arbusta
uestiunt, dehinc herbida post uirorem lauacro niuescunt. Nec
fuit
satis tunicam pangere et serere, ni etiam piscari uestitum
contigisset; nam et de mari uellera, quae muscosae lanositatis
plautiores
50
conchae
comant. Prorsus haud latet bombycem (uermiculi genus est),
quae
per aerem eliquando araneorum horoscopis idonius distendit,
dehinc
deuorat, mox a suo reddere. Proinde si necaueris, animata iam
stamina uolues.
7. Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque
uestificinae
55
prosecuta,
primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, dehinc et
ornando, immo et inflando, qua ambitio successit, uarias
indumentorum
formas promulgauere. Quarum pars gentilitus
inhabitantur, ceteris
incommunes, pars uero passiuitus, omnibus
utiles, ut hoc pallium: etsi
Graecum magis, sed lingua iam penes
Latium est. Cum uoce uestis
60
intrauit.
Atque adeo ipse qui Graecos praeter Vrbem censebat, litteras
eorum
uocemque senex iam eruditus, idem Cato, iuridicinae suae in
tempore
humerum exertus, haud minus palliato habitu Graecis fauit.
IV. 1. Quid nunc, si et Romanitas omni salus nec honestis
tamen
modis ad Graios estis? Aut, ni ita est, unde gentium in
prouinciis melius
exercitis, quas natura agro potius eluctando
commodauit, studia
palaestrae male senescentia et cassum
laborantia, et lutea unctio et
5
puluerea
uolutatio, arida saginatio? Unde apud aliquos Numidas etiam
equis
caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri uertex solus immunis?
Unde
apud hirtos et hirsutos tam rapax a culo resina, tam furax a
mento
uolsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota
res Asiae. Quid tibi Libya et Europa cum xysticis munditiis quas
uestire
10
non
nosti? Reuera enim quale est Graecatim depilari magis quam
amiciri?
2. Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non
consuetudo
sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis
et religionem
Dei. Det consuetudo fidem tempori, natura Deo.
Naturam itaque
15
concussit
Larissaeus heros in uirginem mutando, ille ferarum medullis
educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis
uacuerat ab
uberum gustu), ille apud rupicem et siluicolem et
monstrum eruditorem
scrupea schola eruditus.
Feras si in puero matri sollicitudinem patiens; certe iam
histriculus,
20
certe
iam uirum alicui clanculo functus, adhuc sustinet stolam fundere,
comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum
demulcere,
aurem quoque foratu effeminatus, quod illi apud
Sigaeum strongyla
seruat.
Plane postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De
proelio
sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum uirum
attrahit.
25
Ceterum,
si post incentiuum quoque puellam perseuerasset, potuit et
nubere!
Ecce itaque mutatio, monstrum equidem geminum, de uiro femina,
mox de femina uir, quando neque ueritas negari debuisset neque
fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus, alter
aduersus
30
naturam,
alter contra salutem.
3. Turpius adhuc libido uirum cultu transfigurauit quam
aliqua
materna formido, tametsi adoratur a uobis qui
erubescendus est, ille
scytalosagittipelliger, qui totam
epitheti sui sortem cum muliebri cultu
compensauit. Tantum
Lydiae clanculariae licuit ut Hercules in Omphale
35
et
Omphale in Hercule prostitueretur.
Ubi Diomedes et cruenta praesepia? Ubi Busiris et bustuaria
altaria?
Ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum claua foetere
malebat
cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae
Centaurorumque
sanguis in sagittis pumice speculi excludebatur,
insultante luxuria, ut
40
post
monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris
quidem aut uiraginis alicuius scapulae sub exuuias bestiae
tantae introire
potuissent, nisi diu mollitas et euigoratas et
exodoratas, quod apud
Omphalem balsamo aut telino spero factum.
Credo et iubas pectinem
passas! Ne ceruicem eneruem inureret
stiria leonina, hiatus crinibus
45
infersus,
genuini inter antias adumbrati: tota oris contumelia mugiret, si
posset. Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim
se
circumspexit leonem perdidisse.
Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in
Herculis scorto designata descripsit.
50
4. Sed et qui arte Tyrinthium accesserat, pugil Cleomachus,
post
Olympiae cum incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra
cutem
caesus et ultra, inter Fullones iam Nouianos coronandus
meritoque
mimographo Lentulo in Catiniensibus commemoratus,
utique sicut
uestigia caestuum uiriis occupauit, ita et
endromidis solocem aliqua
55
multicia
synthesi extrusit.
5. Physconem et Sardanapalum tacendum est, qui nisi
insignes
libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne
quid et illi de
Caesaribus quibusdam uestris obmussitent,
pariter propudiosis, ne
caninae forte constantiae mandatum sit
impuriorem Physcone et
60
molliorem
Sardanapalo Caesarem designare et quidem Subneronem.
6. Nec tepidior uis uanae quoque gloriae mutandis
induuiis, etiam
uiro saluo. Calor est omnis affectus; uerum cum
in affectationem
flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est.
Habes igitur ex isto fomite
aestuantem magnum regem, sola gloria
minorem. Vicerat Medicam
65
gentem
et uictus est Medica ueste. Triumphalem cataphracten amolitus
in
captiua sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum
textu perlucido tegendo nudauit, anhelum adhuc ab opere belli,
et ut
mollius ventilante serico extinxit. Non erat satis animi
tumens Macedo,
ni illum etiam uestis inflatior delectasset; nisi
quod et philosophi, puto,
70
ipsi
aliquid eiusmodi affectant.
7. Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus
in
purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime
Graecatum decet. Atquin alius et sericatus et crepidem aeratus
incessit.
Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid
subtinniret, cymbalo
75
incessit.
Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non
caenulentis pedibus ut tori Platonici sciunt, sed omnino totum
Empedoclen in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem
delirarat sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret.
8. Tales igitur habitus, qui de natura et modestia
transferunt, et acie
80
figere
et digito destinare et nutu tradere merito sit. Prorsus, si quis
Menandrico fluxu delicatam uestem humi protrahat, audiat penes
se
quod et comicus: Qualem demens iste chlamydem disperdit!
Enimuero iamdudum censoriae intentionis episcynio disperso,
quantum denotatui passiuitas offert: libertinos in equestribus,
85
subuerbustos
in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis,
scurras
in forensibus, paganos in militaribus. Vespillo, leno, lanista
tecum uestiuntur.
9. Conuerte et ad feminas. Habes spectare quod Caecina
Seuerus
grauiter senatui impressit, matronas sine stola in
publico. Denique,
90
Lentuli
auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat
poena; quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut
lenocinii iactitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant.
At
nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et
stolam et
supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam
lecticas ac
95
sellas
quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur,
eierauere.
Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice
lupas,
popularium libidinum nundinas, ipsas quoque fictrices, et
si praestat
oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in
publico castitatis,
100
aspice
tamen uel sublimis: iam matronas uidebis.
10. Et cum latrinarum antistes sericum uentilat et
immundiorem loco
ceruicem monilibus consolatur et armillas, quas
ex uirorum fortium
donis ipsae quoque matronae temere
usurpassent, omnium
pudendorum conscias manus inserit, impuro
crure purum aut
105
mulleolum
includit calceum, cur istas non spectas? Vel illos item habitus
qui
nouitatis uestitu religionem mentiuntur, cum ob cultum omnia
candidatum et ob notam uittae et priuilegium galeri Cereri
initiantur;
cum ob diuersam affectionem tenebricae uestis et
tetrici super caput
uelleris in Bellonae montes fugantur; cum
latioris purpurae ambitio et
110
Galatici
ruboris superiectio Saturnum commendat?
Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatae
Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas
oculis,
etiam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis
reum! Enimuero,
cum hanc primum sapientiam uestit quae
uanissimis superstitionibus
115
renuit,
tunc certissime pallium super omnes exuuias et peplos augusta
uestis, superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus.
Deduc
oculos, suadeo, reuerere habitum unius interim erroris tui
renuntiatorem.
V. 1. Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim si
et a
diademate et a sceptro? An aliter mutauit Anacharsis cum
regno
Scythiae philosophiam praeuertit? Nulla in melius
transgressi sint signa;
est habitus iste quod faciat.
5
Prius
etiam ad simplicem captatelam eius, nullo taedio constat. Adeo
nec
artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde
deducat in tilias totumque contracti umbonis figmentum
custodibus
forcipibus assignet, dehinc diluculo, tunica prius
cingulo correpta (quam
praestabat moderatiorem texuisse!),
recognito rursus umbone et si quid
10
exorbitauit
reformato, partem quidem de laeuo promittat, ambitum
uero eius
ex quo sinus nascitur, iam deficientibus tabulis, retrahat a
scapulis et, exclusa dextera, in laeuam adhuc congerat cum alio
pari
tabulato in terga deuoto, atque ita hominem sarcina
uestiat.
2. Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in
toga
15
sentias,
indutumne an onustum, habere uestem an baiulare? Si negabis,
domum
consequar. Videbo quid statim a limine properes: nullius
profecto
alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos
nihil
dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum
tutelam,
uerum et falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore
20
rigere
nudipedem quam in calceo uincipedem? Magnum incessui
munimentum
sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos!
3. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex quod
Cratetis.
Moram nusquam uestiendo componitur; quippe tota
molitio eius
operire est solutim. Id uno circumiectu licet, et
quidem nusquam
25
inhumano:
ita omnia hominis simul contegit. Humerum uolens exponit
uel
includit. Ceteroquin liberum adhaeret, nihil circumfulcit, nihil
circumstringit, nihil de tabularum fide laborat. Facile sese
regit, facile
reficit; etiam cum exponitur, nulli ceruo in
crastinum demandatur. Si
quid interulae superest, uacat zonae
tormentum. Si quid calceatus
30
inducitur,
mundissimum opus est; aut pedes nudi magis, certe uiriles
magis
quam in calceis.
4. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam
uero et
de negotio prouocat. Ego, inquit, nihil foro, nihil
campo, nihil curiae
debeo; nihil officio aduigilo, nulla rostra
praeoccupo, nulla praetoria
35
obseruo;
cancellos non adoro, canales non odoro; subsellia non
contundo,
iura non conturbo, causas non elatro; non iudico, non milito,
non regno; secessi de populo. In me unicum negotium mihi est,
nisi et
aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in
secessu fruare
quam in promptu. "Sed ignaua",
infamabis. Scilicet patriae et imperio
40
reique
uiuendum est: errat olim ista sententia; nemo alii nascitur
moriturus sibi. Certe, cum ad Epicuros et Zenonas uentum est,
sapientes uocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque
unicae uoluptatis nomine conseruauere.
5. Tamen uel propemodum mihi quoque licebit in publicum
prodesse.
45
Soleo
de qualibet margine uel ara medicinas moribus dicere, quae
felicius
publicis rebus et ciuitatibus et imperiis bonas ualetudines
conferent quam tuae operae. Quippe, si pergam ad acuta tecum,
plus
togae laesere rem publicam quam loricae. Atquin nullis
uitiis adulor,
nullis ueternis parco, nulli impetigini. Adigo
cauterem ambitioni qua M.
50
Tullius
quingentis milibus nummum orbem citri emit; qua bis tantum
Asinius
Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numerat - hem, quantis
facultatibus aestimauere ligneas maculas! -; item qua lances
centenarii
ponderis Sulla molitur. Vereor sane, ne parua sit
ista trutina, cum
Drusillanus, equidem seruus Claudii,
quingenariam promulsidem
55
aedificat,
suprascriptis fortassean mensis: necessaria cui si officina
extructa est, debuit et triclinium!
6. Immergo aeque scalpellum acerbitati ei qua Vedius
Pollio seruos
muraenis inuadendos obiectabat: noua scilicet
saeuitia delectato terrenae
bestiae exedentulae et exunguis et
excornis, de piscibus placuit feras
60
cogere,
utique statim coquendis, ut in uisceribus earum aliquid de
seruorum
suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam qua
Hortensius
orator primus pauum cibi causa potuit occidere, qua
Aufidius
Lurco primus sagina corpora uitiauit et coactis alimentis in
adulterium prouexit saporem, qua Asinius Celer mulli unius
obsonium
65
sex
sestertiis detulit, qua Aesopus histrio ex auibus eiusdem
pretiositatis
- ut canoris et loquacibus quibusque - centum
milium patinam
confiscauit, qua filius eius post tale
pulpamentum potuit aliquid
sumptuosius esurire. Margarita
namque, uel ipso nomine pretiosa,
dehausit, credo ne mendicius
patre cenasset.
70
7. Taceo Nerones et Apicios, Rufos. Dabo catharticum
impuritati
Scauri et aleae Curii et uinolentiae Antonii. Et
memento istos interim
ex multis togatos fuisse; quales apud
pallium haud facile. Has
purulentias ciuitatis quis eliciet et
exuaporabit ni sermo palliatus?
VI. 1. Sermone, inquit, me suasisti, medicamine
sapientissimo.
Verum, et si eloquium quiescat, aut infantia
subductum aut uerecundia
retentum (nam et elingua philosophia
uita contenta est), ipse habitus
sonat. Sic denique auditur
philosophus dum uidetur. De occursu meo
5
uitia
suffundo. Quis non, aemulum suum cum uidet, patitur? Quis oculis
in
eum potest in quem mentibus non potest? Grande pallii beneficium
est, sub cuius recogitatu improbi mores uel erubescunt.
2. Viderit nunc philosophia quid prosit; nec enim sola
mecum est.
Habeo et alias artes in publico utiles. De meo
uestiuntur et primus
10
informator
litterarum et primus enodator uocis et primus numerorum
harenarius
et grammaticus et rhetor et sophista et medicus et poeta et
qui
musicam pulsat et qui stellariam coniectat et qui uolaticam spectat.
Omnis liberalitas studiorum quatuor meis angulis tegitur. Plane
post
Romanos equites. Verum et accendones et omnis gladiatorum
15
ignominia
togata producitur. Haec nimirum indignitas erit 'a toga ad
pallium'!"
Sed ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam diuinae sectae ac
disciplinae commercium confero. Gaude, pallium, et exulta:
melior iam
te philosophia dignata est, ex quo Christianum
uestire coepisti.
Comment citer cette étude :
Marie Turcan, Tertullien, De pallio. Introduction, édition critique, traduction française, commentaire et index, mis en ligne en mars 2006, à paraître dans la collection Sources Chrétiennes, Editions du Cerf, fin 2007.
© Marie Turcan, Craponne, mars 2006
© Collection Sources Chrétiennes
Savants seulement: si vous souhaitez entrer en contact avec le rédacteur, svp email à Marie Turcan.
This page has been online since 11th April 2006.
Return to the Index page /
Return to the Tertullian Project /
About these pages