Tertulliani De Cultu Feminarum Libri Duo : Liber I

DE HABITU MULIEBRI

I. [1] Si tanta in terris moraretur fides quanta merces eius expectatur in caelis, nulla omnino uestrum, sorores dilectissimae, ex quo Deum uiuum cognouisset et de sua, id est de feminae condicione, didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem, appetisset, ut non magis in sordibus ageret et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Euam lugentem et paenitentem, quo plenius id quod de Eua trahit ---- ignominiam dico primi delicti et inuidiam perditionis humanae ---- omni satisfactionis habitu expiaret.

In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad uirum tuum conuersio tua et ille dominatur tui: et Euam te esse nescis? [2] Viuit sententia Dei super sexum istum in hoc saeculo: uiuat et reatus necesse est. Tu es diaboli ianua; tu es arboris illius resignatrix; tu es diuinae legis prima desertrix; tu es quae eum suasisti, quem diabolus aggredi non ualuit; tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti; propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius Dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas?

[3] Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oues tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margarita canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque auram iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri liceret, et haec Eua concupiit, de paradiso expulsa, iam mortua, opinor. Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reuiuiscere, quae nec habuerat nec nouerat quando uiuebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.

II. [1] Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut haec quoque ignominia feminae accedat. Nam et cum materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene reuelatas saeculo multo magis imperito prodidissent, si quidem et metallorum opera nudauerant et herbarum ingenia traduxerant et incantationum uires prouulgauerant et omnem curiositatem usque ad stellarum interpretationem designauerant, proprie et quasi peculiariter feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia uariantur, et circulos ex auro quibus brachia artantur, et medicamina ex fuco quibus lanae colorantur, et illum ipsum nigrum puluerem quo oculorum exordia producuntur.

[2] Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et condicione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. 

Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? [3] Vtrum ne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac rudes angelos mouerant? An ne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi amatores uiderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant; magno scilicet nupserant.

[4] Enimuero, qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et, post libidinum uaporata momenta, caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminaram naturalis decoris ut causam mali sic remunerauerunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut deuectae de simplicitate et sinceritate, una cum ipsis in offensam Dei peruenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et affectionem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos iudicaturi sumus; hi sunt angeli quibus in lauacro renuntiamus; haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt. [5] Quid ergo facient apud iudices suos res eoram? Quod est commercium damnaturis cum damnandis? Opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendemus decreturi aduersus eos quorum munera appetimus? Nam et uobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et uiris, eamdem iudicandi dignationem pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicauerimus res eorum praedamnando quas in illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.

III. [1] Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam quia nec in armarium Iudaicum admittitur. Opinor, non putauerant illam, ante cataclysmum editam, post eum casum orbis omnium rerum abolitorem saluam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi, Noë, qui utique domestico nomine et hereditaria traditione audierat et meminerat de proaui sui penes Deum gratia et de omnibus praedieatis eius, cum Enoch filio suo Mathusalae nihil aliud mandauerit quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noe in praedicationis delegatione<m> successisse, uel quia et alias non tacuisset tam de Dei conseruatoris sui dispositione quam de ipsa domus suae gloria.

[2] Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur: proinde potuit abolefactam eam uiolentia cataclysmi in spiritu rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum. [3] Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino reiciendum est quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam aedificationi habilem diuinitus inspirari. A Iudaeis postea <potest> iam uideri propterea reiectam sicut et cetera fere quae Christum sonant. Nec utique mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit quod Enoch apud Iudam apostolum testimonium possidet. 

IV. [1] Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu auctorum; nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus.

Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. [2] Cultum dicimus quem mundum muliebrem uocant, ornatum quem immundum muliebrem conuenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et uestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis, ut iam hinc prospicias, Dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conueniat, quae de diuersis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.

V. [1] Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, id sint necesse est unde sunt, terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opere deplorata nomen terrae in igni reliquit atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur. [2] Sed et ferri et aeris et aliarum uilissimarum materiarum par condicio est et terreni generis et metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes naturam.

Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et aeri quorum ita disposita utensilitas ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo uicem accommodent iustioribus causis. Nam et anuli ferro fiunt; quaedam esui et potui uascula ex aere adhuc seruat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens copia deseruit. [3] Certe nec ager auri opere paratur, nec nauis argenti uigore eontexitur. Nullus bidens aurum demergit in terram, nullus clauus argentum intimat tabulis. Taceo totius uitae necessitates ferro et aeri innixas, cum illae ipsae diuites materiae et de metallis refodiendae et in quocumque usu producendae sine ferri et aeris operario uigore non possint. [4] Iam igitur aestimarndum est unde obueniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus et potioribus quantum ad utensilitatem materiis praeferantur.

VI. [1] Sed et lapillos istos qui cum auro superbiam iungunt, quid aliud interpreter quam lapillos et calculos eiusdem terrae minutalia? Nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus moliendis aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria; solum hunc mulierum stuporem aedificare nouerunt, quia tarde teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant.

[2] Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas nouerim maris poma. Quodsi concha illa aliquid intrinsecus pustulat, uitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum uocetur, non aliud tamen intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda uerruca.

Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. [3] Hoc quoque deerat christianae ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius ceruicibus suis aut ipsi capiti ornamentum struit!

VII. [1] Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gloriam possident. Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia uernaculum est aurum et copiosum, auro uinctos in ergastulis habent et diuitiis malos onerant, tanto locupletiores quanto nocentiores. Aliquando re uera inuentum est quomodo et aurum non ametur.

[2] Gemmarum quoque nobilitatem uidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum ceterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem; nisi quod nec ad ostensionem fere habentur: latent in cingulis smaragdi et cylindros uaginae suae solus gladius sub sinu nouit et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Denique tam gemmatum habent quod gemmatum esse non debet si non comparet, aut ideo comparet ut neglectum quoque ostendatur.

VIII. [1] Proinde et uestium de coloribus honorem serui etiam eorum terunt. Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis uelis quae uos operose resoluta transfiguratis pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura quam rubrica. [2] Quis enim est uestium honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet Deo quod non ipse produxit; nisi si non potuit purpureas et aerinas oues nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod Deus noluit utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae a Deo non sunt, auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae. [3] Alterius enim esse non possunt, si Dei non sunt, quia aemuli sint necesse est quae Dei non sunt. Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus Dei non est. ---- Ceterum materiae ex Deo sunt. ---- Non statim et huiusmodi fructus latent in omnibus. Quaeritur et unde sint conchae et qua dispositione decurrant et ubi spem suam collocent. [4] Nam et omnes istae profanae spectaculorum saecularium uoluptates, sicut de ipsis suum uolumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat. [5] Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus christianum affici oportet, quia Deus et equum et pantheram et uocem homini dedit; nec ideo idololatriam impune faciat christianus quia Dei conditio est et tus et merum et ignis qui uescitur et animalia quae uictimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur Dei sit. [6] Sic ergo et circa actum materiarum, census a Deo descendens propterea excusatus, Deo extraneum ut reum scilicet gloriae saeculum.

IX. [1] Nam ut quaeque rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a Deo distributa sunt, inuicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos iure si utique uel negleguntur uel <non> appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae feruor inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione quam Deus ut uoluit ordinauit, raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inueniens de simplici causa non habendi quae Deus alibi collocauit concupiscentiam concitat habendi.

[2] Ex hac uitium aliud extenditur, immoderate habendi, quod, etsi forte habendum sit, modus tamen debetur: haec erit ambitio. Vnde et nomen eius interpretandum est quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae uotum, grande scilicet uotum quod, ut diximus, non natura nec ueritas sed uitiosa animi passio, concupiscentia, commendauit. Et alta uitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammauit ut se quoque accenderet. [3] Nam tanto maior fit concupiscentia quanto magno fecit quod concupiit.

De breuissimis loculis patrimonium grande profertur; uno lino decies sestertium inseritur; saltus et insulas tenera ceruix circumfert; graciles aurium cutes kalendarium expendunt et sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt uires ambitionis tantarum usurarum substantiam uno et muliebri corpusculo baiulari.


Text edited by Marie TURCAN, Sources Chrétiennes 173 (1971). Scanned  by Roger Pearse, 2003. 

This page has been online since 4th January 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages